Petri Marcellini Corradini S.R.E. cardinalis De primis antiqui Latii populis, urbibus, regibus, moribus, & festis; quibus accessit Setina, et circejensis historia libri tres. In duos tomos distincti. Tomus primus secundus

발행: 1748년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

324 Vetus Latium Profanum

atque in eorum gratiam caeptum Saturni festo iisdem ministrare, ut ex Stephano, Cicerone, di aliis notat Richius de Prim. Ital. Colon. cap. 3. ad finem . Ego Vero opinor Graecanicam gentem haec sacra, Ee ritum servis accumbentibus ministrandi , in Latium invexisse quum palam sit, nedum Pelasgos, sed de alias nationes Graeciae Saturnalibus talia convivia servis fecisse , uti Cretenses, de Athenienses, quin de Babylonios ante Graecos, quibus festum fuit, cui nomen Sacea, in quo quinque diebus servi imperabant Dominis suis, se e servitio unus stolam regiam induebat, sicuti ex Caristio, 8e Ctesia docet Athenaeus loco quo supra, & prodit Dempsterus ad Rosinum lib. q. cap. I a. ad II., quamvis non clasint qui tradant id factum, ut recoleretur memoria aurei, dc prisci saeculi, quo summa inter dominos, Ac servos aequalitas, paritasque erat, ut Poetae passim, de prae aliis Tibullus lib. I. Eleg. 3. Ausenius Eclog. de Metilib. Aurea nune r ocet baturni festa December Nunc tibi cum Domino ludere verna licet. Et Acron in Horatium loco mox adducendo. Itaque his diebus sive in honorem Saturni, sive ut servis gratiam responsarent persecti laboris , ut arridet Solino Polyhistor cap. ., Latini servis suis ludendi, comedendique cum ipsis Dominis plenam libertatem concesserunt, uti patuit ex praedictis, M notant veteres Interpretes Horatii lib. a. Satyr. I. ad illud: age libertate Decembri, uando ita majores voluerunt utere, narra. Quamobrem servi ingenuorum ministeria occupabant, pileos sumebant , a liberis nullo discrimine differebant, stipemque invicem dabant, se munera missitabant teste Alexandro Geniat lib. 2.cap. a a. Solitum & fuit cereos dono mittere ex Festo lib. 3. Cereos Saturna. Iibus muneri dabant humiliores potentioribur, quia candelis pauperet , locupletes terris utebantur: be Martiali lib. I o. Epigr. 87.

Absit cereus aridi talentis, Et υani triplices, brevesque mappae, Expectent gelidi Deos Decembris. unde habes Clientes etiam missitasse cereos Patronis I narrant enim Herculem loco victimae, Saturno lumina accendi, bc cereos sibi

332쪽

Liber I. Caput XXIV. 32s

invicem mittere docuisse ex Macrobio lib. I. cap. 7. dc cap. II., ad finem , Alexandro Geniat.lib.2.cap. 22. Quot vero dies priusquam Roma conderetur Saturno sacri

essent, facile non est asserere, nam Mallius vetustissimus scriptor putavit Latinos per triduum Saturnalia agitasse , subditque hoe exemplo Augustum, qui Latinae gentis erat, in judiciariis legibus serias Saturno triduo jussisse celebrari. Masurius contra , aliique A. tores, uno die, scilicet XIV. Calendas Ianuarias Saturnalia fuisse

prodiderunt, quam sententiam Fenestella confirmat. Nonius vero, de Memmius in Atellanis meminerunt apud veteres septem diebus peragi solitum Saturnalia . Horum opiniones refert Macrobius lib. I. cap. I o. ubi Masurii, Fc Fenestellae sententiam probat.: At Lipsius Saturna l. lib. I. cap. 3. 6c T. memoriae prodidit, tres dies Saturno, Sc post tertium, dies quatuor alios, non tamen seis riatos , hilaritati, de solemnitati festorum suisse sacratos, quod Se reis serunt Rosinus Antiq. Rom. lib.2. cap. q., N Fabretius Inscrip.cap.7. pag. 682. de q83. . Apud me tamen, tantae est auctoritatis exemplum Augusti, qui in Iudiciariis legibus antiquorum usum sequutus,

