Emundi Richerii ... Libellus de ecclesiastica et politica potestate. Nec non ejusdem Libelli per eundem Richerium demonstratio

발행: 1701년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

Octavo, unitas fidei retineri non potest in Ecclesia, nisi unicus sit silmmus Pastor& Iudex, qui omnes nascentes controversias definiat, & cui omnes acquiescere reneantur : est en m unus Deus , uva Fides , unum Rapti a , . ad Ephesius. Et

quamquam Apostolus non dicat unus Pontifex maximus qui Ecclesam in unitate contineat , tamen siimmus Pontificatus disertu ponitur i. Corinth. ubi Paulus ait , Gipse posuit in Ecclesia, primum Apostolos , deinde Prophetas, caec. Siquidem sumin t potestas ecclesiastica non solum data est Petro , sed etiam aliis Apostolis; omnes enim poterant dicere illud Pauli, instantia mea quotidiana , solicitudo omnium Fcclesiarum, a. Corinth. xi. Sed Petro data est ordinario Pastori, cui perpetuo silc- cederetur ; aliis vero tanquam delegatis, quibus non succederetur. Nullus enina

Episcopus praeter Romanum solicitudinem habuit unquam omnium Ecclesiarum , Scsolus ipse vocatus est ab omnibus Apostolicus Pontifex , S Sedes ejus Apostolic.i simpliciter . per antonomasiam & munus ejus Apostolatiis. Ad haec probanda Bellarminus adducit aliquot Hieronymi de Leonis Magni testimonia. Porro antequam aὸ analysim lingulorum argumentorum Bellai mini veniam, lucprimam impendo regulam positam a me lib. r. cap. r. scilicet Christum suis factis atque praeceptis , necnon etiam gestis Apostolorum & omnium antiquorum Patrum , qui sub octo primis Generalibus Conciliis floruerunt, nobis clarillime S sine ullis ambagibus voluntatem suam in ratione & natura regiminis Ecclesiae perpetuo servandi jeclarasse , & continub regimen Aristocraticum, quod toto illo tempore strictillime servatum est, j uris esse divini: quam in rem lege axioma xij. nostrae apologiae de librum 1. Historiae Conciliorum Generalium. Quapropter argumenta, qu e hic ab analogia regiminis triumphantis Ecclesiae aut Monarchiarum Ymporalium ducuntur, cum sint Evangelio, gestis Apostolorum , & praxi Ecclesiae primitivae penitus contraria , nullius sunt momenti, nisi sorte inter Scholasticos, ad eorum ii genia exercenda. Equidem quoad primum , Rex unicus ego , bc. multoties solutum est in anal) si quaestionum B. Thomae de Caietam supra cap. 1. & 3. huius libri. Addo amplius Regem illum unicum visibilem esse Christum, quanquam non acta videatur , quod minime necessum est ad internum , essentiale de spirituale regimen Ecclesiae ; neque adversati attendunt , se durituabier examinari , quod est saepe dicendum. Secundo , clan arsumenta etiam ab homogeneis similitudinibus petita magi concionibus , quam dogmaticis constituendis idonea sint i, quis patiatur adversarioς ex licterogenea comparatione triumphantis atque militantis Ecclesiae dogma Catholicum de La absoluta Monarchia constitii ere 3 Siquidem jus divinum dcbet elle in Scripturis clarissimum. At rario gubernationis Ecclesiae triumphantis tota nobis in-chgnita , δί quod Belluminus de S. Micbacte narrat , est mysterium hominibus abstrusilliinum , continuoque figendis dogmatibus nullo modo aptum. Ad tertium admitto Principem Sacerdotum habuisse primatum stiper alios Levitas , nego Monarcham fuisse , aut quicquam magni momenti decernere potuiste absque Sinodico de Aristocratico Concilio Sacerdotum. Quamobrem Deuterono-rnii i7. Deus jubet Sacerdotes Levitici generis, non unum de solum Principem Sacerdotum consuli ad controversias de finiendas , quidquid in contrarium Belluminue

382쪽

obnitatur 4. de Rom. Ponthice cap. I. quem non puduit , proh dolori textum B, hliorum corrumpere , nam singularem numerum pro plurali, nimirum Sacerdotis bus substituit. Praeterei si ei gratis concedamus Sacerdotem Magnum legis Mosaicae fui sse M narcliam , nego a pari Papam esse debere in lege gratiae , ac perfectillimae libertatis ac mansuetudinis. Siquidem lex Moctica erat duris limae servitutis atque uruus tantum gentis aut populi : lex autem Christiana est omnium nationum & popul rum per totum orbem terraium diffuseium , quibus moderandis unus Monarcha sotia elle nequit.

