Emundi Richerii ... Libellus de ecclesiastica et politica potestate. Nec non ejusdem Libelli per eundem Richerium demonstratio

발행: 1701년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

cham Ecelesiae probare nititur. Nam linquit, legimus Episcopos in toto orbe institutos vel depositos a Romanis Pontificibus, quorum singula per se susticerent ad ejus primatum afferendum. Ac primum de institutione docet S. Leonem confirmaste in Episcopatu Maximum delectum in Antiochenum Episcopum Actione 7. Concilii Chalcedonentis. Item epist. s . ad Martianum testatut A voltum seni favoris assensu Acopatum Constantinopolitanum cs auxitio pietatis Marciam Atinuisse. Item episL8 . ra MasLisium Thessalonicensem Episcopum, quem Legatum suuin constituerat, praecipit ut illo inscio nihil geratur , utque Metropolitanus Provinciae ad illum referat de Episcoporum consecratione , &c. Praeterea epist. 87. ad Episcopos Africae Leo mandat ut Donitus Episcopus Novatianus ad Ecclesiain Catholicam conveisiis gregi suo sic praeside it, ut tamen libellum fidei suae ad Sedem Apostolicam dirigendum meminerit. Adnectit Gregorium Magnum conqueri de Episcopo Salonit inae Civitatis , quia se de responsali suo inscio ordinatus fuisset contra morem ante usit, tuna lib. 4. epist. 3 . Et haec de institutione Episcoporum. Quoad depositionem , memorat Cyprianum epist. 67. ad Stephanum Papam ita

scribete : Dirigantur in provιnciam eo ad plebem Arelate consistentem a te litterae , quι-hus absente Marciano, atius ιn evus locμm substituatur, grex Christi, quι in hodiem num diem ab illo dissipatiu es vuln/ratus contemnitur . c. igatur. Deinde sic claudit

epistolam , significa plane nobis quis 3n locum Marcsans Arelate fuerit seb tutus , Icι-iω ad quem frasres nostros dirigere is cui scribere debeamus, Adjungit Nic laum I. in epiliola ad Michac lem Imperatorem enumerare Ocho Patriarchas Constantis,opolitanos, quos Romani Pontifices deposuerunt': nam Agapetus Anthimum non obstantibus minis Iustiniani Augusti de Augustae deposuit, ac in ejus locum Menam suffecit , suisque manibus ordinavit Constantinopoli, ut Liberatus scribit in Breviario cap. 1 I. & zonaras in vita Justiniani. At Gelasius epistola ad Episcopox Daidaniae testatur Dioicorum secunda: Sedis Praeselem auctoritate Sedis Apostolicae damnatum. Addit Sedem B. Petri Petrum Alexandrinum , Monum , quem se tantummodo damnasse, non etiam solvisse noverat , non receptile. Haec Bellarminas ex Gelasio. Deinde attexit Damasum abdicasse Flavianum Patriarcham Antioch num teste Thoodoreto lib. s. historiae cap. 13. &c. Quare concludit Papam esse summum Iudicem in Eccletia , quando constat illum omnes alios Patriarchas deposit ille : hue usque Bellarminus, propria autem verba Nicolai Papae epist. 8. ad Michaelem Imperatorem haec sunt : Aonne Mammus postquam multum a Damaso Papa laboratum est Constantinopoli pulsus est ' nonne Nestorius , nonne Acacms , nonne A thimims , Sergius , Pyrrhus , Paulin , Penus Seius Apostolica dissurrentιbur consultationibus ac d cretu Gecti sunt. Praeterea aliquot ante paginis asseruit, Polychremum

I Berosolymitaxum sescopum a Legatu Sedis Apostolicae, eo quod Sedem uersol murinam prιmam esse mendaciter ab .rmaret, G per θmoniacam honesim oriunatioure fecisse probatus fuisset, Ecclesia gubernaculu ab urbe r ectum. Haec Nicolaus, quae pariter obiiciuntur a vallio r. parte sui libri de suprema potestate quaest. 6. de a Baronio insitis Annalibus exemplo Polychronii excepto. Eodem cap. I 8. Bellarminus narrat Gelasium epistola ad Episcopos Dardaniae m motare Atlialia ni Alexandrinum , Paulum Constantinopolitanum , dc Marcellum

402쪽

ho I. Quod ut confirmet, laudat Sozomenum lib. I. cap historiae Ait insuper Theodoretum in prima Synodo laesina depositum , & a Leone Magno restitutum. Haruque iterato Bellarminus tracL. t cap. 2I. ad 21. esuidem libri de Romano Ponti

fice. .

