Petri Marcellini Corradini S.R.E. cardinalis De primis antiqui Latii populis, urbibus, regibus, moribus, & festis; quibus accessit Setina, et circejensis historia libri tres. In duos tomos distincti. Tomus primus secundus

발행: 1748년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

α74 Vetus Latium Profanum

mant Romulum Circensium pompam hisce ludis, qui ob haneret magni dicti sunt exhibuisse, magnisque impensis eos fecisse, ac Soli

dicaste, ut tradunt Asconius Paedianus, Cedrenus N alii. Hi sane delirant, nam reS pauperes tunc Romulus habebat, ludosque celebravit, uti Latini, & Albani eos facere consueverant. Id habemus ex

Livio lib. 1.: Indici finitimis spectaculum jubet, quantoque .apparatu tunc sciebant, aut poterant, concelebrant. Dionysio lib. 2. DL missis circum finitimas Urbes qui invitarent ad conventum , t V certamina, quae tunc instarent cum virorum, tum equorum etaria, & ininfra : Peractisque sacris Neptuni,stcertaminibus, extrema ludorum die, eum jam solvenda esset celebritas, mandat lumenibus, dato Agno, ut raperent Virgines: Ludi ergo non uno, sed pluribus diebus acti fuerunt eo etiam apparatu, quo simplex, & agrestis pompa exhibebatur . Sed aetas posterior curam auxit opibus, ludosque tales fecit, ut grande opus, orbisque miraculum moliretur; quandoquidem apparet Romulum Equestres ludos Neptuno dedisse, & Trojam Albanorum more exhibuisse ex Tertulliano de Spectaculis. Postmodur vero Circenses in Circo, Naumachias, Curruum concursus, Venationes , & Obeliscos Roma potens adstruxit, unde Consualium nomine obliterato, haec secra ludi magni Circenses dicta sunt, quod magnis sumptibus fuerint instituta, uti patet ex D. Cypriano libro quem adversus Idola scripsit, Isidoro Originum libro cap. I 8.: Tertulliano , & aliis . Festus lib. I i. Mulis olim celebratos hos ludos prodit his verbis: Mulis eelebrantur ludi in Circo maximo , Consualibus, quia id genui quadrupedum primum putatur caeptum Currui, uniculoquc afungi, quod praeter Festum nemo , quod sciam docuit, licet Alexander Geniat. lib. s. cap. 2 6. scribat Romuli aetate in Consi ludicro

mulum immolatum , non autem equorum, & mulorum cursum agitatum, uti placet Festor cujus tamen opinioni consentire videtur illud, quod quum Arcades id festum , & ludicrum in Latium asportassent, & Lunae devoti essent, sicuti Cap. q. diximus, facile est illos

mulorum cursum agitasse, quod crederent mulum vehiculo Lunae adhibitum, uti idem Festus lib. D. subjicit, de vetus Interpres ejusdem explicat. At viri docti Alexandri sententiae adhaerent; nam Ar

282쪽

cades , id suraesi omnes Equestres hos ludos dixerunt, quod equorum cursu celebrarentur , idque innuit mos Latinorum qui Trojam eo festo luserunt, eos enim ludos turma duplex majorum , minorumque puerorumnobilium equit/ntii im , de curribus etiam , bigis, quadrigisque cetrantium agitabat ante Romulum, ut dictum,licet non desint qui Liso, eserant Romulum currus primum reperisse. Id ipsum prohat naus Romansrum, qui Consualibus cursus equorum junctorum, de non j mctorum legerunt, ut notat Cyrtidus de Diis Gent. similagm. f., qui addit ignea sacrificia facta, de Ara subterranea id numen cultum, tanqua terrae quassatorem ex Dionysio lib, M., & Plutarcho Problem, cap. q7, ubi halc subdit: aeuid eli , inuo LM alibus equoι, . asinos coroni exornant peiora uni t A quo Neptum Equesti, in f μμ siqnt, asinus Autem nutar equum pati fruitur licentiη i An illud potius q*od instituta nomismio Δ, quum multa namibus vehereηtur, ocium quoddam , remisso jumentιs data Hinς .comperimus, eum ritum. coronandi his sistis equos, & asinos voxustissimum fuisse, re ab Axch4ibui derivatur

