Iter per mundum Cartesii.

발행: 1694년

분량: 328페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

;8 ITER PER MUNDUM

Mundum Cartesii te ducturum sim pollicitus. En tibi R. P. Mersennum qui jussu Cartesii

mihi nuntiavit omnia esse parata , ae ipsum lubenter cupere, antequam serio eXsequatur propositum sui Mundi , aliquod ejus tentamen facere coram nonnemine ex amicis suis: Si cupis , ex eorum numero potes esse , 'nec auctor tibi fuerim tam Opportunam occasionem perdendi. Simul P. Mersennus adpropinquat, & prono admodum corpore me salutans confirmat quaecumque Senex meus dixerat: additque, se , ctim ex illo sciret qualitatem & dispasitionem meae mentis, posse mihi polliceri; gratum me sore Cartesio. Condona, inquam mi Pater, stuporem quo me adfectum cernis: haud adsuevi iis, qui me isthac ratione invisant: nondum Spiritus videram ; nec umquam credidissem eos aded humanos & honestos esse, ac vos mihi videmimi. . Interea quidquid, ut metu liberarer agerem , perpetuo tamen jn timore versabar. Valdὁ metuebam , ne quid hic subesset magi ei: ac sub specie me ducendi ad Mundum Cartesii, ad Sagarum conventum deducere cu-- perent. Gliunde verebar bilem concitare istis:

Dominis Spiritibus, qui vulgb ioci sunt impatientes ; ac memoria mea plura uno mihi suppeditabat exempla certorum hominum, qcibus similia . mysteria fuerant concredita, quibus, postquam eoruin partem addidicissent, ad finem usque non cupientibus pervenire, O tortum a Diabolo collum fuit , vel ab iis qui ab ipso venerant. Omne itaque tacitus mecum abdicabam pactum, ac omni utebar cautione,

quam mea mibi suggerebat prudentia hoc in

62쪽

. rerum statu, posteaque hac ratione, ut potui, eos humanissimε compellavi. Domini mei, profitemini Sectam, cuim a ris est numquam se dare nisi veritati claia cognitae, atque id illam distinguit ab omnibus aliis, ae praesertim a Philosophia Sc lastica. Colloquium quod tecum,mi Domine habui ai te hos quindecim dies ccurata lectio Cartesii, quam postea institui, ac praesens rerum, hi quo verior , status nonnullas dissicultates

menti meae offerunz, quarum, antequam ulte- rius progrediar , elucidationem, percuperem.

Per vosne licebit eas proponere t Lubenter te audituri sumus, responderunt, ac tibi sumus latisfacturi : confidenti modb animo sis ;quippe turbatus adpares. Certus sis nil em se cur timeas, nec. ullam tibi vim factum

ata in

Postrema haec verba animum nonnihil res diderunt; ac dein firmiori voce ita sum exorsus. Paucis abhinc diebus apud Cartesum Iegi, essenti am Animae consistere in e0, qud dsit substantia cogitans. Illam nec tentiam, nec figuratam, nec coloratam esse, vix pose sum haec cum iis, quae nunc video, conferre: etenim innustis vos esse meros spiritus, & tamen in vobis video diversos colores, humana VOS cerno forma , extensae veluti mihi res adparetis: eA hac me, obsecro, dissicultate er pite. Ε vest igio infit, P. Mersennus. Quod Proponis, a ratione non est alienum': versim respondere tibi facile est, acrem ex plicare ad-

eiuratE per evidentia verae rhiloisphiae prin- ipia. Certum est animam essentialiter esse. substantiam cogitantem, illam nec figuratam

