R. P. Pauli Casati Placentini Societ. Jesu Mechanicorum libri octo, in quibus uno eodemque principio vectis vires physicè explicantur & geometricè demonstrantur, atque machinarum omnis generis componendarum methodus proponitur

발행: 1684년

분량: 826페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

Sed ut aliquid etiam de gubernaculo ad puppis latus constituto in navigiis, quorum potissimus ustis est in fluviis, dicatur, animadvertcndum est hujusmodi navi ia non solum proram. scd Sc puppim habere, quae oblique assur lates in acutum desinunt , gubernaculum autem constare ex cylindro obliqud descendente juxta puppis longitudincm, atque ex ala triangulari ut plurimum sursum respiciente, cujus satus unum cylindro congruit , cui infixum cst. Quandiu ala stirium respicit. nitul impcdit navis motum, aequaliter enim aqua lianc &. hinc fluit, ac proinde navis sertur juxta impetus a vento alat a remi--githus impressi directioncm sidcm dic, cum navis trahitur, quam sequitur, nisi aliquid fortuito interveniat, a quo turbetur motIS, & praetor nautarum voluntatem alio flectatur. Quod si convoluto circa situm axem cylindro, ala in hanc aut illam partem VCrtatur, jam occUrrit aquae, ex cujus resistentia impedimentum objicitur navi, ne recta feratur, sed in alteram par-.tem dctorquetiar: nam si depressis temonc, qui prius crat horizonti parallelus, ala versus naVim inclinctur, aqua intCr gubernaculum de navim intercepta resistit, atquc interfluens conatur alam gubernaculi in directum restituere: qua propici puppim in dexteram trahens, illique ad dexteram resistens s clavus scilicci dextero puppis lateri adjacet) proram Obvertit ad sinistram. At si gubernaculi ala in oppositam navi partem extrorsilm vertatur, obviam habet aquam externam, qua resistente repellitur puppis in sinistram, & prora in dexteram convertitur. Quod si alam triangularcin placeat potius cylindro subjicere, clevato temone ala accedit ad navim, & depresso temone ala recedit a navi : quapropter ibi puppis repellitur in sinistram, hic ab aqua 1ntercurrente trahitur in dexteram , motusque oppositi prorae

convcnitant.

Ex his facile innotescit, quid praestet gubernaculum inter puppes duorum pontonum, quos impositus pons jungit, validusque rudens congrure longitudinis retinet, ne secundo flumine rapiantur ι prout enim in hanc vel illam partem gubernaculi ala vertitur, obvium habet interjectarum aquarum impctum , quo propellitur in advcrsam partem , eaque ratione trajicitur flumen, ut in Pado dc aliis Galliae Cisalpinae fluviis passim

492쪽

66 Mechanicorum

Illud postremo consideratione dignum est, quod ad ipsius

navis conversionem attinet nimirum quodnam sit punctum circa quod convertitur: Manifestum est Cnim neque circa puppim tanquam circa centrum describi arcum a prora, neque vicissim circa proram quasi centrum arcum a puppi describi, quia aquae quantitas respondens longitudini carinae plurimum re sirit, ne circulariter moveatur tota ad Cand Iam partem, Cogeretur scilicet nimis amplum arcum describCre, nimisque velociter moveri in latus, ut per destinatum navigationis Rumbum nova toxodromia institueretur : facilius igitur convertitur navis, si dum pars anterior prorae aquam in dexteram propellit, reliqua pars posterior puppi proxima aquam repellat in sinistram, utraque enim extremitas minore arcu descripto ad majorem angulum carinam inclinat atque deflectit a lineta prioris cur sis, & minore velocitate aquam urgens minorem invenieresistentiam. Fit igitur conversio circa punctum aliquod medium inter proram & puppim ; illud autem est, circa quod natura tacilius astequitur propositum, & minore motu removetur impedimentum, quod ab aqua Occurrente infertur, quae cum

