Petri Marcellini Corradini S.R.E. cardinalis De primis antiqui Latii populis, urbibus, regibus, moribus, & festis; quibus accessit Setina, et circejensis historia libri tres. In duos tomos distincti. Tomus primus secundus

발행: 1748년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

204 Vetus Latium Profanum

origo festi vero propior apparet, populus namque prodere solet quae Imajoribus accepit, ergo quum is ritus vetustissimus esset, neque Romani scriptores, qui, ut saepe dictum est, Reges,&Consules Festorum fere omnium auctores fecerunt, hujus solemnitatis originem tradant, aut certam caussam, opinioni priscorum Romanorum, de vetustae famae potius consentio, quam Festi iudicio. Et licet Hyginus, ta Tubero apud Servium in lib. 2. AEneidos assirmarint Trojanum equum machinamentum bellicum suisse, alios vero prodidisse Antenorem Graecis aperuisse portam Urbis, ubi equus pictus erat, vel Troiam equestri praelio victam, aut arte Graecorum, qui post montem Hippium se absconderant, ut videre est apud eundem Servium, Caelium Rodigium lib.χ I. cap. 2. Plinium lib.7. cap. 1 f., N alios; attamen quidquid praedicti autument, palam est Latinos, & Romanos pro certo ha buille Durii equi commento Trojam captam testimonio Virgilii lib.2. . eid.s ... - . . . fracti bello, fati e repulsDuctores Danaum tot jam labentibus annis, Instar montis equum divina Palladis arte

Edificant, sectaque intexunt abete costas. Votum pro reditu simulant, ea fama vagatur Huc delecta virum fortiti corpora furtim

Includunt caeco lateri, penitusque cavernas Ingentes, uterumque armato milite eomplent

Ubi Servius post antiquorum relatas sententias, ait: Aut re Gera fuit

equus scilicet) quod Virgilius sequitur; id ipsum Homerus asseruit

lib. 8. Odysi. Verum age, jam progredere, in equistructuram eave, Lignei, quem Deus fabrefecit eum Minerma. Quae carmina reserens Politianus in miscellaneis, scribit antiquos putasse equo ligneo ab Epeo, vel Calcha, ut Virgilio arridet constructo, Ilium eversum. Sic Seneca in Agamemnone Cassandram ita loque

tem inducit: οῦ

Vidimus simulata dona molis immensa

Fatale munus Danaum traximus nostra

302쪽

Liber I. Caput XXII. 29y

Limine in primo Sonipes, cavernis Conditos Reges, bellumque gestans: Sepe commotae sonuere parma Tacitumque murmur percussit aures

Et fremuit male subdolo Parens Pyrrbus G s. .

Secura metu Troica pubes . Sacros gaudet tangere funes ἰPetronIus Arbiter eleganter vastitatem ventris huius equi describit iuste versibus: Aperitur ingens antrum, re obducti specu kai castra caperent: buc decenni pretio furata etinus abditur, stipant graves

Equi recessus Danai ,-in voto latent. Immo sunt qui numerent duces in eo equo absconditos, Ulyssenia scilicet, Diomedem, Thellandrum, Sthenelum, Acaman, Troadem, Machaonem, & Neoptolemum, ex Virgilio, Homero, bc Hygino Fabul. Io 8 Pausania, Smyrnaeo, Colutho, dc abis: quin memorant ita scriptum in equo.

DANAI MINERVAE DONO DANT

Itaque constat Quirites, atque Latinos credidisse hoc ligneo uo, Minervae subdole dicato, captam, direptamque fuisse Trojam , quod adeo verum est, ut Romani vulgo appellarent Troj anum eum porcum , quem aliis inclusis animalibus gravidum, mensis d liciarum causa inferebant, instar Trojani equi, qui grauidus armatis fuit, ut auctor est Cincius apud Macrobium Saturnal. lib. L. cap. s. ad finem: quibus si addatur opinio Populi Romani putantis hoc die equum Marti mactatum, ut supplicium de equo Trojano, quo Ilium captum est serneretur, uti Festus memoriae prodit, necnon ritus recidendi equo immolato caudam, de caput, illudque figendi in Reginorum loco, vel Turri Mamilia, & certamen Suburanorum, ac Sacra-Viensium contendentium caput equi obtinere, ut id palam exponerent , ac ad parietem publicum suspenderent, res in propatulo est ,