Ad quartum collectio illatum similitudinum quas Bellarminus proponit, argumentum esticiunt topicum tu Scholasticum , concionibus putilat ibus aptum , non autem demonstrationem Theologicam & dogmaticam pariunt; quae sinititudines si prelIc & proprie capiantur , de Chri tho essentiali & naturali Capite ac Monarcha vis sibili Ecclesiae , quanquam actu non videatur intelligendae sunt : jam enim septa d cui ad ellentiam dc perfectionem talenti.ilis atque interni resiminis Ecclesae, quod per externum & visibile ministerium Papae, Episcoporuin de Presbyterorum per situr, non esse neccilarium ut Christus Monarcha visibilis Ecclesiae actu videatur de similitudine fidelis Dispensatoris L .e ix. Quam Bellarminus identidem frequentat

alias videbim .

Quintum multipliciter illudit lectoribus, & ignoratio elenchi capit onmia. Primum, fateor Ecclesiam debuisse visibiliter & monarcilice gubernari in terris a Christo M uarcha & Capite ellentiali visibili Ecclesiae r sed nego idem esia posse judicium de

Petro aut ejus Succestaribus, propter ea quae supra aisserui num. 3. hujus capitis. Se cundo urgeo , si ad mentem & propofitum Christi attendamus , qui Sacerdotium suum per Aristocraticum regimen Ecclesiae Sacerdotalis dispensari & administrati v luit , trustra quidem adversarios contendere regimen Ecclesiae idem plane esse debuisse

sub Apostolis & sub Christo Domino absoluto Monarcha , dum Ecclesiam fundaret equoniam hoc legi divinae de institutis Christi manifeste repugnat, quia Christus Petrum in ordine & ad regimen Aristocraticum Pcimatem non absolutum & infallibialem Monarcham constituit. . Proculdubio millies dixi Primatum & Monarchiam P pae res este valde disterentes , consule axioma H. & xxxi. apologiae nostrae. Herelequidem Papa tanquam Primas, id est , primo Sacerdotii Christi donatus gradu . omnibus Episcopis & Ecclesiae tuaiversali visibiliter praeest : minime vero sicut Caput visibile S Monarcba succedens Christo : ratio est, quoniam Christus in ratione Capitis.& Monarchae Successorem non admittit et & Papa cum nihil in Ecclesiam influat, inib verὼ si pars , membrum atque Minister Ecclesiae sub Christo naturali, essentiali,& homogeneo Capite , non potest dici Caput nisi moraliter, aequivocὰ & improprie ,

sicut Tribunus militaris aut Dux exere ius appellatur caput militum quos ducit ad bellum , siquidem ad rationem & naturam capitis proprie dicti, necessariὀ requiritur influxus ejiisdem naturae. Unde cum Dominus in Ecclesiam suam solus gratiam justia ficationis ac motuum omnium spiritualium & internorum , cum ipse regimine per Saceidotium suum influat, proprie quidem dicitur Caput naturale , essentiale & -- mogentum Ecclcstae : Papa vero quia extrinsece Ecclesiam per actus hierarchicos O

383쪽

ternos gubermi eaput visibile , moriater & improprisi, qua solummodδ quoddam

externum adhibet ministerium : Sc ad hunc dumtaxat lenium certum est Papam pol-

se nuncupari Caput visibile Ecclesiae , sicut mihi compertum est a Scholae Parisiens motiuibus plerumque vocari contra Melanctonem 3c alios, qui plane negabant Primatum , aut ullo bono sensu Papam appellari poste Caput visibile Ecclesiae : quod asserere haereticum est, quia Πusmodi assertio Petri atque Ecclesiae Romanae Primatum omninb destruit, quem nos fartum. tectum, velut jure divino constitutum vi dicare cupimus.

Sexti perfacilis manet solutio ex antecedentibus. Hinc enim claret papam ut Prima tem non ut Monarcham absolutum Christo succedentem omnibus praeeste Episcopis aut Ecclesiae universali: insuper accedit Belluminum causam suam funditus perdere , dum venditat iisdem rationibus probari Papam praesidere Episcopis, quibus convi eitur Episcopum Presbyteris, aut Archie Icopum Episcopis, vel Patriarcham Archiepiscopis. Primum, quia octo primis Ecclesiae seculis & amplius nunquam auditum Episcopos ut Monarchas praesidere Presbyteris. Hinc ille Canon Concilii Carthaginensis, Episcopus si Clerico vel Laico crimen Ampegerit, deduca/ur ad probatienem an S nodum : S 3 3 . ut Episcopita Dr Ecclesia'consessu Pr&0terorum βιbtimur sedeat et intra domum vero, collegamse Presbyterorum esse cognoscat. Secund5, Archiepiscopis Episcopi, & Primates aut Patriarchae Archiepiscopis solo jure humano non divono , neque etiam Monarchisc , sed tanquana primatum. quemdam habentes p

