Emundi Richerii ... Libellus de ecclesiastica et politica potestate. Nec non ejusdem Libelli per eundem Richerium demonstratio

발행: 1701년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

unum , atque indivisum probemus. Nemo staternitatem mendacio fallat, nemo μfidei veritatem perfida praevaricatione eorrumpat; Episcopatus unus est , cujus a singulis in seliduin pars tenetur; Ecclesia quoque una est, quae in multitudinem Mlatius incremento scecui itatis extenditur. Quando solis multi radii, sed lumen Munum ; & rami arboris multi, sed robur unum teneri radice fundatum; & cum ude uno, rivi plurimi defluunt, numerositas licet diffusa videatur exundantis copiae μlarsitate , unitas tamen servatur in origine. Avelle radium solis a corpore, di- visionem lucis unitas non capit; ab arbore frange ramum , fructus germinare non poterit 3 a sente praecide rivum , praecisus arescit et sic & Ecclesia Domini μIuce perfusa per orbem totum radios suos porrigit , unum tamen lumen est , quod ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur ; ramos suos in univer- iam terram copia ubertatis diffundit, unum tamen caput est & origo una, & una mater foecunditatis successibus copiosa , illius sextu nascimur , illius lacte nutri- mur, spiritu ejus animamur. Adulterari non potest Sponsa Christi, incorrupta est & pudica ; unam domum novit, unius cubiculi sanctitatem casto pudore cu- cistodit. Haec nos Deo servat, haec filios regno quos generavit, assignat. Qui L quis ab Ecclesia segregatus adulterae iungitur, a promitiis Ecclesiae separatur. Nee

perveniet ad Christi praemia , qui relinquit Ecclesiam Christi, alienus est , pr fanus est , hostis est ; habere jam non potest Deum patrem , qui Ecclesiam non

habet matrem , &c. Ex quo textu multa occurrunt animadvertenda , quorum analysim ad quinque articulos redigemus. Primum , S. Martyr ex communi Aphorismo Medicorum , contraria contrariis curantur , ut proposito suo & libri sui oeconomiae serviret, ac schismati Novitianorum mederetur, qui post Cornelium Romae electum , Novatum Episcopum adulterum , ut loquitur Cyprianus clegerant; ostendit Deum omnia in unitatem , tanquam matricem dc radicem Ecclesiae Ca tholicae conclusisse , hocque Sacramentum unitatis Vocat, quoniam genuina est nota , qua dignoscatur a conventiculis Sathanae , utque mundus credat Christum mis sum esse a Patre , Joan. I7. V. Zo. quam in rem infra adversus Bellarminum disputa bimus. lib. 3. cap. s. numero I . His ergb de causis Cyprianus demonstrat unum esse Deum , unum Dominum nostrum Jesum Christum , unam Aram , unum Baptisma , miam Cathedram, unicum Episcopatum Or unicum Primatuin in Ecclesia : Nam , ut ait epist.

11. ad Antonianum, quisqvu post viscoprem canonice electam , jam alium fieri voluerit , foris fiat necesse est, nec habeat Ecclesiasticam ordinationem , qui Ecclesiae non tenet unitatem , ct cum post primκm secundu esse non pagit, gaissuu post unum , qui solus esse Δbet,

saltus est , non Iam secundus ille , sed nussus est. Secundo indicat Cyprianus longe aliud haberi causam esse efficientem , & esse symbolum aut figuram unitatis , quia prius uni & soli Christo per excellentiam ; dein id secundatio post Christum Sacerdotali Melesiae, sive ordini hierarchico , ob Sacerdotium Christi ei adaequale & totaliter collatum competit. Petro autem α singularibus Episcopis, distributim sumptis se Iummodo competit, ut sint figura & symbolum huius intimae unitatis r Papae quidem respectu totius Ecclesiae universalis, propter suum Primarum , Episcopis vero singulatibus intuitu suae privatae dioecesis. Nam quod Papa est toti Ecclesiae propter Priniatum , id ipsum est Episcopus Parisiensis suae Ecclesiae & dioecesi, vero,

142쪽

causa , dc ob eam rem Patres N caeni vetant plures uno Episeopo esse in un' quaque Ecclelia, can. 8. Et quemadmoduan d. Hieronymus lib. i. contra loVmianum per hibet , inter duodecim Porrum electum esse , ut capite ιonpitato , shis tu tolleretur occaso , sic epist. 8 s. aci Ev.ig. tum conteit.ina aec .ctum , t ratiam dijt. 21. Gn. letimus , docet unum Epit opum electum ιsse , qui lat. ru praeponeri rur Pra byteris in sinis truremedium , ne uiru quisque ad sie Chrisii riclesiam trahens , e t tu rum erer, c c. XI. Pioiecto C p. i. nus explica de ait Cluillum taleo ab uno Petro lectile princiis pium communic inclarum clavium , de unam C.itlie ira in , unicum Episcopatum