dividatur a prora, refluat'ue juxta navis latoera, aequaliter quidem a prora dispertitur, sed ubi navis ventrem, hoc cst amplis. simam navigij partem praetergresta est , ostendens ex altera parte gubernaculi alam fluere non potcst, qua velocitate flue rei nullo objecto offendiculo; propterea aquae refluenti cxadversis navis latere objiciendum est oblique puppis latus , ut illa pariter lentius fluat, divisoque impedimento aequales aquae portiones ex utroque puppis latere fluant. Quare probabili conjectura existimo conversionem fieri circa illud carinae punctum, quod respondet maximae navigi j amplitudini ; pars quippe navigij anterior juxta sitam lacitudinem occurrens aquae invenit resistentiam ι aqua igitur incurrens in gubernaculum movet partem posteriorem in latus, ubi non est tam valida aquae resistentia. Cum autem in majoribus navigiis praecipuus malus statuatur in maxima navigij amplitudine, hoc est, ubi carinae longitudo besscm relinquit puppim versus, & trientem vers is proram, carina ad proram spectans minus movetur quam quae ad puppim , sed propter notabilem prorae projecturam si pars na- is suprenia inspiciatur , malus ille cst circa mediam totius navis

493쪽

vis longitudinem , ibique fit conversio. Caeterum quicumque navis formam , tormentorumque bellicorum dispositionem ac numerum obscrvet, utique centrum graVitati, inter puppim de malum praecipuum intcrjectum clic assii inabit i praeiertim cum id necesse sit, ne veniorum vi prora nimis dcprimatur, id quod multo noni festius innotescit in minoribus navigiis, si forte velo uti contingat, malus enim maxime ad proram accedit. Sit igitur carina A B, maxima navis latitudo HI, malus primarius in G , centrum gravitatis navigilex. gr. iii K. Duo fiant principia movcntia , unum cst ventus in G , alterum est aqua refluenS in AD: duo pariter sunt hypom actilia, seu impedimenta , vento resistit gubernaculum AD , propterea navim mo

tione transversa promovcns dransfert cen

trum gravitatis Κ versus hi: aquae refluenti resistit vi, venti in G, ita ut non valgat navim rctrorstim agere, propterea puppim ex A transfert in E , dc ccntro gravitatis Κ impetum imprimit dirigentem versus Ι , cui tamen praevalente impetu venti dirigente

versus H , obliquus navis motus cssicitur. Quare duple' est vectis secundi gcneris ι aqua in A D ad resistentiam centri gravitatis Κ habet momentum ut A G, seu D G, ad K G : Ventii, in G ad ejusdem centri gravitatis Κ resistentiam habet momentum ut G A ad Κ A. Ex quo constat majorem quidem esse Ra tionem A G ad K G minorcm , quam ad K A majorem; sed

multo validiorem potentiam esse ventum , quam aquam refluentem, nisi sorte addatur naturalis fluXus aquae, qui aliquando praevalere dignoscitur ex Occultis Maris Currentibus , quae navim aliquando retrorsum agunt Contra vim venti. Sed quo niam tam varia & multiplex est naviSiorum forma , nec in iis construendis Omnes artifices eandem sCrvant partium membro-rtimque Rationem, nulla assignari potest certa Ratio, quae intercedat inter distantiam centrI gravitatis ab cxtremitate puppis , atque distantiam puncti, circa quod fit conversio, ab ea

dem extremitat .

Hic autem ne quis facile smiliter labatur fateor me ali-

494쪽

46 8 Mechaniconum

quando veri quadam specie deceptum existimasse intervallum

inter cxtrcmam proram & punctum conversionis ad quartam totius longitudini, partem proxime statuendum esse , ducebar scilicet quadam analogia desumpta ex cylindro ligneo innatante, cujus quiescentis extremitatem si tanto impetu percusseris, quo certum spatium percurrat , videbar mihi rite inferre punctum, circa quod convertitur, distare ab extremitate percussa ad totius longitudinis dodrantem: satis enim ipso usu innotesccbat, nec punctum medium, scilicet centrum gravitatis, ncc oppositam extremitatem esse centrum Conversionis. Vidc-batur autem naturae stia jura tueri conanti valde consenta neum, si corpus amans quietis externo impulsiti ita obsecundet, ut quam minimo totius corporis motu impressus impetus Partem percussam pro suae intensionis modo tran,ferat

Sit enim Cylindrus A B, cujus medium atque centrum gravitatis C : A E vero sit totius longi indinis dodrans : percutiatur CX tremitas A tanto,impetu,

quanto illa serri possct per spatium A D, si m

veretur circa centrum C.