iunt

Septimo, Bella inus ex hodiern1 praxi Curiae Romanae de qnaemone juris abso-

te statuit. Certe totus orbis Christianus Can. 6. Nicaeno distribuitur in certos P triarchatus: de ex usii primitivae Ecclesiae, non soli Papae, sed omnibus Episcopis cin-ra Ecclesiae propagandae incumbebat: Id adeo ut quas quisque primitus fundasset E elesiaes, aut populos ad Christiura per Evangelii praedicationem converiit fer se illis certis Iraeesset. Ex quo fit ut tam iam antiqui Canones praecipiant, qualem is antiquae conitetudines serventur, di nulli Episcopo in fines aut plebes alterius invadgre liceat. Uerum hic lubenter annuo Papam ratione sui Primatus debere curam missiones faciendi ad convertendos infideles capescere,non tamen ., quod illi ture divino liceat Pr vincias au terras partiri inter Principes. Hoc cnim arbiter pacis inter Christianos , non ut jura terreni imperii possidens peragit. Hercle quidem, cum, omnes simus in Christo alter alterius membra, atque Ecclesiae regimen sit aristoeraticum, singulis- Episcopis & de se invicem dc de toto grege curam gerere incumbit, ut olim conlitem nix erat, vigente charitate; cum unusquisque Episcopus de proximo Ecclesiis sibi affinibus consulerer, atque gentes Evangelium edoceret, hoc autem qui nesciunt planc hospites de peregrinos esse oporter in iustoria Ecclesiastica .. Porro hanc modum charitativum sibi invicem de proximo consulendi Dominatus Curiae Romanae omnino

oppret Iit: eamque ob causim hodie Catholici Angli carent Episcopis, neque ullus est

qui eis aliquos ordinare audeat.

flavo, Illudit a suppositione principit. Adi cap. i. hujus libri in analysi qirae-nionum B. Thomae ad tertium vi quartum argumentum. . Quod autem persuadescvuli inpostoluin I. Corinth. a.1. diserte docere Anum esse debere Ibmmum Pontis ais

384쪽

in Gelisia his verbis, S ipse posuit in Ecclesia, primum Apostolas, deinde Prophetas .

tac. aequivocatione nos frustratur : nam si mr summum Pontificatum, Christi Sacer

dotium Episcopatum, qui primo collatus est Apostolis, intelligat, haec ejus assertio

vera est si autem Papatum ad formam hodierni regiminis Monuchici Romanae Ecclesiae, plane falsa, imo erronea est, negaturque hanc formam regiminis unquam Apostolis aut Ecclesiae primitivae Patribus cognitam. Praeterea, quod soli Petro datam esse ordinariam potestatem, reliquis autem Apostolis solummodo delegatam &ec extraordinariam venditat, imaginatio est chimerica : negatur praeterea solum Param vocatum ab omnibus Apostolicum Pontificem, & eius Sedem Apostolicam simpliciter. De qua re egimus lib. I. historiae Conciliorum Generalium. Equidem procibve est Ilallarmino ejusque sodalibus, ignaros historiae Ecclesiasticae & praxis antiquorum Patrum mistrari: quod ut facilius consequantur , Pollevinus suum consarcinavit apparatum, in quo libros illorum, qui absolutam Papae monarchiam oppugnant, notis inussit , ut soli libri Jesultarum, Batonii de aliorum obnoxiorum impund volve

rentur.

VI. Capite i o. libri 1. de Romano Pontifice, valde sudat ut Petri monarclitam probet ex cap. i6. Matthaei, tu es petra ta super hanc petram, tac. quam in rem quatuor proponit disputationes. Prima, an Petrus sit illa petra super quam fundatur Ecclesia: & de hac re ait, quatuor esse sententias : primam communem Catholicis scilicet petram illam esse personam Petri, quatenus erat Pastor & Caput Ecclesiae; secundam ait esse Erasmi in caput i s. Mathaei, scilicet, omnem hominem Risum ese hanc petram i, tertiam Calvini, nimirum istam petram esse usu et Christam ; quartam Lutheri, Puta fidem seu fides confessionem esse petram, de qua Dominus hic loqui tur. Quam suam opinionem Bellarminus lectione Syriaca textus Evangelii munire tentat, eo quod tum Christus Syriace hoc modo loqueretur : tu es Cephas ver hoc Cepha, id es, rure petra ta super hanc petram ad cabo Ecclesiam meam. Subiungit Augustinum sola linguae hebraicae imperitia deceptum : quia putarit Christum dixisse, tu

es Petrus, non tB es petra, hoc es, tu es aliquιd agnomι natum cs derivatum a petra et qua ii dinisset ru es rupem, petrem aut petrιnus, quomodo a Christo agnominatur Chrsesianus. Subnectit plurimos Patres docere Petrum esse petram super quam Ecclesia aedificatur. Et quamquam certum sit Christum esse petram & primum tundamentum Ecclesiae, nihilominus sensum proprium, primitivum & immediatum hujus loci esse, super personam Petri Ecclesiam aedificari oportere e primis, quia To hanc Nuper hanc petram, non potest reserri ad Christum petram , sed ad Petrum petram e id est, ad aliquid proximum non remotum, nam proxime dictum fuerat Petro non Christo tu es Cephis. Deinde licet Christus dici possit petra, tamen hoc loco non est vocatus petra a Petro confessionem fidei edente , sed Christus Filius Dei vivir debet autem To hane, referri ad Christum qui nominatus est perea, non ad Christum, qui non est appellatus hoc nomine : denique si ad Christum referretur, non diceret Dominin adficabo, sed αἰ- sico Ecclesiam meam, quia jamjam in semetipsum Apostolos atque discipulos multos

