장음표시 사용
291쪽
lib. II. interpretatur, Zc Alexander mox adductus probat. Sic Cereri antequam novas fiuges cogerent, solemni ritu spicas
libabant ex relatis Cap. 2 o. Meditrinae novum mustum veteri vino mixtum, uti diximus , & Pomonae nova poma, prius quam ea come derent . Erat autem Pomona vetustissima Latinorum Dea. Hane ea
gens prodebat fuisse Pici Latii vetustissimi Regis uxorem, fortasse Canentem dictam ex Ovidio lib. I q. Metamorph. , & poli consecrationem Pomonam appellatam, ut Auctor est Servius in lib. . AEuelis dos ad ea carmina: Picus equum domitor, quam capta Cupidine coniux Aurea percussum Urga, versumque venenis Fecit amem Circe, sparsitque coloribus aias. Ad haec Servius: Fabula talis es: Picum amavit Pomona Dea Pom rum , Ur ejus volentis es fortita conjugium. Postea Circe quum eum Omaret, Ur sperneretur, irata eum in avem Picum maritum eonvertit, nam altera es Pica . Hoc autem ideo singitur, quia Augur fuit, ly- Domi habuit Fisum, per quem futura noseebat, quod Pontificales indicant libri: Quamvis enim Grammaticus memoriae mandarit hanc esse fabulam, tamen liquido constat Latinos divinos honores uxori Pici, sive ea Canentes, ut Ovidius narrat, aut Pica, uti. Servio plaeet, appellaretur, praestitisse, illamque Pomonam, de Pomorum Numen nuncupasse, quippe universus cietus Deorum Latii fabulis, de erroribus erat sedatus, quod etiam constat ex Festo lib. I q. Pomonat, is ait, es in agro Solonio via Ostiensi ad duodecimum lapidem drverticuis, a miuiario octato, idest in agro inter Ostiensem, Ardeatinum, & Laurentem ex Plutarcho in Mario, Livio lib. 8.ac Cicerone in Oratione pro Roscio: quem agrum ita dictum put nr, quod in eo esset Luciis Sacer, vel aedes Pomonae dicata, ut vetus Interpres Festi memorat: unde liquet in eo situ uxorem Pici Laurenti, &Latinae gentis Regis sub cognomento Pomonae fuisse cultam. Huic Deae assignatum suisse Flaminem, Pomonalem dictum. ,
refert idem Festus lib. I i. Maxime dignationis famen Dialis est inter quindecim famimes, em quum eineri discrimina majestati; δεα babeant, minima habetων Pomalis sPomonari scisicei quia Pomona levis Ofructui agrorum praemet pomis is
292쪽
Quae dicta sint, non ut hoc mense ejus Deae festa locemus quum dies celebritatis hujusmodi incertus , & potius Mensi Iunii accensendus sit, sed ut Pici uxoris consecrationem, de aedem sacram, ac situm, ubi ea aedes erat e nunciaremus, quum id inter antiquitatis Iatebras delutuerit . Porro ex praedictis compertum est,quanti Latini prisci sua falsa Numina existimaverint, te quam longamus sit mos gentium, primitias fructuum Diis suis offerendi, unde hinc saltem obl/trare cessabunt ii, qui justitiae obstrepente primitias,& decimas Sacerdotibus inique comtendunt apud nos, quibus aeternus 6c verax Deus legem sacrosanctam
D. Fesis diebus mensis Octobria. . ,
N Uertumnalia, Ditis, di Proserpinae sacris antecederent, mihi compertum non est et illud tamen palam esse arbitror tertio Nonas huius mensis sacrum, Diti Patri, ac Proserpinae a Latinis dicatum . Hujus rei meminit Macrobius Saturnal. lib. I. cap. Is his verbis: Ieuia nee Latinarum tempore , quo publise quondam inducis inter Populum Romanum , Latino uesirmatasunι incbo4ra bilyum decebat, nec piarente mundo, quod sacrum Diti Patri, in Proserpi nae dicatum s t mundus autem, ut ait Festus lib. II. ter in anno. ρο- tere dicebatur, idest postridie Volaanalia, ante diem tertium Nonas Octobris , & ante diem sextum Idus Novembris: quo posito, non tertio Nonas , ut Rosinus, & alii scribunt, sed quarto Nona octo. bres, idest die quarta ejusdem mensis haec sacra peragebantur in D certo ad Festum, de se constat Diti, & Ptoserpinae tertio Calendas Septembres, quarto Nonas Octobres, ac septimo Idus Novembres sacra facta , quae in Latium transvexerunt Pelasgi teste Varrone apud