quum Disiligod by Corale

303쪽

Σ'6 Vetus Latium Profanum

quum praedicta vindictam, & contumeliam evincant, quae quidem sacra profanassent, si equus Ob fructuum eventum vel alia de causa a Festo relata, quae supplicium non indicallet , immolatus esset. Decimoquarto Calendas Novembres , idest die decimonono Octobris Armilustrium erat ex Calendario. Plures scribunt id festum a Romulo institutum,ut Tatii Sabinorum Regis,qui cum eo Romae r

gnaverat memoriam recoleret ex Plutarcho in Romulo:Romulus compus Tatii magno bonore Romam delatum tumulavit in Aetentino ad Armisustrium . Alii legunt: Tumulavit in .Aventino qui locus dictus es Armilustrium, hinc arguentes, Romanos Armilustrium, hanc ceis lebritatem appellasse, quod sacra fierent eo loco, quo Tatius sepultus est, ejusdem nomine suppresso, ne reviresceret infamia Romuli, qui tradebatur, Tatium proditorio facinore occidendum Laurentibus obtulisse, ut Regni socio liberaretur ex eodem Plutarcho & Livio lib. I., de quo disertissime Divus Augustinus lib. 3. ad Marcellinum cap. I 3. His addunt Sabinos eo loci Tatium coluisse pro Deo, ut innuere videntur Plutarchus, & Divus Augustinus ubi supra, de R manos manibus ejus quotannis publicas initaurasse inserias, ut auctor

est Dionysius lib. I. Sepultus, inquit, est Romae bonorato funere,quot annisque manibus ejus publicae instaurantur Inferiae.

Uerumtamen ii, quorum nomen honoris causa neque panden. dum censeo, falsitatis notantur ex Varrone lib. s. de Lingua Latina,&Festo ; ille enim ait: Armilustrium ab eo quod in Armilustrio armati

sacra faciunt, nise locus potius dictuι ab eis, sed quod de bis prius, id

ab luendo, aut lustro, id est quod circumibant Iudentes ancylibus armati : Festus vero, seu potius Paulus ejus mutilator: Armilustrum ., ait, festum erat apud Romanos, qui res divinas armati faciebant, ae dum sacrificarent tubis canebant, quo loci Scaliger subdit centu riatis Comitiis exercitum armatum lustrari, & classico, non autem tubis eo in sacro Romanos canere solitos, putatque Quirites id institutum ab Atheniensibus accepisse, apud quos Comitium lustratum legitur; sic etiam Festum autumant ementindum Dacerius, Rosinus MCirinus de Urbe Roma lib. I. cap. 3 o. ad finem: qui ex Spartiano in Vespasiano addit in eo loco posita fuisse arma. Militum, quare Scaluger censet id sacrum factum, ut lustraretur exercitus, seu Armilustrium Digiti ros , Coo le

304쪽

Liber I. Caput XXII. 297

strium, & sic locus, ubi arma servabantur . At sane errat, nam Quirites exercitum lustrare solebant in Campo Martio, ubi armatos mili tes pedites, equitesque lauro coronatos rem divinam, & lustrale sacri ficium facere oportebat sub dio, uti Servius Rex edixerat ex Livio Dec. I. lib. I., Dionysio lib. ., Gyraldo de Diis Gent. Syntagm. I ., quam diem Armilustrum nuncupabant, usque meminit Varro lib.q.,

qui id nomen ab ambitu lustri dictum existimat, quod ibi circumferretur pompa , Se equi currerent, quamobrem neque locus, neque ritus consentit sacro, de quo loquimur & quod Festus refert. Hinc &Martianum de Roma antiqua lib. s. errasse arbitror, is enim Cap. q. scribit Armilustrium fuisse locum in Aventino,vel in Circo Maximo, ubi milites, de arma lustrabantur, in quo etiam armati milites rem diis vinam canoris tubis faciebant, quod adversatur Varroni. Porro Uarro hujus celebritatis ritum satis expressit, quandoquidem dubitans, an is locus dictus esset potius ab iis, qui armis rem divinam faciebant, antiquitatem sacri Armilustrio vetustioris innuit, reserens vero Ancilibus ea sacra facientes ludere solitos, a Saliis Sacerdotibus eo Ioel sacrificatum suisse declarat. Sic Festus prodit Sacerdotes dum sacrificarent, tubis cecinisse, ut intelligeretur id sestum difforme esse a sacro fieri solito, quum Iustrarent exercitum, quo classico canebant; erat enim id sacrificii genus vetustissimum, Latinisque priscis familiare ; Salii namque, qui saltantes armati sacra faciebant Marti, vel Herculi, priusquam Roma conderetur, apud Latinos fuerunt teste Varrone apud Servium ad lib. 8. Itaeidos ad ea

carmina:

Iamque Sacerdotes, primusque Potitius ibant Pellibus in morem mincti, flammasque ferebant: Instaurant epulas, in mense grata secundae

Dona ferunt eumulantque oneratis lancibus Arar: T um Salii ad cantus, incensa altaria circum Populeis adsunt evincti tempora ramis:

Hic Iuvenum eborus, ille senum, qui carmine laudes Herculeas, es facta ferunt. SAElii sunt, is inquit, qui tripudiantes aras circumibant, fallabant autem risu veteri armati p. Gictoriam Tiburtinorum de Volsci ;

305쪽

Σ98 Vetus Latium Profanum

sunt autem alii Martis,es Herculis,quoniam Chaldei Stellam Maν-tis, Herculem dicunt, quos Varro sequitur, est Tiburtes Salios etiam dicaterant. Iuidam bos a saltu appellatos tradunt, quos alii a Numa institutos, ut arma Ancilia portantes fallarent: ergo bene a saltu appellati. Horum numerum Hostilius auidit, nam duo sunt genera Saliorum , fletit in Saliaribus carminibus in Denitur, Collini,

uirinales . Numa instituti, ab Hostilio vero Paιorii, Ur Pallorii instituti. Habuerunt sane Ur Tusculani Salios ante Romanos: alii dicunt Salium quemdam Arcadem fuisse,qui Trojanisjunctus, bune ludum in sacris insiluerit; nonnulli tamen bos a Dardano institutos molant , qui Samotbracibus Diis facra persoIverent. uidam etiam dicunt Salios a Morro Rege Vesentanorum institutos, ut Ausus Neptuni filius eorum carmine laudaretur , qui eiusdem Regis famila au Le ultimus fuit. Haec Servius, qui Tiburtinos, Tusculanos & Latinos universos id Sacerdotium ante Romam conditam habuisse di, serte probax, quod & Macrobius Saturnal. lib. 3. cap. I a. Octavii Hersennii librum laudans, quo de sacris Saliaribus Tiburtium tractaverat : subditque in Templo Herculis Tiburtini fuisse antiquissimum Collegium Saliorum , qui certis diebus, & auspicato saltantes, ac armati operabantur .i Sic Festus lib. II. ex Polemone prisco auictore tradit AEneam secum a Mantinea in Latium deduxisse Arcadem quemdam nomine Salium, qui Latinos juvenes saltationem facram docuit, inde se subjicit: - Critolaus Saonem ex Samotbrace cum AEnea Deos Penates , qui Lavinium transtulerat , Saliare genus saltandi

instituisse, a quo appellator Salios, quibus per omnes dies ubicumque

manent , quia amplae ponuntur coena, si que alia magnae sunt, Saliares appellantur: Gisbertus Cuperus legit: per ominis dies loco omnes dies , quum veteres ominosos haberent dies, quibus movebantur Ancilia; interpretes vero Horatii Ode 37. lib. I. in ea carmina: Nunc Saliaribus ornare pulvinar Deorum

Tempus erit dapibus, Sodales , Legunt per omne acrorum dies 3 ego vero Festum uti jacet intelligo, quum Saliis, nedum diebus, quibus movebantur Ancilia, sed aliis , quibus ii operabantur, di in omnibus locis, ad quae ibant, amplae

coenae Disitigeri

306쪽

Liber I. Caput XXII. 299

coenae, delicatae, &opiparae pararentur ex Acrone, de Porphyrione

in Horatium ubi supra, de Apulso lib.q. Metamorph. , quod & viri

docti observarunt.

