Petri Marcellini Corradini S.R.E. cardinalis De primis antiqui Latii populis, urbibus, regibus, moribus, & festis; quibus accessit Setina, et circejensis historia libri tres. In duos tomos distincti. Tomus primus secundus

발행: 1748년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

Σ Vetus Latium Profanum

rentes verberant februatum, em Februariam vocant quo verbo puria statio significatur cane autem omnino, ut ita dicam Graeei utebaniatur , est multi etiam nune in purgationibus canem jugulant: Prose pinae quoque catulos cum caeteris purgame ιιι esserunt, in eos, qui expiandi Dnt, catulis expurgant; Me piaculi genus circumeatulationem appellanteM.laod & in Romuli vita repetit, de apparet catulum lactentem Pani fuisse hoc die immolatum, non autem capram, uti

Tomasmus de Donar. cap. 26. ex Plinio, N aliis asserit, qui subjicit non defuisse qui hirco rem divinam huic Numini factam memoriar tradiderint ex Servio ad lib. 8. Aneidos carminibus superius adductis, ubi sic loquitur: Nonulli propterserilitatem boe Dermn dicunt a Romulo institutum, ideo in Puella M loro capri caeduntur, ut e reant flerilitate, eae faecundae μt, nam pellem ipsem capri veteres februm morabant, de paulo anter Alii Liberum patrem dicunt, eo

quod capro ei fit Avina rei, qui est bosia Liberi propria. Ovidio

lib. 2. Fastor. N aliis . Ego puto Romanos capra, Latinos vero cane Pani sacrata secisse; hanc rem diserte declarat idem Plutarchus Probi. Do. aliis iri. ald finem, ubi ait: Latini vero Luperealibus mense Februario eanem immolanti, quibus verbis satis aperuit in Latio canem Panimactatum more Arcadico, M Graecanico ritu, uti Problem. v. scripserat. Romanos vero capra tantum, seu capro sacrificasse locuples testis est Ovidius versibus relatis, quem omnes laudant, paucis excep. tis, qui hanc rem vetustissimam confundunt. Quare Lupercos in

Latio amictos pelle canina cursitasse, mora ex pelle fecisse, facile est, quum hostiae exuviis utendum j is esset ex praedictis, quod tamen

incertum est. Ergo ex his constat Lupercos Sacerdotes Panis, & Lupercorum sodalitatem apud Latinam gentem fuisse, dein apud Romanos . Palam enim est Romuli aetate priusquam Roma conderetur

adscriptos Lupercis, Fabium Tusculana gente oriundum, & Quintilium Albae alumnum, eosque principes fuisse sodalitatis Lupercorum, qui in monte Palatino, loco priscis Latinis venerabili, N quem Arcades sacraverant, Pani ministrarent. Sic scribunt Plutarchus in Romulo & in Caesiare, Auctor Origin. Gent. Rom. ubi subdit, Remum Fabios,Romulum Quintilios, suos Lupercos appellasse. Ovidius

372쪽

Liber L Caput XXVI. 36ς

Risit , in indoluit Fabios potuisse, Remumque Vincere, Ruintilias non potuisse Dor.

Propertius lib.4. Eleg. I. Verbera pellitur setosa movebat arator Unde beens Fabius farra Lupercus babet.

Hinc commentatores Ovidii referunt duplicem sodalitatem. Lupercorum Romae constitutam, Fabianorum videlicet, Ze Quinti-

Iianorum, de quo Festus lib.6. ad principium Se fusius lib. Is χωλ- tiliani Luperci appellari midentur a xuintilis, qui praepositus est Lupercis, ut a Fabio Fabiani dictisunt item Luperci, quibus is praepositus fueris, fuisse autem Romuli temporibus institutos utrinque e