tres dies feriatos Saturno adscripsit, ut potius Mallii, quam aliorum sententiae adhaerendum arbitrer . Quod intelligitur ex Festo, & Va

rone; ille enim lib. I 3. sic ait: Opalia dicebantur dies festi, quibus Opi supplicabant. Varro autem lib. 3. de Lingua Latina haec habet: Saturnalia dicta ab Saturno, quod eo die feriae ejus, ut pose diem tertium Opalia Opis ; ex his scimus Opi, non uno die, sed pluribus

serias ab antiquis agitatas ex Festo, de Saturnalia uno die olim concelebrata I at quoniam Saturno, bc Opi, principibus, magnisque Diis Latinae gentis, si Varroni lib. q. , de Lingua Latina credimus, in

eadem aede Sammi sacrificari solitum erat, ut literis tradiderunt L ctantius de Falsa Religion.lib. I . cap. I 3. Pausanias Arcadic. seu lib. 8. Macrobius cap. Io. Alexander Geniat. lib. 6. cap. q. , hinc fortasse

factum, Latinos priscoe duos dies haud sestos, qui inter Saturnalia, de Opalia incidebant, seriis Saturnalibus dicasse , Opique totidem feriatos concessisse, uti Festo arridet, qui plures Opalibus adscriptos

prodit, quam sane rem Macrobius ipse lib. I. cap. Io. Sc II. confundit ; enim vero is ait: prisco aevo Saturnalia dc Opalia uno eodemque Diqiligod by Cooste

333쪽

3Σ6 Vetus Latium Profanum

que die, stilicet XIV. Calendas Ianuarias celebrata, quod Festo, Varroni, & caeteris jam relatis adversatur. Subdit etiam XIII. Calendas Ianuarias Sigillariorum sestum agitatum, ac si haec solemnitas dissi milis ab Opalibus, & Saturnalibus esset, quin recens, & Saturna ἀlibus addita, quum ex iis, quae Capite II. scribit, pateat eam solemnitatem, qua oscilla quaedam, & fictilia simulacra in sacellum Ditis arae Saturni cohaerens, pro suis capitibus quisque ferebat, imventam ab Hercule , qui temperato nefario sacro, quod his diebus Pelasgi Saturno Se Diti in Latio faciebant, de quo verba secimus Capite i ., loco humanae hostiae docuit Saturno lumina accendi,ti Diti Patri pro viventium capitibus fictilia capita offerri, ut ita Latini piaculum Saturno pro Dite facerent. Ergo liquet ex eodem Macrobio Sigillariorum festum hoc mense Saturno secro, & his diebus, quibus Opi, te Saturno litabant ,

a Latinis priscis ex Herculis instituto,non autem recens addiectum S turnalibus, ut ipse haud recte autumat, nisi dicamus additum vetustat lemnitati vicum Romae Sigillaria dictum, ubi venum res venales,& fictilia exponebantur, diebus maxime praedictis, quibus Populus Romanus confluebat ad eum vicum, ut imagunculas, de simulacra venalia emeret, & in sacellum Ditis deserret, de quo fusius Alexander Geniat. lib. 3. cap. . . Quamobrem dilucidum fit Saturnalia ,& opalia sex diebus, non omnibus festis, sed feriatis agitata, eoque tempore & convivia in aede Saturni exhibita, lumina accensa, de Diti in Sacello in eodem templo Saturni condito, Oscilla oblata. Haec enim omnia facta seruntur a Pelasgis, Latinisque priscis ex Heseeulis instituto, & ut ea gens memoriam recoleret Saturni, Mopis, quam sororem, & uxorem Saturni fuisse scribunt Diodorus Siculus lib. 3. Bibliothecae alias q. cap. 1. Macrobius cap. Io. , Fulgentius in

Mythologicis lib. I. cap. 3. de alii, quum ii Dii principes essent in

Latio Varrone mox relato teste, quo fit inverisimile admodum esse

iis Diis in Latio magnis, & a quibus Latini se originem ducere putabant ex dictis Capite 3., & quos Coelum, Sc Terram esse jactabant, unum diem festum, ut Macrobio placet sacratum. Ego sane, ni fallor, ex tanto apparatu celebritatis hujusnodi, aliisque, quae dicturus sum in descriptione Templi Saturni Profugi Setinorum, arbi-