Sed antequam ad Analysim liujus quaestionis penetremus, Lectorem duorum commonefacere volo. Prius est , neminum sibi ius aliquod polle ex iis quae fieri nandat, aut facta esse narrat, venditare, nisi constet ejusdem mandata vel imperata legitime in rem judicatam milla cile : alioqui certe Bonifacius VIII. sibi quasi se datarium reddidisset Regnum Franciae evulgatione extravagantis unam sanctam. Et idem est judicium de epistolis Pontificum his prolatis a Bellarmino pro institutione. auetapolitione Episicoporum. Posterius monitum esL adversarios magna confidentia , ne dicam temeritate res ab historiae veritate plane alienas hic proferre, ad sitam absolutam Monarchiam velut dogma catholicum constituendam T idque causam certilissimam praebere haereticis Catholicos irridendi , quasi dogmata sua mendaciis & lausis narrationibus saburrarent.

X VIII. His praemittis transeo ad exempla Bellarmini. Primum, quod ait Antiochenum Epit opum nomine Maximum confirmatam in suo Episcopatu a S. Leone actione n Chalcedonensi , hercle idipsum seli Leoni , quod est commune caeteris Patriarcius de toti Synodo tribuit : quia tota Synodus suo consensa grata rata habet concordata inter Maximum Antiochenum dc Iuvenalem Hierosolymitanum Episcopum. Deinde comprobat benevolentiam Maximi erga Domnum praedecesserem suum, cui alimenta 8 caetera neces laria ad vitam Maximus suppeditat . ut ejus aetati ingravescenta considerct. Caeteriim sicut tota hac Synodo Legati Leonis nullam ve, leviis,m occasionem fimbrias tuas dilatandi. & quasi monuestice semper loquendi de Sede Apostolica praetermittunt et ita in actione 3. liis conceptis veIbis utuntur , quasi Papa Maximum Antioclienum conficinaret, sanctus ac beatissimus Papa , quolscopatum sancti ac veneraiatis Maximι Epriscopi Antiochena Eccles a confirmavιt , insto satis Iussicio ejus mentum approbasse υιdetu : siquidem cum memoratus vir Episcopus Mammas suo arbιtγιa Gmns volueπιt esse eo ultum , ut suavius ea de saa Ec

cat inposterum- Anarobus Reverendas sese opus iuxu , laudo . ta ego condolentiam beatissmi Episius Aratiochιa Mammu , in nrudus spontanea voluntate Use laus pra-catorias obtuliι , ut sumptus praestaret Domno , quι fuit θιθομιι Ecclesia saneta Idem quoque omnes alii Episcopi sentiunt cum Anatolio nulla fassta mentione co firmationis Maximi, de qua non agebatur, quia institutus fuerat in Provincia ab Episcopis Provinciae securulum consuetudinem & Canones. Certe desiderium moenarchice loquendi Lesatos Leonis Magru in Synodo Chalcedonens ita extimulabat , ut cepe eam ob rem dicenda tacenda loquantur , propior digrestiones extra rem factas, ut patet legentibus acha hujus Concilii. Veriam hic ego cogor principium indubitatum jain alias a me positum iterare, scilicet ιotam Ecclesiam unam, uarum esse corpus in Christo, cs nos alterum alteram membra de nobis pnυicem sollicua e eamque ob

caulam universas Ecclesias mutuam de rivicem habuille curam is ac proinde matrices re

403쪽

Patriarchales vacante Sede ubi nouuin delegissent, solitas sese mutuo sacere certiores. ac significare se ejusdem esse communionis fidei, de qua re consule librum I. historiae nostrae Conciliorum Generalium. Similiter in unaquaque Provincia nihil fiebat inscio de inconsulto Metropolita, deinde Metropolitani tratres & collegas suos, non modb

suifraganeos, veritinetiam Metropolitanos aliarum Piovinciarum eorum quae gessissent commonefaciebant, necnon Primates & Patriaichas, sicque communio Sanctorum sua-viter naan monarchice & imperiose sed citaritative stabiliebanae de fovebatur. Unde Maximinus Antiochenus nacta occasione Synodi Chalcedonensis Patres universos m net rerum a se cum Domno praedecessi re gestarum. Quam ad mirami inionem Sa ctorum reserri pulter debet exemplum petitum ab epist. 67. Cypriani ad Stephanum Papam, quem videtur accusare negligentia, ut infra probabitur. De Anatolii inititutione in Eccletia Constantinopolitana. Equidem Leo Magnus non dicit a se factam. et se, aut abloluid a Romano Pontifice pependisse, sed tantum, chiram eius ordinatione aliquid dillita de diicordiae extitisset, tandem se favisse Anatolio . ac voluisse erga litam benigniorem quam Iustiorem esse, propria sunt verba Leonis epist. 3 . ad Martianum. Certe quamquam Leo absolute seliberet ordinationem Anatolii a

se pependille, non id credendum esset, quia saepe multa sibi vendicat, quae ab eo solo

non pendebant.