mo, Huic quoque ino mense Qui0tili, idest decimo ini das Sextiales, seriar Neptun li/ dictae, sacrae fuerunt. ς Calen Mio,. 5c riserone lib. . 3. de Lingua Latina, di quum terra tremuisse; apud ejus Dei aede , quae communes erant Terrae, ea enim N Numen credς pua , supplicationes .decerniantur, ες seriae indicebantur, iacia sωςnio peragebantur incerto Numini, qyamvis epim putarent Neptunum esse.ι Terrae. quassarutam , uti diximus , & maii. Virgilius lib. a.

Attamen quum cortum ςsiex terrx aliam, aliam maris potestate esse, de tamen in terrae motibus multum Virium, Gusarumque aquam habere, nomen. Numidi placandi silebant, ne unum pro alio nomia nantes , falsa religione populum devincirent ex Allianori . Hisipplib.5.cap. 6. Platone in Auloebo, Q erue Alexandrino lib. 1.Stur. mat. , Aulo Gellio lib.2. cap. 28.: ex quibus palam fit irrisu dignos, qui populo subblandientes certas causas naturales terrae motui assi-M m et gnant. Digiti odoν Cooste

283쪽

Σ 5 Vctus Latium Profanum

gnant. Ego sine cum haec scriberem, anno scilicet MDCCIII. Regnante Sanctillimo Domino Nostro CLEMENTE XI., quo Urbs, Ec finitima Oppida magno Terrae motu die Iq. Ianuarii concus . sunt, de majori etiam die a. Februarii, ita ut Civitates Numa, &Aquila, & Oppidula his proxima penitus eversa, de immanis facta Civium strages , dirumque Provinciarum excidium; quassatum quoque Spoletum; ridebam eos, qui scriptis mandarunt ejus rei causam, & rationem motus hujusmodi, aut alliis, aut imbribus, seu subterraneis ventis tribuentes ; immo dies certos similis futuri periculi, de tempus, quo illud amplius timeri non posset, adsignabant, quasi

certam reperissent motus originem, quae Romanos, Graecosque semper latuit, nam ii, ut dictum est ad Numinum iram causam reserentes, dum curarent sacrificiis, de seriis ea placare, neminem jis sacris inuocabant, quod inter Deorum turbam neminem invenissent, qui ejus rei certus auctor esset, Vel qui elemento, aut materiei , ex qua motus illi generantur, praesideret. Sic Sancti imus Pontifex Urbi,& Provinciis, Italiaeque univertie, precibus, Sc lacrymis consuluit, de effusis Ecclesiae Thesauris, missisque viris circumquaque, qui ad poenitentiam Fideles excitarent, dictatis etiam exemplo Divi Gregorii Magni, quibusdam precibus, quas Sacerdotes inter Millarum solemnia recitarent, aliisque quas stata hora cujuslibet noctis , qua primum populus id periculum euasit, pronunciaret, Deum, qui certus auctor hujusmodi motus est, placare studuit. Satis de Consualibus tractavimus, nunc ad Vulcanalia progrediamur. Decimo Calendas sextiles feriae Uulcano Deo dicatae erant ex Calendario, de Varrone lib. s. de Ling. Latin. ubi sic ait: Volcanalia a Volcano, quod ei tum feriae, e γ' quod eo die populus pro se in

ignem animalia mittit: quod Se tradunt Gyraldus de Diis Gent. sntag. 33. Scalii, quo fit antiquos ut placarent Vulcanum, quem. ignis auctorem, quin Sc eundem ignem, putabant, iis seriis in ejus honorem institutis, animalia misisse in ignem, ut Deus illis contentus, populum immunem ab eo periculo faceret. Has ferias vetustistimas apud Latinos opinamur. Quandoquidem id Numen, de sellum longe ante Romam conditam Latinos, Sabinosque habuisse lcgimus. Nam Praenestini antiqui Latii accolae Vulcani sacra quotannis faciebant,