Fabianos, in Ruintiaianos multi sum qui exisimami, quorum numerum poste ape auctum fuisse, quia bonoris gratia, multi in Lupercis adscribebantuν: Haec Festus, qui ultimis verbis innuit temtiam sodalitatem Lupercorum C. Caesarem addidisse, ut auctor est Dio lib.qq. & Cicero χ. Philippiea, qui hos Iulianos appellat. Compertum itaque est hane sodalitatem Romulum in Palatino haud instituisse, sed ex una jam constituta a Latinis priscis, duas, Fabianam scilicet, de Quintilianam secisse, quamvis Festus jam relatus prodat plures existimasse Romulum neque hujus rei Auctorem, sed La. tinos , ut interpretes memorant: quibus consentit Cicero in Orat. pro M. Coelio, qui ut probaret hanc sedalitatem in Palatino monte ante Romam conditam institutam, haec subdit: Neque mero illud me

commolet quod sibi in Lupercis sodalem esse Coelium dixit, fera

quaedam sodalitas, atque agrestis germanorum Lupercorum, quorum coitio illa silvestris ante est instituta, quam bumanitas, atque leges. Quamobrem videtur Tullius hanc sedalitatem incelebrem asserere, quum tamen 2. Philippic., M. Antonium in Consulatu inter Lupercos nudum Caesari Diadema imposuisse scribat. Augustus statuit, ne imberbes inter Lupercos nudi per Urbem cursitarent, Suetonio cap. 3I. teste, unde viri docti autumant, inter Sacerdotes, adolescentulos nudos incessisse Augusti aetate labentibus jam moribus, quum Plutarchus in Antonio reserat Lupercos interis dum subligaculo succinctos, quo pudendas corporis partes velarent

sesta agitasse, & ob id cinctutos a cinistu eos appellant Porphyrion

373쪽

366 Vetus Latium Profanum

Horatii interpres de Art. Poetic. & Ovidius lib. F. Fastor. , Crepos etiam a crepitu pellicularum, quem faciebant verberantes ex Festo lib.3. Lupercas in Latio fuisse probat Lapis Setinus ineditus in capite viae Setinae prope Appiam effossus, quem refert lassorius in . MSS. Otthobonianis verbo Hirpinae .

ΕΤ MEMORIAE HIRPINAEIAE SET INAEL U P E R C A E VIXIT

AN. XXXIV. MENS. IXM, HIRPINA EIUS QUR POMPTHONOR ATUS TRIBUN. COHORT. II LEGIONIS X. AUGUSTAE MATRI PIISSIMAE POSUIT E Τ SIBI ET SUIS POSTERI SQU E FECIT

IN FRONT PED. XV. IN AGR. PED. XX.

Hoc saxum ostendit Lupercas exstitisse, quod sane mirum est; nemo enim quod sciam praeter Plutarchum qui Parareti. cap. 67. meminit Valeriae Lupercae, foeminas Pani ministrasse perhibet, ideo fortasse quod labentibus moribus mulieres Lupercorum sacris admovebantur . Sic Saliorum collegio foeminae haud adscribebantur, sed quando iis opus esset ad sacra attrectanda , Virgines conductitiae adhibebantur , quae cum apicibus paludatae in modum Saliorum faetificabant cum Saliis, & ob id Saliae dictae testimonio Cincii, Ze Elii Stiliconis apud Festum lib. II. . Sic Cirinus de Urbe Roma cap. 23. ex Macr bio, refert Virgines Romanas consuevisse cum Lupercis saltare, quod tamen Macrobius Saturnal. lib. 2. cap. Io. , ubi de hac re loquitur, haud assirmat. Lupercales serias quum vetustatis, tum expiationis caussa praecipue servatas quotannis, & nunquam interceptas Romae , S in Latio testatur Macrobius Saturnal. lib. I. cap. I 6. paulo post principium, ubi subdit ad suam aetatem eas ferias solemni pompa concelebratas. Panis oraculi in Latio sunt qui meminerint. Hos

