Petri Marcellini Corradini S.R.E. cardinalis De primis antiqui Latii populis, urbibus, regibus, moribus, & festis; quibus accessit Setina, et circejensis historia libri tres. In duos tomos distincti. Tomus primus secundus

발행: 1748년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

314 Vetus Latium Profanum

quum Servius loco adducto, Macrobius , aliique antiquissimi serip. tores testentur Bonam Deam, Faunam Fauni Regis sororem , filiam , vel uxorem fuisse , neque Obstat Carthaginenses Iunonem quoque Bonam Deam appellasse, id enim fecisse dicendum est, ut eo titulo honorarent Iunonem, quam etiam Caelestem, Salutarem, Reginam,

Natalem, de Lucinam nuncupabant: jure ergo merito utrumque scriptorem carpit Fabretius Inscript. cap.9. fol.567.

Ligorius in MSS. Otthobonianis verbo Flamini Laurentinali resert Laurenti fuisse flaminem Lucularem ita dictum, quod ejus curae datum esset Lucos sacros Pici, de Fauni custodire, & in illis statis diebus sacra facere, de quo tamen alibi dicam prolixius. Turne-bus Ad vers.lib. 8 .cap. IG. notat Fauno, oleastrum arborem secrania

fuisse, in qua, ut diximus Capite q. apud aedem Laurentinam posita, e naufragio servati, vota& donaria suspendebant Virgilio lib. I 2.

AEn eidos teste. Sic Tomasinum de re antiquaria optime meritum hallucinatum arbitror, is enim cap. 26. de Donar. Silvanum Pana credit, de a

Fauno dissimilem , quod Silvano porcus mactaretur ex Juvenal.

Satyr. s. Caedere Siliano porcum o '. .

8e Martianus Capella de Nupt. Philolog. & Mercur. lib. I., Silvanum, de Faunum diversa Numina faciat his verbis: Ipsam quoque terram, que hominibus intia est, reficiunt longevorum Cbori, qui babitant*υas, nemora, Lucor, lacus, fontes, ac sudios, appellanturque Panes, Fauni, Foni, Satyri, Silvani, Sine; quandoquidem etsi liqueat Faunum, Sc Pana antiquos confudisse, planum est Faunum, Silvanum, Zc Pana a Latinis dictum ; erat enim Faunus praxipuus agrestium Deus, te Silvicola, ae in Silvis fari credebatur, uti ex Varrone, M aliis iam probavimus, quamobrem Silvani nomen 4 Silvis sortitus videtur, quin quoties ex Silvis vox aliqua nocturna erupisset, ea Silvani esse putabatur, teste Iulio obsequente libro de Prodig. cap. 8. Silentio noctis ex Siava Arsia ingens Φox audita,quae

Siliani eredita est fuisse, quem eundem, ac Faunum prodit Dionysius lib. f., qui referens bellum eum Tarquiniis actum, quo Brutus interiit: Inter hujusmodi cogitationes, inquit, in colloquia circa

322쪽

Liber Ι. Caput XXIV. 313

primam fere vigiliam , e*va, ad quam castra babebant, mox queis ad utriusque partis aures appulsa es, ea bem afuit, civ ut sud fanum est,sime Fauni quem vocant, ad hune enim auctorent, Romani solent referre panicos terrores, Omnisque generis spectraia , nam se quando infolite species oculos hominum exterrent, voce e

divine aures eorum percellunt , Numini bule opus illud tribuunt Haec Dionysius, quamvis Cotta apud Ciceronem omnino neget Faunos , aut eorum Vocem unquam auditas fuisse. Inuus , seu Incubus dicebatur Faunus, Silvanus etiam ex glo sario veteri & Divo Augustino lib. I 3. cap.22. de Civit. Dei: xv