334쪽

tror eum Mallio Saturnalibus tres dies seriatos a Latinis addictos, i iidemque Opalibus ex Festo Pomprio, unum tantum additum a Romanis, apud quos constat eam solemnitatem septem dies occupasse, ut auctor est Macrobius cap. 1 o. ad finem, quem diem Caligulam adiecisse notat Suetonius in eodem: Et ut laetitiam publicam in perpetuum quoque augeret, adserit diem Saturnalibus, appellavi que suetenalem, quamvis Dion lib.6., hunc diem quintum non septimum Saturnalium existimaverit.

His etiam diebus sunt qui memoriar mandarim sacra factia Evandro Arcadum duci; hunc factis honoratum, & inter Indigetes Deos a Latinis, Romamsque numeratum diximus Capite q. ex Dionysio lib. I. & aliis, quin cultum in ipsa aede Saturni, & Saturni nomine, ac promiscuis sacrificiis prodit Vossius de Idololatr. lib. I. cap. I 2. . At quoniam is Saturni in Latium appulsum fabularem asserit, subditque Evandrum hujus fabulae causiam fuisse, idcirco arbitror Uossium divinasse, quum omnes veteres salptores,Romani praesertim, praeter Evandrum, Saturnum Iani aetate in Latium venisse salam asserant, de quo consulas librum de Setinis, de caput de aede

Saturni Profugi Setinorum. Haec de Saturnalibus, quae valde a Romanis scriptoribus confunduntur ; nunc ad Divalia , seu Angeronalia divertamus . Has ferias XII. Calendas Ianuarias agitatas habetur ex Calendario, Macrobio Saturnal.lib. I. cap. I o. , Rosino, & aliis. Varro lib. s. de Lingua Latina sic hujus festi meminit: Angeronalia ab Angerona, cui facrificium sit eo die, ac mos ea feria publice, uti hunc locum re stituit Scaliger in Conjectaneis; Festus lib. I .ita Angeronae Dea sacra a Romanis instituta sunt, quum angina omne genus animalium consumeretur, cujus festa Angeronalia dicebantur. Verrius Flaccus ait Angeronam dictam,quod angores animique sollicitudines propitiata depelleret. Masurius adjecit simulacrum hujus Deae ore obligato. atque siguato in ara Voluptae propterea collocatum, quod qui suos dolores, anxietatesque dissimulant, perveniant patientiae beneficio ad maximam voluptatem. Iulius Modestus ideo sacrificari huic Deae tradit, quod Populus Romanus morbo,qui Angina dicitur, p misso voto sit liberatus: horum sententias probat Macrobius Saturnal.lib. I. p. I O. ad princip. Ex

335쪽

3Σ8 Vctus Latium Profanum

Ex relatis scriptoribus, qui ejus solemnitatis initium taeent, neque illius Auctorem produnt, intelligitur illam vetustissimam, Scante Romam conditam in Latio concelebratam, de a Romulo exemplo Albanorum, a quibus is sacra, quae dictavit, carpsit, institutam sfallitur enim Festus, Iulius quoque Modestus, & Masurius hallucinantur, quum causam ejus festi vero propriorem , & distormem Solinus cap. I. , enuntiet: Inter antiqui massa ne religiones, inquit , sacellum colitur Angerome, cui lacrificatur ante diem duodecimum Calendarum Ianuariarum,quae Dea Praesul Silentii, sius praenexo, obsignatoque ore ulacrum babet,cyuod M tradit Plinius lib. 3 .cap. 3. Itaque antiquissimas has serias Solinus appellat, quod eam Deam Latini prisci venerarentur , credentes silentio praeesse, S: Romani laudatas serias urbe ipsa nascente agitassent. Cur autem in aede Uoluptae sacellum Angeronae esset, facile intelligitur ex Varrone lib. ., de Lingua Latina ubi ait: Praeterea, intra muros Gideo portas dici, in Palatio Mucionis a mugitu, ast ram Romanulam, quae es di ta ab Roma, quae babet gradus in na talia ad Voluptae sacellum. Hanc portam Festus lib. I S. Romulam vocitatam dicit a Romulo, qui eam construxit, ut explicant Alexander Geniat. lib. q. cap. I S., Sc Dacerius Festi interpres; unde eruutur Romulum prope hanc portam a suo nomine dictam, Voluptae templum condidisse, M in illo Angeronae sacellum locasse , quae iὸeo Numina Latinis, Albanisque familiaria fuisse nemo est qui inficiari possit, quum liquido constet Romulum Albano ritu sacra fecisse, de ab Albanis numina, & caeremonias mutuasse, Livio lib. I., S: Dionysio lib. I. N a. testibus. Haec sunt sesta Decembris, quae ad Latinos veteres pertinuisse puto.