Cluillus aedificarat. Dicit autem aedilicabo, quia nondum constituerat Petrum fundamennim, sed post resui rectionem suam id futurum erat. Et haec Milarminus in S. Augustinum, cuJus sententiam propriam esse Calvini dicit.

Postea

385쪽

Postea illos impugnat, qui asserunt fidem seu fidei consellionem a Petro editam , esse fundamentum super quod Ecclesia aedificatur. At hoc este non potest sinquit quo.

niam vel fides hic ablolute capitur absque relatione ad personam Petri, vel cum rei tione ad Petrum : priore modo esse non potest, ait, quia Dominus non dixisset seveν hane petram adficabo . sed adisco, vel adisi τι Ecclesiam meam : Iam enim inulti

crediderunt eum esse Filium Dei vivi, ut Prophetae, B. Virgo & Apostoli atque dirueipuli: praeterea fides absoluto sumpta rectu quidem dicitur findametvum justificatio

nis de omnium virtutum, & non proprie in fundamentum Ecclesiae, prati sit aliquid heterogeneum : debet enim fundamentum esse Rusdein generis cum Ioto aedificio eunde cum Ecclesia sit congregitio hominum quasi lapidum vivorum coagmentatio I. Petri 1. debet lapis, qui est lundamentum, elle etiam aliquis homo & non aliqua vi tus. Denique urget Tio hanc pronomen claris lime Di tendere Per.petram nun posse ii telligi fidem absolute : quia illud pronomen refertur ad petram quam .Cluviust ri , me nonainarate dicendo Simoni proxime tu μ pereri , non suci quaru oportat posteriore modo accipere fidem, ac dicere non quamlibet fidem, sed Petri fidem, &qi. dem Petri non ut hominis privati, sed ut P.istoris Ecclesiae esse fundamentum. I; que cum ratione fidei suae indefectibilis Petrus sit petra firmillima totam sustentam Ecclesiam, idem eli dicere super Petium & super e; us fidem Ecclesiam elid si datam,

atque hoc modo Patres loquutos esse ait Bullarminus. l. t L i i

Analysim hujus collectionis Bellamini ad quinque articulos revocabimus : & priamo quidem observabit Lector quanta cum arte & faeitudine animi sua placita taleiat: quod argumento certissimo est, nullo modo elle posse usui figendis dogmatibus. Principio ut opinionem quam tuetur communem esse Catholicorum , dc alias quas imp gnat haereticis aut perionis suspectis de haereti proprias esse dei uonstret, frustra laborat.

Etsi enim certum est inultos ex Patribus antiquis docete super personam Perii tund tam esse Ecclesiam ; tamen numquam concedam Bessumino, sententias quas labefactare conanir elle minus orthodoxas, propterea quod Eratino, Calvino, aut Luthero probentur, saepe enim contingit ut haeretici aliquas orthodoxas amplectantur sententias .

ut in hac parte accidit: & primo quidem Erasmus Catholicus est, ejusque opinio.. stilicet Ecclesiam elle tundatam super Fideles propria est Origenis, qui diserte est fundatam esse Ecclesiam seser unum'uemque Perfectorum dia Fidelium, quae opinio nullum malum continet: ciun enim Ecclesia sit in tus Fidelium, qui a periculi est dicere fundatam esse super Fideles, quando expilaratum est Ecclesiam ampliari aut dilatari si numerus Fidelium. augeatur aut minuatur. Profecto Bellarminus negare non potest luec.erba D petra de fundamenrum Ecclesia esse ambigua & aequivoca ac proinde multiplicem admittere sensuinci de Futilibus posse in bonam capi notionem, ut etiam capiuntur a Cypriano.

