Iter per mundum Cartesii.

발행: 1694년

분량: 328페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

caries

8 ITER PER MUNDUM

ex quo mortuus est. Dolerem equidem, reRpondet ille . haec mihi excidisse coram alio, verum de industria protuli , ut tibi salivam moverem ad discendum eX me illa, quae pau- Culi norunt, quae primo intuitu mira tibi Videbuntur , quorumque cognitio tantillo temporis spatio ad optatum te finem perductura est. Itaque attentas mihi aures Praebe

Cartesus, pergit meus senex, haud secus ac prisci illi Philosophi, sectar alicujus ante-sgnani, non omnia suae Philosophiae mysteria exposuit. Quaedam eorum sibi servavit , nec nisi cum familiarissimis communicavit,

equorum esse numero mihi tum gratulabar. Particularia quaecumque inventa, quae ipsi suae Petebant, quaeque existimavit conducere vel in Ethicis, vel in promovenda nonnihil natura lium rerum cognitione , publicae luci non

invidit. Verdm prudentiae fuit quaedam sup- Primere, quibus quis praeposterε posset uti. Immortalitas animae locum habuit inter ea, circa quae ita se debere gerere sibi persuasiit. Procul omni dubio maximi in Philosophia momenti est. Qui illam probaverit methodo clara, facili, intelligibili , quaeque mentis adsensum evincat, nullo relicto icrupulo, nae ille praecipuum Libertinis mi , ac Atheremi fundamentum everterit. Atqui id persecit Cartesius demonstrans distinctionem corporis , & animae humanae , ex sola idea clara& distinista quam habemus duarum istarumentis specierum. Ista demonstratio optimam ει utilissimam admirandarum Meditationum ejus partem Ginstituit. Ac summopere mir batur

32쪽

CARTESII. PARSI. 9

batur tanto illam oppugnari ardore, praepri- obra. s in is a D. Gasendo , contra quem, rogata tamen venia , fortε bilis ipsi met nimium etiam movebatur, ac nimi im invehebatur hoc super negotio. Hocque ansam dedit tum temporis nonnullis notandi , & sic satis ex Veritate, ut inter nos dicam, scilicet Carte- sum non ita joci patientem esse. Satis tamen se continebat in illo certaminis ardore, ne succlamberet lubidini, quae ipsum non semel agitabat propugnandi demonstrationem suam experientia, metuens, ne periculosis urgeretur illa consequentiis. Atque hoc est il- lud, quod te docere institui, mysterium. Moris ipsi erat, ut notum est , id agere ut confirmaret eliperientia veritates, quas si Io mentis suae lumine detexerat. Sperabat Vippe, cum demonstrasset evidenter aded di- inctionem corporis & animae, ed pervent

rum se, ut in arcanum eorum unionis pene-

traret, ac dein inveniret artem illa separandi reuniendique pro lubitu. inaestiones quas ipsi proponebat nac de re illustris ejus discipula Princeps Palatina Elisabetha , & dissi-

cultas, quae occurrebat exhibendi solutiones comprehensu seciles , tandem animum ejus induxerunt ad isti rei incumbendum. Erat clim me hujus participem consilii faceret , cum nonnullis aliis ex suis amicis. Chimaera nobis videbatur. Atque me memini per jocum ipsi dicere , quod putarem unicum tantum id essiciendi modum proponi posse, ut nempe inveniretur notissimum illud Mercurii Caduceum , cujus auxilio dicitur Deus ille ju sis Jovis olim usus ad separandum a corpori-

33쪽

- ITER PER MUNDUM

dus animas , easque jungendum denub post

Certum annorum numerum novis corporibus, juxta principia Metempsychoseos Pythagoricae.

Haec tamen non obstitere , quin Cartesius id meditaretur , felicem adventum non ad modum sibi pollicitus: sed & exi stimans noni esse planε desperandum. Hinc ille exactilis, quam umquam factum fuerat antε , corpus humanum considerare, indeque occasionem nancisci detegendi plurima perpulchra in A- .natomicis. Prima conclusio, quam deducebat ex sua, quam habebat, animae idea velut entis perfectE indivisibilis .erat, illam non e fle per

totum eκtensam corpus, ut vulgo docebatur.