Tenio, nemini mirum videri debet Leonem epist. 8 . ad Episcopuna Thessalonice iam ea scripsis te, quae narrat Bellarmimas, quando Thellatonicentem Legatum situm in partes Illyrii, Dalmatiae , &c. constituisIet: quae provinciae stabditae erant Patriarchatui Romano. Quocirca Metropolitani illarum provinciarum cum longillime a bellent Roma, & propinqua esset Theslatonica, sure quidem cum Episcopo Thelialonicensi tanquam Legato Sedis Apostolicae conferre debebant. Quarib, cum Africa esset subjecta Patriarchatui Romano , sane Leoni ex ossicio nativo incumbebat dare operam , ut quid rerum fieret in Africa, privatim resciret, u que a Donato , qui ex Novati anilano ad Catholicam Ecclesiam rediret, peteret libellum sitae fidei, idque non modo Leo curare debebat in suo tantum Patriarchatu, sed

etiam ubique gentium ad communionem Sanctorum constituendam, tum quia prim tus Romanae Ecclesiae eum obligat, ut curam haberet omnium Ecclesiarum, utque lex divina, naturalis, & canonica ab omnibus servetur, juxta leges in Evangelio positas: tum quia hac lpectabant ad exequutionem canonis 8. Nicaeni de Novatim S. Quinto, Salonium urbs est Dalmatiae, quant hodie Spalato nominant, cumque Dalmatia subdita sit Patriarchatui Romano, equidem Episcopus ibi creari non debuit inicio σύ inconsulto S. Greg. Hoc enim Canonibus repugnat, de quo exemplo alias iustus agetur. Verum testimonia depositionis Episcoporum allata a Besarmino, non ei felicius succedent: ac primum opist. 67. Cypriani ad Stephanum,PP. nullo modo. confert ad potestatem monarctucam Papae in deponendis Episcopis, sed ad praximi qlesiae primitivae indicandam , qua omnes Sc singuli Episcopi tanquam nobiliora membri corporis E clesiae, de taesesis etiam extetarum provinciarum admodum erant solliciti, quamquam nulla in re sibi subiecti ellent. Quique hanc epistolam considerate legerit, prima facie cognoscet Cyprianum non obscure S.. Steplianum negligentiae accusare, quod minus esset sollicitus de salute Arelatensis Ecclesiae,3 quamquam sub Patriarchatui subiectae.

404쪽

37o Id enim haec verba sonant. Tauriam rellega n re tig ni te Reus frater charisia

me , semel atque iterum mihi scripsit significans ea qua etιam scio, vobis utique nuntιata tam ab eo quam a Coepiscopu nostru ιn eadem Provincia constitutis, quia nomanus Arelate consissens Novatiano se comunxerιt, cs a Catholica Eccle fa unitate atque a corporis πο-

μι is Sacerdotιι consensione discesserat, tae. Qua periodo conspicuum redditui Galliae Epicopos commonefeciste Stephanum Papam erroris Episcopi Arelatensis, cumque viderent Stephanum nihil sibi opus ferre in vim communionis Samstorum, ad Cyprianum, qui tum permagnae erat auctoritatis, scribere coactos, ut Stephano aurem vellicaret, sicut revera vellicat, & epistolam suam claudit : significa plane nobis quis in i cum Marciam Arelate fuerat subi tutus, ut sciamus ad quem fratres nostros iurgerect cui scribere debeamus. Sic enim Stephanum ossicii monet & interpellat ne antecellet quam Marcianus depositus fuerit. Quae depositio & substitutio alterius Episcopi non potestate absoluta Papae, sed coacto Provinciali Concilio secundum leges Aristocratici regiminis fiebat: unde miror non puduisse Bellarminum hoc promere exemplum causae suae tantopere infestum si in propriis terminis capiatur. Quod si ad

cavillas confugiant, & obtendant Cyprianum diserte mandare Stephano, ut dirigae Iuteras ad plebem, quibus ab emo id est excommunicato Marciana atim in locum Gin subestituatur, c . insurgam id nihilo magis eorum causam efficere meliorem, & solummodis speclare ad exequutionem sententiae latae adversus Marciaraim, postquam sententia in eum Synodice lata esset, sicut adversus Paulum Samosatenuin ab Orientalibus irrogata est : quare ex ossicio Papa Stephanus tenebatur ejusmodi condemnationem promovere & exequutioni dare. Undd idem Cyprianus ait, servandus est enim Antecessorum nostrorum beatorum Martyrum Corne tu es Lucra honor gloriosus ,