niam , ait, celeberrima fama est , multique se expertos, vel ab iis, qui experti sunt, de quorum fide dubitandum non est, audisse confirmant , Silvanos, in Faunos , quos etia o Incubos vocant, improbooefaepe extitio mulieribus , in earum appetiisse, ac peregisse concubitum et Idem patet ex Ioanne Meursio Criticari Exercit. par.2. cap. I. squin quum a sacris Bonae Deae Fauni uxoris, viri arcerentur, sicuti fusius diximus Capite A., ita & mulieres Silvano, qui Faunus Vir Bonae Deae fuerat, sacrificare non licebat, ut notat vetus Scholiastes Iuvenalis Satyr. s. ad vers. Pecorum, de agrorum Deus Silvanus dicebatur testimonio Virgilii Eglog. I. Venit re agresti capitis Silvanus bonore Florentes ferulas, in grandia lilia quassans.&lib. Io. AEneid. ubi eum notat arvorum, pecorisque Numen nec non Ovidii lib. 2. Fastor. Pana deum pecoris veteres coluisse feruntur. Luporum exactorem ac fulguritarum arborum eundem nuncupat Lucilius apud Nonium Marcellum de Propriet. Sermon. , dc ΤuN- rem finium, & terminorum Horatius Epod. Ode Σ. ua muneretur te Priape, in te Pater

Siliane Tutor finium . Rus rei caussa omnis possessio apud priscos Latinos tres Silv nos habebat, quorum unum domesticum possessioni con secratumo , secundum agrestem Pastoribus addictum , alterum orientalem dicebant , cui erat in confinio lucus positus, ut memoriae mandavit

323쪽

316 Vetus Latium Profanum

Cato in libro de Limitib. Agror. apud Servium lib. 8. Antidos ad illud:

Amorum , pecorisque Deo . . . . .

Urbieus etiam de FinibiAgror. & Uossius de Idololatr. lib.2.eap. I 3. Haec quae de Silvano memorabant, & Fauno convenisse scimus, nam & is pecorum Deus erat, uti ex Horatio diximus, bc Ovidius

occinite

Agrest Fauno supposuisse cus.

& Virgilius eum facit Faunorum, Satyrorum, & NIiquorum agrestium Numinum Patrem ex Rosino lib. 2. cap. II., quod memorat Plutarchus in Numa,qui Picum,dc Faunum Satyrorum generi aequiparat, aitque Romanos eos errantes spiritus existimasse. Tutorem.

quoque finium, & possessionibus consecratum eum Deum viri docti putant,quod in formula Solitaurilium ad lustrandu agrum Ambar li sacrificio,& aliis precationibus Rusticorum,Marspiter appelIaretur, qui idem ac Silvanus , Se Faunus erat, ita dictus, quod eum a Marte oriundum crederent, a Pico scilicet, quem Martis cognomento Latini venerabantur, uti ex Dionysio lib. I. probavimus, & produnt Cato de Re Rustic. cap. 38. N 83. , aliis Iss I. Votum pro bobus, ut Galeant fle facito Marti Silvano in stria interdiu ere. Scaliger&Dacerius ad Festum lib. II. voce Marsperis, Adrianus Turnebus lib. 29. Ad vers. capc2 3. , licetis Silvanum, & Martem eundem esse

Utrumque etiam confundit Gratius in Cynegeticis ;. . . . Latii cultor, qui Faunus amaeni

Maenaliusque puer, domitrix Idea Leonum Mater,ininculto Silvanus temite gaudens. Porro & Auctor Origin .Gent. Rom., Servius, & alii Cap. q. adduα,& Lapis vetustus apud Ligorium in MSS. Otthobonianis verbo Antro Atentino , dilucide probant priscos Latinos, & Romanos, Faunum , Silvanum, & Pana nuncupasse, quamobrem eleganter Meur sius Critic. Exercit. parα. lib. II. cap. I. , docet id Numen, cui in puerorum natalitiis lectus in aedibus si emebatur , Martem Silvanum Picumnum ab antiquis dictum, ut intelligeretur eundem esse Picumnum , M Martem : Silvanum quod tamen postremum mihi non arsi Di sitietos