CAPUT

336쪽

CAPUT XXV.

De Fesis diebus mensis Ianuarii.

Iximus Capite Iq. Latinos priscos, qui duodecim, aut tresdecim menses numerabant , Ianuarium Iano si crasse, & ab eo denominasse. Hujus Calendis solemne fuit in Latio Iani festum, in quo erant vetustissimae Iani aedes Laurenti, di Albae ; quandoquidem fama est Templum Iani Bifrontis instar duarum aedium circa imum Argil tum juxta Theatrum Marcelli, Numam primum Romae condidisse ex Livio Dec. I. lib. I., Plinio lib. 3 q. cap. 8. & aliis. Verumtamen& Bifrontem Ianum priscos Latinos in aedibus laudatis coluisse constat, & meminit Virgilius lib.7. AEneidos his versibus rMos erat Hesperio in Latio, quem protinus Urbes

Albanae coisere factum, nunc maxima rerum Roma colit, quum prima movent in prelia Martem τSunt geminae belli portae ine nomine dicunt Religione ferae in vinormidine Martis , Centum erei elaudunt vectes, eternaque ferri Robora , nec custos ab it limine fanus: ms ubi eerta sedet Patribus sententia pugnae Ipse uirinali trabea, cinctuque Gabino Insignis, reserat stridentia limina Consul,

. - se vocat pugnas , sequitur tum caetera pubes, ι 2Ereaque assensu conspirant cornua rauco. Hoe-tum Eneadis indicere bella Latinus More jubebatur, tristesque recludere portas. His carminibus Poeta prodidit Laurenti fuisse aedem Iano Bistonii sacram: consuevisse etiam Latinam gentem ante AEneae in Latium appulsum eam pacis tempore claudere , bello vero ingruente aperire:

ad haec Servius: Hesperio in Latio, inquit, hoc est in antiquo, nam ut in principio diximus duo Latia fuerunt, unde non frustra Hesperio addidit. Ruod autem dieit bane constietudinem antiquam fulser,

337쪽

33o Vetus Latium Profanum

assum est, nam a Numia Pompilio primum instituta est, sed eaγ-mini suo, ut solet miscet bifloriam. Arguit ergo Grammaticus falsitatis Virgilium, qui ut idem, & Donatus sepe scribunt, Latinorum priscorum historiam optime calluit Verum quod pace Servii dictum velim Poeta eo loci diserte probat aedem Iani Bistontis, de

morem aperiendi, N claudendi portas ejus aedis, pacis, vel belli tempore Laurenti fuisse, ac Numam hunc a Latinis piistis mutuasserenimvero faIlitur Grammaticus, qui paulo insta testatur aedemJani Bistoniis Numam Romae locasse, eam enim condidit Romulus pace inter ipsum de T. Tatium facta, quemadmodum ex Varrone testatur Divus Augustinus, ut notat Rosinus Antiq. lib. 2. cap. 3. , idemque Grammaticus ad lib. I. Aneidos ad illud: io . - . . irae Istro, in compagibus arctis , claudentuν belli poris ubi se ait: Hujus autem aperiendi,vel claudendi Templi ratio marias. Alii dicunt, Romulo contra Sabinos pugnante, quum in eo esset, ut sυinceretur, calidam ex eodem loco erupisse, quo fugatis exercitum Sabinorum, binc ergo tractum morem, ut pugnaturi aperirent Templum, quod in eo loco fuerat constitutum, quasi adspem prsini consilii. Alii dicunt Tatium, Romulum federe facto, hoe Templum aedificasse, unde in lanus ipse duas facies babet, quasi ut