constitutile , ac Primatum Petro detulille , ut demonstrat et unicam esse Ecclci iam , Sc unicum gregem, qui ab omnibus Apollo lis unanimi consentione pasceretur. Uade iniuigit Petrum iuvie symbolum , figuram de hiems yphicum , non centium

aut cautam esticientem unitatis Ecclesiae , quae Catholico Ecclesiarum contentu aut Aristocratico tegimine , non absoluto dc pure inonarchico dominatu sanciri debet. Attende ad vel ba Cypriani obsecro . Primatus vero Petro datur, ut tina Christi Fies o c atheura una monstretur, O Pastores sunt omnes , sed grex unus o Inditur qui ab Apostolu omiutius unanimi consensu pasiatur. Hic observas Primatum demonitiale , non cilicere unam Ecclesiam aut Cathedram. Item ostendere gregem unicum ab Apollolis Omnibus unanimi contentu pascendum; hic autem consensus synodice iniri solitus erat,

ut Acta Apostolorum de octo primorum Conciliorum Generalium declarant. Quocirca quae cunaque a Cypriano pro unitate Eccletiae adversus schisinata sesibuntur , hic notione capi dcbent, ut omnia synodice constituantur , quod passim omnibus ejus epistolis probatur. De hac unitate etiam agit epist. o. ad plebem universam contra turbas Felictissimi. Deus unm est O Christus unus est, ct una Eclim , o Ca rhedra una , super Petram Domini voce fundata ; aliud altare constitur , aut Saιerritiam pum fieri, prater unum altare ct unum Sare dotium non potest, quisquis alibi ι uilegerat,stargit. Item epist. 46. Cornelii ad Cyprianum, ubi narrat postquam Novatus ab . urbe discessit, illos qui a schisnate Novati, ad unitatem Ecclesiae redibant, hac usos formula : Nec ignoramus Deum unum esse , unam Spiritum sanctum , sinum spis pum in Catholica Ecclesia esse debere. Certe Ecclesia Catholica regulariter in una dice si duos non capit Episcopos, ut ex Concilio Nicaeno jam ostendimus. Item epist. 7o. ad Januarium , unum Baptisma, unus viritus sanctus, una Ecclesia a Christo Domino super Petrum origine ct ratione unitatis fundata , dc ss. ad Cornelium asserit antri Cathedra o Ecia a principali unitatem Sacerdotalem exortam. XII. Caeteium Ecclesiam super Petrum origine & ratione unitatis sundari, aut a Petri Cathedra de Ecclesia principali unitatem Sacerdotalem exortam , allusio est ad Christi institutum , qui in conferendis clavibus de potestate ecclesiastica , origianem & principium eas promittendi fecit a Petro Math. I 6. tisii dabo claves regni Calorum,. dic. ut indicarot se potius unitati, quam uni, atque in finem unitatis ec Communionis Sanctorum claves dedisse , quemadmodum S. Augustinus cum permultis Patribus passim interpretantur. Communis certe est Theologorum sententia, finem omnium actuum hierarchicorum esse esiaritatem, pacem & unionem Ecclesiae. Quapropter si extra & contra unitatem ac pacem Ecclesiae , potellas clavium usurpetur Mexerceatur, ut Cyprianus de Novatianis probat, suo effectu ac fine legitimo & C

143쪽

non co orbatur , ut haec verba ostendunt : Ouampis Apostolis omnibus post resurrectionem suam parem potestarem tribuat , G dicat, sicut misit me Pater , o ego mitto vos, asecipite Spiritum sinctum , si cui rem eritis peccata, σί. tamen ut unitatem manifestaret, unam Cathedram constituit , se unitatis qui dem originem aυ uno incipientem , sua auctoritate disposuit. Hoc erant utique Apostoli , quod Petrus , pari consortio praediti bonaris O potestatis; sed exordium ab unitate profici se itur , Primatus vero Petro datur , ut una Chretri Ecclesia , ct Carhedra una monstretur , O Pastores seunt Omnes , scd grex unus ostenditur. qai ab Apostolis omnibus unanimi tonsensione pascatur. XII. Quem ad sensum capienda quae leguntur in epistola quam Anacleto tribuunt , conjccha in corpus Canonicum can. nova dis . ai. ubi dicitur , post Christum Dominum a Petra Sacerdotalem coepisse ordinem. Quae clausula alludit ad haec verba CP priani , .r Petri Cathedra o Ecessa prἰncipali unitatem Sacerdotalem exortum. His pariter concordat Innocentius I. epist. 9 i. inter Augustini epistolas , dum ait, a Sede Apostolica ipsium Episcoparum o totam auctoritatem nomin s hvrus emer se. Item epist. elusidem Innocentii v s. quoties Fidei ratio ventilatur , arbitror omnes fratres 9 Di vesnostros non nisi ad Petrum, id est siti nominis ct honoris auctorem referre debere. Auctor autem nominis & honoris Petri est ipse Christus ; unde hic locus parum juvat causam adversariorum. Item Nicolaus i. cpist. M. ad Carolum Calvum', & 42. ad Galliae Episeopos , ad textum Cypriani iespexit, dum asserit, per Petrum apostolarusO vi copatus in Christo carpisse exordium. Qui omnes & conlimiles loci Pontiscum in sua causa , nisi de symbolo & figura unitatis Fidei, doctrinae Evangelicae , Sacer dotii & Episcopatus Christi, atque etiam de unitate quae est finis potestatis clavium, stricte capiantur , nullo modo consistere queant, quia sacris Scripturis plane contradicunt ; quibus edocemur Christum individue & in commune omnes missio Apostolos , eosque Sacerdotio tuo effecisse pat ticipes , Lucae 22. Hoc facite in meam commemorationem. Item pervagatissimum est alios Apostolos a Petro , habuiste a Domino potestatem instituendi Episcopos , sicut & Petrum. Quare B. Paulus Tiamotheum ordinavit 2 qua igitur ratione a Petro post Christum ordo Sacerdotalis cmpit , ut testatur Anactetus φ aut per Petrum Apostolatus & Episcopatus in Christo ccepit exordium , ut Nicolaus perhibet. Heictu, quando Omnes Apostoli , excepto Primatu , & honore & potestate sunt pares , & ex aequo fundamenta Ecclesiae, falsum est super unum Petrum aedificatam Ecclesiam et,& iis planc repugnat, quae ipsemet Cyprianus paulb ante docuit numero 7. videlicet, Ecιlesiam fundari super Epis vos qui Apostolis sera esserunt. Sane antiquiores editiones operum Cypriani, ut Morellii, Item codices manu scripti, hac carent formula , super ictum unam educat