284쪽

Liber L Caput XX. 2 γγ

eumque iactabant parentem inculi Urbis sundatoris; hujus rei meminit Virgilius lib.7. Eneidos sic canens: Nec Praenestinae fundatoν defuit urbis

Vulcano genitus, pecora inter agrestia Regem Inventumque focis, omnιι quem credidit aetas

3c iterum lib. I . - . - ν

Instaurant aries Vulcanistirpe creatus

cui consentiunt Festus, & Solinus cap.8. Polyhistor. qui subdit id suisse in Fastis Praenestinorum notatum, immo Servius ad lib. 7. totam fabulam narrat his verbis: Praeneste Pontifices erant, e r Dii Indigetes , sicuti etiam Romae ; erant etiam duo fratres , qui Divi appe labantur : Horum foror, dum ad focum Iederet, desiliens scintilla ejus uterum percussit, inde dicitur concepisse. Postea enixa , puerum juxta templum Iovis abiecit, quem Virgines aquatum euntes, juxto ignem inventum sustulerunt, qui baud longe da fonte erat , unde UuLeana dictus est silius. Caeculus autem ideo , quia oculis minoribur fuit, quam rem frequenter esserit fumus: Hieps quam diu latrocinatus est, collecta multitudine, Proenesinam Civitatem in montiabus condidit, in quum ad ludos inuit et vicinos populos, evit eos hortari, ut secum babitarent, oe pro gloria, Iarete filium esse Vulcani, quod quum illi non crederent, invocato Vulcano, ut eum filium comprobaret, omnis illius multitudinis cetus est famma cimcumdatus , quo D io commoti omnes , simul babitaterunt, est Vulcani filium esse crediderunt: Et licet plures sint, qui alios Praeneste conditores asserant, negari tamen haud potest ob eam famanti in fastis Praenestinorum descriptam, eos populos, qui vetustissimi Latinorum habiti sunt, Vulcano devotos fuisse, ejusque festa agitasse. Praeterea ipsi Trojani, & AEneae successores id Numen in Latium invexerunt; produnt enim Venerem Matrem AEneae, Vulcani conjugem fuisse; quamobrem Virgilius lib. 8. . Fneidos eiungit V nerem Vulcanum maritum suum advocasse, ut juvaret AEneam cunia Rutulis, vel Laurentibus dimicantem, ita namque is pergit I . - .

285쪽

Vetus Latiam Profanum

. At Venus haud animo equisquam exterrita Mates' i Laurentumque minis , em dum mota tumultu . c. i. .,

Vulcanum alloquitur r Ebalamoque bee Conjugis aureo Inci t, indictis di danum aspirat amorem in , dii Ubi Servius notat, Vulcanum fiuile virum Ueneris , Mantem vero,& Anchisen adulteros, sed Matrem gratum Vulcano etiam post adulterium , quod illud ignorans, seu distimulans, arma pno eo fabricalle constet, quamvis lib. s. AEneid. g. 398.i reserat fabulam Graecorum, qui narrabant indicato a Sole adulterio Martis x & Veneris, Vulcanum minutissimis catenis lectulum cinxisse, quibus Mars, vi Venu igninantes Implicata, oc cum ingen ti turpitudine aesoluti sum sub testamonio cunctorum Deorum, quamobrem Donatus, ει Phurnutus locis jam adductu autumant, Iineam , 5c Dojanos id Numen inLastium asportasse. Quin Cincius, & Piso Montendunt Tusculanos, seu alios priscos Latii populos, Icani uxorem Naiam , seu, Ma stam dictam,coluit e,ut videre est apud Macrob.Satvmal.libal .cap. I 2