quorum memorιam cum nos honoremus, multo magis tu frater charissime honor sicare tasservare gravitate V aut toritate tua debes r qua 'caraus cs successor aerum factus es. hie Stephanum Vicarium Cornelii & Lucii nominat. Quantum ad alia exempla quae Bellarminiis ex Gelasio & Nicolao P. P. confertim atque obiter proponit, a me ordinatim dc sigillatim servata ratione temporis explicabu tur: atque imprimis monendus Lector, solemne esse Scriptoribus Romanis ea magna ex parte solis Pontificibus arrogare, quae synodice facta s uni, ut innotescet respontione d singula. Certe Maximus , Constantinopolitanus Episcopus numquam fuit, qu Miam est evectus ad Sedem Constantinopolitanam ante primam Synodum Constan-rinopolitanam, in qua Sedes Constantinopolitaria tacta est Patriarchalis , &bibidem Maximus a Patribus Constantinopolitanis abdicatus , eo quod prastigiis perversa a ctrina Apestinaris excaecatus esset , auctore Theodoreto lib. sia historiae cap. 8. in cuius locum Nectarius sussicitur , primusque fuit Patriarcha Constantinopolitanus. Tantum vero abest ut Damaliis Maximum exauthoram , cum nequidem Legatum ullum aut Episeopulit Ecclesiae Occidentalis ad Constantinopolitanam Synodum miserit : idque Orientales Episcopi gravate admodum tulerunt, ut ibidem memorat Theodoretiis , & nos pluribus ostendimus in historia Synodi Constantinopolitanae Porro histoxia Flaviani Patriarchae Antiocheni nobis pantis altius retexenda est, quando apprime iacit ad eorum notitiam quae B. Hieronymus tom. a. epist. 37. ad Dama- sum scribtri: non nos inalem, Iti unum respua, gnaro Parimum. Quandoquidem

a d dilred by GOrale

405쪽

itune erant tres Episcopi in Sede Antiochena , quorum duo Meletius de Paulinus erant Catholici , Vitatis autem Arrianus , cujus schismatis cauci haec fuit , quod Eudoxio Arriano Episcopo Antioclieno succestbre Leontii expulso Antiochia, Arriani

impetr irint a Constantio Imperatore , ut Meletius iubis cujusdam Ai metuae Episcopus in locum Eudoxii sust eretur, quem putabam Ariani sinum occulte fovere, qu niam Antiocheno Concilio , quo Atthanasius iterum Oecidentem perfugio habere co ictus fuerat, cum permultis aliis Episcopis Orthodoxis interfuerat. Accedebat etiam Meletium virum esse pacis amantissimum, de a turbis quae tum baechabantur alie nissimum. Porro Catholici Antiocheni , qui Meletium apprimi3 norant in ejus electionem cum Arrianis facile consenserunt , adeo ut Meletio Antiochiam venienti Cleius universus cum populo catholico Obviam cum magno applausu prodierint. Meletius autem crebris concionibus fidem Nicaenam strenue propugnabat, atque ii

resim Atrii consutabat : idque ut expeditius faceret in gratiam populi, quadam die frequentis fima concione tribus digitis sitis expansis & ostensis , deinde duobus com plicatis , & unico dumtaxat erecto , docuit se quidem de tribus personis divinis ita

loqui , quasi de una tantum natura & sebstantia verba fficeret. Quae res tantum Meletio apud Arrianos conciliavit odium, ut a Constantio specie pacis retinenduAntiochiam fitillus fuerit in exilium , volebat enim Imperator Catholicos cum Arii nis pacate vivere. At Arriani in locum Meletii EuZoium Arrianiim cooptarunt ad Antiochenum Episcopatum , ut memorat Theodoretus lib. 1. cap. 3 i. historiae. Lucifer autem Cularitanus Episcopus , a quo haeresis Luciferianoriam , cum se uni cum Eusebio Vercellens Episcopo in Orientem ad Synodum contii lisset, ubi animadvertit Ecclesiam Antiochenam Episcopo Orthodoxo carere, Paulinum ordinavit in Anti clienum Episcopum contra Canones . Episcopo Vercellensi non consentiente : Mquoniam Paulinus vir erat mitissimo ingenio de pacis amans , eum EuZoius & At riani Patienter ferebant. Socrates lib. 3. cap. 7. de Sozomenus lib. V cap. I 1. In tereadum Flavianus & Diodorus Presbyteri Antiochenae Ecclesiae docti itimi, qui omnium primi formam psallendi in Ecclesia in duos divisam choros invenerunt, curam gregis pro Meletio capescebant et majorque pars, imo pene totus populus orthodoxuvFlavianum & Diodorum sequebantur, paucique admodum Paulino adhaerebant. The doretus lib. 2. cap. 24. de lib. 4. cap. 13. Verum statimatque Meletilis ab exi io re vertitur', Paulinum qui errorem Apollinaris clam fovere putabatur , interpellavit ut suae fidei rationem redderet. Contra Paulinus Meletio obiicit quod ab Arrianis esset ad Episcopatum Antiochenum cooptatus, de se eiusdem et Ie communionis cum Damaso & Ecclesia Romana. Quare Melerius Paulinum tandem hortatur', ut omni contentione de primatu depolita , interpositis sacrosanctis Evangeliis , Sacrameniam ederent', quia Antiochenus Archiepiscopatus alterutri illorum ' integer remaneret,

qui supei stes foret. Socrates lib. s. cap. 1. & Theodoretus lib. s. ei p. 3. Sed Meletio vitarii iacto in prima Synodo Constantiliopolitana universus Clerus de populus qui Meletium sequebatur, Flavianum presbyterum delegit in Episcopum, cum se pactione lacta inter Paulinum de Meletium teneri non crederet: quimobrem Patres Synodi Constantinopolitanae, S. Basilius, NaZiamenus, Nyssenus de alii aestim tes electionem Flaviani polle ad pacem & tranquillitatem Aa chenae Ecclesiae', eum ladquam canonice adoptarum