Ecclesiam siuam , ctc. qua sublata , aut parcnthesi inclusa , sensus Cypriani integer &Concinnus remanet, multique arbitrantur elle glossema Gratiani, apud quem --.nium primo repertum est , & dehinc in contextum Cypriani irrepsit. Certum est autem Gratianum innumeros locos Patrum & sententias antiquorum Canonum in terpolaile , ut eos ad suam privatam opinionem perverteret, maximc verδ ad absolutam Papae Miniarchiam roborandam , propter quam suum decretum inscripsit t. Concordantia distardantium Canonum; nemoque nescit, mandato Glegorii XIII. Graiiani collectionem recognitam , ninitasque illius farragiues suo genuino nitori tui se

144쪽

I i c ... tutas. Ut ut sit, ego libenter assentior Pamelio , 8c memoratam clausulam , ut nativam c ypriani amplector , super illum unam ad cat Ecclesiam , plane allegoricus est , de quo secundum omnes Theologiae & Logicae regulas, nihil quicquam prae- tei Primatum Perii dogmatice colligi potest , de quo Catholici nullam Curiae R

manae litem movent; imo vero laborant ut sartas tectas tanquam unitati & orates constituendo pernecessarias retineatur. Adi Cardinalem Culanum lib. 2. de concordantia cap. I 6. de quo agetur capite sequenti.

XIV. Tertius articulus Analysios Cypriani est , caseros Apostolas hoc fulse quod P

trus, pari consortio praeditos honoris O potestatis, qua clausula ferme verbum de verbo extat in Histola anacuti, O dist. II. can. in novo f. careri reis Apostoli. De hoc autem Cy- pilani testimonio Bellarminus jam alias laudatus a me lib. . de Rom. Pontifice cap. 23. Vides, ait, idem dari Apostolis per illa verba ,' ego mitto vos quod Petro fuerat promisesum per illud dabo tibi tines , o postea exhibitum per illud pase oves meas : constat autemper ista tibi dabo ι Iares, o per illud pasce ores meas, rntellig3Iurisdictionem plenissimam etiam

exterrorem, quomodo aurem haec non impeuiant Primatum Petri alibi satis estensum est. Haec Bellar minus cui ut concedo par consortium honoris & potestatis delatum Apostolis, non derogare Prima tui ; ita contendo absolutam monarchiam penitus abrogare, atque regimen aristocraticum & jus commune asserere. De Primatu disseruimus axiomate XIxI- apologiae, dc insta hoc libro cap. s.

XV. artus articulus Analyseos , Christum in tota Ecclesia Catholica nnicam cathedram ct unicum indivis iam instituisse sacerdotium aut episcopatum. Pori δ n mine cathedrae Patres, Chlylostomus, Hieronymus, Beda Anielmus &c. super c put 23. Mathaei Evangelicam doctrinam intelligunt, ut insta ostendetur. Certe sicut haec fides Ecclesiae tu es CDistus Filius Dei visi ; vim et individua est ubique, se de doctrina Evangelica , cujus unicae doctrinae, Petri Cathedra est symbolum de figura , ut paulo ante de Primatu dicebamus. Hujus autem unicae doctrinae Cathedrae& sacerdotii; aut Episcopatus Christi, Cyprianus demonstrat novalianos nullo modbesse participes , quia totus orbis Christianus ab illis ut doctrinae, vitae consortio . se Episcopatu sejunctus est Per Episcopatum vero Ecclesiasticam potestatem signia ficat, quae ubique inter Catholicos una & individua ejusdem virtutis est. Nem fraternitatem mendacia fallae, ne- fidei veritatem perfida praevaricatione corrumpat, Dis patus unus est, cujus a fingultis in solidum pars tenetur, Ecclesia qlloque una est m. ait C prianus. Quandoquidem Episcopatus au sacerdotium Christi est tanquam anima vivificans Ecclesiam, totum in toto ordine hierarchico 6c totum in uno quoque Episcopo & Presbytero.

