Petri Marcellini Corradini S.R.E. cardinalis De primis antiqui Latii populis, urbibus, regibus, moribus, & festis; quibus accessit Setina, et circejensis historia libri tres. In duos tomos distincti. Tomus primus secundus

발행: 1748년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Vetus Latium Profanum

nium, indieatis Tyrrbus rem totam populo, in imam una cura, puero pro. xit e nemore: quam rem aliter narrat Auctor Originis Gent. R Cma 3. : At vero , inquit, vulgus Latinum existimans clam ab A canio Latiniam interfectam, magnam ei invidiam conflaverat, risque adeo, ut armis quoque ei vim denunciarci; tum Ascanius jure

iurando si purgans, cum nibit apud eos pro siceret, petita dilatione . ad inquirendum, iram praesentem vulgi aliquantulum fregit, pollicitu De esse ingentibus praemiis eumulaturum eum, qui sibi Lavianiam intesigasset, mox recupeγatam cum silio in Urbem Latinium

reduxit, dilexitqtie amore materno, uIscribunt C. Caesar,-Sextus Cellis i in Chigia. Gent. Roman. At tero alii tradunt, quod eunt,

canius ab tinite, fo populo ad restituendam Laviniam cogeretur , iuraret quele neque interemisse, neque sciret ubi esset, T)rrium ρι-

tito flentio in illa concionii frequentia professum iudicium, flsibi ,

Laviniaeque, pueroque ex ea nato sides incolumitatis daretur; tumque eum accepta fide, Laviniam in Urbem cum filio reduxisse: q uod antequam Alba conderetur factum fuisse idem Avictor scribit. Regnavit Silvius annis viginti novem juxta computationem Dionysii, Tulebii, Suncclli, & aliorum . Post hunc series Albanorum Regum multifariam exponitur; Dionysius enim dicto lib. I. hisce verbis Reges enumerat: Porro Sitillas ctim trudetriginta annis tenuisset Imperium, meam Amrata haeredem reliquit Principatus, quem regno, in vita exemit anntis alter a trigesimo. Post hunc quinquaginta, em unum annos regnavit Latinus, post quem Alba undequadraginta annos; post Albam Cape-ttres vigintifex annis regnat, Capys deinde annis Lodetriginta, Calias ctus pos bunc in Regno annum attigit tredecimum, pos quem octemni spatio regnavit Tiberinus, hunc periise dicunt in commisso juxtassutium praelio , abreptumque rapidis ejus gurgitibus ,scisse, iat mutato prisco nomine Tiberinus vocaretur pro Albula; Agrippa bula successit, regnavitque annis uno quadraginta, post Agrippam undevigenti inladius, Aventinus post eum successit, a quo nome/Linni ex septem Urbis Collibus, tenuitque Regnum annis triginta sep-lcm, er post bunc Proca tiginti tribus. Hunc proxime sequutus es mulius, qui Regnum fratri Numitori debitum per injuriam occupavit ,

62쪽

Liber I. Caput VI, yy

pavit, in per annos quadraginta duos tenuit. Post hune eesum a Romulo, er Remo natis Vestali Uirgine , ut mox dicetur, legitimum Regnum ad Numitorem rediit maternum Adolescentium taavum; altero deinde regnantis Numitoris anno, post Ilium Captum

CCCCXXXII., Albani Romuli, in Remi duritu Coloniam mise

runt Romam.

Hactenus Dionysius, ex quo habes Ascanium triginta septem , Silvium viginti novem, AEneam Silvium triginta Se uno, Latinum Silvium quinquaginta & uno, Albam Silvium triginta novem, Capetum Silvium viginti sex, Capyn Silvium viginti octo, Calpetu Silvium tresdecim, Tiberinum Silvium octo, Agrippam Silviunia quadraginta & uno, Alladem Silvium, sive Alladium decem & novem, Aventinum Silvium triginta septem, Procam Silvium viginti tribus, Amulium Silvium quadraginta duobus, de Numitorem Silvium duobus annis , regnasse .