ostendat duorum Regum coitionem, vel quod ad bellum ituri, debent de pace cogitare : est alia melior ratio, quod ad bellum itiari optent reversionem. Unde lumen Virgilio; quum enim testimonio Livii lib. I. Romulus Templa, M sacra fecerit Albanorum more, palam est hunc morem, propter pacem habitam Iano sacrificandi, Romulum ab Albanis, & sic a priscis Latinis accepisse . Porro idem Servius lib. I. IEneidos ad prineip. hunc locum Virgilii Iaudat hoc modo : Et sciendum bene bune ordinem servare Virgilium, ut ante dieat Latium, inde Albam, post, Romam, quod es' θος loco fecis, in in quinto priscos docuit celebrare Latinos, in deinde: Albani docuere suo , nunc maxima porro accepit Roma, N patrium servaruit bonorem ; item in septimor mos erat Hesperio in Latio, quem protinus Urbes Albanae coluere sacrum, nune maxima rerum Roma colit; baud recte servasset ordinem hunc Poeta, si falsa veris miscuisset, M.

sacra Disiti o by

338쪽

Liber I. Caput XXV. 33Ι

sacra, quae Numa primum fecerat, priscis Latinis , 8c Albanis attribuisset: quin Virgilius eodem lib. 7., Aneidos Regiam Pici Latinorum Regis describens , eiusque Progenitores, ita canit: aeuin etiam veterum eriles ex ordine Amorum Antiqua ex cedro, Italusque, Paterque Sabinus,

Vitisator, curvam servans sub imagine falcem, Saturnusque Senex, Ianique Tifrontis imago Vestibulo assabant, aliique ob origine Reges. quo fit eundem, uti Donatus ibidem perhibet, Ianum Bistontem

Laurenti cultum putasse.

Probus Capite praecedenti relatus literis mandavit Faunum Latinorum Regem Iano, Saturno, Pico, aliisque Regibus Latii nefaria sacra constituisse, cui consentiunt Lactantius de Falsa Relig. lib. I cap. 2 2. N alii, jam adducti; de quamvis Xenon apud Macrobium lib. I. cap. 9., prodat Ianum in Latio primum Diis Templa fecisse , de ritus instituisse sacrorum, quod arridet Auctori Origin. Gent. RO-

man. , Sc aliis attamen palam esse arbitror, Faunum primum in Latio superiores Reges, & Ianum maxime consecrasse, sacrisque honorasse, Se Templis, unde arguitur Laurenti, quae Urbs Fauni Regia fuit, aedes sacras Saturno, de Iano fuisse constitutas de eorum cultum in Latio ad Fauni aetatem esse referendum . Sic de ejus imago duabus fiontibus essim Latinis priscis venerabilis fertur, prius quam Roma conderetur 3 quandoquidem naris rant post Saturni in Latium appulsum, Ianum aera signasse, ex altera quidem parte suo capite, ex altera navi, qua Saturnus fuerat advectus expressa ex Macrobio Satumat. lib. I. cap.q., Lactantio de Falsa Relig. lib. I. cap. I 3., Servio ad lib. 8. . eidos ad illud rHanc Ianus pater, banc Saturnus condidit Urbem. Auctore Origin.Gent.Roman.,Atheneo lib. I .,Plinio lib. 3 3.cap. 3., de Ovidio lib. I. Fastor., qui interrogans Ianum: sed cur navalis in ere

Altera signata est, altera forma biceps

ita eum respondentem exhibet.

N incere me duplici posses ut imagine, dixit, Iu i metus ipsa dies extenuasset opus: T t i Causa

339쪽

33α Vetus Latium Profanum

Causa ratis superest: Tuscum rate venit in amnem Ante pererrato Falcifer orbe Deus.