374쪽

Liber I. Caput XXVI. 367

hallucinatos suspicor ex vers bus Ovidii Capite et . adductis, qui de Fauno Latinorum Regis Oraculo verba facit, uti Capite Σq. scripsimus,quamquam apud Pisas eius Dei oraculum esset,de quo Luctatius Placidus ad Uers q79. lib. 3. Thebaidis Statii, Je fusius eruditissimus Cardinalis de Noris nuper defunctus in Cenothaphiis Pisanis, ubi plura de Pane , ejusque oraculo Pisis, refert. Videndus etiam Joannes Coropius Becanus lib. q. Origin. , quem insicripsit Cronia, ubi omnium rituum in his sacris causas sorte plus aequo diligenter inquirit, bc explicat, Satis quippe mihi fuisse arbitror, commemorasse haec sacra hoc mense, de die facta, ad Latinos priscos pertinuisse. Die XXI. Februarii, idest IX. Calendas Martii Feralia erant ex Calendario. Haec solemnia XIII. Calendas ejus mens s , de sic die XVII. Februarii suisse canit Ovidius lib. a. Fastor. , sertasse quod eo die in Latio inciperent, Romae vero non illo, quo Quirinalia erant, sed alio in Calendario notato. Has serias institutas ferunt a Numa Macrobio Saturnal. lib. I. cap. I 3. ad pricipium auctore; alii ab Isinea, s Ovidio loco quo supra fidesdanda est. Alii verius ab Arcadibus, qui post lustratas Urbes, ἐκ populos Lupercalibus, sepulchra etiam lustra.

re, & animas defunctorum purgare, & placare instituerunt, uti diximus Capite a T. . Albani enim, de qui eorum ritus servabant Majomense, caeteri vero Latini, qui Arcadico more sacrificabant, Februario parentabant, quemadmodum ex Plutarcho, de aliis probavimus

Capite i ., quod in eodem Macrobio intelligitur: is enim scribit Numam februarium in fastos retulisse, de Februo Deo dicasse, aedixisse etiam eo mense Civitatem lustrari, Se ut justa Diis manibus sol verentur, statuisse. At quum id falsum sit, quod constet Evandrum Februario mense Lupercalibus Urbem, de Populum lustrari docuiste, de Romulum Roma haud condita id ipsum fecisse ut moribus Latinorum priscorum obsecundaret, hinc arguitur Parentalia hujus mensis, ad Euandrum referenda, quod Lupercalia ipsa ad expiandos manes constituta viderentur, testimonio Plutar chi in Romulo, de Mai si in Ovidium ubi supra. His si addatur, non omnes Latinos Majomense parentasse, dilucidum fit plerosque alio mense, 6e sic Febrii rio justa Diis Manibus solvisse, de Numam eum ritum a priscis Latinis accepisse, commutasse tantum ordinem mensium, de Februarium, qui

375쪽

Uetus Latium Profanum

priscis Latinis ultimus erat, quo illi merito lustrabant Urbes, & animas mortuorum placabant , secundum in ordine definisse, ut auctor est idem Plutarchus Problem. cap. II., quamquam Ovidius lib. 2. Fastor. hunc morem ab AEnea manasse commemoret, & Commenta. tores ejusdem prodant, in prisco Latio ritum parentandi vetustissimum suisse. Caeremonias hujus sacri sic refert Ovidius tυ bonor er tumulis, animas placare paternas, Pariaque in extructas munera ferre nrai. Fama petunt manes, pietas pro dimite grata es Munere, non avidos Ibx habet ima Deos. Tegula porrectis fatis est telata coronis, , Et sparsae fruges, partaque mica salis. Inque mero mollita Ceres, vioneque solutae Haec habeat media tem relicta via. Nec majora veto, sed tar bis placabilis umbra est . Adde precet, positis in sua verba focis. Dein relatis carminibus, quibus canit IEneam eum morem in Latium intulisse, ita pergit: . . 'Nunc animae tenues, Ur eorpora functa sepulchris Errant, nunc posito pascitur umbra cibo. Nunc quia visa frunt dixere feralia lucem, Ultima placandis manibus illa dies. Poetae consentiunt scriptores Romani; nam Festus lib. s.; Feralia , ait, Diis manibus sacrata festa a ferendis epulis, vel a feriendis pecudibus appellata, Varro lib. s. de Ling. Lat.: Feralia ab Inseris, tara Ferenia, quod ferunt tum epulas ad sepulabrum, quibus ius ibi parentare. Glossarium vetus Feralia dicta refert a Fer si , quod ad mortuos pertinet. Sunt qui dicant his diebus putasse Latinos animas mortuorum e sepulchris exire, & ad epulas accedere ex Dacerio, de Scaligero ad Festum. Alii literis mandarunt hoc die Diis inseris honorem redditum, & mortuis Inserias missas teste Plutarcho Problem.