Livius lib. I. Albanos Reges post Ascanium ita enumerate Siliatius deinde regnat Ascanii filius casu quodam in silvis natus, is AEneam Silvium creat, is deinde Latinum Sittium, ab eo Coloniae alia quot deducte, Prisci Latini appellati, mansit Silvius postea omnibus cognomen, qui Albae regnarunt, Latino Alba ortus, Alba Atis, Ations , Cui Capetus, Capeto Tiberinus, qui in traiectu Albula amnis submersus, celebre ad posteros nomen sumini dedit, Agrippa inde Tiberinissius, post Agrippam Romulus Silvius a patre accepto Imperio regnat, Aventino fulmine ipse ictus Regnum per manus tr didit , ii sepultus in eo Colle, qui nunc spars Romanae Urbis, cognomen Colli ferit, Proea deinde regnat, is Numitorem, Ur Amulium procreat, Numitori, qui sirpis maximus erat Regnum vetustumia Silii e gentis legat, plus tamen vis potuit, quam voluntas patri1, aut verecundia aetatis, pulso fratre Amulius regnat, additsceleriscelus , stirpem fratris virilem interimis: Ita Livius, qui statim exponit quo

artificio Romulus, atque Remus Numitorem avum Regem Albanorum fecerint. Auctor Originis Gent. Roman. hoc modo Reges Albanos refert : At Ascanius ps quam excessisset e vita inter Iulum Alium ejus, in Silvium Psbumum, qui ex Lavinia genitus erat de obtinendo

63쪽

Vetus Latium Profanum

imperio orta contentio est, cum dubitaretur, an Mneae filius, aut ne

pos potior sit, permissa disceptatione ejus rei, ab universis Reae Silatius declaratias est. Eiusdem posteri omnes cognomento Silvii usque ad conditam Romam Albae regnaverunt, ut est scriptum Annalium Ponti alium lib. q. Igitur regnante Latino Silvio Colonie deductae sunt Praeneste tar c. Post eum regnavit Tiberius Sittius Sihil Arius, qui eum adversus finitimos bella inferentes copias eduxi Iset interpreliantes depulsus, in Albulam fluvium deperiit, mutandique nominis extitit causa, ut scribunt Lucius Cincius lib. I., Lucatius lib. 3. Post eum regnavit Aremulus Silvius, qui tantae superbiae non admersum homines modo ,sed etiam Deoifuse traditur, utpraedicareis superiorem esse Us ove, ac tonante Coela, mιtitibus imperaret, ut telis G peos quaterent, dictaretque clariorem senum se facere, qui tamen praesenti assectus est poena, nam fulmine ictus raptusque turbine, in Albanum Lacum praecipitatus es, ut scriptum es Ennalium lib.6. ,re Epitomatum Pi nil a. , Aufidius sane in Epitomis , Domitius lib. 1 .,non fulmine 3ctum sed terraemotu prolapsum in simul cum o Retiam in Albanum lacum tradunt. Ps ilium regnavit Acien-iinus Sillius, isque finitimis bellum inferentibus, in dimicando cire eummentus, ab bostibus prostratus es, ab pultus circa radices montis, ctii ex se nomen dedit, ut scribit Iulius Caesar lib. 1. Post eum Sil-mius Procas Rex Albanorum, duos filios Numitorem, oe Amulium aquis partibus baeredes instituit. Tum Amulius in una parte Regnum tantummodo, in altera totius patrιmonii summam, atque 'omnem paternorum bonorum subsantiam posuit, fratrique Numitori, quod major natu erat, optionem dedit, ut ex his utrum maiieteli teret. Numitor cum privatum omne cum facultatibus, Regno

praetulist, Amulius Regnum obtinuit, quod ut sirmissime possideret

Numitoris fratris fulsilium in tenando interimendum curatis. Ovidius lib. I q. Metainorphoseon horum Regum seriem sic

Inde sub Ascanii ditione binominis Alba Resque Latina fuit: succedit Sillius illi

aeuo fatus , antiquo tenuit repetita Latinus

omina cum sceptro: clarus subit Alba Latino: Editus

64쪽

Liber I. Caput VI.

. litus ex illo . post bunc Capetu ue , Cansque; Sed Cans ante fuit. Regnum Tiberinus ab illis Cepit , in in Tusci demersuffuminis undis Nomina fecit aquae r de quo Remulusique,feroxque

Acrota sunt geniti: Remulus maturior annis

Fulmineo periit imitator fulminis ictu. Fratre suo sceptrum moviratior Acrota foνti Tradit Amentino: qui quo regnarat, eodem Monteiscet positus: tribuitque vocabula monti. Veruntamen lib. . Fastor. , Albae Regis, & aliorum sic meminit Venimus ad felix aliquando nomen fuliunde domus Teucros fulta tangit Mos. Posuumus buis, qui quod silvis est natus in altis

Sillius in Latia Gente vocatus erat.