Hac ego Saturnum memini tellure receptum:

Coelitibus regnis a fove pulsus erat. Inde diu genti mansit Saturnia nomen, Didia quoque est Latium Terra latente Deo . At bona posteritaspuppim formavit in aere Hospitis a entum testificata Dei. Hinc patet, hunc nummum , in quo imago Iani Bifrontis expressa erat, vetustissimum in Latio fuisse, signari caeptum vel ipso Ianoe vivente, aut postquam Latina gens Ianum, x Saturnum divinis ho

noribus percolere caepit, quemadmodum Commentatores Ovidii, Auctor Origin. Gent. Roman., dc Lactantius memorant. Causam etiam ejus imaginis Romani a Latinis acceperunt ,

quamvis enim sint, qui prodant, postquam Romulus, & T. Tatius in faedera convenerunt, Iano simulacrum duplicis frontis essectum, quasi ad imaginem duorum Populorum, ut videre est apud Servium ad lib. I 2. Aeneidos ad illud : Haec eadem AEnea, Terram , Mare, bdera jura Latonaeque genus duplex, fanumque Tifrontem . qui tamen ad lib. i. AEneidos alias causas narrat, uti ex verbis superius relatis patuit, ea tamen Vero propior causa asseritur, quod Ianus praeterita sciverit, & futura praeviderit, vel ut ait Gabius, aliis Cajus Bassus, in libro quem de Diis composuit, quod is esset quasi superum, atque Inserum Janitor ex Macrobio Saturnal. lib. I. cap.f., At Ovidio lib. I. Fastor, ubi Ianum sic causam suae figurae exponen

tem offert. .

. . . . . causam nunc disce figuraelam tamen bae aliqua tu quoque parte vides.

Omnis babet geminas bine, atque bino lanua frontes, E quibui bae Populum spectat ,-illa larem . Utque ferini vester primi quoque limina tecti fanitor, egressus, introitusque videt. Sic ego perspicio caelestis fanitor aulae

Eoa parteι, Hesperiasque sisnul. ubi

340쪽

ubi scholiastes id fictum notant ab Antiquis, ut innuerent Ianum ante, Npost Chaos fuisse, eundemque diem a nocte, & lucem a tenebris segregasse, uti Ovidius ipse loco adducto paulo ante cecinit, licet inepte. Hujus rei caussa Faleriis vetustissimum erat simulacrum Iani

quadrifiontis, quod Urbe capta, Romam advectum est, erectumque, ut quidam memorant, in sacrario in foro transitorio, ubi quatuor portae constitutae sunt,quemadmodum Macrobius loco relato probat,

subditque id indicasse, Ianum quasi universa climata sua majestate complexum, & Servius ad lib. 7. AEneidos haec addit: fanum sane quadrifrontem esse non mirum es, nam alii eum diei Dominum volunt , alii anni totius, quem in quatuor tempora constat esse divia sum. Anni autem esse Deum illa res probat, quod ab eo prima pars anni nominatur, nam ab Iano Ianuarius dicitur . Ergo prisci Latini Iani simulacrum hac arte finxerunt, ut Dei virtutes, & ritus mysteria significarent. Instituerunt 8c morem, belli, aut pacis tempore claudendi, vel aperiendi januas ejus aedis, ad indicandum Ianum mundi figuram exhibuisse, & quum mundum

undique clausum crederent pacis tempore, idcircoJani caulas clausas esse voluerunt, quas bello indicto aperiebant ad auxilium petendum, sive, ut videretur Deus ad bellum contra hostes prosiluisse ex Alexandro Genia L lib. I. cap. Iq., & Servio ad lib. 7. AEneidos, qui subjicit ei quasi mundo duas facies datas Orientis, S: Occidentis quatuor quoque secundum quatuor partes, cui consentit Ovidius lib. s. I astorum At cur pace lates, motisque recluderis armis Nec mora, quaesiti reddita ea a mibi.

Ut popula reditus pateant ad bella profecto Tota patet dempta janua nostra sera , Pace fores obdo, ne qua discedere possi,

nisi hujus ritus rationem reseramus ad virtutes Numini adsignatas, quod quidem mihi arridet; nam Ianum Latina gens foederibus praeeile putabat, ut auctor est Servius ad lib. I L. AEneidos pag. 677., belli, & pacis arbitrum , diemque aperire, Sc claudere, atque utriusque Januae Caelestis potentem jactabat ex Macrobio Saturnal. lib. I.

SEARCH

MENU NAVIGATION