Ergo ex his patet cultum Vulcani, & festum Latinis vetusti Lsmum fuisse .iSabinis etiam ,.quum reserant Titum ratium , qui cum Romulo regnavit, Romae aedem Vulcani Sabinorum Numinis posuisse ex Dionysio lib. 1., ejusque Interprete Eustathloe. Varron lib.q. bc s. de Lingua Latina, Divo Augustino de Civitate Dei lib. 7. cap. 16. N aliis , quod Templum Plutarchus Problem. cap. 68. aliis M. falso asserit Romulum extra Urbem constituisse propter Vul-eani suspicionem adversus Martem de Venere, juxta fabulam, qua retulimus, cujus rei caussa fortasse Lemnii, qui Vulcanum colebant, quod apud eos enutritus foret, Venerem , quod Marti se miscuisset,

velut adulteram adeo contemserunt, ut nemo illi sacrum faceret, ex

Hoc die fortasse sacriscium factum est quod vocabatur apud veteres Protemta Inco mos erat, ut si quid epulis saetis j,8c victima Vulcano mactatas superfuisset,igue consumeretur, ut produnt striptores apud eundem Alexandrum lib. 3. cεp. m. , unde lumen Va Immni supra relato, is enim seribit populum his seriis animalia pro se in ignem misisse, quibus verbis plures victimas immolatas Vulcano Varro commemorat, Sc in ignem conjectas. Ex

286쪽

i Liber I. Caput XX. 279

Ex Calendario rustico,quod GoltZius,Gyraldus,Georgius Fabricius , & alii reserunt patet VI. Idus Sextiles in Colle Quirinali festum Solis Indigetis celebratum fuisse. Quinam vero is Deus esset, mihi,& praedictis , non liquet, neque Rosino lib. q. cap. I a. ad finem, qui etiam de eo Calendario dubitat; Uerumtamen ex titulo festi habes ea saera haud facta Soli, sed alicui Regi Latinorum priscorum, qui ex hominibus in Deorum numerum relati sunt; Indigetes enim Deos tales suisse diximus Capite I 8.; unde AEneas, Hercules, Evander, Liber , Asculapius, Castor, & Pollux, Faunus etiam, Latinus Ascanius, Picus, Tiberinus, & his similes Indigetes Dii a Latinis priscis

dicti sunt ex Vomo,qui veteres refert lib. I.de Idololatr.cap. 2.&eX aliis relatis Capite I 8.; quapropter, scuti constat AEneam Iovem Indigetem dictum, ita contigisse arbitror, aliquem ex praedictis, Solem Indigetem nuncupatum; at ex Colle, in quo id sacrum fieri consuevit, Quirinali scilicet, suspicor festum peractum Romulo sortasse sub cognomento solis Indigetis, de quo tamen nil certi dicere possim.

CAPUT XXI

De mense Septembri, ejusque diebus Festis.

T-Oc mense sacrificia Uulcano iterum oblata suisse comis perimus, tanquam marito Veneris, & affinitate juncto AEneae, ut superiori Capite diximus. Hinc factum esse

I ajunt hoc ipso mense, idest Decimo Calendas Oct

bres veneris Genitricis ferias institutas; quandoquidem licet Latini Aprilem Veneri sacrassent, tamen fragmentum Fastorum effossum Romae sub Colle hortulorum notato die serias Veneri Genitrici factas exhibet, ita enim in illo legitur: V. Kal. Octob. Veneri Genitrita in Foro Caesaris: quo vero tempore hae seriae institutae sint, Calendarium ipsum innuit, dum in eo notatur, inforo Caefarii, Veneri sacra facta. Ferunt quippe Caesarem jactantem se ex eae, de Veneris progenie ortum, ante pugnam Pharsalicam, Templum Veneri Genitrici vovisse, & potitum victoria, in foro suo posuisse,

287쪽

28o Vetus Latium Profanum

fuisse, eique spolia dedicasse, nempe Thoracem de Margaritis Britan . nicis. In eo quoque Statuam Deae collocauit nondum plene ab Arti fice absolutam: Augustus itidem Statuam meam Caesari Divo eum Stella erinita supra caput ipsius fulgente, quod ejusmodi post mortem ejus, Stella visa esset: id habes ex Dione lib. 3. , Appiano lib.2- Bellor. Civit. ; ergo si in Foro Caesaris hae solemnitates eo die peragebantur, intelligitur eas agitatas in aede saera Ueneri Genitriet, in . Foro suo a Caesare dicata. At non desunt qui prodant has ferias Veneri Genitrici sacratas ab Enea, Laviniensibus, x Albanis primum religiosas fuisse. Etenim alibi diximus ex Macrobio Saturna L lib. I. cap. I 2., de aliis, Sacerdotes venerem in sacris longe ante Cassarem , quin ab exordio Romanae gentis Genitricem indigitasse; Albanos quoque, Fc Lavinienses Veneri Genitrici aedes sacras locasse, quod genuisset AEneam, Latinae, de Romanae gentis auctorem. Itaque festiritus, & titulus frustra Cauari tribuitur,quum is Latinis priscis solemnis extiterit, unde Ennius vetustissimus Romanarum rerum Scriptor lib. I. Annalium, ut probaret Romanos ab Albanis ortos, & Albanos, Latinosque caeteros, Veneris, & Anchisis prolem esse , sic