. Isque Latine tibi Pater est, subit Alba Latinum, Proximus est titulis Epitus, Alba, tuis . Ille dedit eaptae repetita vocabula Troje: Et tuus est idem Calpe te factus Avus, Cumque Patris regnum post bunc Tiberinus haberet; . Dicitur in Tuscae gurgite mersus aquae .fam tamen Agrippam natum, Remulumque nepotem Viderat, in Remulum fulmina missa ferunt. Venit Aventinuspost bos, locus unde vocatur, Moni, quoque post illum tradita regna Procer uem sequitur duri Numitor germanus Amuli. Ilia cum Lauso de Numitore fati. Enis cadit Patrui Lausus , placet Ilia Marti Teque parit gemino uncte stuirine Remo. Unde habes indicem Regum, quem Ovidius exhibet, mutilum dc erroneum esse; quippe AEneas Silvius deest, Epitus additur, Acrota etiam , 8c Palatinus, &lib. 1η. Metamorph. loco Agrippae Remulus, ac Procae Palatinus positus est, licet aliter scriptum sit in lib.q.Fastor. Eusebius in Chronico Ascanium Silvium rimae filium, AEneam Silvium, Latinum Silvium, Albam Silvium, Silvium Athim, sive AEgyptum Capyn Silvium, Calpetum,non Carpentum,ut alii legunt,

H Tiberi,

65쪽

Vetus Latium Profanum

Tiberinum , Agrippam Remulum, Aventinum, Procam Silvium, qui Phocas in aliquibus exemplaribus mendose legitur de Amulium , Albanis Regibus accenset, quo fit, Eusebium cum Dionysio,&: Ovidio haud convenire : quinimmo annorum seriem subiiciens, Ascanio triginta octo , Latino Silvio quinquaginta, Agrippae quadraginta, Amulio vero quadraginta quatuor annos asIignat, quod Dionysi computationi adversatur; veruntamen in Eusebii Codicibus MSS. aliter legitur, quam in vulgatis editionibus; nam sextus Rex in membranis dicitur Albas Silvius, septimus Atys Silvius , sive . Agyptus Silvius, nonus Carpentus Silvius, duodecimus Aremulus

Silvius, ut Sylburgius commentator Dionysi infra adducendus testatur. Syncellus vero cujus sententiam exponit i ichius de prim. Ital. COIOn. cap. I I., nomina, dc annorum seriem diversam facit ab

aliis; quandoquidem post Ascanium, de Silvium, Iulium Reget

facit, quem diximus a Regno exclusum. Post hos AEneam Silvium, alterumque Silvium, ἐκ Anchisen prodit, quem nemo, praeter euata nominat. Anchisae successisse ait AEgyptum, quem eundem dic Atym

Eusebius refert; AEgypti succes rem profert Caspum loco Capys,inde immediate ponit Tiberium, Tiberinum scilicet, dc Aremulum, quem Regnum reliquisse scribit Carmento, de post eum Salvium Procam , Amulium, de Numitorem subiicit. Ascanio triginta septem, Silvio vigintinovem , Julio Silvio trigini dc unum , AEneae Silvio quinquaginta, Silvio triginta, Anchisae decem, AEgyptio Silvio viginti, Casporriginta Sc unum, Tiberio quinquaginta dc unum, Aremulo decem dc novem, Carmento sexdecim, Silvio decem dc octo, Procae triginta duos, Amulio tres Sc viginti, Numitori tandem duos Regni annos assignat. At Richardus Streynnius de Gente Romana tit. de Silvia Gente, paulo post principium libri, praedictorum Regum genealogiam ita

narrat: Silviae Gentis tres omnino familias in teterum annaliumta

monumentis fuisse compe= imus. Garum prima Enee est, qui Patre Ancbis natus, post mortem Latini soceri Latinorum Regnum obtinuit . Hic duos reliquiolios superstite; , Ascanium Creusa matre, Ilio adbue incolumi natum , in Silesum, Latini Regis ex Lavinia silia nepotem , Aneae in Regno successit ricanius major natia filius, Asca-