Monstrabat falsitatem primariae rationis, qua steti hactenus sese hoc in praejudicio hom

nes confirmaverant. Scilicet quocumque corporis loco pungamur, animam nostram dolorem sentire. Ergo, dicebant Philosophi, per totum diffusa corpus est. Imbecillitatem humjus ratiocinii probavit experientia duplici, quae manifesto evincit, nos posse dolorem sentire, ac impressiones objectorum , iis in locis, ubi anima nostra non est.. Prima est eorum , quibus amputatum brachium, quique sepe sentiunt dolores eo in loco, ubi digiti exsisterent, nisi brachium foret resectum, licet digiti ipsorum non amplitis adsit sit , nec proinde anima. Altera est caeci illius, quem ita crebrd exempli ergo adfert qui ob desectum oculorum baculo. suo utitur ad distinguendas: figuras & qualitates plurimorum objectorum. Si ope baculi dignoscit , sentiatne aquam,

terram, Ves herbas :. an tabulatum ut po-

34쪽

litum vel asperum , &c. Etenim certum est illum ope baculi haec omnia sentire . licὰ tantina baculo ipsius non insit. Ostendit itaque , clim impressio objeci orum in nostrum Corpus nequeat'consistere nisi in agitatione fibrarum & nervorum ab omnibus partibus per id dispersorum, haud necesse esse, ut anima sit extensa juxta ductum istarum fibrarum & nervorum. Sufficere vero, ad percipienda objecta , illa agitatio ut possit communicari cum aliquo loco praecipuo , ubi sedes sit animae : pari ratione , ac motus prOdilistus ab occursu corporis duri , mollit e,lisvis aut asperi , communicatur cum manu

baculi auxilio. Veluti baculum extensum a manu ad corpus quod tangit , menti in se vit ad percipiendas corporis istius qualitates : ita & nervos eXtensos exempli gratia ad manum usque posse ipsi opitulari in percipiendis qualitatibus corporum a manu tactorum. Tandem dolorem , quem in digito sentit, ubi igni illum nimis prope admovet, non magis Pupponere illam per se pi οῦ sentem esse illi corporis ipsius loco, quam in-eommodum digiti, de quo perpetu nil Uerebatur puella quaedam , cui abscissum brachium ipsa nil lentiente, sphacelatum enim: quippe illa isthoc non adficiebatur incommodo, nisi quoniam humores, aliave alia caus- se, agitabant brachii ejus nervos antea qui

extendebantur ad eXtremam usque manum, atque pari agitabant ratione, ac requires eiurati ipsi suppeditandum sensum doloris in digito , anteq*am brachium foret amputa

35쪽

ITER PER MUNDUM

Hoc primo fundamento posito , deductaque inde consequentia tanti momenti, tam- . que vero simili, ex principio aded abstracto. animae scilicet indivisibilitate, in proclivi fuit probare illam sedem suam non alibi , quam in cerebro posse habere. In eo omnes desinunt nervi, vel potisis inde omnes originem habent. Eo in loco Philoibphi, si pauculos

excipias, ac inter alios Helmontium, cui nimae sedem ventriculum statuere qua nescio ratione in mentem venit; eo, inquam, i

co, Philosophi vulgd docent reperiri, quem

adpellant sensum communem , h. e. Unicum illum locum, ubi anima possit percipere omnes illas varias impressiones, quas oriecta externa in sensus perficiunt. Vertim cum cerebrum sic satis extensum sit, ctim praeter substantiam. illam mollem & albicantem , quam cerebrum proprie vocamus, membranis gaudeat, glandulis, ventriculis vel cavitatibus, haud pronum erat praecia definire locum, in quo anima locata reperitur Carietas attent. perpendit varias Philosephorum & Medic rum ea de re sententias ; & post refutatam olidε maximam illarum opinionum partem, innixarum duntaxat admodum infirmis primcipiis , evidenter conclusit, ad sedem animae tres requiri conditiones. Prima est , ut illa ars sit unica, ut actio ejusdem objecti, quod imul adficit bina ejusdem sensiis organa, unicam tantlim faciat in anima impressionem, nec duos eX. ser. pro uno ostendat homines. Secunda, ut si admodum propinqua origini spirituum animalium , ut illorum ope facilitis nostra membra moveat. Tandem tertia,

