장음표시 사용
581쪽
sim dens rotae moventis suo apice excurrens versiis extremitatem dentis rotae, quae movetur, magis recedit a centro. Cum igitur rota movens suam vim exerceat apice dentis , integra semper illius diameter aut semidiameter consideranda est , at rota , quae urgetur , Cum non in eodem
puncto recipiat moventis impulsionem , non est absoluth attendenda integra illius diameter aut semidiameter, sed potius mediocris quaedam inter maximam & minimam a centro distantiam eligenda est , ut alter Rationis terminus habeatur. Ex quo vides si res subtiliter elime
tur ὶ non parum interesse , utrum minor rota majorem urgeat , an e contrario major minorem propellat. Concipectam majoris rotae integram semidiametrum etae particularum Ioo , & talem esse dentium incisuram , ut angulus,
in quo ipsi dentes corunt, distet a centro particulis 9 trotae autem minoris , quae suos dentes illius dentibus implicat , semidiameter integra sit similium particularum Σο , Ecangulus concursas dentium distet a centro particulis I . Utique si minor majorem urgeat illius Radius est ut 1o , hujus vero est ut 97 : contra autem si major pellat minorem illius Radius est ut ioo , hujus ut II. Quam singulae Comparatae cum iis , quae secum Communem habent axem, diversam constituunt Rationem r si enim major rota urgeatur a minore sibi proximρ , adeo ut secunda minor moveatur ad motum majoris in eodem axe, dc Ratio sit ut 1 o ad 97 , si majore proxima urgente minorem moveretur major ad motum minoris in eodem axe , hujus minoris motus admotum suae majoris non esset pariter ut χο ad ρ7 , sed ut i ad Ioo , quae est minor Ratio.
582쪽
lesbinarum artificium ex Axe in Peritrochio pendet.
ARtificia omnia, quae ex Axe in Peritrochio pendent, recensere res esset non quidem injucunda, sed pene infiniti laboris, historiam potius redolens, quam theoriam , cui potissimum inservio Machinarum sentes indicans , ex quibus ingeniosus quisque Machinas suo instituto opportunas moliri queat. Placuit tamen in Molendinorum artificio paulisper immorari , ut quam uberem ab Axe in Peri trochio utilitatem ad vitae commoda percipiamus, innotescat. Quamvis autem potissimum instituta sint molendina ad comminuendum triticum N alia semina , ut ex farina panis conficiatur , ad alios tamen usus pars corum aliqua destinatur: omnibus quippe communisAEst rota exterior , quam aqua incurrens versat, & Axis , qui convolvitur. Si enim tundenda sit lana , aut Cannabis i si in pollinem redigenda elementa pulveris pyrij carbo, sulphur, nitrum , si antiqua linteorum resegmina conterenda , & in minimas particulas dissipanda ad conficiendam chartam, Axi infixae sunt pinnulae, quae in conversione occurrentes alis pistillorum illos elevant, atque dimittunt, & eorum gravitate recidente subjecta materia aut contunditur, aut conteritur.