324쪽

det, quum pateat Picumnum Ardeatium Deum suisse, & a Silvano difformem ex relatis Cap. I 3.ad princip., quamvis palam sit antiquos Fauno, de Silvano, Picumni , bc Martis cognomentum addidisti , , quod Faunus Pici, & Martis proles jactaretur. Rem ipsam ob oculos ponunt Dionysius lib. I Livius itidem

lib. i qui scribunt Evandrum , Fauni Regis Latinorum aevo, in La. tium appulsum, Panis Dei Arcadum Numen ad Latinas oras transvexisse. Hunc Arcades Faunum, ac Faunum Pana appellasse, & Siuvanum produnt Macrobius Saturnal. lib I. cap. 22., & fusus Vossus de Idololatr. lib. I. cap. Ia ., hinc oborta confuso, quippe quum Faunus Rex Arcades Evandro duce benigne hospitio excepillet, neque in Latio tunc Reges consecrati essent, grati animi ergo, Graecanici gens solita Reges suos, & Heroas consecrare, Faunum docuit Saturnum, Picum, di caeteros suos majores colere, & in Deorum numerum referre , de Faunum ipsum consecravit, eique honoris caussa Panis, qui Deus Arcadum, Sc quem Silvanum , universaeque substantiae dominatorem dicebant, cognomentum, ac Virtutes tribuit , di Panis, ac Fauni ritus consedit. Ex his habes cur Faunus ab Arcadibus edoctus primum in Latio nefaria sacra Saturno, & Pico parentibus suis instituerit, ut superius dictum est; cur Ovidius lib. I. Fastor. Evandrum Latii Numinum vectorem appellet: cur Latini pristi Faunum suum Regem , Panis, Inui, & Silvani cognomento, & Panas Fauni nomine honorarint: cur etiam simulacrum Fauni simile illi Panis fecerint. Nam perhibent Panos, cornua, barbaeque prolixam dimissionem, & caprae pedes gestantem, ac manu fistulam , essinxisse, ut auctor est Macrobius Saturnal. lib. I. cap. χχ. Vossius de Idololatr. lib.9. cap. 3 q. Famnum etiam eadem essigie coluisse ex Ovidio lib. 2. Fastoncujus carmina supra retulimus, ubi interpretes id ipsum produnt, licet Silvanum alii fingerent nudum,capite corona e ferula, & liliis redimito, manu protensa, &cupressu armata,cujus sationem primus invenisse diceb tur ex Martiano Capella lib. 1.nuptiar. Mercur.5c Philolog.in pripsi'

Tune primum posita Siloanus forta cupressu

Percitus, ac trepidans, dextram tendebat inermem.& Τomasino de Donar. cap. 2 6 . Hac Disitigod by Corale

325쪽

318 Vetus Latium Profanum

Haec secisse constat Latinos, dein Romanos, ut Faunum in Pane, de Panem in Fauno colerent, quanquam haud si mulare possent utrumque Numen distinctum fuisse; quoniam hoc die Fauni festaupercolebant in Monte Caelio, & in Insula Tiberina, ut ex Capite A. patuit, ac Rosinus cap. IT.lib. 2. notat Februario Vero mense, Pana Lupercalibus solemnitatibus in Palatino monte honorabant , ut dicemus suo loco; unde errasse puto Tomasinum loco quo supra, ubi narrat Calendis Martiis Silvano sacra facta, quum eo die Marti, non autem silvano, quem eundem ac Faunum diximus, liqueat solemnia

concelebrata.

Nec quicquam facit Silvano porcum immolatum, Fauno haedum; enim vero porcum immolabant Silvano, quem etiam scimus lacte piasse, quod ob ritus confusionem Pana eum dicerent, & Faunum, quibus merito lacte, porco etiam iactificare poterant, si credimus Tibullo lib. I I. Fleg. 3. &lib. I. Eleg. Io. , aliisque quos iderm Tomasinus ubi supra refert,

