R. P. Pauli Casati Placentini Societ. Jesu Mechanicorum libri octo, in quibus uno eodemque principio vectis vires physicè explicantur & geometricè demonstrantur, atque machinarum omnis generis componendarum methodus proponitur

발행: 1684년

분량: 826페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

Liber quartus. CAPuT XII. 4 s

manu. Hinc Aristoteles mechan. quaest. D. quaerit, Cur medici facilius dentes extrahunt denti forcipis onere AHecto , quam si μ-la utantur manu ' Quia nimirum infixum mandibulae dentem extrahendum vix summis duobus digitis, quibus non multa vis inest, arripere valent, & ob carnis mollitudinem facile e trahentibus digitis elabitur lubricus dens: at forcipulam in os imis mittere potius, quam digitos, saepe facilius est, validiusque trahit manus in pugnum constricta forcipi dentem per vimcducenti applicata , quam digitorum extremitates dentem adhuc in gingiva haerentem evellere valeant. Praeterquam quod in denti forcipe, cujuscumque tandem figurae sit, ratio vectis intercedit ad dentem firmius apprehendendum, dum presso manubrio arctius constringitur : nec facile Chirurgus operam ludit, ubi dens forcipem subterfugere nullatenus potest. Totam igitur vectis vim in dentisorcipe agnosco ad stringendum dentem, ut medica manus illum facilius evellat: neque enim eadem ratione a medicis nisi sorte veterinariis in ex trahuntur dentes , qua fabri lignarij revellunt infixos tabulae clavos , de quibus mox erit sermo. Similiter quia ad stringendam exilem aliquam materiai, inepta esset digitorum crassitudo, minutorum opusculorum fabricatores forcipulis utuntur, quibus illam apprehendentes firmiter , aut limae subjiciunt, aut opportune collocant. Et quia candens ferrum manu tractari nequit, ut in quamcumque pamtem versetur, incudique impositum nisi retineretur, saepe secundis aut tertiis malleorum ictibus se subduceret, propterea fabri ferrari j forcipes adhibent , quarum author & inventor

Cinyra Cyprius Agriopae filius scribitur a Plinio lib. 7 cap. 1 6 sideoque forcipes, quasi forvicapes, dictae sunt, quod iis fomva , idest calida , capiantur. Vis autem Qrcipum in eo sita est, quod duo vectes primi generis AB, & C D in E connexi ocommune hypomochlium E habent; inpotentia vero in B & D longiorum ribrachidrum extremitates adducens eo invalidius stringit ferrum brevioribus brachiis E A dc E C apprehensum, quo major fuerit Ratio B E ad E A t tamque firma

retentio esse potest,ut modico pueri conatu extremitates B dc

472쪽

4 6 Mechanicorum

vicissim comprimentis, robustissimi cujusque vires elidantur, ne arreptum ferrum ex A C possit eximere. Quod si forcipibus

B A&DC utatur aliquis veterinarius vice Pol homidis seu, ut aliquibus Grammaticis placet Pastomidis equi nares,ad fraenandam Hiis tenaciam, ut loquitur Festus, inter longiora brachia

BE&DE contingensi jam B E & D E vectes sunt secundi generis , cum illud, quod ponderis vicem subit, inter hypomo-chlium & potentiam interjiciatur.

Hujusmodi forcipibus vectis in E C & E A non absimile fuiste

existimo instrumentum antiquioribus Graecis ad frangendas absque ictu percutientis mallei nuces familiare, ut ex Aristotcle Mechan. quaest. 11. colligitur: quod forta ite vel in alterutra, vel in utraque Interiori facie breviorum brachiorum modice cxcavata frangendae nuci locum designabat; adducto cnim in Oppositas partes utroque vecte B A dc D C, quo propior erat

nux communi hypomochlio, puncto scilicet connexionis Ε, cofacilius frangebatur, quia CO major crat Ratio motus potentiae ad motum particularum nucis ex compressione dividendarum , quam citet Ratio resistentiae ex carumdem particularum complexione ortae , ad Vim motivam potentiae. Et quoniam in nucum mcntionem incidi, ne levitati mihi tribuas, quod hic puerile inventum a me puero , & tunc quidcm admiratione obstu facto, observatum commemorare non crubcstam. Videbam pueros clandestinis jentaculi, indulgcntes, ut citra multiplicis percussionis strepitum nuces confringCrent , eas inter postium angulos & fores collocare, tum adductis foribus levissimo negotio una opera confringere. Erat scilicet vectis primigcneris, cuius majorem longitudinem defintcbat soris latitudo, minorem ipsius foris crassitudo, ita ut vectis csset in angulum inflexus , cujus hypomochlium cardinibus respondebant. Usque adeo natura ipsa Mechaniccn, usiimque vcetis, vel pueros docet.