Idipsum testatur Dionysius lib. 7. pag. ATq.qT F., ubi memoriae

mandavit usum facrae saltationis armatae, quae vocatur Pyrricha, a

Graecis priscis , qui Latium incoluerunt, in Romanos manat e : quod probant hymni, quos Salii inter saltandum canebant; ii quippe ab ipsis Romanae historiae scriptoribus antiquissimi vocantur, quia in illis Ianus omnium Deorum Deus indigitabatur, hic enim erat ritus Latinorum priscorum, qui Ianum primum Latii Regem , omnium Deorum Principem assimabant, Romani vero non hunc, sed Jovem

ex Macrobio Saturnal. lib. I. cap. . ad finem: quo fit ea quoque carmina a Latinis in Romanos propagata. Sic constat Se in iisdem hymnis Saliorum , Iovem, Lucetium fuisse appellatum, eodem Macrobio lib. I. cap. I 3. teste, quod Oscorum priscorum cognomentum erat,3e a Latinis finitimis populis usurpatum ex relatis Cap. I94 quamobrem Caesares eorum nomina Saliari carmine celebrari,Se in hymnis , quos Salii canebant adnotari constituerunt, ut illorum quoque memoriam sempiternae gloriae mandarent, ut Tacitus lib.2. literis

tradidit. Dicant nunc Romani scriptores Numam Saliorum Collegium, armatam saltationem, Se armatos Salios primum instituisse, Ancilia ex Egeriae Nymphae Oraculo reperisse, eaque efformasse ad similitudinem ejus, quod e Coelo in manum sitam, vel ejus Regiam delapsum jactabant, sicuti Plutarchus in Numa censet, qui Salios Troianis suis. se negat Livius lib. I., Sc Ovidius lib. 3. Fastor., Lucilius etiam lib. o. Satyrar. apud Franciscum Dousam rHinc Ancilia, ab boc aspices, capidasque repertas Atque Ennius lib. i. Annal. de Numa loquens ait: Menses csὐΤιtuit, idemque Ancilia primus Libaque, Fictores, Argeos, in Tutulatos. Quibus Ennius & Flamines Numae attribuit, ae Tutulatos, id est Sacerdotes , qui pallio caput velabant ad sacrificium accessuri, ut explicat Hieronymus Columna pag. 9 I. Haec etenim, bc his majora , quae Romani prodiderunt, ut Re-

307쪽

3oo Vetus Latium Profanum

ges, Se Consules suos sacrorum omnium auctores facerent, ac Latu, a quo originem traxerunt, honori detraherent, celari adeo non po

tuerunt, ut rerum Vetustarum monumenta non erumperent; quando.

quidem eodem Livio lib. i. teste, Romulus Urbis Romae parens, omnia quae instituit sacra, ab Albanis accepit, Albanoque ritu, vel Graeco, sicuti Latini consueverant secisse dicitur : en Livii verba: Sacra L iis, aliis Albano ritu , Graeco Herculi, ut ab Evandro instituta erant, facit: Numa etiam a Sabinis, Tuscis, aut Latinis sacrificia sua mutuavit ex Dionysio lib. 2., maxime haec facta, quibus Salii armati , Se saltantes operabantur, nam & id secrificii genus, apparatus, Mindumenta graecanica erant I Salii quippe versicoloribus induti tunicis incedebant, ac aeneis Baltheis succindit, gladiisque accincti, dextera Lanceam, ac larva Thraciam peltam ferebant, quae Ancile die e-batur, quod ea arma ab utraque parte, ut peltae Thracum incisa es.sent, neque enim illa circuli formam habebant, neque peltae orbem, sed quandam lineae tortuosae incisuram, cujus reflexi apices, & inter se

mutuo recurrentes, curvam figuram exhibebant. Gestabant quoque

Capitibus apices, scilicet fastigiatos in coni sermam pileos, & gladiolos Ancilia percutientes cum gressu, dc gradu eomposito,pulsu pedum ad sonum vocis modulato,sacrificabant ex Dionysio lib. 2.,Livio De- cad. I. lib. I. cap. 25., quae omnia Graecanici vetustissimi ritus fuisse notat Dionysius lib. 7. ubi subdit Numam, Regesque Romanos, qui Graeciam tunc non penetraverant, haud potuisse a Graecis praedictitaediscere, eaque propterea a Latinis priscis, quorum magna pars a Graecis Latii accolis prognata erat, accepisse. Numa itaque primum Romae Saliorum Collegium instituit, eosque Patricios esse , Ancilia quoque ab iis custodiri jussit, festumque Anciliorum Martio mense indixit, hy mnosque composuit, ejus tamen ritum a Latinis priscis accepit . Huic Collegio tres praeerant, Praesul, qui Sacerdotum erat Princeps, Vates, de Magister ex Dionysio. Ad Praesulem pertinebat in exultationibus primum motum edere, post quem alii simili motu saltabant ut ait Fellus lib. I S. voce redamptruare quem ita legendum censet Scaliger: Redamptruare dicitur in Saliorum exultationibus,

quum Praesul amptruamit, quod est motus edidit, in referuntur immicem Adem motus, subditque Lucilium hoc carmine id significasse:

308쪽

Liber I. Caput XXII. 3o I

Praesul ut amptruat inde, e Duolgus redamptruat olli. Quod ita legendum censet Merula apud Dacerium Scholiastem Festi: Praesul ut amptruet binc, in iustus redamptruet inde. Ad Vatem, carminum rationem habere spectabat, erant enim ea carmina vetustissima, quae a nominibus Deorum, quibus hymni dicati erant, dicebantur Ianualia, Saturnia, Iunonia, Minervia, & his similia testimonio Festi lib. I. ad finem. Horum hymnorum, in quibus omnes Deos nominare fas erat, Venere excepta, sicuti Numa edixerat, ne quicquam mutare licebat neque Vati concessum erat,ritu

priscae Religionis ita disponente, verba suboscura interpretari. Erant enim ea carmina verbis antiquis, partim Latinis, partim Graecanicis composita ; unde Fabius Pictor, seu quisquis ille sit apud Scaligerum, N Dacerium in Festum lib. I .ad finem, scripsisse fertur Sacerdotes laudatos vix intellexisse carmina, quae in Tripudiis canebant,sicuti etiam refert Alexander Geniat. lib. I. cap. 26., qui subiicit nomen Veturii Mamurrit, qui fabricaverat caetera Ancilia instar ejus, quod e Caelo delapsum dicebant, in dictis hymnis Saliaribus prolatum fuisse .

Erat & munus Uatis alios versus in hominum laudem componere . Hos appellabant axamenta ab axare, quod est nominare ex Festo lib. I., seu ut Scaligero placet, quod in axibus, seu tabulis describerentur; neque vocem componebantur, qua utitur Festus, pro Canebantur accipio, ut arrisit Dacerio, aliisque Festi interpretibus, nam quamvis Saliaria carmina vetustissima essent, neque eis qui quam addere, aut demere liceret, tamen id intelligitur de hymnis inhonorem Deorum. Caeterum carmina, quae in virorum illusirium, de optime meritorum laudem Salii canebant, Vates Collegii componebant ut Festus scribit, Sopatuit ex superius relatis, quibus probavimus Imperatores constituisse, eorum nomina in hymnis Saliaribus adnotari: quod fecisse ajunt Germanicum,& ipsum sequutos Principes,quorum nomina in hymnis antiquissimis scripta proculdubio non erant. Magistri vero eidem Collegio praepositi,nemo antiquorum quod sciam meminit praeter Alexandrum, qui fortasse id nomen legit apud Veteres scriptores non recogitans Magistrum, & Praesulem eundemia

fuisse,sicuti viri docti 5e prisci Cippi probant. Quanti autem id Sacerdotium fuerit, inde licet aestimare,quod Appius Claudius Triumpba

309쪽

3Oa. Vetus Latium Profanum

lis, Scipio Africanus Sc L. Bibaculus inter Salios esse , & haec sacra attrectare sibi gloriae duxere. Et Titus Vespasianus quod numero Saliorum fuisset cooptatus, gratias egit. Antoninus quoque Philosophus Matus octo annos, ab Hadriano Caesare inter Salios adnumerari laudiduxit ex Livio q. Dec. lib.7. Julio Capitolino in vita Antonini , Alexandro lib. I. cap. 26. ad finem , Sc aliis.