66쪽

Ascanio Sittius frater, excluso luto Ascani lio, quem Iulii, geniis suae auctorem, 'familiae principem nominante Silvis autem AEneas Silvius successi, AEneae Latinus Silvius. Laviniae Melampodis filius, Silviii primi frater uterinus. Haec prima Latinorum Regum familia es. Altera Albae Sihil ab antiquis traditur ;ex Alba Atys ortus est, Ati Cans, Cui Capetus, Capeto Tiberinus; Tiberino Agrippa , cui Romulus filius, Romulo Aetentistis in Regni Lereditatem Decessit. Hinc tertia familia initium sumpsit, ubi ad

Procam Silvium Latinorum Regnum translatum es, a quo rerum Romanarum Auctores bifloriam suam pene omnes exordiuntur. Proea filios babuit Numitorem ,-Amulium, Amulius Regnummi occupatit, quo occiso Numitor in Regnum es restitutus acius maternus Romuli, -Remι. Ad evincendum itaque discrimen , quod inter Ovidium, Dionysium, Livium, Eusebium, Se Auctorem Origin. Gent. Roman. intercedit, Uenricus Glareanus Vir eruditiissimus in Commenti ad Livium lib. I., typum composuit; & similem Fridericus Sy burgius in annotat. ad Dionysium lib. I., tu Richius loco mox adducto subnectunt, apud quos statim intelliges reliqua in quo discrimine versentur. Ex his conjicitur in quinque primis Regi Sus usque ad Albam omnes inter se convenire,Syncello excepto, qui cognomentum Albae, Silvium scilicet solummodo enunciat,in reliquis vero haud concordes csse. Quamobrem Henricus Clareanus loco adducto, id accidiste putat, quod uni Regi varia fuerint nomina, exemplo Ascanii, quem ut diximus , Ovidius binominem appellat. Ego vero puto, in re tanta

vetusta, quid in causa erroris sit, incertum esse; nam ipsi veteres Romani Scriptores, aut omnes Rcgcs non produnt, aut in eorum nomine , aetate, de gestis diversa sentiunt, cum tamen longe ante Dionysii arvum scripserint. Quinimmo Virgilius ipse, qui ut Iuliae gentis gratiam aucuparetur Poema edidit, lib. G. AEneidos mutilum I egum Albanorum indicem exhibuit, Ovidius itidem, atque Auctor Originis Gent. Roman. , de Livius, annos, quibus illi regnarunt pro certo se assirmare polle dissidit; unde fit sententiam Dionysii esse amplectendam potius, quam Eusebii, & Syncelli, quorum sicuti serior aetas, N in Chronologicis peritia minor, sic inferior est auctoritas. Id 2 Porro

67쪽

6o Vetus Latium Profanum

Porro advertendum puto AEneam ex albo Regum Albanorum delendum, quippe is neque Albanorum Rex fuit, neque ejus aetate Alba condita est, Latinorum enim Regnum tenuit, sicuti Picus, Faunus , Se Latinus, quos Dionysius, Livius , ic quotquot supra citavimus Albanorum Regibus non accensent. Quod si caussam quaeras, cur Dionysius, &caeteri AEneam primum Albanorum Regem faciant, ea in promptu est ni fallor, quod nempe Romani, qui ab Albanis Regifus sese genitos gloriabantur, AEneam, quem Regum stirpem, Ec Heroum principem dicebant, auctorem originum suarum indicare ostentarunt hac de causa , ut palam facerent ad AEneam , & Trojanosse origines suas reserre. Legati Romanorum , qui ad petendam matrem Idaeam anno V.C.DXLIX. PesIinuntem missi sunt,Attalo Regi

hanc originem venditarunt, ut Herodianus lib. I. cap. II. auctor est ;quinimmo quo primum eorum Imperium extra Italiam extensum est, in foedere Pacis cum Antiocho magno initar anno V.C.DLXV. Ilien-flibus,teste Livio lib. 38.cap. 39. Rboeteum-Gergubum addiderunt,

non tam ob recentia merita , quam origιnum memoriam . Postea

Seleuco Philopatori Antiochi hujus filio, Senatus Populusque Romanus amicitiam , Ur societatem ita demum pollicitus est, si consanguineos suos Ilienses ab omni onere immunes praestitissent ρ, cujus rei meminit Suetonius in Claudio cap a s.; & quum Scipio, quem Asiaticum dicunt, Dardanum primum deinde Rhoeteum, inde Ilium