406쪽

371 confirmarunt, ut liquet ex Synodali epistola eorumdem Patrum ad Damasum de alios Episcopos Occidentis apud Theodoretum lib. s. cap. 9. Caetcrum Socrates de

Sozomenus Socratis a inulus M ainplificator caulae Paul im magis faventi Theodoretiis autem qui iusius historiam hanc Sc accuratius narrat, Meletium cum Flaviano

Lingento B.uonio propugnat , re merito, quia in p.ute S. Basilium de omnia Ecclei e Orientalis lumina duces Hibet , qui rei hibent Paulinum non pluit mi

factum in toto Oriente , quod Iuit in cauia ut favorem Damali de Occidentalis Ecclesiae arden or quaelimit , seque Romam contulerit , quo tempore Hieronymus iverat, ut ait epist. I6. ad principium , certe poli S. Athanasium nullus

Episcoporum acerbiora exilia pro Fide Catholica pertulit Meletio , de cultis divinis si heroicis virtutibus iis pc mentionem iacit Basilius in epistolis, de S. Gregorius Nazianλenus orationem habuit post elus excellam in lynodo Cotistiiuniopolitana de illius laudibus. Item Gregorius Nyllenus. Lege Theodoretum lib. s. cap. s. ubi honorem, quem Theodosius Magnus,1elatio detulit in synodo Conltantinopolitana, quodque eum per quietem viderit, α eum nunquam viditici, inter Epii copos cognovetit, dc exosiaculatus fuerit, narrat. At Paulinus Flaviani electione exacerbatus, tum demum sibi quemdam succes brem nomine Evagrium cooptavit contra Canones notis limos de usit lassimos, hii tuique electionis synodiciis litteras milit ad Damaluin & Occidentalem Ecclesiam , qui Evagriuna amplexi ec tutati sunt adverius Flavianum. Quocii a Damasus , de poli illum Sy ricius valde infensi ei Mat Flaviano, qui cum fuisset a Patribus Constant in politanis contii matus, de synodus Constantinopolit.ina de ea re Danraso, atque aliis Episcopis Ecclesiae Latinae scriptillet, ille nihil opus esse amplius de ea re scribo educeb.it: piaesertim cum videret Paulinum re Evagrium plurimi fieri ab Occidentalibus. Acceci eb itinsuper Fas Orem partem populi stare apait.bus Flaviani, cum quo omnes Ecclesiae EcEpiscopi Oribntis communicabam, dc tum Orientales graviter ferebant supercilium Occidentalium, de quo Basilius saepc actiter queritur, praesertam epist. IO. 7C. dc 77. Cumiergo Flavianus nil ut ad Episcopos Occidentis scriberet, Theodosium Imperatorem Me taem in Flavianum exstinaulabant, quasi Sedem Antiochenam tyrannice Occupas let. Quo-

407쪽

ressere. Cur exhortationi Imperatoris obsequati Dissopi occidentis promittunt se simu

eatem depositaras legatas quι a Flamma mitterentur a 4 ros. Theodoretus lib.

s. cap. a 3. Quae legatorum inlisio a d illam solemnem coniuetudinciri pertinet, qua linguli Patriai clue quamprimum ellent ordinati litteras Synodicas sibi invicem mittebanta qui ous se ejusdem lutei & communionis significabant, atque Nicaenam de Constantinop litanam Synodum amplecti, quandoquidem tempore Damasi ω Flaviani haec duo tantum Concilia Generalia celcbrata ni erant 2 de qua consueruline, quae S.uretorum coul

munionem fovet A stabilit, actum est tiberius lib. i. hiltoriae nothrae Concili Ornm. Porro Baronius haud aliter Flavianum &Theodoretum, quam schismaticos tractat, illum quia Paulino & Evagrio probatis a Damaso adversabatur, hunc quia historiam rei gestae fideliter enarrata Ins eo etiam Theodoretum falli accusat, quasi epitholam Synodalem Damasi x Concilii Romani ad Paulinum Antiochenum Paulino Theslatonicensi falso adscripserit. Ut hac via celaret & obtegeret communionem quam Pau4nus Antiochenus cum Damaso inierat: qui communione I rufinus contra Meletii aeculationem , quod errori Apollinaris Hai flaveret, sese muniebat. Ueium quando ipse Theodoretus lib. s. cap. 3. clare Paulinum respondisse se cum D .rriaso communicare: Et tei e Baronio, haec syn Mica epistola aci Paulinum facti cst iii Romano Concilio pridem post excelsuri Meletii, atque electionem & confirmationem Flaviani in Synodo Constantinopolitam qua perspecta Pauliniis Evagrium eontra Canone sibi successerem delegitὶ 1equitur Raronium nimis intemperanter & conrra omnem sensum veritates accusare Theodoretum falli . quippe qui narret Meletium quamprimum est reversus .ib exilio rationem sua fidei ά Paulino exegisle. Unde cum eo tempore illa synodica epistola , quam Baronius fingit scriptam ad Pauli mi in Antioche