Praeterea clam lib. 2. Cap. 4. & s. probaverimus sententiam, quae perhibet Christum esse petram, in quam fundatur Ecclesia, communem este Hieronymo qui linguam Hebraicam, Chaldaicam de Syriacam callebat ; item Augustino, Leoni Magno, d Gre orto. Felici III. Ilidoro Hispalensi, Bedae, Adriano & Nicolao I. Pontificibus . Anselmo, Gloidae interlineari, Lyrano, R Thomae Aquinasia Toli o & Cardinali

Calano, qui nequidem de nonune unquam Calvuutiu norunt, qua. ironte dc fide Bel

386쪽

larintnuς eam suggillare audet, quas nius Calvisti pecudviem x nativam. HIe in numeros alios catholicos omitto e silem sententiis propugnatores, qui Calvini saeculo floruerunt. Quoad aliam sententiam quam Bellarminus eavillatorie & mala fide uni quoquo Luthcro addicit, iei licet fidem hane a Petro editam t tu es Christius est, o Dra vivi. esse fundamentum Ecclesia , certe omnibus antiquis Partibus & Ecclesiae Doctoribus et Ommunis i st, 'quos lib. a. enuinera rniis, nullas te est communior de Catholico cordentii iungis .itiva latii. Itaque u antiqui dicebant , cauponat i non belligerare est, .cialinocti sententiat quasi haereti is peculiares nota ita arei e: ex quo patet Bel tarminum intuli nodi duasionibus caritam suam iron juvare ted perdere. Secundo, firmamenta quibus suam Opinionem fulcire conatur, videlicet Petrum persbnaeliter captum esse iiundamentum Eccletu ob fidem quam velut Pallor & caput universalis Ecclesi.u professis hst, si a pra dilapidata sunt in mylyst opinionis Maldon ti : sane quodcumque in latus haec verba' convertaptur, tu ita 'erra dae Oper hanc pe- Tram' ais bo Mese iam inham I de Christo primario &icilentiali tundamento Ecclesiae inrelligenda sunt per reduplicationcm : quia fides Petri refertur re terminatur ad Chria stum , qui est homogeneum S eilentiale carit ac fundamentum Ecclesiae, Petrus a .rem solum modo moi aliter de per quandam an logiam dieitur caput de fundamentum, S continuo sequitur argutias adveclariolum omnino impares esse ad lenientiam Augu

Tetrio, quod venditat Christium dictitrum aediscabo, non aedifico Ecclesiam meam , si de se ipso ellentiali fundamento sermonem se iter, manifestium est emigium, nam meministe debuerat se paulo ante dixisti' Dominum Syriace S Hebraice Ioquuturn r quoniam Syris δοῦ Hebratis tutariim tempus pro praesinti pallim ustirpatur, uae de tor-σente in via bibet aut bibit psa l. io' '. Icelli ta supιr hoc petram aedificabo aut aedifico De meam. Accedit orationem hane Christi ad Pertum vim habere formae pra--ctica . cujus esteo iis praxi prie in termino ad quem, non m termino a quo debet a tendi, ut Omnes docent Theologi: itaque Dominus ostendere voluit, s. ulque ad finem mundi Ecclesiam suam aedificatu lunari do hane pol hcitationem non in praeiens tantum, sed in finem usque saeculi sortipuram est tum . Oaare dixit aedificabo . non aedifico taesesiam meam. Quia 5 hodie Ic cras aeque in consummationem laeculi cu ram habet Ecclesiae, Mathaei ultimo2 Ecce lisse sum usque ad consi marmur neuli. Quibus bene perceptis sententi. a Auguriisti de Chrtito pena Ecclesia contra omnes adversariorum cavillas tanquam dogmazica triumphat ut lib. 2. probavimus.

Ad quartum de fide absolii se sui apta abique ulla relatione ad Petium ; quia Christus dixisset,. aedifico tot mi ficabo, Ac. Respondeb ct prius ad remum. Quinto , dum causatur fidem privatam dc 8erionalem Petri ut Palloris Ecclesiae in delea billa hic esse capiend'm; eamque ob rem merito comparari petrae in quam Ecclesia debet fundarix petit quidem principium .i Papae infallibilem auctoritatem tunc in stra stabilire mobitur. Certo constans est ommuni P.itrum doctrina ex Catholico consent ι Petriun Don suam privatam , sed lotius E lesae Catholicae fidem tanquam eaput . Osti Priimipcur Apostolorum profiteri; incinni Temporis Ecclesiam repraeten-hitio, Iit, loco lib. 4 .hbunde dιl nimium cli. sucti' ipse Bellarni nus hoc cum ui loco

387쪽

fatetur de B. Virginem & Apostolos credidisse Christum esse pilium Dei vivir Ex quo linimus eandem quoque habui fle fidem cum Reir, equidem in ejusmodi collectio-'nibus extundendis tanta animi imprellione utitur Bella minus, ut ei ad minus decies ratiocinari necelle suerit : ex quo 'sequitur ea quae dieit, doginatibus constituendis

nullo modo. ii esse posse. -

Cap. 12. lib. i. de Rom. Pontifice hisx liliam sponsionem Christi enucleae, eiH dabo claves raegna Caelo--, e . suoque more senteotiam Catholacam rimim haerHyticis appiugere vult i etsi enim san)i sensas silotam ver, tum clarissimas sit, nempe Petrum immediate, veta & principaliter xccepisse claves a Christo , ut eas postea communicaret Ecclesiae &c. tamen Calvinum, Magdeburgen ses, librum Salmadi Synodi dc omnes hujus temporis haereticus contenctere niti l darum esse peculiare Pe irro, sed toti Ecclesin, icuj 'personam eo tempore) Petrus gerebht. Doret auisex duobus. modis Petrum personam Ecclesiae gerere, para heu r at historice illum per uam linerius gerere , qui re aliqua verὀ a se gesta rem abii alio gerendam significat , Sc eam quodammodo repraesentat : sicque Abratiamum