processisset, castrisque in campo, qui est ubiectus moenibus, positis,

in Drbem, Arcemque ascendυ et, sacrificalle fertur, Minermae Praesidi Arcis , Iliensibus in omni rerum, terborumque honore ab δε- ortiandos Romanos proferentibus, er Romanis Ietis origine sua, ut notat Livius lib. 7. Hinc Sulla consecto Mithridatico bello primo, exutoque Fimbria, Ilienses liberos pronunciavit, atque inter Romani Populi socios adscripsit, si credimus Straboni lib. I 3. Pg. q. Caesar Dictator, qui ab Iulo . neae filio originem arcellebat, praeter libertatem , inmunitatemque, agrum etiam attribuit, eodem Strabone

teste. Sub Claudio quum controversa super his privilegiis iis relata

esset, Nero sexdecim tunc annos natus defendit Graeca oratione, Mut publico inunere solverentur impetravit,Suetonio in Nerone cap.7.,

dc Tacito lib. I 2Aap. 3 S. testibus, quod N Juris Consulti comprobant,

ut Di δε- Orali

68쪽

ut legitur in lege I7. de excusat. l. l. ad municipat. Hinc etiam locum , ubi AEneas in litore Laviniensi castrametatus est, Trojam semia per nominarunt , bc navim AEneae Romae in navali usque ad Procopii aetatem servarunt intactam, ut superiori Capite dicitum est, de Lavinium , Ilium Lavinium nuncuparunt testimonio Plinii his . natural

lib. 3. cap. . , aut ex aliorum computatione cap.9. , ut innuerent eam

Urbem suisse sedem Iliensium, de .ssineae, ad quos origines suas refurebant, uti ex praedictis patuit. Hactenus de Albanis Regibus, quorum gesta quamvis Romanae historiae Scriptores sileant, attamen non desunt, qui eadem fusius reserant. Hi sunt Annius Viterbiensis, & Inghiramius, quorum alter, ut sepe dixi, e tumulo Fabium Pictorem, Catonem, &Sempronium vocavit, alter Scornelii Ruri suo veteres memorias , quas ipse tumulaverat, se effodisse simulavit. At quae isti impostores produnt, sepulta jaceant ; nam quae sunt Poeticis magis decora fabulis , quam incorruptis rerum gestarum monumentis, non dicam assirin mare, sed nec etiam referre, haud est in animo. Pauca igitur laudatorum Regum facta,quae ex Romanis historicis deprompta sunt memoriae tradam . Ferunt Alladio, qui post Agrippam regnavit, tyrannicum, Diisque invisum ingenium fuisse; is Deorum contemptor, commentias est quomodo tonitrua,.fulmina imitaretur, ut Cicii-bus hoc terrore attonitis baberetur pro Deo, sed imbribus, ieris

fulminibus in ejus aedes irruentibus, flagnoque duxta quod babitabat

praeter solitum exundante , diluvio cum tota domo absorptus es, ut auctor est Dionysius lib. I. . Id tamen accidiste Aremulo Silvio testantur Ovidius loco mox adducto, Se Auctor Origiri. Gent. Roman. , qui in Annal. lib. 6., Sc apud Pisonem ita scriptum se reperiise addit, subditque Aufidium, de Domitium putasse hunc non fulmine ictum, sed terraemotu prolapsum Se simul cum eo Regiam in Albanum lacum. Propterea sunt, qui hunc Tremulum Silvium nuncupent, ut videre est apud Holstentum in annotat. ad Cluverium Ital. antiquit. pag.so 8., qui ex hoc colligit Arcem Albanam, quam Reges incolebant, eo loci fuisse , ubi nunc Castellum Gandulphi, quippe si testimonio antiquorum Regia erat juxta Albanum lacum , adeoque finitima, ut in lacum terraemotu prolapsa sit, quinimmo decrescente

lacu

69쪽

sa Vetus Latium Profanum

lacu, B aquis decedentibus per tranquillitatem usque ad Dionysi aetatem spectabantur diruta atria, & alia habitationis vestigia; vix assignari potest locus historiae conveniens praeter situm laudatvnia,

nam sub hac Arce in tumulo eminentiore posita, margo lacus admodum praeceps est, re inspicientibus praebet ruinae hujusmodi suspicio.