Ex his habes nefastis diebus hujus mensis parentatum hoc modo . Ornabant sepulchrum floribus, violis maxime, quin ipsas .

textam Dissiligos by Cooale

376쪽

Liber I. Caput XXVI. 369

textam circumdabant coronis, te floribus, aut ex viridibus factis, epulas ad sepulcrum serebant & Appium, dein tumulum farre , lente mollito inspergebant, lumina pone illum accendebant, panem que mero intinctum ponebant, ac precibus convenientibus mortuOrum expiationi praemissis, Iove ac Iano ptaesertim invocatis, placari seu saturari majorum animas credebant, de lustrari manes, quibus mortuorum animas subditas opinabantur, uti Scholiastes Ovidii eo loci notant, Plinius lib. 2 o. cap. D. Macrobius Saturnal. lib. I. cap. I 6. Virgilius lib.1.5c 6. AEneidos Tomasinus de Donar. cap. 3 6..

Nonnunquam legimus apud Sepulcra aram positam, ubi his diebus I hure & mero supplicabant ex Servio ad lib. I I. IEneidos. Mactatas etiam sub solis occasum victimas Diis manibus ex Festo dc Toma- sino; positamque mensam hoc die pro epulis ex Cicerone Iib a. de legibus. Feralibus quoque lentes Sc offas, fabas etiam ad sepulcra illatas, & super nudum silicem appositas, & mel profusum produnt Suetonius in Tiberio Claudio, Toma sinus ubi supra, & plures antiqui

apud Alexandrum Geniat. lib. 3. cap. I 2. Faces quoque accensas , nuces ad tumulum sparsas, & oscula urnis impressa, quemadmodum ex Virgilio lib. 9. Aneidos notant Barthius Advers. lib. q. Toma- sinus, de alii. Quippe haec facta sunt, quod traderent animas ad epulas

venire, immo errare, Sc ob id, ne ab iis profanarentur templa , 8c ne umbrae mortuorum inficerent nuptias institutum est, ut simulacra Deorum celarentur, fores aedium sacrarum clauderentur, sacra Diis nequaquam fierent, nuptiae haud contraherentur, nuptae cum viris

congredi non possent , quin nubiles ab omni ornatu abstinerent, quemadmodum patet ex Ovidio lib. I. ejusque interpretibus.

Hinc Cicero Philippic. i. sine sepulcro parentari haud posse scribit: An me eensetis PP. CC. quod vos inviti sequuti sis decreturum fuisse, ut Parentalia cum supplicationibus miscerentur Ut

indicerentur supplicationes mortuo Et infra et adduci tamen non posum, ut quemquam mortuum conjungerem cum Deorum immoria talium religione, ut cujus spulabrum nusquam extet ubi parentetur , ei publice supplicetur. Haec Tullius protulit in M. Antonium, qui Iulium Cesarem in Deorum numerum retulit, & cui parentari non poterat, supplicari tanquam Numini palam edixit, Lactantio

377쪽

Vetus Latium Profanum

lib. I. de Falsa Relig. cap. I s. teste: Deus Iulius, quia boe Icelerato homini placuit Antonio, quodsi Consul non fuisset Antonius, C. Caesar profuis in Rempublicam meritis, etiam defuncti bominis bonore caretisset,'quidem consilio Pisoni soceri, em L. Caesaris propinis qui , Fi verabant funus fieri, er Dolabellae Consulis, Meolumis nam in foro, trist titulum ejus evertit, Ur funus expiavit, de quo

etiam eleganter Manilius extremo lib.q.

lam facit ipse Deos , mittitque adsidera Numen Majui , em Augusto crescit sub Principe Coelum.

unde mos Christifidelium quorundam, qui ad sepulcra majorum Uulas ferebant,ac si illis parentandum esset: quos ideo redarguunt Divus Augustinus de Civit. Dei lib. 8. cap.ultimo & Epist. 6q., Sanctus Hieronymus contra Vigilantium, aliique Patres. Ipss seralibus Deae Mutae sacrificium factum canit Ovidius lib. 2. Fastor. hoc modo. Ecce Anus in mediis residens annos puellis Saera facit Tacitae , non tamen i a tacet. Et digitis tria thura tribus sub limine ponit, Ma breias occultum mussibi fecit iter. Tum cantata tenet cum plumbo licia fusco,

Et Atem nigras versat in ore fabas. Luodque pice ad irinxit, quod acu trajecit abena. Obutum menta torret in igne caput.