63쪽

o ITER PER MUNDII: s

is esse, nec colore praeditam. Revera meri nos . spiritus sumus; &licEt tibi videamur faciem habere, manus , pedes, tamen nec. faciem, nec manus, nec pedes habemus. Oportet ut sitaequε infatuatus, ac Tertullianus , &ineret . rorem Gon minori. quam ille, furore prO- nus, ubi semel in illum inciderat ,. qui putat animam non tantum esse corpoream, verlim di membris gaudere adcommodatis in mem-i bra corporis. quod animat, ac eadem plai H in corpore esse ratione, sta gladius in sua L. .e vagina. Devota illius quas animas inter pre---- candum coloris caerulei conspicabatur, men tem ejus isthac in re tiansversum egerat. Ut itaque comprehendas, qua nos videas ratione coloratos, figuratos, extensis, fa- cie praeditos, pedibus manibus, licδt nec extensionem . Mec colorem , nec figuram ὐ nec pedes babeamus, nec manuS I . oportet .ut scias , animam tuam , quamdiu tuo ess unita corpori , non posse videre aliam ani- ' . mam talem, qualis in seipsa est: neci magis . . alsus loquentis sonum posse percipere . vel ut rectius me explicem , illam non posse frui, inmediata alterius illius cogitationum comta municatione. Itaque ut scias nos hic esse. & ut nostras tibi, cogitationes aperiamus, ct rationem nostri adventus eXpeGiamus, oportet ut adhibeamus mediam comparatum ad eum statum , in quo, nunc temporis tua versatur anima. Nec tibi imaginatum iveri& ad hoc opus fuisse, ut mihi sormarem corpus aliqua constans materia. At vςrd in memoriam revoca , quod ex lectione operum Car-.

tesii addiscere dctvisti i videre objectum

. Q aliquod

64쪽

aliquod , si animam tuam spectes , nihil aliud esse nisi percipere extentionem , figurram, & colores istius objecti. Istam pere Pluinem nullo modo provenire immediatEab objecto, quod remotum a nostro corpore,& nostri anima, in illa per se agere nequit. Hoc itaque peragitur ope reflexionis plurimorum radiorum luminis., qui resilientes a singulis objecti punctis, varia illa, eX qui

bus nervus opticus componitur , flamenta agitant... Illa vero agitatio, communicatur eum cerebro, tenditque ad eum locum, in

quo sedes reperitur animae; ac deinde . &occasione istius agitationis anima sibi format ideam objecti, quod percipit eo modo, qui visus adpellatur : atque juxta diversas m .dificationes istius agitationis objecta videt ad .div sas distantias . sub diversis figuris, α diverserum colorum. Hinc sequitur per- Ceptiones , & ideas animae non dependere necessarid ab objectis, at unicε ab interiori 'rg no , idque i mille μ'batur experientiis,uc prae aliis Phreniticorum Gemplo, ui objecta alia. plane pexcipiunt ratione, quam revera in se sunt , atque ea , ubi non runt,

vident. I

Ut hic, ubi ego sum, percipias corpus,. licEt non adsit , sussicit u organum tuuia, interni moveatur pari modo, ac movere' tur, si revera hic adsiet corpus aliquod : atque id actu facio in nervo tuo optico, ut tu cognoscas me hic esse: hoc tibi hic corpus cernere facit, quamvis reipsa non adsit: quodque perago in organo tibi in videndo inservienti, uti corpus nila tibi exhibeam -

- i dem.

65쪽

ITER PER MUNDUM

dem proportione facio in illo, quod tuo auditui inseruit , ut audire queas sonos &verba. Motum inprimo Samentis servorum tuorum quintae conjugationis , eundem

quem vibrationes 3c undulationes aeris ipsis imprimerent, si agitarentur motu linguae, Moris hominis cujusdam , qui eo loci soret , ubi esse tibi videor, & qui tibi eadem verba

diceret, quae nunc audis.

Atque ex hisce principiis, Pater quispiam nostri ordinis ingenios E admodum explicuit mysterium S. Sacramenti Altaris , absque quod opus ipsi Perit adhibere omnem illam

nugatoriam molem accidentium absolut rum , quae concipere neutiquam possumus.

Etenim dicit, ubi docemur Corpus J. C. subesse phaenomenis panis, docemur nihil aliud visi Corpus J. C. verε esse, ubi erat panis,

re nobis adhue videtur esse , & ut panis

nobis adpareat esse , ubi Corpus I. C. revera est , Deus in sensus nostros operatur. In iis producit eosdem motus , & easdemessicit impressiones . quas peragebat antea panis. Ita quando Dominus nouer adparuit S. Magdalenae sub specie Hortulant, non alia ratione operatus est in oculos ejus , ac facies & habitus Hortulani fecissent, non verb se contexit abiblatis , Hortulani acci

dentibus. .