Ducatur igitur pcr Crecta D O aequalis toti cylindro , qui si moveretur circa punctum C, utique suo motu describeret. duos Sectores, A C D, dc B C O. Item per E ducatur ipsi D O p rallela FI ita, ut ipsi E A aequalis se E F, & ipsi E B aequalis sit EI. Cylindrus igitur A B conversione facta circa punctum E describeret Sectores A E F & B E I duobus prioribus similes. Sunt autem Sectores similes, ut quadrata Radiorum ι quemadmodum facit E colligitur ex a lib. Ia: atque ideo , cum Radius A C ad Radium A E sit ut a ad 3, Sector A CD ad Sectorem A E F est ut 4 ad 9 : & quia Radius B C ad Radium B E est ut 1 ad 1, Sector BCO ad Sectorem BEI est ut 4 ad i. Motu igitur cylindi: c1rca centrum C ad motum circa centrum E est ut 8 adi o, si Sectores similes describantur. Atqui impetus impressiis solum potest extremitatem A tr sferre per spatium a cluale

ipsi

495쪽

Libor quartus. CAPuT XV. 469

ipsi A D r est autem arcus A D ad arcum A F smilem, ut Radius A C ad Radium A E , hoc est ut et ad 3 ) igitur eandem

transfert solum per A G bessem arcus A F, ac proinde motus est per Sectores A E G & BE H, qui ex ult. lib. 6. sunt bes duorum Sectorum A E E & B EI, quorum summa est i o ue ipsius autem Io bes est 6-. Motus igitur circa centr0m E minor est motu circa centrum C, & impetus impressus aequaliter transscreextremitatem A.

Fateor potuisse statui A E mediam proportionalem inter totam longitudinem A B & ejus semissem AC, & motus fuisset paulo minor. Ponatur enim tota A B 1 ooi AC ioo , est A EI AI proxime : igitur ut quadratum A C ad quadratum A Emediae proportionalis, hoc emit Io ooo ad I9994, ita Sector A CD ad sectorem A EF similem & ut ipsius CB Ioo quadratum Io ooo , ad ipsius EB 19 proxime quadratum 3 8i, ita Sector B C O ad Sectorenet similem B E I. Quare summa Sectorum A C D, B C O est 1 oo oo, Sectorum vero A E F, B E I est 13 7 1. Sed quia ut A C ad A E, ita arcus A D ad arcum A F, quarum partium A D est Ioo , A F est i I proxime: SI asI impto arcu A G Ioo, summa Sectorum AEG & BE H, ad summam Sectorum A E p & B EI erit ut ioo ad I, hoc est, uta66 9 ad 13 71.: minor igitur est quam summa Sectorum

summa Sectorum AEF, BEI ut a soco , bes autem I 6666- qui excedit numerum superius inventum i6649 adeo modico intervallo, ut contemnendum sit 1 cum maxime impetus per amcum AF aliquantuis majorem motum essiciat quam per circumserentiam circuli minoris, ac propterea censcndus sit arcus A G aliquantulum major quam arcus AD, idcirco vero pi

pior est A E dodrans totius longitudinis A B, quam A E media proportionalis inter A C & A B. Verum quae de cylindro in aqua quiescente dicuntur satis

probabiliter, non omnin5 congruere possunt motui navi S, quae praeter motum aquae percutientis gubernaculum promovctur a Vento alit a remigibus , dc praeterea non habet aequabili ductu constitutam figuram , quemadmodum cylindrus et propic re

huic analogiae non acquiescendum duxi. Sed dc illud addun- . N n n a

496쪽

Mechanicorum

dum, quod neque de cylindro satis certus esse possum , nam si alia fiat hypothesis, & ad totius longitudinis bcilem statuatur punctum conversionis ita ut senullis A C sit 3, A E vero sit vidc E B sit 1 ι Sector A C D ad Sectorem A EF est ut 9 ad 16, de Sector B C O ad Sectorem B E I est ut 9 ad 4 , igitur summa priorum ad shmmam posteriorum est ut i 8 ad 1 o. Atqui Sector A E G ad Sectorem A E F est ut 3 ad 4 id quod de sinuli Sectore BE H ad Sectorem BEI intelligendum est in igitur, cum AEF sit 16, AEG cst i 1,&cum BEI sit A, BE H est 3, ac proptercq summa Sectorum AEG & B E H est ut i 1 ad 1 una amam Sectorum AC D&BCO ut Ι 8. In prima autem hyp thesi quando crat AC ut a&AEUt 3, erat motuum Ratio ut 8 ad 6 i, quae est planc eadem cum Ratione I 8 ad i s. Cum itaque eadem motuum Ratio sequatur, sive A E sit bes, sive dodrans totius longitudinis AB , cur dodrantem poti is quam bessem pronunciemus, nisi aliunde doceamur

An malus in motu navis habeat Rationem vectis.

NAvim impelli ventorum vi certum est, qui velum implerit

ex antenna suspensum atque expassum, flinibusque, quos Propedes vocant, posteriori navis parti alligatum. Quoniam vero, ut quotidiano usu didicimus, quo altius e vccta fuerit antenna, Co validius, caeteris paribus , navas a vento impellitur, quaeritur ab Aristotele quaest. s. Cur quando antenna Iubhmior fuerit, isdem velis, er eodem vento , eeleritis feruntur navigia e Causam ille ex vectis rationibus petendam opinatur, quas malus sit vectis habens hypomochlium in ea carinae parte, cui infigitur 3 potentia movens sit ventus velum implens supremet mali parti applicatus, ubi antcnna cum malo connectitur , pondus vero sit navigium : quo igitur potentia magis ab hvpom elilio abest, plus habere momenti manifestum cst. Verum non

cgo hic inani labore suscepto, ut Philosophi dicho aliquam verisimilitu

497쪽

similitudinem adjiciam , tempus conteram : Cui otium est, Authores legat. Si quaestio esset, Cur longiores mali sint magis obnoxij periculo fractionis , facile invenirem rationCm veliis , quia ponderis vicem subeunt particulae ipsae, quarum nexus per vim solvendus est in fractione; quo autem longior est malus , ad motum partium , quae dividuntur, majorem Rationem habet motus venti applicati longiori malo, quam motus eiusdem brevio ri malo applicati. Sed hic, ubi de navis motu quaestio est, sive alte assurgat malus , sive brevis sit, semper eadem est Ratio motus venti velo CXcepti, atque naViS. QUOmodo enim plerna, idest ima mali calx, esse potest extremus vectis In carina, cui inseritur, velut in hypomochlio quiescens, navis vero tota simul mota aequali motu, rationem habet ponderis a vecte impulsi 3 nonne hypomochlium, pondus, & potentia aequali plane

ceptus , quam ipsum VClum, nec velum Velocius quam navis 3 dccum ipsa navi plane aequaliter movetur carinae punctum, cui malus infigitur. Quis autem motus per Vectem, qua Vectis est Facultas mechanica, hujusmodi aequalitatem admittit 3 Non igitur malus in motu , quo naVis progreditur , Rationem vectis habere dicendus est. Sit malus C D cujus plerna C inseratur carinae AB, C chesio autem D applicetur antenna cum velo pendente , cujus imae extremitates navis lateribus opportunc ad Ventum excipiendum jungantur. CertUm est malum CD moveri semper sibi parallelum nisi forte aliquanto

plus extremitas D moveatur, sicut in homine plus caput movetur quam pedes supra sphaericam terrae vel aquae superficiem, sed hoc nihil refert in neque posse obtinere rationem vectis nisi comparate ad Cum motum,quo circa C tanquam circa centrum fieret conversio , quemadmodum si deprimenda eslet prora clavanda puppis, ut carina A B non esset horizonta parallela,

498쪽

4 7 a. Mechanicorum

sed B deprimeretur infra planum horizontale & A supra illud

cicvarctur. VCram i praeterquam quod non hic est navis motus, de quo disputatur) observandiam cst in navigiis minoribus, quibus movendis unicus malus adhibetur, hunc statui non in medio navigio, sed magis accedere ad proram, in majoribus autem navibus, quae plures malos habent, maximum quidem malum, cujus validis limae fiant vires, aliquanto quidem magis

ad puppim quam ad proram accedere si longitudo i ii superiori

Parte attendatur) ut in Oceano videre est Anglicas, Gallicas,

Hollandicas naves, comparate tamen ad carinam, majorem Carinx partem puppim, minorem proram respicere. Id autem Co consilio factum est, ne malus centro gravitatis navis respondeat, neque exercere possit munus vectis deprimendo proram,

Puppimque elevando. Quando enim magis ad proram accedit altis, major pars navigij inter malum & puppim interjecta renititur sua gravitate, ne elevetur , quando vero a medio pup- Pim versus recedit, major pars navis, quae deprimenda esset, majorem aquae resi stentiam invenit ue ac proinde servata carinae positione horizontali facilius navis movetur. Hinc tardiorem

fieri navigh cursum contingit, vel quia perperam collocatus est malus, vcl quia pondera in navi non siint rite distributa, adeo

Ut a malo vix absit centrum gravitatis navigh onusti ; tunc enim depressa prora &. carina ad horizontem inclinata major vis ob viae aquae resistit. Quare tantum abcst malus a natione vectis, vi cujus progrediatur navigium, ut potius caveatur, ne vectis munus ille exerceat, motum aliquem cssiciendo , qui cclcritati

non parum ossiceret.

In motu autem majoris navigi j pluribus malis instructi non ius malus, qui praecipuus est 5 maximus, attenditur, sed etiam reliqui : potior tamen ad provehendam navim est malus, qui a medio ad proram accedit, quippe qui navim trahit ; nam qui a centro gravitatis puppim versus rccedit, navim impellit potius, quam trahat: quamquam ille, qui ad puppim proxime spectat,

N. velum hibet triangulare, maxime juvat, ut gubernatori S Pr posito, qui clavum regit, obsccundet ad navis cursum in alterutram partem dirigendum. Verum quicumque malus consideretur, in nullo rationem vectiS reperies, sive ad impellendam, sive ad trahendam navim. Ata

499쪽

At, inquis, si adverso flumine deducendum sit navigium sive a nautica turba sive ab equis trahentibus, cur funis malo, non autem prorae, alligatur, si nihil confert facilitatis applicatio Iotentiae trahentis medio fune ad majorem altitudinem a carina 3 Ego vero ex te, quisquis haec Objicis, quaero, Cur iidem nautae si remulco navim trahere aggrediantur, funem navi non tam alte alligant ue si ex vcetis rationibus illa altitudo aliquod a fert compendium laboris in trahendo. Sed satis utrique quaestioni fustum videbis, si observes non plane aequalemclle in uni Verso alveo aquae altitudinem , ac proinde neque poste navi imaeque senapcrabesse a fluminis ripa, In qua trahentes progrediuntur ue idcirco longiore fune opus est, qui suo pondere sponte curvatus aquam secaret, dc trahentium laborem augeret, aut in occultum aliquem sub aquis latentem obicem incurreret non

sine gravi incommodo, si funis extremitas depressori loco navigil alligaretur; propterea malo altius adnectitur , eo quoquCconsilio , ut si quae virgulta aut arbustulae secundum fluminis ripam occurrant, minori impedimento sint funi oblique inclinato , quam si horizonti esset fero parallelus. Qui vero navim remulco trahunt, non ad cis longE ab illa abesse coguntur, nec

hujusnodi impedimentis obnoxij sunt ό ideo breviore fune

utuntur, quem protae alligant. Caeterum nullae vectis vires

CXCrcentur ; non enim prora infra aquam deprimi, & puppis elevari potest : id quod si contingeret, prora magis demersa plus inveniret resistentiae ab aqua dividenda.

Quid igitur, ais, causae est, quod antenna usque ad carchesum D elevata, magis promovetur navis, quam si tantummodo usque ad E attolleretur quandoquidem nulla vectis ratio hic habetur. Eos, qui cum AristotelC sentiunt, aequivocatione laborare facile ostenditur: quid enim refert, utrum antenna magis an min is etcvetur, si potentia, videlicet ventus velum ini- .plens, illi mali parti applicata intelligeretur, cui antenna ad nectitur haec autem funibus , quos vocant, sursum

trahitur, semperquc, sive altior, sive depressor sit, adnectitur carcheso in D : quemadmodum nauta fune in D alligato n vim trahens, semper in D applicatus intelligitur, quamvis humidiore in loco, quam D, constituatur. Verum non ibi vis venti praecise intelligenda est , ubi antenna est, scd toti malo Oo O

500쪽

Mechanicorum

aut cjus parti applicatur, quae respondet Velo non sol imantenis nae cornibus, sed etiam navi, lateribu S alligato: velum autem in humiliore loco minus recipit venti, quia alta majorum navium puppis nisi ventus ex latere spiret) vento opposita illum subtrahit velo, & praeterea ventus, qui in navis puppim & latera illiditur, reflectitur, & proximas venti partCS turbat, atque aliorsum dirigit, vel saltem illarum impetum imminuit; ex quo oritur minori vi impelli velum. At partes venti sublimiores ab his inferioribus reflexis, vel nihil , vel mitius turbantur, atque

adeo plures ad impicndum velum majorC VI accurru ut.

Adde this etiam mente seclusis) ventum in sit blimiore loconnitio validiorem esse, quam in interiore, ac propterea quo altius attollitur velum, non solum majorem, sed etiam validiorem ventum cxcipit, quo fit, ut incitatior sit navigij motus. Neque de hoc venti discrimine dubitare poterit cui contingat iter habere in ampla planitie arboribus ἐκ aedificiis vacua vento flante , si enim ex equo desiliat, bc humi sedeat, manifeste percipiet, quanto minore Vi impetatur a vento. Id quod pariter ex ipsa veli figura arguitur; sive enim velum triangulare fuerit, dc obliqua antenna erigatur ita ut quasi aurem leporis imitetur, ait Iori vento , utpote vehementiori, pars velistrictior objicitur; sive pluribus quadrangularibus velis instruatur navigium ita, ut alia superiora, scilicet dolones, alia inseriora sint , videlicet Acatia i quae stipra Corbcm statuuntur, non solum minora sunt Inseriore velo, sed etiam eorum suprema pars longe strictior est basi , Ut nimirum minus recipiat venti validioris: propterea ingruentC tempestate primum superiora vela deprimuntur, ut majori ventorum vi subducantur; eriguntur autem celeritatis causa, ut si quando estuse fugere opus sit.

Ecce igitur citra omnem vecti S rationem, or quando antenna sublimior fuerit, iisdem velis, se vento eodem, celerius feruntur navigia: quia scilicet velum altius sublatum & plus venti, &validiorem ventum recipit. Quod si ad vectis rationes confugiendum esset, non quaereretur, cur celerius ferantur navigia, sed, cur facilius 3 Nam vectis longitudo snisi forte in vecte ter- iij generis, cujus nullum vestigium deprehenditur in malo naiavis non celeritatem motus ponderi cunciliat, sed facilitatem,

SEARCH

MENU NAVIGATION