num , in Synodo Romana non extaret, certe Paulino adversus Meletii accusationem

Usui cile non potuit . Quibus cogitare perpensis , claret Usum'esse quo obtendit Bellarminus, Flavianum a Damalo PP. depositum 1 nisi sorte hic eotiatum δέ deii-dcrium Damali pro effectu usurpanti Hercle milli apud Baronium S 'Bellarminum tolerabiliorem causam nanciscuntur , quam qui Romam habuerunt perfugio , quasi vero hoc unum ad justitiam susticeret. Unde illae querelae & Cypriam de improbo Basilidis perfugio ad Cornelium PP de Patrum Africanorum de Apiario ad Torymum dc Celesturum : ut omittam limites querimonias Hincinari de Rothado Melli mensa & Huacmaro Laudunensi, de quibus ali.is agetur. Quantum' ad Nestorii & Dio cori abdicationem, eam Bellarininus ibit Romano Pontifici perperam attribuit, cum Synodice factae sint. Quam in rem lege lib. i. historiae nostrae Conciliorum Gener lium , ne hac sim profusior. Historia Acacii valde digna est, quae bene cognoscatur, plut imumque conserr ad historiae Ecclesiasticae& epistolaruni Simplicii, Felicis II. dc Gelasii P. P. cognitionem. Principio notandum post Marcimi Caesaris excessum magnos tumultus de scirisiarata totum Orientem pervasiste ob exequutionem Synodi Chalcedonensis advelsus Eut chori S D:oscorum : quorum partes populus majorque Pars Cleri seqttebatui Alexandrix , S praesertina Monaciti Orientis. Ex quo accidit ut trucidat s legitimis de orthodoxis Episcopia , cepe Eutychiani in Sedes Patriarchn los de Episcopales Orientis p palo M Gero tumultuante invaserint 'Nam Dioscorus Alexandrino Paniarch1 pulloi

408쪽

3 24

in exilium, Proterius orthodoxus, quia Synodo Chalcedonensi in locum Dioscori suffectus fuerat, occisus est Alexandriae,& Timotheus AElurus Eutychianus ab Eutychianis delectus eli Episcopus, Petro Moggo Alexandrino Diacono caulam AEluri

promovente; contra autem orthodoxi Timotheum agnomine Salophaciolum Cathol cum cooptarunt in locum Proterit. Quare ab eo tempore duo fuerunt Episcopi Alexandri , unus Orthodoxus, alter Eutycbianus. Pari quoque haro te in Pales lina cerratum , adeo ut Iuvenalis Episcopus Hierosolymitanus ab Lutychianis praesertim M nachis expulsus, S in elus locum die sancto Palchae quidam nomine Theodosius luia fectus fuerit. Quae seditiones & tumultus ad tempora Justiniani Imperatoris ita continuarunt. ut saepe Imperatores coacti tuerint Eutycius haeresim tolerare ad vitandam stragem populorum : quemadmodum Ecclesiae primitivae temporibus Arriani & nostiis Lutherani petierebantur ab Imperatoribus. Quamquam autem haec ita se haberent. Acacius Consi intinopolitanus Episcopus luentic Eutychianis oblittebat & Chalcedonense Concilium ima cum dignitate tui Patii archatus propugnabat quod ei permagnum odium conciliavit Romae: idque Baronius tom. 6. Annalium anno 72. Capitale retidit. OAasi Acacius rum novis studeret minitatem Patriarchalem Concilii Constanti nopolitani R Chalcedonensis Canonibus situ delatam egregie, ut par erat, sulti ne

do & defendendo : unde contra veritatem historiae Inu. ta comminiicitur Barcinius ut

caulam Acacia deteriorem ciliciat, quam simplex veritas historiae Evagrii lib. 3. tuetur. Tum Zeno Imperator regnabat.& Leoni Augusto succellerat, estque p.mihi post de re pio thiono imperii a Bal illico invasere imperii expulsus. Hicque rimotheum AElurum Lutychianum Alexandrinum Episcopum exulantem revocavit Alexandriana, ct Salophaciolum dejecit, atque suasu A luit edictum contra Synodum Chalcedonens ein publicavit, cui omnes Asiae Epit copi subta ipserunt, atquc inter alios Petrus Enophetas Anti clienus, Analtatius Hiero b lymitanus, Paulus Ephesinus, &c. Quibus perspectis Ac cius Mongchos, populum re Cleium Constantinopolatanum roborat in fide Catholica, sicque adversus Bisiliscum incendit, ut hic palinodiam recantant, & contrai tu iri