Macrobium Saturnal. lib. I. cap. . Erant autem ea Pelasgnrum m
gna Numina, ab iis maxime culta diebus jam notatas, quibus. mumdum patere Craxia putabat. Romani scriptores causIam hujus ritus se ignorare fatentur, eamque vetustiminiam scribunt, Ec oblatrantia,
ita Cato in Commentariis Iuris apud Festum lib. II. et Nodo nor
293쪽
nomen impositum es ab eo mundo, qui supra nos est; forma enim ejus est, ut ex iis, qui intravere eognoscere potui assimilis illi: ejus
inferiorem partem metati consecratam Diis manibus, clausam omni
tempore, nisi iis diebus, qui supra scripti sunt, majores censuerunt,
quos dies etiam religiosor judicamerunt ea de causa, quod quo temp.-re ea, quae occultae'abiuta religionis Deorum Manium essent, velati in lucem quandam adducerentur, Ur patefierent: nιbit eo tempore in Republica geri voluerunt. Itaque per eos dies non cum bostimanus conferebant, non exercitus scribebatur, non comitia habebantur , nos aliud quicquam in Republica nisi quod ultima necesssitas admonebat, adminiserabatur . Hinc viri docti arguunt antiquitate ritus vix Catoni doctissimo viro notam, quin de Varroni apud Macrobium lib. I. cap. I s. aliis I9. haec tantum tradenti: Mundus quum patet , Deorum tristum , atque Inferorum janua patet: quam Obrem Pontanus, Meursius, aliique Macrobii interpretes, quid veteres nomine intellexerint quaerunt, Apuldum in Apologia adducentes, qui etiam se involuit, unde merito utrunque irridet Arnobius lia. s. advers. gent.. De hac re agit etiam Macrobius in soni lio Scipion. lib. I. cap. II, , ubi putat Ditis Sedem apud iliferos sub certa mundi parte, eique mortem subditam esse, unde factum ajunt ter in anno Diti, & Proserpinae statis diebus sacrificia ab antiquis oblata, ut ita inferna Numina placata vitae auras respirari sinerent: cui rationi al-
Iudit Valerius Maximus lib. Σ.cap. 1., ubi de Valesio quodam loquitur viro locuplete, & rusticae vitae, qui duobus filiis aegrotantibus, de filia
ad desperationem usque medicorum laborante, Lares familiares oravit, ut puerorum periculum in ipsius caput transseiretur: Orta autem voce, habiturum eos salvos si continuo flumine Tiberis devectos Terentum portasset, eo facto filiorum salutem impetravit. Erat autem Terentum locus in Campo Martio, quod eo loco ara Ditis Patris terra occultaretur ex Festo lib. I 8., quam aram sub ectila humo stantem Romani maxime venerabantur, quum ob Ditis, de Proserpinae, quibus dicata erat cultum, tum ob memoriam, quod illa antequam Roma conderetur eo loci fuisset. Ad eam igitur ter annis singulis , de diebus supra scriptis accessus patebat, quod Diti, de Proserpinae sacra fierent, ut Schesiastes Festi memorant, de consentit Alexan'
294쪽
der Genial. lib. s. cap.26., qui subdit Quirites ad eam aram ludos s culares dictos haud stato die, sed a prima origine singulis centum an. nis ex praecepto Sibyllinorum carminum fecisse, eorumque auctorem fuisse Valerium Publicolam , qui primum caesis atris bobus, Liti maribus , Proserpinae foeminis, trinoctio ludos ibidem fecit ex Plutarcho in vita Publicolae, & Horatio in carmine seculari, qui de his tu.