canit:

Atque Anchises doctus, Venus quem potura Dearum Fari dona:it, divinum pectus habere. de paulo post: Te nune sancta precor Venus εν gentiris

Patris nostrei. quibus versibus Ennius palam fecit opinionem antiquorum Romanorum , quod Venus, Anchises, de meas generis sui auctores essent, unde Rutilius Numatianus ait: Auctorem generis Venerem, Martemque fatemur Romuleumquepatrem.

AEneadum genitrix, bominum, Divumque voluptas. Hine deducitur Latinos Anchisem inter Indigetes Deos numerasse testimonio Dionysii lib. I. , & Ennii loco quo supra: quin eundem Augurem fecisse, & id muneris assequutum, quum prOp Simoentis fluenta cum Venere concubuisset, ut innuit idem Ennius ,

288쪽

qui eum doctum, em fandi , idest vaticinandi donum a Venere accepisse ait, quod & Naruius lib. 3.. Belli Punici scribite

Templo Anobises . acra tu . iMensa Penatium ordine Ponuntur: immolabat i

Auream victimam pHcram . V ta .

Et Virgilius lib.2 .reneidos,ubi augurantem Anchisen facit his versibus: Iam jam nulla moras, seqsor, er quo ducitis adsum

Vestrum boc ausurium a . .

De quibus plene disserit Hieronymus Colum a i Scholiastes Ennii

Sunt etiam qui referunt apud Laurentum , seu Lauinium Uenerem Genitricem Equitantem cultam, Equestrem quoque appellatam , narrantes AEneam post longae navigationis taedia littori Laurentino redditum , equum conscendentem , Matrem Venerem, tali effigie coluisse ex Ligorio in MSS. Otthob9nianis verbo genus equi tamen Albae id simulacrum ab Ascanio translatum, in aede Hrneris positum tradit; de ex Tomasino de Donar.cap.3 I .ad finem: quibus M alludere videtur Servius relatus cap. Id. Id ipsum probat mos priscus Latinorum qui mense Aprili sella Ueneris percolebant fior bus , Sc myrto sicuti dictum est Cap. IS. In sacris autem Veneri4 Genetricis columbam immolabant, quod Deae ea avis sacra esset propter frequentem istum, te coitum ; ut auctor est Virgilius lib. 6. meid. qui de Enea loquens ita ait: Vix ea fatus erat gemine quum forte Columba ' Iasa sub ora Viri celo venere volantes ., i l . .

Et viridi sedere solo, tum maximus beros Maternas agnoscit aves, laetusque precatur . . Hie duces , o si qua via es, cursumque per aura Dirigite in lucos, ubi pinguem diues opacat Ota' , Ramus humum, tuque b dubiis ne defice rebu , - -- t t

Ad quae Servius, & Donatus id reserunt: Martialis etiam lib.

289쪽

182 Vetus Latium Profanum

Na violes teneras praeduro dente Columbas,

Tradita sed Gnidiaestat tibi sacra Deae.

Τomas nus de Donar. cap. I 6. exhibet vetulium Cippum Eborae eL solium cum hac Epigraphe.