His adde acutas sorcipulas, quibus catenularum fabricatores extremitatem fili serrei inflectunt . ratio enim vecti, Dot illim im consistit in valida & firma ipsius fili ferrei apprenen sione , nam quo ad c jusdem inflexionem spcctat, non est , cur nos torqueamus, Ut aliquam dCmum vectis umbram venemur : satis est, si manubrij amplitudinem consideranteS, Camquc ciam tenui

473쪽

tenui apice forcipulae, circa quem filum ferreum contorquetur, comparantes motum potentiae manubrio applicatae longe majorem motu particularum fili serrei, quod flectitur, deprehendamus , hinc quippe aucta potentiae momenta cognoscimus. Aliud forcipum genus frequentius usurpatur, quarum potissimus usus est In eximendis clavis,& minora brachia A E & CE non recta sunt, sed curva ι non solum ut

clavus tenacius apprehendatur excepto Cius capite intra forcipum sinum, verum etiam ut forcipes aliam exerceant vectis curvi rationem : cum enim arrepto inter A &C clauo inclinantur forcipes, ut punctum H tangat subjectu in planum , sive paries sit, sive tabula , jam hypomochlium est in H, dc momenta potentiae in B ad resistentiam clavi evellendi , sunt ut B H ad H A , cum circa punctum H perficiatur

motus. Quare ad constringCndum clavum momentorum Ratio est ut B E ad E A perinde atque si ab E ad A ducta eslet

recta linea in ad revellendumλVero momentorum Ratio est ut recta ex B ad H ducta ad rectam, quae ex H ad A ducitur , neque enim curva linea ex H ad B, aut ex H ad A, sed recta te gem conlii tu i tinotibus potentiae in B, & ponderis in A. Id quod pariter contingit c imaVersam mallei partem subtiliorem clavo submittimus , dc in Opposita in partem manu brium retrahimus, ut clavus extrahatur: est siquidem curvus quidam vectis fulcrum habens in Ε, circa quod punctum manens uterque motus perficitur 3 dc motus potentiae in H ad motum clavi in I habet Rationem rectae H E ad tectam E I. Ex quo patet pro majori manu brij longitudinc augeri etiam potentiae mo-

mcnta.

Quoniam vero aliquando forcipes hujusmodi curvae aciem habent in A dc C, ut id, - . quod colastringitur vehementius, etiam scindatur , non est alia philosophandi ratio, quod quidem spectat ad momenta potentiae duplici illi vecti applicatae, hoc uno differunt , quod vis scindendi orta ex acie ferri portinet ad rati .

474쪽

448 l Mechanicorum

nes Cunei, de quo inserius suo loco. Idem dicendum de QNficibus, quarum acies pariter ex rationibus Cunci vim scindendi habent 3 ma ora autem momenta potentiae , quae facilius seindat , petenda sunt ex rationibus vectis 3 sunt enim Ihic pariter duo vectes in oppositas partes commoti, commune hypomochlium in puncto connexionis habentes ἱ & quo majorem Rationem manubriorum longitudo habet ad d1 stantiam reI scindendae a puncto connexionis , eo etiam facilior contingit seisso. Idcirco quae duriora sunt, prope conneXIU-nis punctum applicantur, quia eadem manubriorum longitudo ad minorem distantiam habet majorem Rationem quam ad distantiam majorem , & quae ad haec duriora scindenda institutae sunt serfices , breviora habent brachia , quae ad scindendum exacuuntur, longiora vero ea , quibuS potcntia movens applicatur ei cujusinodi sunt forfices , quibus f bri ferrarij ad aereas aut ferreas laminas scIndendas utuntur. In harum usu illud etiam observare polcris , satis esse , si

duorum vectium communi fulcro connexorum , ita ut decussati existant , alterum moveatur manente altero : hoc

enim potissimum attenditur , quo pacto potentia validius applicetur , ubi multa opus est virtute , cum autem Uni cum hujusmodi Qrficum brachium movetur , tota illi manus applicatur, dc reliquo deorsum conmientC corpore valide premit.

CAPUT XIII.