nem, licet hoc incertum sit, quum Dionysius eodem lib. I. reserat Albam inter montem Albanum , & lacum eonditam fuisse, unde locus Regiae absorptus poterat esse stus in conspectu Arcis Gandul-phae, ubi nunc Conventus ordinis S. Francisci, & Rus, quod Pala xolam vulgo dicunt, vel in alia parte, ubi Capuccinorum aedes spectatu digna vistur, de quibus plura suo loco dicam. Ex quibus ni fallor conjicitur, Alladium Dionysii eundem fuisse, atque Aremulum Auctoris Origin. Gent. Roman. , & Remulum Ovidii, ac Aremulum Eusebii, nam, sive is fulmine ictus, sive terraemotu absorptus fuerit, idem tamen est, quo fit plura nomina Alladio fuisse. Nicolaus Dogitonus in Compend.histor. Mund.par. 2.pag. I O. tradit Silvium Posthumum ad Britanniae litora appulsuin , Insulam , Gigantibus pulsis, Latinis suis, quos ibi Colonos reliquit, concessisse, quae tamen ex Annio Viterbiens deprompsisse videtur. Tiberini s pulchrum, & obitum a Livio, Dionysio, Auctore Orig. Gent. Roman. , & aliis satis descriptum est; verumtamen Varro de ling. Latin. lib. q. prodit non desuille, qui dixerint a vicino Regulo Ut jentiunia Deliebro fluvium, qui Romam alluit, primo Deliebrum, dein Tiberinum appellatum, quod Tiberinus Rex in eo submersus, & sepultus esset. Servius autem ad lib. 3. Aneidos scribit hunc fluvium Albulam dictum, Sicanos primos Latii accolas ad imaginem Fossae Syracusanae Tibrin vocasic, ut supcriori Capite i. fusius dictum est. Capyn Albanorum Regem, Capuam condidisse assirmant Eutropius lib. I. cap. 3. , atque Ilidorus etymolog. lib. I s. cap. I.: Capuam Capys ALetitis Albanorum Rex construxit, appellatamque a nomine Condito-Φis: quod tradere videtur etiam Oviὸius lib.q. Fastor. in carminibus

mox relatis. Alii vero putant hanc Urbem fundasse Capyn sobrinum Aneae, inter quos est Virgilius lib. Io. AEneidos: Et Cans, hinc nomen Campanae dicitur Urbi, ubi Servius: Coelius Troyanorum Cann condidisse Capuam tradidit,

70쪽

Liber I. Caput VI. 62

eumque Enee fuisse sobrinum : de ad lib. I. ita ait: non e causia Antenoris pinuit exemplum, quum multi evaserint Traianorum periculum, ut Cans, qui Campaniam tenuit, Helenus qui IIacedoniam , ut alii, qui Sardiniam secundum Sallustium . Et Lucanus lib.2. loquens de Pompho, qui initio belli civilis cum Cesare Capuaenaansit, sic canit: νΙnterea trepido discedens agmine Magnus Moenia Dardanii tenuit Campana Coloni Haec placuit belli sedes ...... Ac Statius carm. 3. lib. 3. Silvari Capuam hoc modo describit:. . . . At bis magne tracitus imitantia Romessiuae Cans advectis complevit moenia Teucris . Plerique autumant Capyn filium Astaraci, Se Patrem Anchisae, avumque fineae, Capuae conditorem fuisse, ut patet ex Silio lib. II. belli Punici, qui Convivium quod Capuani Annibali exhibuerunt,ta Genealogiam Urbis laudatae Fundatoris hisce versibus describit. Iamque Iovem ,-laetos per furta canebat amores Ele Iraeque Tboros Atlantidos, unde creatus Proles digna Deum, tiam Dardanus, isque Tonanti Ut det frictbonium magna de sirpe nepotem Hinc Tros, bine Ilias, generis tunc ordine longo

Assaracus, nulloque mino amave , manuzeTum Cans ut primus dederit sua nomina muris Concelebrant plausu pariter Sidonia pubes,

Campanaeque manus

sed haec, dc similia e fabulis deprompta sunt, teste Dionysio lib. I. his verbis : Alii dicunt finea defuncto, Ascanium ex as Regni baeredem relictum, assumpto Principatu, agros, in opes Latinorum tripartito divisisse cum Romulo, εν Remo fratribus, ipsum deinde ALbam condidisse, er alia quaedam Oppida, Romulum vero Capuam a CNF proavo denominatam, Anchisem de An se avi sui nomine, de patris autem nomine AEneam, quae postea fuit laniculum, Romamqu*que de suo: haec Dionysius, qui ait has fabulas esse; Sc fanEStrabo lib. s. haec de Capuae nomine habet: Tyrrbenos cum XII. Umbes babitarent, quae earum quasi caput esset, ea de causa Capuam

SEARCH

MENU NAVIGATION