Ex quibus ni fallor Aristidis Milesii fabula falsa colligitur,

qui tertio Rer. Italicar. ait: Valeria Tusculanaria ob iram Veneris Valerium patrem deperibat, remque nutrici communicat, que dolis subiens berum, puellam quandam ex vicinis eum adamare inquit, que aspectum ejus, apertumque concubitum mereatur. Aliquando pater po imodum debacebatus,lumen petiit: nutrix vero praeveniens,

fugiensque se praecipitavit, Alia quoque inde evadeni peperit Sire

num , quem Graeci AEgipanem vocant, si fides prestanda est Pluta cho in Pararet L cap. 63. . Ad haec Hieronymus Columna ad Ennii lib. I. Annal. pag. q7., scribit Faunum editum ex nefario Valerii Tusculani cum filia incestu. Hos enim erroris msimulo, quum ex mox relatis, & iis, quae diximus Cap. 4., appareat Faunum , qui &Silvanus est, Dici Regis Latinorum filium fuisse. Caeterum lapides Romae effoessi, quos ipse Tomasinus cap. 2S. refert, Silvanum eundem, ae Faunum fuisse, de speciem ejus oraculi probam . Primus cippus haec habet .

SILVAis

326쪽

Liber Ι. Caput XXIV. 3 9

SILVANO SALvΤARI L. MANLI US SATURNIUS EX VISO POS VI Τ

arridet.

Haec saxa indieant morem pris orum Latinorum , qui in Templis Fauni cubare solebant, ut in somno oracula acciperent , quod

eleganter explicat Ovidius lib.q. Fastorum his versibus :Suva metus nullaque diu violata securi Stabat Maenalio sera relicta Deo IIIo dabat taetris animo responsa quieto Noctibus, hie geminas Rex Numa mactat Oves . Prima eadit Fauno, leni eadit altera somno, , Sternitu in duro vellas utrumque solo . Eis caput intonsum fontana spargitur unda, Sis sua faginea tempora fronde tegit. Qui abes Veneris, nee fas animalia mensiιrinere, nee digitis anulus ullut inest Uesper ubi est tectus, supra nova vellera corpu Ponit, adorato per sua Oerba Deo. Interea placidam redimita papavere frontem. Nox venit, infecumsomnia nigra trabit ἔ

327쪽

Vetus Latium Profanum

Faunus adest, otiumque premens pede Σellera duro Edidit ἡ dextro talia verba Voro. I forte Σοuma tibi Rex tellus placanda duorum , Detque sacris animas una Iuvenca duas. Excutitur terrore quies L Numa visa resolvit

Et secum ambagra, caecaque 'ssa refert

Poeta itaque , ut produnt interpretes, & maxime Paulus Marissus, occinit, Numam oraculum Fauni Latinorum Regis in Silva Laurentina consuluisse, quam Maenalio Deo sacram is dixit, ut innueret Faunum in Pane, & Pana in Fauno cultum, quanquanti Plutarchus in Numa memoriae mandarit in Aventino lucum fuisse Pico, de Fauno sacrum. Dein refert in eo templo, Faunum noctu per quietem oracula edere solitum, morem postmodum eorum, qui id Oraculum consulebant erudite explicat, narrans hos mactasse duas Oves, unam Fauno, alteram Somniorum Deo, pelles hostiarum humistravisse, Be ab omni coitu, esuque carnium se abstinuisse, expectatoque signo occasus vesperis, asperso capite aqua vivi fontis, ut se ab omni crimine expiarent, consuevisse bis caput fago quae arbor Deo sacra erat) coronare, Ac sine cultu corporis, anulis etiam depositis,

praemissis precibus super stratis hostiarum pellibus in Templo cubare. νSic dormientes nocturna visa expectabant, idest quae insomniis ipsis

cubantibus apparebant, bc ita oracula se accepisse, & monitos a Deo in somniis, tanquam ex visu opinabantur, uti ex carminibus praedictis patuit, cujus etiam rei meminit Pausanias in Atticis, qui de Amphiarai Oraculo apud Oropios haec prodit: Consulendi quidem causa qui accedunt, primo lustrantur omnes, pro piacula res ivina est, quam quum Ambiarao V aciunt, tum caeteris, quorum in eadem ara inseripta sunt nomina. Deinde arietem ei immolant, cujusjubstrata pelle dormientes nocturna tisa expe iant: quibus addit Philostratus lib. 2. vitae Apollonii Thyanaei: Eos qui ad accipienda responsa eo accesserant ad aedem scilicet Amphiarai facerdotes jubebant diem integrum a cibo em triduum a mini potu abstruere . Quamobrem Lapides relati, Silvano vota seluta exprimunt ex visu, idest postquam solemnibus praedictis peractis, voti reus dormierat in Fauni arde, & in sem is admonitus putabatur gratus Numini