Cur Tollenones juxta puleos consituantur.

o Ui Tollcnon es Latinis Ciconias aliqui vocant in Graecis

Κελ- dicuntur, familiaria rusticis & olitoribus instri menta ad hauriendas ex puteis non admodum altis aquas, aliqua habent explicatu digna , quae ex Vectis doctrina petendassent, nec visum est Aristoteli quaestione Σ8. hanc eandem disputationem instituere indecorum, aut homini Philosopho mi

475쪽

Liber quartus. CAPuT XIII. 449

.ntis conveniens. Et primum quidem ipsa Tollenonis constructio pendet ex rationibus vo his primi generis, habet si quidem fulcrum medium inter potentiam moventem & pondus

C E , infigiturque axi in A , circa quem libere converti Tum extremitati E puteo abpositae alligatur plumbum, aut xum , sive grave aliud quodpiam ι ab extremitate autem quae puteo respondet, funis CF pendet seu hasta fune convexa in C, sed tamen facile mobilis in cui in F situla adnectitur. Iani. vero duplex motus in haurienda aqua considerandus est, alter, quo hydria vacua in puteum demittitur, alter, quo eadem hydria aquae plena e puteo extrahitur. Priori motui utique non favet tolleno , facilius quippe hydria descenderet , si nullum csset onus in E , quod depressa hydria esset elevandum , hujus enim gravitas major est hydriae gravitave 3 ac propterea praeter ejus lem hydriae gravitatem alitentia deprimens requiritur in F , ut major sit Rati, vitatis potentiae in F ad gravitalcm ponderis in E ,

si reciproce Ratio distantiae A E ad distantiam A C. Quare si AC longitudo multo major sit longitudine A E , facilior

476쪽

4 3 o Mechanicorum

crit hydriae vacuae depressio ι contra vero deprimendi dissicuItas augebitur , quo magis pondus E distabit a fulcro A. Sed haec cadem, quae deprimendi difficultatem augent, juvant ad extrahendam facilius hydriam : pondus enim E quδlongius aberit ἱ fulcro A, eo plura habebit momenta adversus gravitatem aquae & hydriam pendentes ex C. Hinc est potentiae atque ponderis Vices permutari ι io depressione nimirum pondus in E exilicias attollitur, dc potentia in C descendit; at in elevatione vicillim pondus cicuatur in C , & potentia in Edescendit. Prudenter Itaque providere oportet, ut hasim

C E longitudo opportune distinguatur in partes C A , A E, pondus in E neque ita leve sit, ut parum adjumenti afferat in cxtrahenda aqua, neque ita grave, ut detrimento sit in deprimenda hydria. Praestat tamen plus aliquid laboris suscipere in deprimcnda io dria , ut Ca deinde Cle Vetur majore compen-' di o : nemo quippe dubitat , quin longe facilius sit homini funem F C deorsum trahenti artollere pondus E , quam parium momentorum aquam C puteo C trahere.

Porro non abs re fueric monere hic aliquem , ne se rusticis ridendum praebeat, ubi pro altitudinc putei assumpto fune C F, hastam C E aequo longiorem constituerit praeter rationem intervalli intcr tigillum D A re puteum i contingerct enim , ut

hasta in putei labra incurrens necessariam funis longitudinem minueret. Quapropter tria haec necesse cst sibi invicem pro portione respondere , videlicet hastae C E longitudinem , tigilli A D altitudinem, ejusque a putCO distantiam I ut crucia sere ad perpendiculum lia ita eam admittat funis longitudinem , quaeia facile hydriae jungi possit, & putei altitudinem exaequet Cur autem tum in deprimendo Tollenone, ut hydria immergatur, tum In attollendo , Ut aqua e puteo CXimatur, non

parem semper Sc aequabilem experiamur facilitatem, ratio in promptu est , quia scilicet varia est potentiae medio fune F Ctollenonem agitantis applicatio ι quo enim acutior fuerit angulus F C A , co minora sunt potentiae trahCntis momenta , quae erescente angulo pariter augentur, Ut tunc maxima sint, cum

mnis F C, & hasta C A angulum rectum constituerint. Et quidem lichi, ubi funis ab angulo recto ad obtusum desciverit, iteram momenta potentiae dccrcscant, si applicationis potentiae Husdem