Certus unianos decies per annos
Orbis, ut cantus, referatque ludos Ter die claro, totisque grata Nodie frequentes. Porro Ze Virgilius lib.6. AEneidos verustatem sacrorum Ditis,
Proserpinae exponere volens, exhibet fineam utrique Numini sacrificia iacientem: en ejus carmina ἔαuatuor bic primum nigrantes terga tutencos Constituit, frontique invergit zina Sacerdos, Et summas carpens meia inter cornua fetas
Ignibus imponit scris tibamina prima ,
P oce vocans Hecateu caeloque, bereboquepotentem .
x infra Ipse atri velleris agnam AEneas Matri Eumenidum, magmeque forori Ense ferit, flerilemque tibi Proserpina vaccam: Tum Strato Regi nodi urnas inchoat aras, Et solida imponit taurorum viscera flammis, Pingue superque oleum fundens ardentibus extis. Inde Servius, Se Donatus produnt ea sacra vetustissima, Graecisque & Trojanis familiaria fuisse, ritumque illorum Poetam erudite explicasse.
Hactenus de festis Ditis, & Proserpinae: nunc ad Vertumnalia descendamus, quae initio hujus mensis fuisse Varro, de caeteri commemorant. Haec ante Romam facta tradit Propertius lib.q. his versibus: κuid mirare meas tot in uno corpore formas, Accipe Vertumni signa paterna Dei. . i
295쪽
Tuscus ego, Tuscis orior, neepaenitet inte Praelia Volscinos deservissescos. lNec me I urba iuvat, nec templo laetor eburno,
Romanum fatis sposse videre forum.
Ex quo habemus id Numen, quod omnes figuras ac formas, &men
tes hominum , & cogitationes in rebus emendis , vendendisque, Ve tere , immutare, ac varie efficere credebant, Tuscorum Deum ante
Romam conditam fuisse, eique sacratas serias Veμtumnalia dictas , ut pergit Propertius, apud quem plura alia, prout apud Horatium Satyr.7. lib. 2. & Asconium Paedianum in 3: Verrinam Ciceronis. Non desunt qui perhibent hunc vetustissimum Tuscorum Regem fuisse & consecratum, quod vinearum, pomiserarum arborum serendarum tradidisset rationem; quin cultum solemnibus festis quotannis a Sabinis, Latinisque finitimis ante Romam conditam putat Antonius Fanensis in lib. s. Fastor. Ovidii, reserens Tuscos illos, qui cum Lucumone, seu Caelio Vibenna in auxilium Romuli venisse dicuntur , Romae Templum in vico Turario, seu Tusco aedificasse, quod & probant Varro lib. 1. de Lingua Latina, Festus lib. I9. Tacitus lib. q. Annal. P. Victor 8. Region. Urbis Romae, Alexander Geniat. lib. 2. cap. I 3.& lib.6. cap. 8. S: Asconius Paedianus loco quis supra, addens Tuscos, Sabinosque putasse hunc Deum mercaturae , & vertendis rebus praeesse, quod & Donatus in Adelphos Terentii pluribus locis comprobat. Itaque scuti Latini, ita & Sabini, ac Tusci, Reges suos consecrarunt. Illi enim Sancum gentis auctorem, & Principem coluerunt ex Silio lib. 8. Beli. Punic.