XVI. Ad haee Bellarminus lib. α de Rom. Pontifice cap. rc. Episcopatus si

quid) unus est eo modo quo multi arboris rami sunt una arbor , multi rivi una se aqua, & multi radii una lux, ut ibidem Cyprianus dicit : sicut ergo in ramis ..is rivis & radiis unitas est , ratione capitis, id est radicis, sontis, solis, licet rami ,, ipsi, rivi & radii multiplicentur et ita etiam Ecclesa est una, & Episcopatus unus is in radice εc capite, quamvis multae sint particulares Ecclesiae , multique partiis culares Episcopatus unius igitur magni Episcopatus ab Episcopis singulis in ibi is dum pars tenetur z Sed non aequalis, neque eodem modo , nam Petrus dc e udi

145쪽

succesAres tenent eam partem quae est veluti eaput de radix dc sons : Caeteri te- nent alias partes quae sunt veluti rami & rivi : est enim ipse Episcopatus limilis

corpori heterogeneo , nemo homogeneo : ex quo sequitur ut non eodem modo

linguli Episcopi teneant partem huius Epilcopatus: Nam sicut radix licet sit pars,

ut etiam est ramus, tamen sustentat& regit ramos , dc omnia quae simi in ramis με sunt etiam virtualiter in radice , non e contrario, ita etiam licet Ecclesia Romana

& Episcopatus Romanus sit pars Ecclesiae univeriae, & Episcoeatus universalis, sicut est Ecclesia Tusculana , & esus Episcopatus , tamen Ecclesia Romana regit Tusculanam, non contra. Itaque ex Sententia Cypriani recte colligitur non esIe Papam Romanum Solum Episcopum omnium Ecclesiarum , sunt enim alii veri ς Episcopi, qui partem suam regendam susceperunt Ecclesiae universalis. Non tamen ες recte colligitur non esse Romanum Pontificem caput & Pastorein Episcoporum omnium I dc proinde etiam Ecclesiae univcrsae, quandoquidem pars, quae ipsi regenda commisia est, eum locum habet in Ecclesia quem habet radix in arbore, ες caput in corpore dc tons in aquarum rivulis. Quae collectio Bellarmini tot pene vellationibus quot verbis refertur, totaque aci praetentem Curiae Romanae Dominatum , non ad doctrinam Evangelicain compolita est. Quandoquidem fingit

Papam id esse in Ecclesia, quod est radix in arbore, sons in rivulis, sol in radiis,

idque non tantum contra mentem Cypriani, Verum etiam contra veritatem. De

Cypriano postea , jam de veritate inquiramus. Procul dubio Ecclesia Socerdotali collecti m sumpta post Christum ideo causa est efiiciens Eceseliae, quia Sacerdotium Christi Architectonice pollidet, illudque tribuit de confert Papae, Episcopis & Presbyteris, atque una etiam potestatem dc jurisdictionem EcAesiasticam ad Christianos

regendos necestariam. Ex quo fit ut S. Hieronymus dist. can. legimus de quo sit pra cap. 3. clam doceat omnes Episcopos aquales esse quia ex quo sunt e u dem Jacerdotii Christi participes; adeo ut potestas Eugubini qualis sit petestatis, Romaui Episcopi jure

dirino , quod non tollit aut imminuit Primatum. Quocirca valde fallit Bellarminus dum persuadere vult hunc unicum Episcopatum aut Sacerdotium, cujus meminit Cyprianus non esse similem homogeneo se) heterogeneo corpori, imo vero si formaliter. quoad habitum de in actu signato consideretur, idem est synomine in omnibus Episcopis & Sacerdotibus, distinguitur autem quoad actum, exercitium de administrationem juxta varietatem atque differentiam organizationis ut de anima rationali corpus organi Zatum informante di stum est supra , quae tota est in toto de tota iaqualibet parte corporis humani : idque quia necellarium saepius inculcandum est. XVII. Quintus articulus Analyleos declarat senilim Cypriani contra effugia Bel Iarmini, scilicet Ecclesiam collectini sumptam, non unum Papam, tili, radici arboris, fonti, de capiti comparari, quia Secundum Christum Ecclesia est causa e T- ciens omnium charisi natum propter Sacerdotium Christi, quod inquam architecto nice possidet, ut illud dispenset de conserat quibus opus est ad vivificandam & propagandam Ecesesiam per actus Hierarchicos : Epis vatus unas est, ait Cyprianus,cuus a singulis in olidum pars tenetur, Ecclesia quoque uua est, qua in multitudinem lati res