vere Be historice duos filios habentem figuram Dei gesIηk, qui duos habiturus erat populos dcc. at parabolice pec unum aliud signifkari , quando res vere gesta hulla proponitur . sed aliquid verisimile fingitur aci aliud signiscandum i di scie' Aodo parabola Agricolae boum semen seminantis reprasentat & significat Christi piaedi eationem de ad hunc pariter modum legati Principum titerdum selent claves urbium' accipere, quamquam nihil sibi plopriὰ , sed dumtaxat sitis Principibus 8c Dominis, quorum personam gerunt, amiurunt. Et hoe posteriori modo finquit Bella inus adversuu exis .imant Petrum Ecclesiam reptaesentiae , quindo ei Christus dixit, risii

Dehinc pergit ad enumerationem circumstantiarum I quigus persona Petri singillariter designatur ω unde efficere vult soli Petro tanquam Ecclesiae Principi claves datas res ego duo eos, quaa tu es Pet-, ese. is tibi aetbo clavre, tae. Quorsum ergo tam accurata circumstantiarum descriptio, si nihil ipsi Petro propriὸ promittitur VDeinde eo tempore Petrus non erat Legatus, Visarius aut Procurator Ecclesiae , ueclaves pro Moesia acciperet triquis enim eam illi provinciam impos strat 3 Obd si negandum Petro prouussa, claves; ita figuram Ecciniae tum gerebat, eadem ratione

negabitur Abrahamum duos habuisse filios, quia duo illi alii duos populos signifieabietesse Apostolo. Praetereailli dictum csta Domino, tibι dabo clavre rem caesorum, qui paulo post ab eodem Domino audivit, vade post me satava, scandarum es mihι, que verba ioli Petro in persona propria dicta sunt .. ode. Quis igitur potest infitiari ill-ves Petro in pensona propriae esset promtas. 1laquei concludit Perium nomine-om. niurn responatissetvesut aliorum Apostolorum capcit, os & Ptincipem s tam alii Mostoli ignorarent quidnim responderent, ac demum suo silentio Petri consessionem approbasse i dc ital Christum soli. Petro claves promisisse, sed ramen post Petrum aliis Apostolis communicandas : de ad hunc modum antiquos Patres debere in

- Praeterea Lutherus, Calvinus & xlii haeretici obiiciunt inquit clave, Regni

caelorum non dari. Mathaei 16. sed dumtaxat promitti revela Mathaei l . N Joa Z et 2

388쪽

n i a. o. omnibus Mostoli opi, Mi Petro conserri. Nam M.tthaei i . dicitur, q--

stus claves promisit Mathaei is. non uni sed omnibus protrusit., Haec BAlarminus sibi obiicit ex persona haereticorum, quae tamen vera & Catholica est sententia Patrum re scholae Patalictas, histomae Evangelicae innixa. Quem nodum ut di sibivat Bellamunus, re po idet hunc iocum , accipite Onuum San/lum, quorum remiser u peccata, remittuntur m cs.l intelligi de potestato ordinis ad remittenda peccata In foro interiori : quia in hoc loco determinatur potestas ad peccata si inquit. in At Mathaei

16. absolute dicitur Petro, quodcumque ligaveris. Ligantur autem homines non modo peccatis , sed etiam legibus , mimi que est peccatum retinere quam ligare peccat . rem per excommunicationem in foro rateriine. Quantum ad eaput IS. Mathaei :ἀc Ecclesi , quaecumque astigaveruιι &c. fatetur plus habere dissicultatis. Demum statuit his verbis, quaecumqire alligaveritis &c. Christum rutui dare, sed tantum promittere, explicare & praedicere quantam Apostoli eorum succelsores essent suo tempore habituri potestatem , & Joannis ao. sicut misit me Pater , & ego mitto vos, Ecc. revera potestatein seu clavem iurisdictionis tribuere Apostolis , ita ut essiciantur Lega

ti & Proreges Christi ad Ecclesiam gubernandam. Deinde contendit hac, mula,

accipite Spi tum sanctum , quorum remiseratu peceata , cs. dari potestatem colla amquidem omnibus Apostolis , sed dumtaxat ut Legatis, non ut Pastoribus ordinariis, eamque illist datam cum quadam subiectione ad Petrum, cui soli dicitur , passe ves me u , Joannis ultimo. Haec Bellarminus. Sed proculdubio argutias Cajetam tantum recoquit,l que supr/ illum aliud profert, qu.im quod Orthodoxam Parisiensis Scholae dc antiquorum Patrum sententiam in invidiam rapere conatur , quasi peculiaris estet Calvino, Luthero At lib. 2. llipra docuimus omnes antiquos