edictuin priori contra lios es Chalcedonensis Concilii promulgarit. Quare pCit Basialiscum devictum a Zenone Imperatore Acacius cunctis Episcopis Asiae, qui adversus SP nodum Chalaedonensem steterani de subscripterant, libellos poenitentiae indixit, ic subire coegit: tametsi dicerent se invito S per vim illatam a Basilisco, priori eius edicto subscri

sise : Zeno autem Imperator Timotheum AElui una illarum tragoediarum auctorem malum tittare constituerat: cui tamen propter grata dem senectutem pepercit, & Timotheum Salophaciolum Episcopum orthodoxum ab exilio revocavit. Quidam vero Ecclesiae Alexincirinae lancti Joannis baptist e Presbyter nomine Joannes Talaia orthodoxus, Len nem Impccatorem convenit, & Sacramento Oimilo obteillatur se solius fidei Catholicae S sciuimatis sarciendi, non Epiteopatus desiderio teneri, eamque Ob rem vehementer rogare Caesarem, statim atque Salophaciolum Alexandrinum Epii copiam plui imis annis confectum vita excedere contingeret, ne quemquam alium ad Sedem Alexandrinam evehi pateretur , quam quem ei pro pace dc tranquillitate Ecclesiae designaret. Quae dum agerentur Aelurus iato fungitur, atque Eutychiani in ejus locum Petrum Monum Diaconum Alexandriae Ecclesiae Episcopum cooptant : quod Zenonem vehementer

commovit, constituitque istum Mogguia male multate et sed mora balophacioli Epit

409쪽

copi Othodoxi, Ee ambitus Ioannis Talaiae omnia ejus consilia disturbavit e cum enim constituisset dare operam ut in Salophacioli locum ille sufficeretur, quem Clerus & populus Alexandrinus deligeret ad pacem provinciae stabiliendam, Joannes Talaia contra proprium Sacramentum & sacros Canones, numerata pecunia in Alexandrinam sedem invasit clam Imperatore, de ob eam causam nullas synodicas litteras misi ad Acacium de sua fide & communione , ut moris erat omnibus Patriarchis de Metropolitis quamprimum ad Sedem Episcopalem essent evecti. Idque fons & origo fuit

omnium malorum quae dehinc sequuta sent, de Zenonem atque Acacium vehementer conturbavit. Unde Caesar praefecto . Egypti, ut Ioannem Talaiam Alexandria expelleret , rescripsit, de praeterea Henoticum, id est , ed.ctum unionis de concordiae pro Eccletiae pace promulgavit, decrevitque ut Pelio Moggo Sedes Alexandri, na redderetur , modo huic edicto unionis de recipienda Fide Catholica , suppresse tamen nomine Chalcedonensis Concilii, subscribere , atque omnes qui Proterio delecto a Patribus Synodi Chalcedonensis ut Dioscoro succederet faverint, ad suam communionem reciperet. Quocirca Moggus desiderio solo potiundi Episcopatu Alexandrino edictum Imperatoris frequenti concione laudat, eique subia ribit, atque omnes qui Proterium erant sequuti amplectitur, in eumque finem litteras Synodicas suae fidei ad Acacium Constantinopolitanum & Martyrium Hierosolymitanum Patriarchas mittit, qua re nulla alia pro Ecclesiae pace optabilior exoptari poterat. Sed contra permulti Monachi inveterato odio adversus Moggum incensi eum

infestabant, ec Joannes Talaia eorum studiis adjutus Romam advolat ad Simplicium Papam, eique findet quod sua Sede Episcopali expulsus esset, propter quod decreta Leonis Magni de synodi Chalcedonensis propugnaret contra Moggum hostem Synodi

Chalcedonensis in Sedem Asexandrinam opera Acacii subrogatum. Intereadum M nachi Petrum Monum semper insectabant, idque adeo ut ob eam causam non pauci ab ejus communione seces Ierint: qua re perspecta Moggus ad vomitum rediit δύSynodum Chalcedonensem oppugnavit, ut homo erat fraudulentus, versatus dc temporibus serviens; cumque de haere Acacius cum illo expostulationem habuisset, factum negavit, de rescripsit Monachos novis rebus stlidentes atque paci dc concordiae invidentes haec rigania hac δἴ illae circumcursando disseminare, dcc. Haec autem ut Imperatorem SI Acacium vehementet conturbarunt, ita occasionem osterunt Ioanni Talaiae gravius exacerbandi Felicem II. PP. siiccesssorem Simplicii in Acacium, eique suasit, ut hunc anathemate feriret: quod incoeptum Cyrillus Archimandrita missis in eum aliquot Monachis κomam, valde juvae de acuit. Quare Felix cum Vitalem S Misianum Episcopos Italiae misisset Constantinopolim , eis privatim injungit, ne cum Acacio quicquam agant priusquam cum Cyi illo' colloquuti fuerint de ab eo didicerint , quid opus esset. Praeterea idem Cyrillus & quidam alii Monachi rescribunt Felici Petrum Monum esse insemismum hostem ithodoxorum, de Acacium ei esse subsidio