36쪽

ut sit mobilis , quo anima immediatε illam movens possit determinare Spiritus animales ad influendum in hos potitis, quam illos muse. culos. Atque has conditiones reperire non est, nisi in exigua quadam glandula , quae Pinealis adpellatur , vel Conarium , locata in medio omnium concavitatum cerebri, sub- fulta & circumdata arteriis Choroideum constituentibus plexum. Illum vero plexum esse originem spjrituum possumus adserere , a corde per arterias carotides aciscendentium, S in ista glandula formam spiritus animalis adeptorum, dum sese extricant ex aliis particulis sanguinis crastaribus & inde currere occipientium ad varios omnes illos nostri corporis musculos , partim dependenter , pas tim independenter ab anima nostra, eum admodum quem naturae instituit Auctor , respectu habito ad finem, quem sibi in creatione hominis proposuit. Huc usque ratio Cartesium perduxerat; aesertean hic substitisset , nisi fortuna , vel potilis Dei bonitas , qui siepe laude dignam illam probat curiositatem eorum, qui operam dant considerandis stupendis operibus divinis, ipsi supra vulgarem modo revelasset id quod quaerebat arcanum. Fuitque hoc procul omni dubio ex maximῆ mirandis illis mentis Philosophantis desideriis, quibus celebris Auctor nomen imponit naturalium precum, quae nunquam non exaudiuntur, ubi eas c mitatur prudens es exatas nostrae rationis msus. .

Qubd si adfirmo, addit ille, Cartesium crebrae obnoxium fuisse exstasi sidemne mihi

37쪽

r , ITER PER MUNDUM

habiturus es ρ quidni, dico ρ hoc creditu ne . quaquam difficile de homine speculationibus aded dedito, nec res exemplo caret. Quis non inaudivit de iis exstasiibus , quibus a

bris ille Archimedes nonnunquam abripiebatur ob intentam Operam, quam navabat Mathematicis meditationibus, quarum fuit, quae necjs ipsit exstiterit caussa. Captis ab exercitu Romano Syracusis, ubi degebat, interea dum figuras delineat in museo suo tanta cum .

mentis contentione, eXpugnatae urbjS tumul

tus ipsum ad se revocare non potuit: & an-tδ confossus vulneribus ab iis qui domum ejus violarant militibus, quam illos adesse cognovisset. Ad haec , cernes , ait , alto pectore ducens suspiria , ex iis quae dehinc narraturus sum, exstases Cartesio non minus sun stas fuisse, licet alterius forent commatis , & causam longδ diversam agnoscerent. Etenim ubi Eginundae commoramur, eXiguo Hollandiae. oppido, in quo lubentissim ε degebat ,

summo manό Hypocaustum ingreditur , quod sibi exstrui curaverat ad normam illius , in quo philosophiae operam dare apud Germanos inceperat. Atque ibi pro more meditationi incumbit. Bjhorio elapso & ego me

illuc confero : reperio inniXum mensiae, prono capite, manu subfulto laevae, quae tenebat pyxidem Tabacariam, deXtra mala proxima, quasi Nicorianae pulverem sumeret. Caetertim immobilem, .c apertis oculis. A, intrante strepitus excitatus nec minim sim loco moverat. Quapropter patienter ipsum per

mediam fere contemplatus sum horam isthocv

38쪽

th statu, illo inscio. Interea aliquid fit, quod

cum stupore miror. . In corona. lignei intogumenti Hypocausti aderat phiala aqua Reginae Hungariae repleta: percellor, cum illam Video inde, nemine attingente, descendentem , & per aera tendentem versus Carte- sum. Suber , quo obturata fuerat , per se oblatum, phialaque sese adplicans naso ipsius, aliquantum temporis Pi mal sit suspensa. Fateor me tum temporis suspicatum . ne mas,t- cum quodpiam subesset negotiis nostri Philos phi, aliquisque spiritus familiaris, non absimilis illi Socratico, ipsi inspiraret cuncta illa pulchra , quae quotidie ex ipso audiebamus. Verum postea liquido mihi adparuit hujus nihil omnino adesse; ac te etiam quaeso, ut suspendas judicium tuum. Post tantillum temporis spatium expergefactus, veluti de improviso, ne manu in ensam percutiens, tandem jam nunc , inquit , reneo. Posthaec momentulo adhuc meditari visus. Inde e v stigio surgens hilaris admodum e sede sua, me non viso, gemino tripudio medium feriit cubiculum , perpetuli repetens e teneo, re-neo. Risu ego emori ad conspectum hujus motus, cui non adsueverat Cartesius , ingenio utpote serio & melancholico. Ille me aud