Vertim haec experientia , quae nunc tibi obtigit, oportet ut te doceat modum, quo mortui nonnumquam,permittente Deo,vivisse ostendunt: etenim eodem , quo ego tibi actu adpareo, iis videntur modo. Atque illa aerea vel aquea corpora: , quibas sese induere

66쪽

induere perhibentur , merae sunt chimaerae ab imaginatione eorum, qui de Daemonomania egerunt supponendo 'principia Philosophiae Scholasticae. Restatne tibi adhuc super hac re scrupulus Hui l Pater mi, respondeo, en elucidationem , quae me longε contentissimum reddit : ut purus spiritus loqueris. Haud adebmagni sticio illam explicationem, quam dedit ille vestri ordinis Pater Mysterii Eucharistiae: imo pro amomate habeo cum sapientissimis Catholieis Philoisphis , quidquid novum in istiusmodi materia , esse & p.riculo obno-Σium Q ac saltem pro i suspecto habendum semper. Omnino dissipasti, quae me mal εhabuit, dissicultatem. Diu est quod existimavi , sentationes non peragi nisi ope motus IocaIis organorum, rima inla idea nundum erat in mente mea explicita : Aristoteles id

jam ante Cartesium dixerat, verlim non e . Plicuerat.Dehinc aeteriatim valere dico magnae Parti idearum , . quas ea de re formaveram. Num coram te omnia illa Axiomata, quae spe stant Intelluctum Agentem , Patientem

Passibi Din. Agnosco nil esse nisi terminos. nihil denotantes, & unich inservientes in admirationem rapiendis ignaris, qui illo; non intelligunt, sibique imagin ntur a Philosophis illos intelligi. Haec pq quam iis essem testificatus , anima P. Mersenni organum meum commovit modo quodam, ex quo conjiciebam illa ipsi Perplacuisse : idque animum addidit alteram ipsi dissicultatem proponendi. Mi pater,

aque Ho , non satis intelligo, quiae sit ille

67쪽

IT ZR PER MUNDUM

Mundus Cartesii , qud me ducere vultis.

Dum Cartesium legi , conclytum formavi, : Mundum ipsius nihil aliud esse praeter illum, in quo nos versamur , expositum principia suae juxta Philosophiae: ac adcurate meminiram. a. legere haec verba in Epistola quadam, quam; ais te olim dedit : Crediturum se nihi a Physicis scire, si solummodo posset dicere, 'i qyia ratione res se possent habere, nisi demonstraret illas non aliter se habere posse. Hoc ostentationem redolet: verlim praete-

t ' i' rea mihi persuadet, ubi alias dicit, se non velle loqui de iis, quae revera in hoc Mun- . . . do filint , vertim quae fieri deberent in eo, quem sibi imaginatione proponit, Mundo, aegerrimε laturum , si fides ipsi adhiberetur.

Ve assima sunt quae dieis , respondit P.

Mersentius, noluisset hoc in negotio sibi. credi Cartesius . Mundus Cartesis revera hic Mundus est expositus juxta ipsius

Philoisphiae principia. Atqui verum etiam. exsistere, vel potius exstiturum brevi alium quendam Mundum , quem aequiori jure a pellaveris Mundum Cartesii, quoniam ipse ejus erit auctor. Atque hic est ille Mundus; de quo tecum locutus hic amicus tuus, d quem, si tibi lubitum, construentem cari sum tecum adibimus. Majori curiositate dignum quidpia in quis est qui cogitet, respondeo : nec festum, nec solennitas , ne ulli ludi me avocarint , ne spectator sim istius prodigii , quod absque dubio Philo- sephiae humanae mentis perfectissimum ese ei ilar est.. At vero, D. mi, di conver

68쪽

CARTESII. PARS I. . ris sus ad senem meum, ipsius, 'quod mihi narrasti . exemplum Cartesii me malε habet. Iter sanδ longum est. Istiusmodi , quem