Patres docere Petrum prol omnibus Apostolis & pro sei ci fidem edidisse, eonsequenter etiam pro omnibus &pro seipso responsitin laeisse, 6c claves atque alia Charis mala acceptile a Christo et quae responsio etsi lusticiat ad profligandas Oinnes Bella mini cavillationes, tamen de illis digillatim dicemus. ι υ Ac primo merae sent evasi ea , quod memorat aliquem historice aut parabolice personam alterius gerere , & sibi monitra fingit quae debellet, dum narrar S. Augustinum docere Petrum parabolice tantium & lfigurative clavest pro Ecclesia tabui ite . quasi pro se nihil, sed tantum pro Ecclesia h.ibulliet,'.quod est fallum. Quid r so tam Verum , genuinum & historicum , quam Decanum pro se totoque Collegio

ui & rei Meete , sicut & Ducem, aut Tribunumumilitarem pro exercitu , quae quidem nequaquam parabolica S ita ligurativa sunt , i uti aliquid obscur talis invol Vant. Petrus ergo ut caput, os , & Princeps Apostolinum ratione sui primatus pro tota Ecclesia Sacerdotali claves architectonice recipit ri deinde stro privato resingulari nomine quoad usum , exercitium & exequutionem e idqtie pr.Ixis Eccletiae primitivae demonstrat, atque ita potentiae per actus de exercitium cognoscuntur.

Nam Ecclesia collecties sumpta & synodice congregata claves habet e deindu singui ues Praelati pas quoqile habent atque exercenti . Vide supra caput 3. quaest. 3. hu-ias lori , ubi advelsus Caietanum disseruimus an Petrus iatorice vel paraboli e cid

389쪽

Meundδ , quas circumstantias Bellarminus post Cajetanum enumerat & venditat, merae sunt argutiae , easque figendo dogmaei Catholico usui esse posse nego. Quod

vero ait eo tempore Perrum nomine Apostolorum claves non potuisse accipere , cum nondum estet constitutus Primas , Procurator aut Vicarius illorum , &c. Supra domi Joannis i. Petrum designarum filisse Caput & Primatem aliolum statimatque Dominum adiit , qui illi dixit, tu vocabam Cephac Tertiis , nullus negat Petro promittas claves propterea quod figuram Ecclesiae gerebat : Hoe enim fata eomminiscitur Bellarminus , cum potius, ut jam dixi, omnes doceant Perrum claves & suo proprio & Ecclesiae nomine accepisse. Quarto, haee interminatio Christi Petro tanquam privatae S singulari personae fit. vade post me Satana. Nam Ecclesiae Sponsae Christi, quae tota pulchra est , error affingi non potest. Quintb , negatur Apostolos ignoravisse quidnam responderent, cum omnes P eres antiqui & ipse Maldonatua restentur, Apostolos idem plane responsuros cum P rro , nisi alios tanquam os SI caput praeventilet. Addo ipsiimmet Belluminunt hic testari B. Virginem & Apostolos ac uiscipuli,s eandem fidem cum Petro habuisse. Quod aurem B. Hilarius En quidam alii existimatini fidem Petri alterius generis Histea nde Apostolorum , supra refutatum est lib. 2. cap. q. Sextb, quas Calvino, Luthem dc haereticis affingit sententias , sunt omnium Patrum antiquorum Catholicae quidem , ut probatum est j. b. a. Ex Bel im ni autem respontionibus claret quam arduum sit notissimae veritati tepugnate. PHαu Qubio Dominus Mathaei I 3. aia Ecclesiis, ese. supremum erigit tribunal Ecc esiasticum si tim sit diem Peraecostes exercendum, ut pau'δ ante hoc libro cap. 4. adversus Sal-meronem dena onstravi r est autem petitio principii dicere Apostolos tuis te dumtaxat Legaros eum potestate ordinaria non transmittenda ad posteros, & solum Petrum ordinariam habuis Ie potestatemi quae sunt alibi confutata, ficut etiam quod ait, solam potestatem ordinis hac sermula conferri, Joannis i o. Omorum remiseraras peccata, Fc. Cipite I 3. lib. I. de Rom. Pontifice contendit notnine clavium quae Petro sunt creditae, intelligi a Catholicis summam potestatem in universam Eccletiam , quod Nibus argumentis eomprobat. Primo, quia in Scripturis metaphora clavium summam designat potestatem , Istiae et . ubi Sobna qui templo erat praepositus dest tui r ι atque in eius locum Eliacim per clavium collationem susscitur , Udabo elavem domus David super humerum ejus , cs aperiet , cs non erat cyπι claudat ς es claudet , es non eru quι aperiat. Quibus vel bis Principatus Eccletiasticus , non peccatorum remissio designatur. Quo etiam illud pertinet, factus est Principa-T M ussuper o merum σω, Isaiae s. Nam claves quibus Principatus designatur stiperhumerum poni solebant. Unde etiam de Christi Principam Apocalypleos 3. habetur,

quod et vem David iacteat, ρο ιta versat ut nemo cliaudae , claudatque uae nemo v