to & viso simul, prim b rubore subflandi, hinc

in cachinnum haud secus ac ego prorumpere.. Cumque ipsum urgerem, ut mihi causans gaudii aperiret: non tam citd scies , in uit, uir Poenas dies, quia immodestius , quam Phisosophos decet, me gerentem es conmicatus. Simul , in quo versabamur cubiculum Eoquit, aliud petens conclave, quod ingres-

39쪽

ITER PER MUNDUM

sus obturavit. Elapsb tamen biduo mysterssui me fecit participem. . Extra urbem obambulabamus, & de variis variἴ disserebamus , clim ille igitur, licὀt

ad Mercurii caduceum non refugerim, arcanum reperi non tantdm unionis corporis & animae, vertim etiam ea separandi, ubi voIupefuerit. Iam experimentum feci. Atque hic fruistus filii meditationis , in qua me nudius tertius deprehendisti ' cumque tibi viderer subitb expergisci , ab ulteriori , quam quis cogitet, reduX eram itinere. Haec ille tam. Merib, tantάque confidentia mihi dicere , ut vera loqui videretur. Nihil est quod tibi impedimento sit , addebat, quin persuadearis de veritate illorum , quae albi narrare instituo , & eXperimentum capias. Omnium , quae reperire est, longε pulcherrimum hoc arcanum. Paucorum omnino fidei mandare constitui. Verlim ille Zelus, quo me hactenus prosequi visus es , non sinit ut te quidquam celem. Pergebat porro locum respondendi ad illam humanitatem non dans, & omnem progressum neutiqyam vulgaris istius casus mihi

enarrabat.

Ajebat, se, postquam se adplicasset perpendendae summa cum attentione quaestioni

ab Principe Elisabetha sibi propositae circa

unionem corporis &animae, & animo revolvisset reflexiones quas variis temporibus ea in

re fecerat, fervente illa supra vulgarem lin ditatione , sese subito eo in statu reperisse , quem nunc, dum mecum loquitur, praesentem sibi sistere, non nisi contrusa quadam ratione poterat: quemque non satis distinctδ

40쪽

CARTE SIL

PARS I. . percipiebat nisi ubi actu in eo versabatur. Quidquid fuerit , fuisse animi deliquio non

ita absimile; quandoquidem omnium aberat sensuum usus. visus, auditus , omnis plandsensus impressionis objectorum externorum nisi summopere foret vehemens & tum iste status desinebat , versim in eo ab animi deli- uuio satis disserre . qu bd anima tum seipsam sentiret, & perciperet cessationem functionum suarum organicarum, quod inanimi d liquio non accidit. Quod ipsa tum magno numero sit instructa illarum cognitionum im- materialium, vel mere spiritualium , de quibus nobiscum aliquando locutus fuerat, vertim qubd illas haberet modo quodam persectiori . & vivido magis, quam ubi ipsius at- tentio turbatur imaginationis phantasmatis, perpetud ipsam interpellantibus. Tunc tem Poris plures unico momento detegi veritates, uam spatio decem annorum juxta meth um vulgarem ; illamque veritatis cognitionem menti suppeditare gaudium adea purum& integrum , ut nil verius , eo quod dixit Aristoteles , post similem fortean eXperientiam , perfectam hominis in hac vita felicitatem , ii aliqua est, certi consistere in contemplatione Dei, rerumque naturalium.

At fatebatue , se perfectum illud gaudium non sensisse prilis, quam planε persuasus fuerat de. illa re, quae mentem ejus tum occupabat. Idque momento fiebat. Nec tantii na- Cognitione, verum S sensu gaudebat quodammodo veritatis plurimarum rerum cle quibus hactenus cogitaverat , ac evidentis idearum quas sibi formaverat essentiae corporis ani

SEARCH

MENU NAVIGATION