Acremento secunditatis extenditur. Quomodo solis mκIri rudit, sed lumen unum, ct ramia keris mulis, Sed robur unum tenaci radne fundarum M. Sic Eιι a Danum peύμμ

146쪽

per totum orbem, radios suos porrigit, unum tamen lumen est . quod ub rue di funditur, nutinisus corporis sep. r.rtur, ramos suos in universam terram copia uberratis extendit, pro ten- res largiser rivos latius expandit, unum tamen caput est O origo una, o una mater saecvnditatis su risibus copiosa, illius suu nascimur, illius lacte nutrimur, Jpiritu eius avrma mur G. Audis Lecior Ecclesiam sponsain Clit illi atque omnium fidelium inatrem nos procreare in vitam, nos suo lacte: nutrire & spiritu animare, ac vivificare, quae quidem dotes ne uaquam Pontifici Romano poli int competere, cu in ille ab Ecclesia matre sua & spiritum & animam hauriat e)us que spiritu animetur lacte nutriatur, peccatorum remissionem & lacramenta capiat &c. Q lare hunc articulum ti l ei more aliorum hominum profitetur : Credo sanctam Ecclesiam Catholicam, sanctorum communionem, remistionem peccatorum &c. iid ergo Bellar minus hie coimniniscitur Papam Soli, Fonti, & radici arboris conterrit quem pariter in scopum allisit de Rom. Pontifice cap. 24. Quatuor similitudines quibus utitur S. Cyprianui de uηitare F caesis probant υis os omnes a Papa Iuriflictionem aricipere, quiasidem Petri comparat capiti, radici , fonti, soli, nam in omni corpore virtus membrorum deriva

tur a capite, in omMibus arboribus virtus ramorum oritur a radic e , in Omnibus rivis aquλssuit ex ionte, omnium denique radiorum solarium lux est a sole. XVIII. Haec Bellarminus quem Vallius clausis oculis sequitur, in quem disputavimus lib. I. cap. I. ad quartum argumentum, & quoniam in Ecclesiae Sponsa: Christi dotibus versamur, tacitus hic non possum Cardinalis Turrecrematae audaciam praeterire, qui quidem lib. i. cap. 1 o. de Ecclesia Patres Basileenses tanquam deliros redarguit, quod genufectetent ad hujus clausulae Symboli Nicaeni pronunci tionem Credo unam Saniram Catholicam o Apostolicam Ei clesiam. Quod si Seges c Imperatores coram Pontificibus aquispimis procumbunt ad pedum Osula illasque propter pote flarem Ecaesi dicam formaliter coἡsideratam qua donati , sunt a Deo, cultu dulta absque

ulla adulatione aut errore venerantur, ut docet Gersonius de potestate Ecclesiastica considerat. x I. quis nos iure reprehendat, si ad Ecclesiae Catholicae commemorationem quae tota pulchra est, sine macula & ruga, quaeque omnium nostrum est communis parens, cujus spiritu animamur, lacte nutrimur & a peccatis absolvimur, genuste ccamu ,. Certe propter quod unum quodque tale & illud magis. Jam non iemel docui placuisse Christo nobis omnia charismata per & proptet E esiam spontame rogare , idque adeo ut quae Papa facit vim dc robur tantum habeant si modo iuxta propositum de intentionem Ecclesiae Canonibus consecratam peraguntur. Lege Almina inum lib. de Ecclesiae auctoritate cap. 7. ante medium. XIX. Equidem Antonius de Roaellis lib. 3. Monarchiae cap. I. versus finem notat, quod si aliquis opinaretur quidpiam haereticum motus naturali ratione, is talem non esse haereticum, si hoc ipsum non desenderet, sed determinationi E iis clesiae universalis subjiceret, ut Innocentius notat de Summa Trinitate cap. 2. in ,, fine. Ra: io est sinquit) quia errare Ecclesia non potest, secus autem si credu-Iis litati Papae vel e)us opinioni incertae subjiceret, quia tunc non defenderetur ab is haeresi; ratio quia Papa homo est & peccare potest, & ejus sententia non est cer- , is ta sed Ecclesiae universalis bonorum fidelium sententia semper est vera et dc adeo ,, talis haereticus non foret. - isitig -