. . . . a Tetrica comitantur rupe Cohortes ,
' ' Cunctis basea decus, estpeusque refertur in orbem Vertice, in implumes, ac leui tegmine cruris
Ibant, e letipars Sancum loce canebant
Auctorem gentis, pars laudes oreferebant Sabe tuas, qui de patrio cognomine primus Dixisti Populos magna ditione Sabinos. Tusci autem Etruriae primum Regem, cujus nomen antiqui tacent, consecIarunt, & Vertumnum appellarunt ex Varrone lib. I. de Lingua oo le
296쪽
gua Latina immo quum Latini Regibus suis consecratis nomina . immutassent, Sabinos quoque , de Etruscos id ipsum secisse produnt; illi quidem Sabum , Sancum, Divum Fidium , dc Herculem nuncuparunt ex relatis Capite 8., quamvis Dionysius lib.2. ex Catone haee tradat: At Porcius Cato nomen Sabinis impositum a Sabo Sanci μtio .Sancum vero iseum fuisse regionis Genium εν a nonnullis Divum Fidium appellari; Tusci autem suum Regem Uertumnum dixerunt; quin quum Latina gens suos Reges Indigetes secisset, Sabini , ac Tusci suos Semones celebrarunt, quod nec caelestes putarentur ob meriti paupertatem , neque terreni ob gratiar venerationem, uti ad Chalcidium scribit Fulgentius, & notant Gyraldus de Diis gentium Syntagm. Iq., Cerinus de Urbe Roma lib. I. cap. 69. Hinc errorem apud veteres Christiano scriptoresque doctissimos
irrepsisse aliqui putant, ab antiquis cinis deceptos & Inscriptionibus, quas subiicio.
SEX. POMPEIVS S. P. F. COS. MUSSIANUS
INQUENNALIS DEC. BIDENTALIS DONUM DEDIT
SANCO SANCTO SEMONIDEO FIDIO SACRUM DECURIA SACERDOTUM BIDENTAL IU MRECIPERATIS VECTIGALIBUS .
Ex his quae prostant apud Cerinum ubi supra , memoriae mandarunt, Romanos Simoni Mago divinos honores tribuisse. Sic Tertullianus in Apologet.: Sed quum Larentiam publicum scortum velim saltem Loidem aut Phrynen inter lunones, εν Cereres, ac Dianam adoratis, quum Simonem Magum statua , in inscription ancti Dei inaugurati et quod ia scribunt Eusebius Histor.Eccles lib. 1 .cap. I 3., le Divus Donaeus lib. I. Advers. Haeret., Card. Baronius ad Annum Christi qq. O o & alii,
297쪽
& alii ; &ne ambigi posset Tertullianum de alia inscriptione loeutum, sunt qui verba Iustini Martyris ex Apologia L. quem ille adducit reserant, quae quidem haec sunt: Simon quidam apud vos Samaritanus, propter magicas , quas exbibuit virtutes, Deus babitus est, effrflatua apud vos veluti Deus bonoratur, quae statua in amneta
Tiberi inter duos pontes est erecta, uti notat Desiderius Heraldus it Apologeticum Tertulliani. Ergo quum liqueat cippum priscum cum epigraphe prima superius relata, et fossum fuisse arvo Gregorii XIII. Pontificis e ruderibus Insulae Tiberinae, sicuti testantur Iosephus Castalio Decad. 