Vina quoque instillat, vini quodcumque relictum est, . Aut ipsa , arat comites, plus tamen ipsa bibit.

Hostiles tinguas, inimicaque tinximus Ora Dieii di cedens, ebriaque exit anus. Protinus a nobis quae sit Dea Muta requiris, Disce per antiquos quae mibi nota Senes. Ad haec Antonius Fanenss, & Paulus Marsus notant id sacrificium, seu potius veneficium, quod agebat Anus in medio puellarum residens caeremoniis ab Ovidio descriptis, quas referre animus horret, Deae Mutae factum fuisse ad compescendum detrahentium linguas, Ma Graecis Latii antiqui accolis in Romanos propagatum, quin Graecis etiam aetate Marsi familiare; ritus enim magicus pertinebat ad

378쪽

Liber I. Caput XXVI. 371

mortuos, Lares, & Laram, seu Larundam Larium matrem, quae Dea muta dicebatur, & eo vinciri posse putabant linguas inimicas, ει maledicas. Erat enim aedes sacra hujus Deae apud Iuturnae somtem in Ardeatino, ut Capite 2 3. scripsimus, de qua haec prodit Lactantius de Falsa Religion. lib. I. cap. 2 o. Ruis cum audiat Deam mutam, tenere risum queat Hanc esse dicunt, ex qua sint natι Lares ,-i am Laram nominant, vel Larundam. Euidpraestare colenti potest, que loqui non potes Facile itaque his diebus in laudato Templo id secrificium a Latinis priscis peractum. Huic & Nymphae

aut Musae Numam sacrificasse perhibent ex Plutarcho in Numa. Sequebantur Charissia proximo a seralibus die, quorum meminit Ovidius lib. 2. Calendarium rusticum. Erat ea solemnitas

convivium solemne, cui praeter cognatos, &assines nemo interponebatur , ut sit qua inter necessarios querela orta esset apud secra mensae, & inter hilaritatem animorum tolleretur, ut Valerius Maximus lib. 2. cap. I. narrat . At Ovidius putat id institutum his diebus, ut post lustratas animas majorum, superviventium cognatorum numerus quotannis recenseretur. Sed de his hactenus, quum nil certi habeam Latinos priscos Charistia celebrasse, neque desunt qui eorum institutum ad Numam, vel alios Romanorum Reges referant, quamvis illud a Graecis manasse pateat ex Graecanico nomine.

Post haec Terminalia erant die XXII. Februarii ex Calendario , quamvis ex Varrone sint qui scribant id festum ultimo Februarii die agitatum . Latini sine post Saturnum exactum, Terminum Dei loco habuerunt, quod caedes, ac lites rusticorum de dividendis agris sustulisset, quemadmodum Probus, & Donatus lib.s.& Ιχ. AEneidos probant , Fulgentius Sc alii apud interpretem Alexandri Geniat. lib. a. cap. 2 2.,ideo quod Terminum pro Iove Saturnum devorasse jactarent, si Lactantio de Falsa Relig. lib. I cap. 2 o. ad finem credimus. Idipsum colligitur ex varia Romanorum scriptorum sententia, nam Dionysius lib. 2. prodit Numam lapides Terminales Iovi Terminali sacrasse, M Terminalia festa quotannis solemni tu apud eos lapides, re divina facta, instituisse. Plutarchus vero Problem. cap. Iq. Romulum Temminalia , Sc Numam Terminos agri Romani cum vicinis constituisse,' edixisse etiam, eum, qui Terminos exarasset, Sc ipsum, & boves sacros Aa a 2 esse;