Quare patet Romanos haec sacra, Si hoc Sacerdotium Numae tribuisse, quod is primum Romae ea instituerit; sic & Vestae sacrificia, de Fecialium Collegium illi concesserunt, tametsi appareat liquido eum Regem Vestales ab Albanis mutuasse, & Feciales ab Ardeatibus, seu ab AEquicolis,ut produnt Livius lib. I., Dionysius lib. a. qui subdit Romanos haec assirmasse, quod Numa primum laudata sacra Romam trans exerit, scuti alibi fusus diximus . Sed cur Ennius rerum antiquarum investigator, Numam Saliorum inventorem fecerit, facile est intelligere. Is sane versibus jam dictis prodidit eundem liba, & sic sacra omnia, se Tutulatos, idest Flamines, qui tectis capitibus sacrificarent, constituisse: quae si absolute accipias, falsa sunt, quum pateat Romulum more Albanorum, Sc Latinorum, sacra quae instituit,& longo aevo Romae durarunt, fecisse, & Flamines sub Albanis Regibus fuisse testimonio Servii ad lib. 2. & 8. AEneidos: cui consentit Varro lib. . de Lingua Latina , qui haec habet: Flamines quod in Latio capite velato erant semper , ac caput cinctum baberent filo, famines dicti: necnon Festus lib. 6. ex quibus palam est, priusquam

Roma conderetur Flamines, Apices, Pileum, Tutulum, dit caeteria ornamenta Sacerdotum , quae Ennius Numae tribuit, Albae, Laurenti , Lavinii, & in universo Latio fuisse, quod & canit Virgilius lib. 3.

AEneidos . Et capite ante aras Phrygio velamur amictu. ubi Donatus, Servius, de Probus notant, Eneam Flamines, & caetera eorum insignia in Latium transvexisse, de velato capite sacra fieri instituisse, quod Se produnt Festus lib. I 7. voce Saturnia : t. Nam

Italiei Latini scilicet auctore AEnea velant capita, quod is quum rem divinam faceret in littore Laurentis agri Veneri vi atri, ne ab HI se cognitus interrumperet secrificium, caput adoperuit, atque ita conspectum bosis evitavit: ac idem Virgilius ita pergens:

310쪽

Liber I. Caput XXII. 3o 3

Et positis aris , jam vota tu littore soloens

Purpureo zelare comas adopertus amictu

Ne qua inter sanctos ignes in bonore Deorum Hostilis faciei occurrat, in omnia turbet. Haec scripsimus , non ad asserendum Armilustrium hoc die in Calendario notato apud Latinos agitatum, sed ut exponeremus Salios, &sacra cum armis , & saltatione hoc die facta, a Latinis in Romanos propagata; quo vero die in Latio ita sacrificaretur, mihi non liquet, sed verosimile est die festo Martis, Herculis, & Penatium ex superius

adductis. Calendarium Rusticum apud Rosinum, & alios, hoc mense sicrificia Libero oblata docet. Diximus Cap. IG. Vindemiarum tempore plura sacrificia Libero, Diisque aliis facta,quae Festus numerat: is enim lib. II. prodit tempore, quo uvae calente praelo premebantur, consuevisse veteres suffimenta offerre Diis, Libero maxime, quae facta erant ex faba, milioque molito mulso sparsol eodemque libro, voce Sacrima, tradit pro primis uvis solitum sacrificari Libero, musto in amphoram indito, ut ita Bacchus vasia, & vinum conservaret. Sic paulo ante vindemias pro vasis pressoriis Libero secra faciebant ex

Columella de Re Rustic.lib. I 2.cap. I 8., qui praeterea lib. 2. cap. 22. scribit, nec sementem administrare, nec faenum secare, Vincire , aut vehere, nec vindemiam cogere Antiquis licuisse, aut oves tondere ,

nisi Catulo res divina facta foret, idest catulo, Caniculae sacrificatum esset, ut explicat Tiraquellus scholiis in Alexandrum Ceniat. lib. 3.

cap. I 2. . Verumtamen laudata sacra privata erant. Quamobrem ex

Calendario habemus, & publica sacra hoc mense, quo Vindemia cogebatur Libero facta, atque per rura, & compita ludos actos, in quibus in pratis edebant, & bibebant, per unctos utres saltabant, oscilla arboribus suspendebant, ut tabula interposita pendentes senibus se jactarent ex Festo voce Oscilla, & Antonio Augustino in notis ad eundem; Saturnios & versus, ac hymnos in laudem Liberi canebant; hujus rei meminit Virgilius Georgic. lib. 2. Et veteres ineunt princenta ludi Premiaque ingentes pagos, in compita circum

esti ae posuere: atque inter pocula laeti

SEARCH

MENU NAVIGATION