3. observat. , ac Baronius loco adducto , facile ajunt hau lucinatos Iustinum, & Tertullianum ex ea inscriptione dicata Semoni Sanco Sabinorum Numini. Quae tamen perperam dicta puto non , enim assentior in re tam vetusta ex Mota nuper lapide in Tiberina insula, Julii num vanos effudisse sermones. Nemo sane non scit Romanos Imperatores statua decoralle veluti Deos,homines, quorum merita venerabantur ; sic, quam plurimis praetermissis, Hadrianus Apollonium Tyanaeum , qui Sc ipse Magus fertur, coluit ex Philostrato intavita Apollonii lib. 8. capi 8., quin narrant Caracallam tanti eum s cisse, ut heroico monumento ornandum sibi existimarit ut notat Io: Meursus ad Lactantium lib. 1. de Institi cap. 3. Ephesios autem simulacrum ejus sub Herculis Alexiaci nomine constitutum,sacris honorasse patet ex eodem Lactantio lib. s.cap. 3.. Facile itaque est Simoni itidem Mago, ob Magicas virtutes Claudium, aut Neronem statuam veluti Deo dicasse, quod tetatur Divus Irenaeus lib. I. Advers. Haereses cap. 2 o. , qui de eo hoc modo loquitur: A Claudio Cesare etiam statua bonoratus se dicitur propter magiam . Hic igitur a multis quasi Deus glori scatus es. Quoniam vero mos gentium erat, Vel nOmina consecratis immutare, aut iis accommodare nomina Deorum,
quae similia videbantur, verosimile est Quirites idipsum fecisse, &statuam Simonis Magi in loco Semoni Sanco sacrato apud insulam Tiberinam, posuisse, ut ita ille similis Sanco videretur. Caeterunia Iustinus, qui Antonini Pii aetate scripsit, & facile redargui poterar, maxime a Philosopho Cinicae sectae sibi adversario, qui calumnias ne stere in Christiano Justinumque Christianorum Antesignanum nunquam destitit, praedicta non assirmasset, si Romae tunc haud notoria
298쪽
suissent, & statua in Tiberina Insula , non Simoni Mago, ut ipse . ait, sed Semoni Sanco Sabinorum Deo sacrata esset. Tertio Idus Octobris Fontinalia erant ex Calendario . Has quoque serias, te solemnitates a Latinis in Romanos propagatas palanti est ; quandoquidem Latini prisci omnes sontes sacros habuerunt ex Servio lib.7. AEneidos ad illud: Consulit Albunea nemorum qua maxima sacro Fonte sonat Erc. Quibus alludit vetus cippus Brixiae apud Tomasinum de Donar.
Putabant enim sontibus, & aquis Nymphas praesidere auctore eodem Servio in Eclog. I. aiuea carmina: Fortunate Senex bie inter flumina nota Et fontes saeras frigus captabis opacum . Areades id instituerunt, qui in Latium appulsi, sontes, prata, M loca virentia Nymphis dediearunt teste Dionysio lib. I. Ii sane cNdebant Rheam Saturni uxorem , Iovem parientem lavacrorum causa Nedam sontem e Licaeo Areadiae monte defluentem aperuisse, illumque, dccaeteros sontes ob hanc rem Nympharum potestati dedisse ex Strab ne lib. 8. , seu ut alii produnt, Nymphas Bacchi nutrices Bntibus, pratis, & floribus addictas ex Tomasino de Donari cap. 2 8., unde factum esse ajunt, Ardeates sentem, 'qui in eorum agro erat, non I -ge a Numicio fluvio, Iuturnae sorori Turni dicasse, postquam illam Veluti Nympham consecrarant, ut ait Varro apud Servium ad lib. I a. . eid. pag.674: Id ipsum innuit saxum Albae apud eundem Tomasinum cap.2 8. cum hac inscriptione:
299쪽
PRO SALUTE DOMINI NOSTRI SANCTISSIMI ANTONINI PII NYMPHIS NOVIS SACRUM RU .FINUS L E G. XI II.