147쪽

XX. Hle ego aliquot Nicaeni Concilii Clarones formam Aristocratici regiminis

Eccli 1iae Apostolicie continentes exscrib ni. YqUidem Patres Ni mi eju modi Chnonibus disciplinam ab Ai Oilolorum temporibus mi uia usque tempora servatam complexi sum Canon. IV. ad viam dc rationem eligendorum E et coporum spe cest, atque ostendit statum Fcessa Hil non haeretiit. mum , pia be a tales Iector pr opum oporti t wa..inie quidem ab omnibus qur sunt in Provim ia constitui , si aurem huc At ι. ιffcile vel propter urgentem noles I..tem , vel viae longi tu inein tres omnino eundem in lac um congregatas , ab eritibus quolixo suffragium ferentibus , si raptissque sessintrentiγus , tum ele Nonem fieri ; earum .iutem qua fiant confirmationem in una quaque Pro: tm ia a Metropolitano fieri ; Eicque notabis Le tor jus eligendi esse argumentum certis limum regiminis Alastocratici Κccle hae ; de electionibus intra cap. 7. can. v. sic habet : De iis sequi a communione legregati stant , sive Clericorum , sive Laicorum sint ordinis, ab Episcopis qui furit in unaquaque Provincia valeat sententia secundiun Ca - nem , qui pronunciat eos qui ab aliis ejecti sunt, non este ab aliis admittendos. ες Examinetur autem numquid vel pusillanimitate , vel contentione , vel aliqu1 et ulmodi Episcopi acerbitate , Congregatione pulli sint ; ut ergo convenientem examinationem accipiat, recte habere visum est, ut 1ingulis annis in unaquaque Provincia Episcopi in eundem locum communiter conveniant, ejusmodi quaestio. nes examinemur : Et sic quos Episcopum offendisse constitetit, juste esse a Co gregatione separatos , apud omnes videantur , donec Episcoporum Congregatio- ni videatur pro iis humaniorem proferre sententiam. Synodi autem fiant una qquidem ante Quadragesimam , ut omnibus animi sordibus sublatis purum m -

nus Deo offeratur secunda autem Autumni tempore. Quo Canone jus com-

mune asseritur , ira ut unusquisque suo stet & cadat Episcopo , atque Provinciali nodo , ut aliis amplius probabitur. Canon VI. Antiqui mores serventur, qui sunt in AEgypto , Lydia & Pen- tapoli, ut Alexandrinus Episcopus horum omnium habeat potestatem quandoqui- 'dem & Episcopo domano hoc est consuetum. Similiter & in Antiochia , & in aliis Provinciis sua privilegia ac suae dignitates & authoritates Eccleliis serventur. Illud autem est omnino manifestum, quod si quis absque Metropolirant sententia factus sit Episcopus , eum magna nodus definivit non es le Episcopum ; quod si quidem communi omnium electioru , quae de rationi consentanea & ex regula Ecclesiastica facta est , duo vel tres propter suam , qua delectantur contentionem contradicant, vincant plurium suffragia. At quinam sit sensus & praxis horum

Canonum Nicaeninum repetes ex lib. I. Historiae nostrae Concillorum Generalium . nec non ex di'. 6 s. can. mos anrιquus, ubi glossa docet nominatim Patriarcham alex

andrinum pari jure θ inodo diutum, Lisiam O Pentapolim gubernasse , quo Papa Ecclesias occidentis siuo Patriarcharax subditas : & ita de Altis Patriarchis. Ex quo relinquitur illis saeculis abiolutam Monarchiam Curialium incognitam iuille , Ec Romanam Ecclesiam samptam pro Ecclesia particulari, non universali ut hodie. Huc pariter accurrunt Canones Synodi Constantinopolitanae sub Damaso Papa. Nam ean. 2. ita legit et D Episcopi ad Ecclesias , quae sunt ultra suam dioece- sim suosque sinutes ne gccedant, nec Ecclesias confundant , sed secundum Can