328쪽

Liber Ι. Caput XXIV. 321

Numini sore id votum solvere; quare habes in aede saera Fauno in Laurenti agro posita, oracula Saturniis Versibus per Sacerdotes reddita , dc per visum, scilicet per speciem variae formae in somniis oblata cubantibus. Quae dicta sint, ut eruditorum diligentiae adhuc plurimum supersit, nam Faunus praecipuus, Sc maximus Latinorum Deus fuisse perhibetur. Praeter Agonalia, de quibus suo loco dicam & Consualia, quorum meminimus Cap. 2 o. , Saturnalia sesta XVI. Calendas Ianuarias fuisse comperimus. Haec festa a Latinis in Romanos propagata palam est, quamquam Romani scriptores ea Regum, & Consulum fastis de more accensuerint. Festus enim s ibit Saturno diem festum dicatum mense Decembri, quod eo aedes es dedicata, stis cultura agrorum praesidere videtur, quod etiam fata es ei insigne; se Di nysius lib. 3. Tullum Romanorum Regem in prasio adversus Sabinos ad Eretum pugnantem, Satumo, & Opi solemnes serias vovisse, partaque victoria instituisse censet. Livius lib. a. p. a I. prodit anno ab VC. CCLVIII. A. Sempronio, & Minucio Coss. aedem Romae Saturno dicatam, seriasque primum sacratas, quod te Lipsius

lib. I. saturnalium cap. 3. narrata

Ueruntamen Macrobius, qui de Saturnalibus erudite scripsit, has solemnitates longe ante Romam conditam apud Latinos fuisse assirmat; etenim causas sesti inquirens lib. I. cap. 7., tres refert, quarum ultima prae caeteris viris doctis arridete Nec illam causam,

inquit, que Saturnalibus assignatur ignoro, quod Pelasgi, sicut Varro memorat, quum sedibus suis pust diversas terras petiissent, con fluxerunt plerique Dodonam, em incerti quibus bererent locis , ejusmodi acceperunt responsum: dein relato responso, sic pergite Acceptaque forte, quum Latium post errores plurimos appulissent,

bas Abi sedes praedictas esse didicerunt, vastatisque siciliensibus incolis , occupase regionem, decima praedae fecundum responsum Apollini consecrata, erectisque Diti facetis , Ur Saturno ara , cujus fessum Saturnalia nominarunt. uumque diu bumanis capitibus Ditem,stiirorum victimis Saturnum placare, se crederent, Hediculem ferunt postea cum Geryonis pecore per Italiam revertentem ,

suasisse illarum posteris, ut faustis facrificiis infausta mutarent,

329쪽

322 Vetus Latium Profanum

inferentes Diti non bominum capita, sed oscilla ad bumanam e giem simulata,maras Saturnias , non mactando viros ,sed accensis ruminibus excolentes , inde mos per Saturnalia missitandis cereis caepit. 'Ha ctenus Macrobius, qui ut probaret Graecanicam gentem ea sesta in Latio instituisse, hos refert ex Accii annalibus versus: Maxima pars Grajum Saturno, in maxime Albene conficiunt sacra, quae Cronia esse iterantur ab illis Emque diem celebrant per agros urbesque per Omnes