UM ex quo usu venit, ut quando urbes alicui Principi deduntur, eidem in signum Obsequii & subjectionis claves offerantur. Secundo , in Scripturis ligare est aliquid imperare Se praeeipm , ut Mathaei 13. de Pharisaeis, qua alligant humeris hominum gravia F im portabilia onera , e . Undὸ haec verba , quodcumque astigaveritis. re ebratri debent. Tertio, Chrysostomus homilia 1 f. in Mathaeum hanc promissionem

390쪽

Cluisti Petro factam exponcns, ait Petro universum terrarum olbem commissum, &factum Pastorein & Caput totius Ecclesiae. veruin huic collectioni uno verbo respondemus, principatum Ecclesiae Petro colulatum nihil ad absolutam monarchiam lpectare; cum Ecclesiae potestas tota nunisterialis spiritualis sit, expers facultate cogendi extrinsece, deindc etiam Hulrnodi potestatem tota quanta est in Ecclesia architectonice & per dominium residere : in P iro autem Sc singularibus Praelatis seorsim si impiis quoad exercitium dumtaxat αcxequutionem regiminis. Hercle quando hac Ecclesiae principatus symbolo clavium de lignatus a Sacerdotio Christi velut a cauta esticiente manat; atque Omnes Episcopi intentive & ibi inaliter aeque sunt participes Sacerdotii Domini, quamquam usus ecadministratio diversa sit in pontifice & aliis Episcopis, insurgit Petrum excepto prim tu nihil habere supra alios Apostolos, neque Papam supra Episcopos.

VII. Capite i . ejusdem libri t. de Rom. Pontifice in liorum verborum explica tione velitatur, pasce oves meas Ioannis ultimo, de quibus tres movet quaestiones. Prima est, quod soli Petro dictum sit, pasce oves meas, se lusis aliis Apostolis : tum quia illi sisti dicitur, diligis me plus istis' quibus conceptis verbis alii excluduntur. Praeterea haec ad eum solum spectant qui ter Clitilluni negaverat: unde quia Petrus ternegaverat, ter solus interrogatur, ut docent Augustinus, Cyrillus & alii Patres. Et quia actorum 1 o. Apostolus dicit : istendite vobιs cs umversegregι, ιn quo vos θι- νιtus finitus ponit Episcopor regere Ecclesiam Dei, dc S. Petrus s. epistola cap. 3. 8 cite qua in vobis est gregem Dei, dcc. Respondet Bellarminus hoc genus pascendi non es le Rusdem generis cum eo de quo agitur Joannis ultimor hic enim Christus curam ct potestatem dat Petro in gregem S Ecclesiain universam, nemine dempto : Scautem quaeilio est de grege particulari. Et quamquam Augustinus & Chrysostomus doceant, pasce oves meas, ad omnes Episcopos pertinere et hoc tamen debet intelligi, quatenus omnes Episcopi, qui in pariem solicitudinas a Petro vocantur, imitari debent formam atque cxemplum Petri in pascendis ovibus, quae tot ma est charitas & dilectio, unde Cluillus a Petro flagitat, an plus eum diligat aliis, & haec de pinna quae

stione.

Alteram tractat cap. I s. videlicet Christum hoc Oraculo .pasce oves meas, summam potestatem Ecclesiae loli Petro cui uni loquebatur tradidisse : & actum pastoralem es,4 e non modo praebere cibum, sed etiam ducere, tueri, regere, castigare gregem , eique praeesse: nonne etiam Pastores ovium regunt & baculo cogunt oves ut pareant

Et sane sinquit) qui pascuntur in virga ferrea psal. 2. verissimam potestatem in Pasto

re luci cile negare non possunt. Concludit ergo his verbis Petrum constitui Rectorein, Praelidem ac Principem Ecclesiae: & clausulam hanc, pasce oves meas, signincare prae ceptum atque principatum etiam in alios Apostolos : at in librorum seorum recogniatione ad librum 4. de Rom. Pontifice cap. 16. g. Tertius locus, nominatim ait ex his verbis, pasce oves meas, colligi auctoritatem imperandi regio more, quod etiam lupra

C etanus contendebat.

Tertiam quaestionem explicat cap. I s. dc his verbis pasce eves meas, perhibet totam Ecesesiam collectim aut distributim sumptam signiticari, ac Petro pascendam tradi. Cum enim Dominus ad hoc nomen, over, ad unxerit pronomen, meas, dc nullus siῖ

SEARCH

MENU NAVIGATION