Cartesius contendit facere, Mundus, unius horae non perficitur spatio. Sentio animam meam corpus suum amare : .illam reduceni

laturam a grE , si id ineptum sibi recipies die otanderet; ac infinita possunt accidere, quae ne mihi noxae sint quis est qui spo deat 3. Omnibus ritE prospeximus , respondet, respice pedem lecti tui. Proh Deum immortalem , Domine mi, mesamo totus horrens,

uid mihi ostendis ' Ergone & Diabolus hic

uas partes agit Z Μe infelicemi perii: at perire malo quam tantillum cum illo negotii habere. Recedas hinc , mi Domine, omnibus Vestris incantationibus, universique vestrae magiae valere dico. Placidε. reist ille, placidE. Ne tantopere turberis: quem vides non tam Diabolus, quam niger est. Omnino non est Diabolus; 'anima est parvuli AEthiopis Cartesio servie tis, cujusque historiam, ut omnem tibi eximam scrupulum sum narraturus tribus verbis. Hic quem vides AEthiopulus olim famulas fuit D. Regii celebris Profestaris Medici nae in Uni versitate Ultrajectina, qui, ut bene nosti , initio intimae admissionis amicus fuit, discipulus. & adorator Cartesiit. 'Ea,ropter dignus Cartesio visius, cum quo communi rei arcanum suum separationis co poris S animae. Postea inter illos lis orta, ita ut Cartesius sui muneris esse putarit contra ipsum scribere , quoniam suam corrum

Varia cariesi

69쪽

46 ITER PER MUNDUM

pebat doctrinam, imo illam offendiculi plenam reddebat.

Regius , cujus mores non semper scitissimum hominem referebant, saltem si Cartesio ratione ipsum depingenti sit credendum, ut vindicta frueretur, ac Careesio ostenderet, quantopere rem moremneret , quae illi maximi habebatur momenti arcanum suum communicavit cum hoc .Ethiopulo. qui inter alia aliquando eo usus fuit. Rediens domum rure, qud a Domino inissus fuerat, lassum se sentit, & sub umbra quercus cujusdam considet, animaque corpus spit quiescere &dormire , ac exspatiatum , nescio ubi , se proripit. Interea latrones non ita, procul nominem quendam obtruncant. Capit lium criminum Judex,qui non longὀ inde abe rat , de caede edoctus e vestigio comitantibus Uctoritatis, illuc advenit: ingens, qui concitabatur , strepitus excitavit 'AEthiopulli corpus , ac ipsi evenit quidpiam non absimile illi, quod nuperrimε tibi narravi ac*disse Ca teso, Machina illo strepitu determinata, ac illa sorti impressione, quam praesentia armatorum illorum hominum secerat in ejus organa, in fugam se conjicit. Lictores Alani pers quuntur, detinetur, eXaminatur. Ad singula verba haeree , & contradictoria perpetuci. Proseri in responsione . quae absente adima non poterat admodum cohaerere. Iudex, qui festinus in negotio aliquanthin, fugam ejus ac metum , qui adparebat in facie, & verbis . pro argumento habuit c iaminis convincente ac e vestigio ipsam eae

arbore suspendi jussit veluti particjpem modo

70쪽

7 modi, perpetrati homicidii. Momento ela

so temporis anima rediens corpus reperit figura luspensi turpissima. Coaila itaque recedere admodum aingebatur. Maxima sepa- ratarum animarum pars quae per mundi extensionem volitant , animae philoisphorum .ctim sint,&animae alicujus notae, quaeque in quodam concilio praecipuarum namim δέ v ram pronuntiarant opinionem illam Philosophic in , quae vult omnes animas ejusdem speciei non esse, nolebant serre, ut anima

Athiopis imperiti eodem cum illis seueretur

privilegio ac omni illam expellebant loco. Tandem fortuna ejus voluit , ut auderet Enostro exire Vortice, & eum sociam petere, in quo meditationi operam dat Cartesii Spiritus. Vico ejus ille commotus permisit , ut secum maneret. P. Mersennus huc secum duxit, quia fortε usu foret venturus , jam verb illam apud corpus tuum relinquemus, ut ejus curam habeat. Historia ad minimas usque circumstantias aded adcuratὰ enarrata fidem fecit, vera mihi narrari. Rogo itaque ambos illos spiritus, ut veniam darent praecipiti terrori meo : figi ram, & colorem sub quibus mihi adparueransicum essent eadem, quibus utitur vulgo Ca- codaemon , ubi se conspicandum praebet , funesta illa idea mentem 'meam occupasse : obsecrare me, ut praescriberent, quid mihi foret faciendum in eleganti illo itinere, quod mihi proponebant : me sperare magnos fructus percepturum eX eo, quo me prosequobantur favore , ac adepturum isthoc in itinere , & eorum consortio cognitiones. quae

SEARCH

MENU NAVIGATION