148쪽

- nes Alexandriae Episocpi orientem solum administrent , servat s privilegiis aco praeeminentiis quae sunt in Nicaeni Concilii Canonibus, Antiochenae Ecclesiae trio buta , & Asianae dioecesis Episcopi , quae sunt in sola Asiana administrent, &' Thraciae Episcopi , &c. Thraciam tantuin regant de Pontanae Pontanam , non, vocati autem Episcopi ultra dioecesim non transeant ad ordinationem , vel', aliquam aliam administrationem Ecclesiasticam : servato autem praescripto de' dioecesibus Canone , clarum est quod unam quamque Provinciam Provinciae SP nodus administrabit , secundum ea quae fuerim Nicaeae definita r Quae autem in ' barbaris sunt gentibus, Dei Ecclesias administrare oportet, secundum Patrum, Quae servata est consuetudinem. Quae regula Patrum Constantinopolitanorum; ita est pro explicatione quinti de sexti Canonis Nicaeni. At tertius Canon ita concipitur. : Co 1 tintinopolita/ius viscopus habeat priores honoris partes post Romanum Disi pum , eo quod fit ipsε ηονa Eoina , de quo Canone & 28. Canone Synodi Chalcedonensis lege librum Historiae nostrae Conciliorum Generalium. Adgregandus est octavus Canon primae Synodi Ephesinae relatus in Nomocanonem Photii a Gentiano Herveto translatum , quo quidem Canone illi cogum tur in ordinem , qui contra regulas in aliorum Episcoporum jura involant, atque usitatam consuetudinem, quae vim habet Canonis , violant : Rem pra ' tet leges Ecclesiasticas & sanctorum Patrum Canones innovatam , & omnium V libertatem.alsingentem, renunciavit nobis imprimis Pius Episcopus Rheg nus , & qui cum eo sunt Cypriorum Provinciae Episcopi religiosii sumi Zeno Sc Evagrius. Quamobrem quoniam communes morbi majori medicina opus V habent, ut qui majus etiam damnum asserant, S maxime si neque antiqua consuetudo conlequuta est, ut Antiochenae Civitatis Episcopus in Cypro ordinationes' faciat, quemadmodum & libellis & propriis viribus nos docuerunt Vari religio stlimi, qui ad Sanctain Synodum accesserunt; iis qui sacrosanctis Cypra nccle siis praeiunt, fraudi & probro non erit, nec ulla vis aut impedimentum eis atteretur, si secundum Sanctorum Patrum Canones & antiquam conluetudinem per se Relietiosissimorum Episcoporum electiones fiant. Idem autem dc in aliis cice-cesibus , dc quκ sunt ubique provinciis servabitur, ut nullos Religiosissimorum '' Episcoporum Provinciam aliam, quae non multis retro annis , dc ab imii 'ubsita vel eorum, qui illum praecellerunt manu fuerit, invadat. Sed ec ii quis in V vaserit, & sibi per vim submiserit, eam reddat, ne Sanctorum Patrum Cano- . nes transiliantur ; ne sub Sacerdotalis muneris praetexta , saecularis potestatis im' stus subeat, nec libertatem paulatim imprudentes amittamus, quam uobis proprio sanguine dedit Dominus Iesus omnium hominum liberator. Sanctae ergo Muni ' versali Synodo visum est, ut unicuique Provinciae de inviolata serventur iura. uuae ab initio de multis retro annis habet secundum consuetudinem , quae ι ' olim servata est , potestatem habente unoquoque Metropolitano actorum exem ' plaria ad suam securitatem accipere ; si quis autem Constitutionem aliquam us' quae nunc definita sunt repugnantem attulerit, eam quoque esse irritam Viluna est toti sanctae dc universali Synodo. S. Athanasius in quaestionibus sacrae Scri' rurae quaest. 44. Homo quidam domum suam adisuapit super pitram et qua homo s iligod by C,

149쪽

Sanctas Petrus , petra Christus , ramus fides, ventur Dialarus, cte. XXI. D. Hilarius lib. 1. de Trinitate post medium de professione fidei a Petro edita, in hunc modum disputat : Unum igitur hac est immobile sundamentum, una haec esthlix sidui perra , Petri ore confessa ; tu es Filius Dei viri , tanta in se sustinens argumentaveritatis, quanta perrestarum quaestiones ct infidelitatis calumn a morabuntur. Item lib. s. de Trinitate versus finem : Super hanc igitur confessionis petram Fcclesia aedificatio est . hac siles Ercissa fundamentum est , per hanc fidem infirma adrentu eam sevir porta inferorum , haec stis regni caelestis habet claves , hac fides quae in terris solverit aut ligarerit. O ligata sunt in calu θ soluta. Observas; Lector, fidem a Petro editam, elle fundamentum M petram super quam Ecclesia constituitur; camque ob rem Christum dixisse, portas inferorum numquam praevalituras adversus Ecclesiam , propter illam fidem quae tanta in se sustinet argumenta veritatis , quantas haeresis aut infidelitas pollunt in contraiium excire quaestiones, quas omnes dissipat, idque ipsum est, quod Dominus Math. 7 perhibet: Dinuis qui audit verba mea O facit ea , a finitabitur viro sapienti, qui aedificarit domum suam supra petram , ct defendit pluvia , o ven runt flamina , ct paverunt venta , ct irruerunt in domum illam , ct non cecidit, func ra enim erat super petram , oc. Hinc ergo conspicuum redditur , Petrum non aliam ob causam dici petram dc fundamentum Ecclesiae , quam quod ejusmodi fidem ediderit & publicarit; quae petra est , contra quam portae interi non sunt praevaliturae. Quam fidei professionem caeteris Apostolis cum Petro esse communem , idem Epis copus Pictaviensis docet eodem lib. de Trinitate paulo ante clausulam quam exisscripsimus ; sic enim de Apostolis in commune loquitur : Vos, o Sancti & beati viri , ob fidei vestre meritum , clares regni Calorum sortiti , ct Iirandi atque solvendi in calo ct in rerra Jus adepti, gesta per Dominum nostrum Iesu/M-Christum Dei Filium videriis

eis. Iterri, Haec fides regni celeins habet clares , haec fides qua in terris solperit aut litarerit , ct ligata sunt in talis is soluta. Quae omnia, excepto Prima tu , ex aequo pertinent ad omnes Apostolos , qui propter fidei suae meritum claves regni Caelorunt habu eiunt a Christo. XXII. Sed causantur adversarii eundem Hilarium Canone i . in Mithaeum. Per hibere S. Petrum Fide Catholica ante visse ceteros Apostolos , atque ignorantibur aliis. primum resipondisse, tu es CDristus Filius Dei vivi. In quam pariter opinionem Chrysostomus abiit enarratione in cap. Ic. Malluci dc homil. s s. in Mathaeuin, cum Euthymio , quos Jan senius aemulatur cap. 66. concordantiae in Evangelia, ubi contendit fidem a Petro editam Math. 1c. eminentioris fuiste fidei, quam fidem Nathanael& B. Andraeae Joan. I. aut aliorum discipulorum , Math. I . V. 33. Nain pntat Jan lenius caeteros Christi discipulos solummodo Christum pro Messia & filio adopti

VO agnoviste , non autem ejulde in naturae & substantiae cum Patre , neque aliam

hujusce assertionis causim assignat, quam quod Cluillus Math. l . hanc consessionem discipulorum, vere filius Dei es, nullo praemio donarit : hoc enim Petro reis servatum putat, ob fidei suae excellentiam. At praeter illa quae Axiomate xiij. Apologiae obtervavi, ampliandum arbitror , Dominum millies docuisse discipulo , se filium elle Dei, quia hie summa de scopus erat Incarnationis Dominicae. Unde Joan. . V. Ic. & cap. s. V. 26. dunt enim Pater taber vitam in semet s. , β ιι it

150쪽

9 Filio hab/re vitam an semerisae Equidem Testarus de quo iusta, memorat

Dominum alioσum dis vuιorum corda retinuisse, qxando Penus solus respondit, tu es Christus Filiis Dei ννri. Et Maldonatus in caput I. Joannis N i4. Matrii pei lubet, Petrum pro omnibus responuisse, caeterosque Apostolos eandem fidein Synonianos professuros, nisi Petrus pro toto Collegio eam editaviet. Caeterum rationes quae 'Jan lenium, post Hilarium movent, nullius sunt momenti Axiomate xiii. Apologiae

docui, illique hic Canon Augustini opponendus , dist '. can. igo solis eis scripto

rum qui iam Caninimi appellantur didici, hanc timorim lauaremque deferre, ut nullum e rum scri in nia errasse audeam i redere , ac si aliquia in eis ostendero, quod vissiaruν ι ontra- νιωνι veritati, nihil aliud F. -ndosium esse coiιem, vec interpretem non assequutum esse quia dictum est, vel me minime intellexule non ambitam. Alios autem ita Deo, ut Ptiantalibet sanctitare doctrinaque paveant, non idea verum putem, quia ipsi ita senseruur, sed quia mihi per altas aureores, vel Canonicas, vel probabatis rationes, quod a vero maiahar eant persuadere potuerunt. Senius et go est, tantum fidei habendum Testimonio

Hilarii, Chry Osto in i dcc. qu.intum contormes sunt scriptarae & probabilibus ratio. IIibus. Superaddi potest Hilarium dogmaticu congruenterque ad scripturas δἴ C tholico lentii Ρatriun docete, claves datas em rubus Ap6titis propter sua fidei 3πentum. Ergo quae liabet Canone Iq. in M ullatum, non tam dogmaticu, quam oratorie de per auxesim capienda sunt. Nam ibidem in laudes & zelum Petri excurrit, atque inter alia memorat, quod a passione de morte sit unda, Cluillum avocare v luerit. & gladium in eos distrinxerit, qui manus volebant injicere in Dominum, dcc. Idem etiam est: de Chrysostomo indictum , qui passiim in suis operibus multa ora orie , ut concio totibus mos est, amplificat aut extenuar. Quare hi & similes Iextus ad normam regulae a. capitis a. hujus libri inrelligendi sint. XXIII. D. Basilius iis poenitentia, Petrus dixeras 1am antea ct beatus pνmum talus Derat. Dixerat, tu es Filius Dei excelsi, o vicism audi serat se esse petram, non tamen inrat petra, in Christus, ut retrus erat petra, nam rarastis vere est immobilιs petra, Psetrus vero propter perram; Axiomata namque sua, Iesus largitur aliis, . largitur amom ea um

ac ualus, sed nilalaminus habens, lux est, vos estu lax munda, Perra es c petram friit, qua sua sunt tam itur suis senis. Quae sententia convincit ex huiusmodi metaphoris, tu es Petrus ct super hanc peream, nativum sensum absque multiplici collectione animi non polle dici; dc continuo Petrum analogicu tantum de metaphorice, dici Petrum aut petram ἔ ac proinde haec nullo modo poeti conducere , ut absolute infallibilis Monarchia inter fidei dogmata asseratur, iuxta regulas cap. 2. explicatas. XXIV. Gregorius Narranetenus de moderatione servanda in disputationibus, Purus petra uriatin, atque iacie Se findamenta fidei sua credita habet. Gregorius Nyct- di putans quonammoda Christus fit vita perea, cT quare lapis, perra qiudem vita autanquam fons O radιx.σ prim viam O causa, ct exitii expers ct aterrisu 1, Petra vera feci tanquam fundamentum, ut ipse Dominus ait ad Pri spem Apostolorum, tu es Perem os 'ν ham petram assisti abo Ecessam meam, super confessionem videlicet Cbra', quia dixe HAt tu es Christus Filius Dei visentis. Hic ergo observas & Gamorvam Nisaia enum

SEARCH

MENU NAVIGATION