379쪽

372 Vetus Latium Profanum

esse; quae sacra si Romulus instituit, proculdubio Albanis familiaria erant ex Livio lib. I. Dec. I. . Sub hujus Dei tutela fines agrorum esse putabantur Festo lib. I 8, Auctore, quin quum terminos disponerent, ipsos lapides in solidam terram collocabant, di unguento velaminibusque δέ coronis eos ornabant,ut scribunt Siculus Flaccus de Condit Agron de Arnobius lib. I. Contr.Gent., se lib. 8 .sive is liber sit M.Minucii Felicis, uti viri docti autumant. His alludit L. Apuleius lib. r. Florid. his verbis:Uel enim collieulus sepimine conseratus,vel truncus laminae emiatus, vel caespes libamine bumigatur, etellapis unguine delibutus: N iterum lib. r. Apolog.: Negant se vidisse, aut lapidem unctum, aut ramum coronatum in finibus ejus, ut innueret veteres, nedum lapidem terminalem, sed caespitem, Collem, Truncum, MArborem pro Termino, & Deo coluille, de quo etiam Tibullus lib. I.

Eleg. I.

Nam veneror, seu stipei babet desertus in agris Seu vetus in Tritio fori a serta lapis.& Ovidius lib. 2. Fastor. Termine sive lapii, sive es desertur in agro

Stipes, ab antiquis tu quoque nomen babes. Itaque hoc die terminos agrorum fasciolis, unguentis, & eoronis ornabant, taeniis etiam, & velaminibus ex Statio I I. Thebaid.

. ac arbore casta

Nectere purpureas niveo discrimine vittas Prudentius lib. I. in Symmachum.

. . . . . . . . mel lapis illis

Sistetit antiquus, quem cingere sueverat error

Fasciolis . . . . . . .

Lucretius lib. s. p . . velatum sepe miseri Vertier ad lapidem, atque omnes accedere ad aras. idque additis lucernis, quomodo apud Prudentium loco adducto. . . . Fumificas arbor vittata lucernas Accipit Sacra vero ita facta canit Ovidius lib. 2. Fastor. Te

380쪽

Liber I. Caput XXVI. 373

D duo diterra Domini de parte coronant, Binaque serta tibi, binaque dona ferunt.

Ara sit, bie ignem curta fert rustica tesa Sumptum de tepidis sese Colona focis. Ligna senex minuit, concisaque construit arte , Et solida ramos Agere pugnat humo . Tum sicco primas irritat cortice flammas,

Stat puer, in manibus lata eanfra tenet.

Inde ubi ter fruges medios immisit in ignes Porrigit inefossilia parva favor.

Vina tenent alii, libantur gula flammis. Spectant, in singuis candida turba favet.

Spargitur'caeso communis Terminus agno,

Nec queritur lactens cum sibi porca datur. Conmeniunt , eelebrantque dapes vicinia supplex,

Et cantant laudes, Termine sancte, tuas. Nemo sane Poeta laudato elegantius has solemnitates refert. Ait enim hoc die, utriusque agri, quem Terminus dividebat , Dominos , Rusticis, & Colonis praesentibus lapidem Terminalem coronasse floribus , utrumque Dominum sacrificasse apud aram eo loco positam ius caeremoniis. Rusticus enim senex incidebat, de componebat ligna ad ignem faciendum, dein ea, igne delato per uxorem Coloni, accendebat: ante focum stabant Coloni filii, quorum unus Canistrum, ubi aderant ad sacrificium necessaria, tenebat. Loco Thuris fruges, immo frugum primitiae adurebantur, de post quam Colo nus ille senex tria grana frugum diversi generis in medios ignes immiserat, puella ostendebat mellis fabricam in frustra divisam, alii porrigebant vinum, & parum mellis, & vini ponebant in ignem, NDeo libabant. Turba Rusticorum adstabat candidis vestinus ornata, & laudes Numinis, hymnosque in ejus honorem cantabat, inde epulatum ibant, iterumque in sacris epulis Deum laudabant. Haec facta esse Ovidius notat, & merito, quum Antiqui Latini Termino nihil animatum immolarent, sed liba Cerealia, frugumque primitias offerrent ex Dionysio lib. 2. Plutarcho Problem. cap. Iq., quamVis variato pro iaculorum ratione cultu ei Deo agnus, seu agna laetens

porca Disiligod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION