R. P. Pauli Casati Placentini Societ. Jesu Mechanicorum libri octo, in quibus uno eodemque principio vectis vires physicè explicantur & geometricè demonstrantur, atque machinarum omnis generis componendarum methodus proponitur

발행: 1684년

분량: 826페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

Liber quartus. CAPuT XIV. 43s

mochiij, remex, qui in dextero navis latere remigat, secundum vectis naturam arcum describit ad dexteram inclinatum, id quod pariter contingit sinistro remigi arcum sinistrorsum describenti: Cum autem navis non nisi unico motu moveri possit, ex his duobus circularibus sibi advertantibus resultat tertius medius, scilicet rectus , qui proinde tantus elle non potest, quantus ellet, si sex aut octo homine, aequali nisti navim sine remis impellerent aut traherent ι quia contrariae illae directiones ad dexteram Sc ad sinistram nequeant in tertiam mixtam directionem coalescere, sin E aliquo impellis detrimento. Quod si remiges omnes non consentirent in deprimendo, impellendo, atque extrahendo remo, sed aliJ alio, praeverterent, non solum id incommodi accideret, quod ab instituto itinere deflecteret navis in alterutram partem, nisi aequalis utrinque e siet impulsiis, verum etiam retardaretur motu S, tum quia minor Impulsus paucioribus navi imprimitur, tum quia remi tardiores, reliquis elevatis, adhuc immersit dum communi navis mota moventur, miniis impellunt aquam post sic fugientem, & palmulae latitudo occurrenti aquae obversa moram inscrt, ut eam dividat ; cx quo fit, ut aliquid impetus ab aliis remigibus impressi deteratur, qui citra hoc impedimentum adhuc perseveraret. Sunt scilicet plures remi plures vecte, , quibus Idem pondus movetur i nisi remiges omnes conspiraverint, aut navis tardius movetur, aut aliquorum labor augetur : haud secus ac si plures homines uni v ccii ad Pondus aliquod elevandum applicarentur , uno aut altero cellante reliquorum nisus augendus csset, supplementum desidiosorum. Ex rationibus Igitur vectis satis fit quaestioni ab Aristotele

propositae, Cur ', qui tu navis medio sunι remiges , maxime navim

moυeut 8 Allatam a Philosopho responsionem intactam relinquo; an fatis commoda sit, alij examinent. Remigum alij in puppi constituuntur, qui Thra nitae dicebantur, ut est apud Suidam, alij in prora, qui Thalami; seu Thalamitae, alii in navis medio,

qui Zygitae : dc quamvis omnes ad promovendam navim suum conatum conserant, non tamen omnium aequalis est labor, aut par in movendo elficacitas , quia non secundum eandem Rationcm singulorum remorum longitudo in partes a scalmo distinguitur , Id quia puppis altior est, spatium angustiun, major

482쪽

ues Mechanicorum

remi pars extra navim est, parumque a scalmo distat remex sideo motus potentiae ad motum ponderis minorem habet ratio. ncm , quam si brevior ciliat inter palmulam, & scalmum , longiorque inter scalmum & remigem distantia , ut contingit in medio, ubi navis depressor est , 5 maximam habet latitudinem ; pondere mim minus distante ab hypomochlio , majora

stant potcntiae momenta, cum Cadem ponatur utrobique vectis

longitudo. Quae autem de puppi dicta sunt, saltem quo ad spati) angustias, etiam de prora intelligenda sunt, quae quia depressior cst puppi , & aliquanto altior quam circa medium,

propterea Thalamiorum labor medius est inter Granitarum &Zygitarum laborem. Dicuntur autem rumigcs, qui In navumedio sunt, maxime movere vim , non quia navis motus, qui circa hypomochlium tanquam circa contrum sit, ibi sit ma)or motu, qui fit in puppi, si remiges parem arcum describant, nam potius oppositum contingit, sed quia remex in medio minorem inveniens ponderis movendi resistentiam plus navim impellit, quam si in puppi pariter conarctur, ubi eodem nisu non potest eodem temporis spatio tam amplum arcum dc scribore. Propicrca fortissimi remiges ad puppim statuuntur, ut majore impetu producto vincant majorem resistentiam ; ideόque Thranitis praeter publicum stipen)ium etiam CXtraordinarium datum commemorat Thucydides lib. s. Haec vero, quae de Antiquorum navibus magi5 proprie dicuntur , quarum forma lnostris dissidebat, nostris tamen celocibus aut triremibus scrvata analogia accommodari possunt , nam ctiam apud nos scalmus ad proram & ad puppim ascendit, de in medio major est navigi j amplitudo, ita ut, licet remorum capita in eodem rect linea juxta navigij longitudincm constituantur , dispari tamen Ratione Λ scalmo distinguantur in partes. Sed praestat ipsum navis motum paulo attcntius consilerare; quandoquidem si hypomochlium esset prorsus immobile , Scaqua locum non daret palmulae urgenti, utique motus navis ad motum capitis remi in ea cset Ratione , quae intercedit inter distantias scalmi, de capitis remi ab aqua. Nam si palmula B immota maneret, & scalmus Clici in C, motus immigis A D ad motum navis C E cstet ut A B ad C B. Contra vero si aqua nihil prorsus obsisteret remo sicuti contingo-

rcta

483쪽

tet, si illo admodum lente moveretur , aut palmula nimis obliqua aquam finderet in tantumque palmula retrogrederetur per b H , quantum remex per A Dprogreditur, immota mancrct navis in C: id quod etiam contingeret, si regrciliis B H ad progressum A D esset in Ratione C B ad C A. Quod si palmula a profluente rapta ex B in L majus spatium conficeret, quam remex cx A in D

aut saltcm BL ad AD esset in majore i atione quam C B ad C A

utique navis ipsa retrocederet, dc scalmus ex C veniret in F. Cum igitur promoveatur navis, dc aqua

palmulae obsistens sit hypomochlium mobile, nccelle est pro- grcsiu remigis A D minorem elle palmulae regressum Bl , ut scalmus ex C propellatur in E. Quare quo magis aqua resistit,

minusque palmula movetur in Oppositam remigis motui partem , magi S promovetur navis, quia majorem impulsum recipit. Malorem auecm aquae resistentiam efficere potest aut velocior

remi motio, aut major palmulae immersio: constat si quidem, si baculo aquam lente dividas, vix percipi in illa scindenda laborem uelat fovelociter baculum immerstim agitare libeat, multo validius illam resisterc : similiter quo major palmulae immcr e pars plus aquae propulsat, eo majorum invenit resistentiam, difficilius enim multa, quam modica aqua dividitur. Verum cum sestinato opus est, satius est velociter renium movere, SI parun, immergere palmulam , ut frequentiori remorum percussione plus impctus navi Imprimatur. Quod demum spectat ad remi motum, unum superest observandum, videlicet, non eum tantummodo motum capiti rc mi tribuendum, qui respondet partibus navis, quatenus cx remigismo sculorum contentione atque membrorum inclinati Onc pcndet, cujus mensuram definiret perpendiculum a capite remi in siibjectiim navis planum descendens, N. in eo remi Her describens ; scd praeterca addendus est motus navis, qui omnibus in navi existcntibus communis esst, adcb ut navis vi rumorum acta M in m

484쪽

ue a Mechaniconum

moveatur a motore transsato. Quapropter si A D est universus capitis remi , seu manus remigi, motus, demendus cx illo est navis progresstis C E , dc residuus motus a remIgis conatu, quatenus remum impellit, pendet. Sed antequam ab hac remorum contemplatione animum avertamus, placet in nucre, quae de Sinensium remis attigit Atlas Sinicus in Praefatione pag. IO, ubi de P raesectorum navibus , quae nostris triremibus aequales s unt, haec habet. Dum

cessast ventorum flatus , Ad Πι ae, . ιuat , quι remulco trahant, aut remis moles tota Impellitur motu ad modum Oauἀae piscium , methodo faciis , ct compendroia , Τ Upe siue ulla aqua percussione, extractioneve remi , vel remo unico 8ropestitur se dir itur navis ; adeoque unus h cfex aut ocro no fratibus nautis aquivasit. Postremum hoc de uno remige sex aut Octo nostratibus nautis aequival Cnte,

adeo magnifice dictum videtur, sed adeo Jejune expositum, ut verba mihi dari non facile patiar, nec me libenter praebeam credulum : fundamentum constituendae fidei fuisset remigandi ordo descriptus , remorum forma atque positioivcrbis auticorusmo proposita, ut, quanta sint remigi, Sinici momenta, innotescerent , aliam enim utique a nostratibus remorum so mam esse necesse est, quippe quos flexiles e sic oporteat, ut admodum caudae piscium moveantur ι hi scilicet postremam corporis sui partem flectunt prius atque contorquent, ut caudam postmodum velociter porrigenteS aquam VerbCrcnt , qua rC-L iistente conceptus Impetus totum corpus promoveat, quandia ille perseverat. Ubi animadvertendum cst, quam sapienti naturae instituto factum sit, ut pisces caudam lentius infectant, sed velocius explicent, inflectant Obliquam, explicent emctam , si enim creetam caudam velociter flecterent, ita aqua resist rei, ut potius retrocederent, quemadmodum Astaci fluviatiles t cammaros , alij cancros fluviatiles vocant , recte ne P an perperam ρ non est hujus loci examinare quando timcnt, cauda aquam valide percutientes, ac quasi ad se velociter trahentes non procedunt, sed retrorsum curvata cauda seccdunt 'Sicctiam contingeret cymbar, si quis in puppi stans ligneam tabellam cxtremae perticae infixam aquae a tergo positae immitteret, perticamque ad se velociter traheret, nam cymba retrorsum

agi videretur. Cisa autem pisccb caudaminoblique S lcntaus inflectant

485쪽

Liber quartus. CAPUT XIV. 419

inscctant, minorem aquae resistentiain percipiunt. Quare, ut remus suo motu imitetur motUm caudae piscitura , opus est crectam palmulam hoc est, in plano vcrticali longitudinem navis oblique, aut ad rectos angulus, secante existentem in aquae occurrore, ut aqua resistente propcllatur navi, , candem vero palmulam postea Obliquam feri, nedum, intra aquam retrahi tur ad iterandum impulsu iri, tantam inveniat resistentiam, sed aquam facilius findat. Hinc con)ectura alI qui ducebar aliquando ad luspicandum, an ita remi palmula reliquae remi longitudini adnexa esct tibula plicatili, ut, caera remi caput puppim versus, palmula verb In Oppositam partem impelleretur,ta cc occurrenti aquae cederct, Canaque oblique finderet mcdi ca manus remigis deflexione renium interim' contorquentis. Sed , ut quod res est eloquar, VCrcor, nc argutUm nimis, vixque aliquid habens compendij, artificium hoc videatur : nam ic nostratus cumbulari j communi renaO cymbam ex puppi agentes eam propellunt, dc dirigUnt aquam non percutientes, nec remum extrahentes, cujus Varia inclinatione, loco guber naCuli , cymbae motum temperant rumigando. Ut quid ergo rcnium ita duas partes, quae fibula jungantur, divisum adhibe res quippe qui noceat potius; nam remigis motus in proram directus nullum impulsit in imprimit navi, nisi quando iterum rectus factus fuerit remus. Scd fectatur 5 dirigatur remus in

morem cauda: piscium I quid hoc, ut unus remex sex aut octo nostratibus nautis aequivalcat. Hac autem oblata occasione cum varias excogitaverim rationes utendi rcm is aquae semper immersis, liceat mihi per lectoris patientiam unum propCnere, quod fortasse nec incommodum , nec inutile accideret, si in usum deducere cur, tunc ma XIm C, cum plures hinc hinc reta miges adhibentur, qui navis aequilibri a non officerent: neque cnim facile aut horellem , ut levioribus cymbis methodus haec

communis ellet : quippe quae deficiente ponderis hinc S hine

aequalitate in alterutram partem nimi, inclinarentur, nec citra casiis nautae , aut eversionis naviculae periculum. Remiges

statuo hinc & hinc scalmo insilentcs , id quod incommodum non erit quandoquidem additis cxtrinsecus opportunis fulcris crassiorum satisque firmam tabulam impono mediocris latitudinis a scalmo distantem tanto intervallo , quan-M in m 2

486쪽

6o Mechanicorum

to opus cst, Ut intc dici valeat remus, commodeque agitarie externam autem additae tabulae oram ambiat limbus, ne facile pes labatur, altCrum cnim pedem tabulae, alterum s calmo commode imponere poterit remex. Remi longitudinem definit altitudo scalmi fere supra navis fundum, addita mediocri hominis altitudine ;ipstatue remi capiti cylindrulus transversarius injicitur, ita tamen, Ut in eodem plano inveniatur Cum remi palmula r apprehenso si quidem utraque remigis manu hinc dc hinc cylindrulo, palinulae planities aquae Obvertitur,camque impellit , apprehensa autem

altera tantum cxtremitate , sive At si-vo B, quando retrahitur remus, palmula DE aquam findit, est quodammodo parallela carinae. Duplicem

igitur motum remo conciliarc oportet,

alterum quidem a puppi ad proram, dc vicissim, cum scilicet ina pellitur, & retrahitur, alterum vero circa situm axem longitudinis, ut convertatur nunc ad impellendam, nunc ad findendam aquam. Primus motu S perficitur, si ferrco circulo H I remus inseratur duos polos habenti;quorum alter scalmum alter additam tabulam ingrediatur sive potius excavatae congruae crcnae incumbant, ut extrahi pro libito pollini) sintque facile versatiles diremus enim in eodem plano vcrticali semper existens deprimi potest, ut hori Zontem versus inclinetur,atque iterum clevari ac etiam in oppositam partem inclinari. Secundus autem motus ficillime habetur, s remo ferreus rotundas claviculus F adjiciatur circuli H I supcriorem partem contingens , impedit Cnim, ne remus deorsum prolabatur, adc6que nullo labore converti tur circa axcru suae longitudinis remus, dimissa alterutra cylindruli A B extrcmitate, quando retrahitur. Inventum hoc rudi ter propositum expolire , atque accuratius CXcOlcre poteris, ingeniose Lector, qui fortasse tua industria consequeris artem mihi ignotam remos ita disponendi, ut remex unus pluribus. nautis aequivaleat, quemadmodum dς Sinensibus narratur

CAPUT

487쪽

CAPUT XV.cuomodo Naves a gubernaculo moveantur.

REs cst, cui assiduus usus admirationcm detraxisse videtur,

non tame n/propterea minus habet admirabilitatis, motus scilicet navium, quae t gubernaculo reguntur, clim magnum pondus temporis momento moveatur. Nam & Apostolus S. Jacobus hi Canonica Epistola cap. 3. ait, Ecce cirmaves cum muna sint, er a ventis vaudis minentur , circumferuntur a modico gubernaculo , ubi impetus dirigentis voluerit. Et Aristoteles Mechan. quaest. I. inquirit. Cur parvum existens gubernaculum, se in ex remo navigio, tantas habet vires, ut ab exiguo temone , ct ab homi-ms unius viribus alioquin modice mentis, magna navigiorum moveamintur moles Z Partes duas in gubernaculo invenimus I alteram CX-trinseclis navi adjectam, ligneam videlicet alam, sive cardinibu S , circa quos converti potest, postremae puppis parti aflixam, sive ad latus puppi adjacentem, tignoque, quod cx scalmo assurgit, adalligatam, prout maritimo vel fluviatili itincri destinata sunt navigiae , alteram intra navim, temonis in morem , ex Cujus convelsione aut pars. illa externa in oppositam magam convertitur, ita ut deducta inumnis extremitate ad dexteram, gubernaculi ala extremae puppi adjacens in sinistram circa suos cardines deflectat, & vicissim haec ad dexteram, temone in si nistram conversor aut in navigiis, quorum in fluminibus usiis est, gubcrnaculum ad puppis latus habentibus, depleta temo-mone superior extremitas alae in triangulum subjecto cylindro infixum consormatae propius accedit ad navim, temone autem elevato ab illa recedit: contra vero si ala anfra cylindrum constutuatur, c jus extremiras' inscrior ad navim accedic temone cle- . Vato , a navi recedit temone Ps madmodum mitem adii ropellendam navissi instituti seneremi, ita ad ejus, i in dirigendum statque Pro Opponnitate in dcxteram aut in snistram inclinandum', clavus ad-

488쪽

4 6 L Mechanicorum

jectus est. Quamquam enim remorum pulsu navis acta proram in dexteram obvertere possit, si remiges sinistri cellent, atque e contrario In sini stram cellantibus dexteris , aut iam vento navim impellente fieri pollit haec in alterutram partem declinatio modo pallo, modo contracto velo, ut me Observasse me

mini , cum ex insula Scelandia per fretum Orestanti cum in Scaniam Et singora scilicet Lissem burgum ). navigiolo transfretarem : id tamen longe facilius, atque ad unius gubernatoris arbitrium perficitur converso opportune:clavor, ut quotidiano experimento docemur.

Porro dupliciter gubernaculi motum considerare possumus, neque enim eadem est ratio, cum navis quiescit, nullusque ethaquae motus, atque cum navis vento seu remi S agitur, aut aqua

ipsa movetur. Et quidem si navigium in aqua immota quiescat, qui gubernaculi temonem movet, est potentia applicatavcc li, cujus hypomochlium est aqua, si navis non lit tantae gravitatis, ut facilius Ipsa moveatur, quam totaraqua propcllatur ab ala gubernaculi ue & tunc cst vectis secundi generi S , nam puppis , aqua resistente, se tedit ad dexteram aut ad sinistra

sequens temonis conversionem. At si tanta sit navis gravitas, ut multo facilius tota aqua propcllatur, quam navi S loco moveatur , vectis est primi generis habens hypomochlium in cardinibus , circa quos gubernaculi ala convertitur , pondUS autem , quod movetur, est aqua , quae eo facilius, min0ri scilicet labore, propellitur, quo longior est temo i tunc cnim potentia plus habet momenti. Hinc duplex vectis ratio Invcnitur, c unaliqua ex parte aqua, aliqua ex parte puppis movetur ue quo in motu satis constat neque motum puppi, fieri circa aquam CX tremae gubernaculi alae respondentem, neque motum aquae respondentis extremo gubernaculo fieri circa caidines puppi inhaeren tes , sed convcrsionem fieri circa punctum aliquod intermedium reciproce acceptum pro Ratione resistentiarum aquae de navis,

juxta dicta cap. s. hujus libri. Cum autem resistcntia aquae aesti manda sit c X magnitudine de figura alae gubernaculi aquam ipsam impellentis, de resistentia navis 3ariter definienda sit tinnex ejus gravitate, tum ex aquae propellcnda: quantitate, dum navis in dexterani aut in sim stram convertitur , traici nullum certum sanctum navibus omnibus commune statui pose ; sunt

489쪽

Liber quartus. CAPuT XV. 63

sunt siquidem hujus odi resistentiae multiplici varietati ob

noxiae.

At vero cum navis in motu est, &. Vento impellente seu re mis agitur, potentia quidem pro temonis longitudine sua ha bet momenta , G ad naVis conversionCm juVat, magis tamen accipiendo vim externam dc ferendo, quam agendo Sc facientado , hoc est retinendo gubernaculum in illa obliqua positione

ad verilis vim aquae in contrarium nitentis, aut resistentis. Quo enim velocius fertur navis, obviam aquam prora scindens illam ita dividit, ut ad navis latera hinc atque hinc Velocius refluat . in puppim ι ubi si gubernaculi alam invcniat rcctam, pergit navis recto itinere , Sed si aqua refluens obliquum gubernaculum ostendat, ut si existen- I te carina A lue fuerit gubernaculum obli- -

quum CD , aqua in alam AD incurrens ''. dum Illam urget , puppim cogit declinare

ra refluente dicta sunt, non ita accipi velim, icut non nisi ab ejus impetu flecti navis curia lG Hsum cxistimes , sed haec deflexio praecipue tribuenda est resistentiae ipsius aquae , inquam, incurrit gubernaculum obliquum, dum navis tota impcllitur ι eis autem major est aquae resistentia , quo velocius illam scindi oportet, ut saepi is dictum est. Ideo quo validiore vcnti aut remorum impuliasii agitur navis, facilius flectitur ope gubernaculi , majorem quippe invenit resistentiam. Cum vero resistCntia haec.cx alia terutra tantum parte inveniatur, necessc est proram in eandem obverti plagam. Cujus rei obvium experimentum sumere quisque potest, si corpus aliquod angulatum: cujusmodi ellet norma, qua ad angulum rectum describendum utinarur in plano inclinato aequabili ac polito deiccndere permittat: nam si, quod pone sequitur, brachium in Ostendiculum aliquod incorrat, illico reliquum brachium ad eam partem inclinari videbit, impetu scilicet promoventc corpus, atque ob cclum impedimentum declinante.

aro id, quod navim maxime movet in dexteram aut sta

490쪽

6 Mechanicorum

nistram, est impetus ab ipso vento aut a remigibus navi impressus ue gubernaculum autem infert moram de impedimentum, ne motus omnino fiat juxta directionem impetus ab impellente impressi : quamdiu vero impedimentum perscuerat, navi S magis aut min is oblique fertur , pro ut modificata impetus directio exigit. Juvat autem, ut dictum est, aqua, quae a prora dividitur, dc ad latera refluit, maxime si advers. flumine, aut con a marini aestus cursum navigatio instituatur ι aucto enim impedimento facilius flectitur instituta progressio ; sed Idcirco etiam

navis motus retardatur magis.

Quod quidem spectat ad gubernaculum extremae puppis planae faciei adhaerens , ut in majoribus navigiis maritimo itineri destinatis, satis jam explicatum est: unum addendum videtur, quod in navigiis ad devehendas merccs fabricatis in fosSa quadam manu fana aliquando observasse me memini ue ex puppI videlicet extrema in acutum assurgente , quasi caudae in morem, clavus longius protendebatur apici puppis in si stens remo absimilis tantum, quatenus palmula paulo latior, nec juxta scapi longitudinem darecta, sed inflexa intra aquam Immei gebatur; caput autem temonis fune jungebatur navigiJ plano ita, ut gubernaculi pars externa suo pondere recidere nequiret, ac fundum aluci non pcteret, sed palmula paulo infra aquae superficiem consi stet et. Hinc enim fiebat, ut lcmonis capite in alici utram partem adducto in eandem puppis recederct aqua resisten-xe palmulae, ac proinde prora in oppositam partem obvCrtcrCtur: perinde atque in cymbis gubernaculo destitutis clim i cmi ad latus extremae puppis directe immersi caput ad se retrahit nauta, puppim i psam impellit, ac proram in oppositam pa ietem convertit. Huc spectare pollunt, quae habet Atlas binicus pag. a z3 in XI Provincia sokien loquens de flumine Min,quod cx Puching ad oppidum usque Xui ken per valles & saXa ingenti impetu ac violentia volvitur, inde placidis limum flumen est sa& quantumcumque viOlciatum enavigatur tamen a , Ini, coΠ- ,

sueta illorum industria, ac parvarum navicularum artificio : hae Cnim nave S clavum, ut aliae non habent, sed duos longissime Porrectos, ad puppim Unum , ad pro iam alterum': his pcr sa Xa ac scopulos promi iaciates facillime ac velocissime naves , ac si fraeno cquos continerent, dirigunt.1 Haec ibi.

SEARCH

MENU NAVIGATION