477쪽

Liber quartus. CAPuT XIII. si

ejusdem tantummodo habeatur ratio ι fieri tamen potest , ut ponderis in E momenta minuantur, quo altius attollitur, si illud fuerit hastae impositum, cum ejusdem linea directionis cadat in hastae punctum, quod magis ad fulcrum A accedat, juxta ea, quae hujus libri cap. 3. dicta sunt , atque adeo deprimendi facilitas, quae hinc sumit incrementum, diminuta ponderis E resistentia stippleat decrementum, quod Obliquam potentiae applicationem Ῥnsequitur. Nec absimilis momentorum varietas contingit ex disparili angulorum amplitudine , quos lineae directionis gravitatum tum aquae attollendae, tum ponderis E , cum hasta C E constituunt. Nam depressa hasta, dc pondere maxime elevato, hujus momenta initio minora sunt, dc subinde augentur recedente a fulcro A linea d1 rectionis centri gravitatis , si illud quidem hastae incumbat: Pondere igitur E min is conante advers is aquam cum hὶ dria attollendam, plus laborandum est homini funem sursum trahentis cujus deinde labor minuitur auctis gravitatis E momentis , & tunc potissimum praestare videntur, cum angulus F C A ex recto in acutum transit , tunc enim aquae deorsum connitentis ac opposito ponderi resistentis momenta decrescere incipiunt, ac infirmiora fieri. Ex his non pariun lucis affulget scenicis machinationibus,

in quibus non plane ad perpendiculum, sed oblique ascendendum est aut descendendum , si enim statuatur vectis Z X habens in P fulcrum, & fune Z N pendeat corpus demittendum , utique obliquus erit descensus ex N in M, dc vicis sm obliquus ascensus ex M in

N : momenta autem ponderis

X, aut S , pro varia positione, ut dictum est, dissimilia atque disparia sunt i Quapropter temperanda sunt pro motus instituendi opportunitate; atque si pondus X levius sit corpore demittendo ex N, hoc sponte descendet ue si vero in S augeatur pondus , ut corporis in M gravitatem superet, hoc ex Min N elevabitur. Quod autem de scenica machinatione hic

478쪽

4Sa. Mechanicorum

innui, ad alias motiones corporum elevandorum s ut si ex navi in altiorem fluminis ripam onus transserendum esset in facile traduci posse ita mani sestum est, ut pluribus non sit opus, si accuratc examinetur altitudo , ad quam deducondum est, Beamplitudo seu distantia parallelarum, intra quas obliquus motus perficiendus est , ut vecti congrua longitudo statuatur, Mopportuno loco collocctur, ubi eam anguli R PT inclinationem habeat, cui Sinu S Versus RN respondeat.

CAPUT XIV.

Remonum vires is agenda nari expenduntur.

REmum, quo naves aguntur, Copensibus, & Plataeens bus

debemus, ut Plinius lib. I cap. 36. seribens ait, Remum Copa , latitudinem ejus Plataea i utraque est Boeotiae urbsὶ invenerunt l, & nomen ipsum ab inventoribus inditum videtur, nam Graecis κω γη Remus, πλατη Palmula, latior stilicet rem pars dicitur. Ratem siquidem conto propcllere rudis adhuc ars nautica noverat, ubi fluminis non admodum alti fundum pcrti est pertentare licebat s at ubi uberhor unda prohibet, ne fundum attingatur, Opcram luderet, qui navim

conto AB impcllere se posse sibi persuaderet, nisi forte extremitati B lignea tabellam adjungcrct , ita levem , ut sponte sua innataret ι illam enim per vim velociter immergenti obliquam, aqua resisteret, & navis alIquantulum romoveretur : caeterum ingcias ciset abor in conto retrahendo, & tabella ex aquis extrahcnda, etiam si scalmo tigil lus longiustulus EF ad perpendiculum infigerctur , ex cujus summo verticCfunis E Ι penderet, fune autem contus medius in I suspenderetur. Quare opus fuit instrumentum moliri, Disitigod by Cooste