in omnibus quae moliebatur, atque Vitalem SMistinum Legatos suos cum Petro communicasse : unde postea judicio Synodali de gradu dejecti sunt Romae, & uni Acacius anathemate percellitur, quod c4m sciret Petrum MOggum esse haereticum, eumque ita indigetasset in epistola quam miserat ad Simplicium Papam, tamen id ipsum Zenoni Imperatori minime patefecisset, & ejus. desiderio satisfacere quam fidei consilis C c c

410쪽

tire maluisset. Hanc sentent am adversus Acacium duo Monachi attulerunt Constar tinspolim scripto conceptam, eamque sacris veltibus clim ellet in Ecclesia adlueruntia Zeno autem Imperator & Acacius contra haec opponebant iniquum esse Joanni Talaiae homini perjuro de sacrilego, qui in sedem Alexandrinam ambitu de numerata pecunia inupisset, fidem habere , cum ipse in caula esset. Ceterum quaecumque facta essent cum Moggo concordanti. e causa dc sedandorum tumultuum Alexandrinorum peracti este bona fide , postquam Moggus pro concione edict im unionis suscepi

set, eique subseriptillet, neque hac in re aliquid culpae in Aracio haerete , sed in solo Petro Moggo homine versipelli de perfido. Verumtamen his rationibas nulla in re Ponti sex Romanus factus est placatior , cum creb. is monitis Monachorum dc Joannis Talaiae instimmiretur. Proculdubio nullus H.stori e Ecclesiasticae saddo dc postetatis ministerialis de spiritualis Ecclesiae notitiam habue it , qui si expers gratia:

atque odii fuerit, non prima fronte videat nullum tulit e locum tarar acerbe proredendi adversus Acacium : quippe qui more Patrum Eccletiae primitivae in id studii incumberet , ut juxta parabolam zizaniorum Mathaei Pax dc concordia Alexandrinae Ecclesie reddetretur, quae a triginta annis nefario schismate continuisque seditionibus& horrentis caedibus deserinabatur. Quae schisimata dc vis major quandiu furunt , nullus est locua censuris aut legibus ecclesiasticis, ut ex antiqua praxi Patrum di noscimus, qui in una de eadem civitate saepe coacti sunt aliquando duos, aliquando tres Episcopos perferre : expectantes patienter quoad Domino nostro videretur pacem dare Ecclesiis. Q aid praeterea memorem illos voluiste, ut Novatiani dc Don listae ad Ecclesiam Catholicam revertentes suas etiam Ecclesias de nomen Episcopi retinerent post editam a se Fidei Catholicae professionemὶ neque cuiquam qui illos recepillet fraudi esse poterat, si ad vomitum revertiti m. Continuoque Acacius acerrimus Concilii Ch ilcedonensis defensor, si quis sequam alius est extra omnem noxiam. Quod de Novatianis dixi, habetur 8. Canone Nicaeno Sc epill. 9 i. Leonis Magni ad Ephesios Africae. Quδd si Majestas Imperii Romani talis in Occidente extitillet , qualis Ecclesiae primitivae temporibus; hercle Romani Pontifices adversus Acacium non ita procedere ausi fuistent : illis enim temporibus Gothi Italiam dc Hirupanias, dc Franci Gallias usurparant, ita ut Imperatorum potentia aut nulla aut exigua esset in Occidente. In Oriente autem schisma sic serebat, ut Monachi ibidem regnarent, quorum magna pars erant erroris Eutychis inquinati. Vade Imperatores ad evitandam stragem populorum cosebantur Eutychianos perferre. Intereadum Acacius e vivis excedit, cui Ranitas aut planitas succellit, de Sedem C Instantinopolitanam quiluor mensis occupavit, cratque Eutychianus, cui Euphemius Maximus Synodi Chalcedonensis desenior successit, de quantum in se suit, cum Romana Ecclesia concordiam inire, de schisma sarcire conatus est , sed Romani Pontifices alia lege ejus litteras synod: cis admittere noluerunt, nisi nomen Acacii ex Diptycis abraderet : qiol ille nunquam facere voluit, chiri sciret Aca tum fuisse Camolicum dc permaximum Synodi Chalcedonensis defensorem. Quod dissidium inter Romanam ec Constantinopolitanam Ecclesiam continuavit ad Horniisdae Pontificis tempora, id est, quinquaginta circiter annis, tum enim Constantinopolitani Patriarςhae de Im-

ratores, cuin alia lege pacem rcdimere non possent a Romanis Pontificibus, tandem Diuitigod by Co

SEARCH

MENU NAVIGATION