Exercent Epulis laeti , famulinque procurantauit que suos, nostri ue itidem est mos traditus illine Ue, ut eum dominis famuli epulentur ibidem. Idipsum testantur Dionyfius lib. I., Stephanus de Urbibus, Ennius

lib. r. Annal. , Arnobius lib. a. Adversus Gentes, Lactantius de Falsa Religione lib. I. cap. 2I. aliique, quos retulimus Capite II., quo sit, has solemnitates, antequam Hercules in Latium appelleretur. fuisse a Pelasgis institutas, ut Praetextatus apud Macrobium cap. 7. asserit. Scio eundem Macrobium duas alias causas adsignasie; primam, qua Saturnalia ad Ianum retulit his verbis: Excogitaiit lanus bonorum eius Saturni scilicet augumenta , ae primum terram om nem ditioni suae parentem Saturniam nominavit, aram deinde cum faeris tanquam Deo condidit , que Saturnalia nominaiit. Tot faculis Saturnalia praecedunt Romanae urbis aetatem: cui consentit Herodianus Histor. lib. I. in Commodo cap. I 8. . Haec tamen causa fabulosa apparet , si consideremus Faunum Latinorum Rege Iano, Saturno, & Pico primum in Latio sacra secisse, & Fana, ac aedes sacras dicasse, sicuti superius dictum est, quanquam Xenon apud Macrobium lib. I .cap. . Ianum in Latio primum Diis templa fecisse, de ritus instituisse sacrorum referat; neque ex hoc argumento evincitur, haud potuisse Pelasgos hunc Saturni cultum in Latium invehere, quum ante Ianum, Sc Saturnum ea gens Latium tenuerit ex Richio de

Antiq.Lat. lon.cap. 3. & f., nam aetates adeo vetustas computare,

de tempora, quibus Pelasgi, Aborigines, & Siculi Latium incoluerunt numerare, dissicile, quin adeo impossibile est, ut ipsi vetustissimi

330쪽

Liber L Caput XXIV. 32 3

Romanarum rerum scriptores , Livio lib. I. teste, id assequi posse ab omni spe animum abduxerint; mirum itaque est viros doctissimos, qui post tot saecula scripserunt sibi suasisse tantum pelagus vadare . Aliam Saturnaliorum caussam sic Macrobius cap. 7. tradit r ui erant ab Hercule in Italia relicti, ut quidam ferunt; quum a Latronibus infestarentur occupato edito colle, Saturnios se nominaverunt, quo ante nomine etiam idem Collis Socabatur, re quia senserunt se bulus Dei nomine, Ur religione tutos, instituisse Satum naὶia feruntur, ut agrestes vicinorum animos ad majorem scrireterentiam ipsa indicti festi observatio vocaret: ex quibus compertum si insgnem adeo fuisse gentium reverentiam in suos Deos,

ut neque Latrones ad Lucos, vel Colles sacros tentarent accedere, ne ira Numinis correpti, condignas poenas luere crederentur.

Hinc Macrobius arguit, cujusinodi sacri hujus origo esset, eam proculdubio fuisse Roma vetustiorem I sed cur Pelasgi, qui haec sacra in Latium tulerunt, Saturnalibus diebus servis ministrarent, operae pretium est intelligere. Philocorus apud saepe laudatum Macrobium lib. I. cap. I O. , memoriae mandavit Cecropem primum in Attica statuisse aram Saturno, & Opi, eosque Deos pro Iove, & Terra co Iuisse: instituisse etiam, ut patres familiarum frugibus, te fructibus jam coactis passim cum servis vescerentur, cum quibus patientiam laboris in colendo rure toleraverant. Alii reserunt Saturnum honore servorum delectari eodem Macrobio teste. Athenaeus Deiphnosoph. lib.q. aliis Iss., memorat Pelasgis Diis immolantibus, Pelorum de- nuncialis ingenti Terrae motu montes in Hemonia diffractos, reclusoque hiatu, palustrem aquam erupisse, & regionem illam siccatis aquis amplam, amoenamque planitiem apparuisse. Ob eam causam subdit eos Populos Peloro , & servis lautam apposuisse mensam, ac ministrasse, Iovique Pelorio mactatis hostiis consuevisse quotannis sumptuoso mensarum apparatu convivari, peregrinisque, ac servis recumbentibus ministrare; unde factum esse ajunt, Pelasgos Latium incolentes Saturno devotos, id festum instituisse, exemplo ejus quod Iovi Pelorio faciebant.

Sunt & qui putent Tyrrhenos e Latio Pelasgos pepulisse, qui vero remanserunt, serviles operas in colendo agro aliis praestitisse S s 1 atque

SEARCH

MENU NAVIGATION