Et pristi Norbani Lapides in loco Nymphis dieato, qui Nymphatus
hodieque dicitur, quos reseram quum de Norbanis verba facturus sum; hinc patet cultum sontium, & aquarum in prisco Latio fuisse solemnem . Igitur in gratiam fontium, & Nympharum illis praesidentium Latini prisci Fontinalia secerunt, quibus Sacerdotes in sontes coronas jaciebant, de puteos coronabant, ut Varro lib. s. de Lin
At Ioseph Scaliger Conjectan. in Varronem eo loci, scribit Fontinalia elle sacra, de ferias ejus tantum fontis, cujus delubrum juxta portam Capenam visebatur, quae porta ob id Fontinalis dicta est. Eumtamen errasse dilucidum est, quum Festus lib. s. prodat Fonrinati fuisse sontium omnium, non autem unius sacra , bc Fontinalem portam ita dictam, quod prope eam esset Fontis delubrum, sive ut ait Bartholomaeus Martianus lib. I. cap. 8., duo sontes ibi essent, licet El. so is asserat hanc poream eandem esse ac Septimianam, quod etiam re fert Alexander GeniaL lib. q. cap. IS. , nam verius est illam nasse eandem, quae Capena, inde Appia dicta est ex eodem Scaligero, D eerio ad Fellum lib. s. oc Pomponio Laeto Roman. antiquit. lib. 2. cap. 7,, qui tamen incestus baciet. Neque Varronis verba Scaligerum juvant, nam Varro ita loquiturώ Fonti lia a Foute, quod is dies ferrae ejuι, ab eo autem, tum se in fomes coronas jacium, O pineos es sensnt . His autem verbis varro probat hoc die festas solemnitates Romae primum peractas in fonte, cuius delubrum erat apud Fontina. lem portam, inde in taeteris fontibus, Sc puteis, ut ita innueret Romae hunc ritum fuisse, ut sacra praemitterentur apud aedem sontium, de postmodum Nymphis in omnibus fontibus, quin puteis, ubi erant aquae, quibus illae praesidebant, sacrificaretur. Idibus Octobris October equus Marti immolabatur ex Calen-
300쪽
datio. Festo lib. I 3., Rosmo, Alexandro Geniat. lib. 3. eap. II., &aliis, quamvis Plutarchus Problen. cap. 97,, mendose, ut arbitror,
Idibus Decembris id factum scribat. Hujus rei caussam quaerunt Fe-1his, Se Plutarchus, quorum ille sic prodit: October equus appellatur , qui in Campo Martio mense Odiobri immolabatur quotannis Marti, bigarum victricium dexterior; de cujus capite non levis conuntiosolebat esse inter Suburane es ,-Sacravienses, ut bi in Regia pariete, issi ad Turrim Mamiliam id merent, ejusdemque cauda tanta reseritate refertur in Regiam , ut ex ea fanguis disiliet in forum participande rei divina gratia, quem boseia loco quidam. Mani belliso Deo faerari dicunt, non ut vulgus putat, quia velut supplicium de ea stimatur , quod Romani Ilio sunt oriundi, Trojani ira, e te in equi .sunt capti. Haec Festus, qui tamen lib. I q. Panibus, inquit , redimibant caput equi immolati idibus O tobribus in Campo Mariis, quia face cium fiebat obfrugum eventum, erequus potius, quam bos immolabatur , quod hic bos frugibus pariendis aptus. At Plutarchus ita rem expendit: Cur Idibus Decembris
Octobris scilicet in eursu equorum victor dexter sacer Marti immolabatur, in caudam statim decisam ad Meginam , qui dieitur
locus, deportat, em aram erua e spargit, de evite vero inter se decertant , alii de faera via descendentes, alii de subura adiemus eos impetum faeientes quod Trojam equa eaptam putant , idcirco equum supplicio afficiunt, quod Troianorum elara pignora fuerint mixta pueris Latinorum; an quod iracundum, ferox, in bellico manimal s equus t Diis aurem grata,'accommodata in primis immolabantur , lictor autem idcirco immolatur, quod victoria Mars auctor se . Ex his habes eam celebritatem Latinis priscis vetustissiman L. fuisse, de institutam ab Iliensibus in Latium appulsis in vindictat qui Trojant,eum qa Troia oppugnata dieebatur: quamvis Festus aliter septiae: quod mihi persuaserit nemo 3 nam causam ritus Festus ipse, & Plutarchus ignorant, potiusque divinant, pi ures reserenxes, nullam probantes: quamobrem, si vulgus, M sic opinio populi, ut
Festus testatur, ea tunc erat, ut illo iacro poenas luere diceretur equus, quo Troia exitium passa est, quod Se Plutarinus memorat. Hinc Diqiligod by Coral