479쪽

Liber quartus. CAPuT XIV. 433

moliri, quo & facile uteremur, & aliquod laboris compendium invenirCmus. Ratione suae longitudinis ad unum aliquod vectis genus referendus est remus, ad cujus caput applicatur potentia , videlicet rcmex; extrema palmula immergitur aquae, & circa medium innititur scalmo r sed aquae ne λ an scalmo 3 ratio fulcri conveniat, disputatur. Si Aristoteles audiendus cst et mechan. quaest. 4. hypomochliora sit scalmus, sat enim illa , pondus vero mare es, quod propellat remus , vectem autem movens irae es remex. Id quidem verum esset, si quis anchoris nondum solutis, & stante navi, adumbrata ad speciem remigatione se exerceret; nil enim prae staret praeter aquartam impulsioncm. Caeterum nautae remorum pulsu non aquam verberare, sed navim impellere contendunt ..Igitur aqua , cui remi palmula immergitur, divisioni rosistens, atque impediens motum palmulae , hypomochiij, cui vectis, hoc est remus, innititur, ratIonem habcti navi S vero ipsa , quae promovetur, quatenus est scalmo con juncta, utique est pondus , ex cujus movendi, non ex aquae repellandae difficultate aestimandus cst nautarum labor : alioquin codem rcino , qui scalmo similiter insisteret, aequalis labor ellet, sive actuarium, sive corbitam impellere oporteat; pari siquidem aquae occurrit Utrobique palmula. Manifestum est igitur plandus vecte promovendum navim csse, non aquam, ac propterea hypomochlij vices aquam subire, adesique rennum censendum csse vectem secundi generis ,-cujus extremitates potentia α

Hinc est aliquod temper haberi laboris compendium , ponderis enim motus, qui vecte perficitur, minor est motu potentiae remi capiti applicatae, illud enim minus, haec magis ab hypomochlio diitat. Motus, inquam, qui Vecte perficitur, mInor est motu potentiae ; fieri enim contingit, ut vi impressi impetu , etiam cedanteὐremigis impulsione, navi S promoveatur, adeo ut pro ratione impetus multo maior sit navis motus, quam potentiae impellentis. Verum hoc non ex vecte ob idipsum, quia vectis cst, oritur, sed quia navis innatans aquae non eam invenit a corpore fluido rusistentiam , quam caeteroqui CX mutuo trita inveni uia pondera corpori solido insistentia, etiamsi vecte horizontaliter moveantur ι ac proinde impressiis impetus,

480쪽

434 Mechanicorum

cellante vi externa , non statim perit. Id autem intelligendum est, cum in lacu vel tranquillo marI navigatur, cum scilicet

aqua suo cursit non adversatur motui navis : nam si adverso flu- nisne promovendum sit navigium, contrarius aquae impulsus

impetum a remige impressum elidit, fierique potest, ut utilius accidat navim trahere, quam rcmigando impellere, ne sublatis ex aqua remis navigium Vi aquae fluentis retro actum eo redeat , unde discessit, & alterna remorum immersione atque extractione opera ludatur: praeterquam quod quo magis immersa remi palmula ab adverso flumine repellitur, co amplius detrahitur motui navis. Ideo quamVis navim trahens plus laboris simpliciter impendat, quam remigan S, facit tamen operae pretium, qui enim navim adverbus profluCntem trahit, Ctiam rcti iaci, ne retrorsum agatur , at qui remo Impellit, sublata ex undis palmula , recessum impedire non valet.

Cum itaque remus vectis si secundi generis, remigis vires aestimandae s lint ex Ratione, quam longitudo remi habet ad illam ejusdem mmi partem, quae aquae & scalmo interjecta est; haec siquidem Ratio est motuum, ac proinde & momentorum, ut sepius dictum est. Remi autem longitudincm non absolutam intelligas; sed primum ea demenda est palmula particula, quae aquae immorgitur; quippe quae aquam repellen, qua ii hvpomo-chlio incumbit. Deinde attendendum cit, quam remi partem remex apprehendat; si enim plures eundem renuina agitent, ut in triremibus, non sunt aequalia momenta singulorum, sed ejus, qui scalmo propior cst, minora sunt sperinde atque si remo adeo brevi utcrcturὶ ejus, qui remi caput apprehendit, maxima sunt momenta; medij autem medio modo se habent. Quare longitudo vectis in remo definitur intervallo, quod inter aquam, & remigis manum interjectum est , ponderis distantiam ab hypomochlio metitur intervallum, quo scalmus ab aqua palmulam excipiente disjungitur. Si igitur intervallum illud est hujus intervalli duplum aut sesquialterum , momcnta PΟ-tentiae ad momenta ponderis Rationcm habent duplam aut sesquialteram, & quaicior remiges ad promovendam navim tantumdem fere valent ac sex aut octo , qui pari conatu navim candem sine remis propCllerent, aut traherent. Dixi, fere, quia cum motus cujus ibet vectis sit circularis circa punctum hyp

SEARCH

MENU NAVIGATION