DIVO IULIOL I B. I V L. E B o R AOB ILLIUS IMMVN. ET MUNLIBERALITATEM

EX D. D. Din V OIVS DEDICAΤIONE UENERI GENETRICI CASTUM MATRONAE DONUM TULERUNT

Unde patet Matronas In dedicatione aedis Veneris Genitricis Eborae ad similitudinem ejus, quam Jultu, asar Romae voverat, construinctae , Cestum dicaste , qui salie erat Amoris cingulus ex Martiali: Ut Maniι revocetur amον, Iummique Tonantis A te sunο peto cεson i a Venusω . - Ergo ex his patuit Latinos longe ante Cassiarem Ueneri Genitrici aedes sacraste. An vero ii Populi die sapra notato ferias concelebraverint, seu potius eas in dedicatione Templi Caesar instituerit , mihi non liquet. Sunt qui in veteri rustico Calendario notant die ultimo Septem

bris, idest pridie Calendas Octobres Meditνinalia, quae Rosinus lib.q. cap. Iq., Sc alii quinto Idus Octobris fuisse scribunt.Id dissidium componere satagit David Origanus Clacensis libro, cui titulus Dbe- merides Traniaburgieae,ubi vetus rusticum Calendarium sequitur, bc probat in Urbe Roma fortasse Quinto Idus Octobres Meditrinalia celebrata, a serensibus vero die ultimo Septembris. Quidquid de hoc sit, id pro certo habeo haee festa 4 Latinis priscis in Romanos propagata testimonio Festi lib. I I. Meditrinalia, is inquit, dicta baci causa et Mos erat Latinis Populis quo die quis primum gustarat mustum, dicere ominis gratia: tuus novum bibo, 2eteri novo morbo

290쪽

Liber I. Caput XXI. 283

medeor r a quibus terbis etiam Meditrinae Deae nomen ceptum ,

V qua facra Meditrinalia dicita sunt; unde apparet Medi trinania Deam a Latinis dictam a medendo, εe hunc diem ei Deae assignatum , quod vinum novum gustantes putarent a veteribus morbis immunes esse, ut ex Varrone lib. 3. de Lingua Latina eruitur: Aedilrinalia , inquit , dies dictus a medendo, quod ut Flaccus Flamen Martialis dicebat hoc die solitum vinum novum, oe vetus libari, em degustari medicamenti causa , quod facere Iolent etiam nunc multi, quum dicunt: Novum etetus vinum bibo, novo veteri morbo medeor. Hoc itaque die Latini prisci agitarunt ferias Meditrinae dicatas , cui quum Sacerdos vino novo, Sc veteri libaret , haec pronunciabat ' Novum metus tinum bibo, novo veteri morbo medeor, quo

secto singuli Patres familias id ipsum in privatis aedibus agebant. Hinc scimus die ultimo Septembris consuevisse Latinos priscos , uti nunc superstitiose servant, vindemiam cogere, mustumque novum gustare. Eum morem hos populos a Graecis Latii accolis traxisse dilucidum est, illi enim eo die celebrabant Neoinian, quo festo novum degustabant vinum, illudque Diis offerebant, ut notat Dacerius in Festum. Alexander GeniaI. lib.5. cap. 8. de hoc festo ita loquitur: Fuitque veteri lege sancitum, ut Flamen Martialis diseret diem veteri Gino libando medicaminis caussa. Inde usurpatum verbum INovum Detus vinum bibo, nolo veteri morbo medeor : unde Medi- trina nomen Deae, cujus factis Meditrinalia, in dies Meditrinalis. Sicuti ad primitias Pomorum, nova esse dicebant vetera, in alia exoptabant nova ominis caussa. Unde id carpserit Alexander ignotum est, nam Varro, qui Meditrinalium meminit, Flaccum Flaminem Martialem ritum hujus sesti reserentem adducit, quamobrenia facile est Alexandrum haud recte legisse, & putasse Varionem prodidisse Flaminem Martialem solitum diem Meditrinalium dicere. Caeterum ex Plinio lib. I 8. cap. 2. intelligimus id festum institutum, quod Latini nefas esse crederent, vina, novas fiuges, & ρο- ma degustare, antequam Sacerdotes primitias Diis libassent, unde idem Plinius quaerit: Cuae ad primitias pomorum baee vetera esse dicimus, alia nota optamus i quibus verbis testatur idem factum antequam nova poma 4egust rentur , uti incerius ad Festumii Nn a lib. II. Disiti os oste

SEARCH

MENU NAVIGATION