Nec dissimili methodo disponi possent pistilli suis embolis
congruentes , qui a pinnulis Axis clevati aquam in embolum attraherent , aut sponte irruentem admitterent per assarium, tum dimissi vi suae gravitatis aquam exprimerent per tubum,& in altiorem locum ascendere cogerent. Vel si non adeo graves.pistillos parare placuerit, velisque certius aquam in altiorem locum pellere, dispone binos pistillos fune, aut catena, per excavatum rotae superilis positae ambitum transeunte connexos, aut potius transversario, quasi librae jugo conjunctos, ita ut altero depresio es r elevetur, pinnula autem Axis deprimat
583쪽
Liber quintus. CAPuT VII. 33 7
primat pistillum, vi cujus aqua in tubum ascendentem expri matur, Zc alter pistillus attollatur aquam inferius positam attrahens , qui pariter ab Axis pinnula ejus alae respondente subinde deprimatur. Hinc fit posse longiorem Axem addi rotae
5: plura hujusmodi pistillorum paria disponi pinnulis in ambitu Axis ita distributis, ut non plures simul pistillos, sed singulos unum post alium premant, si non adeo valida fuerit potentia rotam versans; Sin autem validior illa fuerit, plures simul deprimant, iisque conjugatos attollant. Nisi forte magis arri serit duobus tantummodo pistillis conjugatis uti, tot pinnulis in Axe dispositis, ut in una ejusdem Axis conversione bis aut ter pistillus idem deprimatur. Huc pariter spectant, quae passim videre est in ossicinis malialeatorum cupri aut ferri, ubi dc rota exterior vi aquae labentis circumacta interius in conclavi quasi manubrium convolvit, quod superiori Axi horizonti parallelo infixum Radium , si bitaque regula in juncturis plicatili connexum , dum attollit, atque deprimit, in altera ejusdem Axi S ext rcmitate transversarium hinc pariter attollens atque hinc deprimens follibus alterianum motum conciliat: Et Iota alia validiorem aquae decidentis impetum recipiens, statimque Axem convolvens, pinnulis axi infixis cxtremitatem alteram deprimit tigilli, cujus oppositae extremitati elevatae cohaeret Ingens ferreus malleus, qui praeterlapsa Axis pinnula sponte recidens tundit subjectum cuprum aut ferrum ignit In h1s omnibus rotae quidem semidiameter attendenda est, in cujus extantes palmulas aqua incurrens vim potentiae moventis obtinet , sed Axis semidiameter non solitarie accipiendacst, verum de addenda prominentis pinnulae longitudo, ita ut ex utraque conficiatur unica sCmidiameter motus, qui communicatur pistillo, aut depressae extremitati mallei. Depressae, in quam , Extremitati malici, nam mallei elevatio aliquanto malarest, quam illa depressio, ut validior ictus sequatur , neque enim tigillus a suo axe , cui innititur, omnino aequaliter dividitur, sed ab eo aliquantulo remotior est malleus, quam opposita extremitas , quae deprimitur: ac proinde vis illam deprimens major est, quam si tigillus in partes aequales distingueretur. Simitaliter in talium motu primum comparanda est rotae semidiame-
584쪽
ter cum adhaerente manubrio, deinde Radius Axi superiori i fixus comparandus est cum semisse trant versari j, cui folles junguntur ι Sc ex his duabus Rationibus componitur Ratio momentorum potentiae ad momenta ponderis movendi. At vero in molendinis , quibus mola frumentaria plano horizontali parallela circumagenda est, & quidem velociter , ut granum in farinam dissetvatur , non satis est exterior rota aquae impetum recipiens & Axem sibi infixum volvens, sed etiam interior rota denticulata in eodem Axe requiritur; dc ne Machinae membra frustra multiplicentur , ita molares lapides communiter disponuntur, ut ferreus axis metam sustinens, dc curriculo instructus, inferiorem locum obtineat, ac proinde curriculus ipse proxime attingat superiorem partem InterIoris rotae in suo plano denticulatae cundem cum exteriore rota a XCm habentis. Quod si molares lapidus collocari non possint in plano, infra vel supra quod volvatur rota interior denticulata, sed sbiam paulo infra, aut supra axem ejusdem rotae , quia Vertebra striata proxime molari lapidi cohaerens, adeoque lapidem ipsuinvolvens, di stat, a rota denticulata, haeCautem commode non
admittit tam longos dentes, qui ejusdem Vertebrae aut curriculi virgulis apte commisceri valeant, propterea exigitur alius Axis horigonti perpendicularis curriculo & rotae infixus, quem convertat rota interior curriculi hujus virgulas suis dentibus impellens ; simul enim rota doniata horizonti parallela, eidem Axi perpendicularis infixa volvitur, &. curriculum molae conjunctum circumagit.
Hic quoquc plures Rationes componendae sunt; prima est Ratio diametri rotae exterioris ad diametrum rotae interioris in codem axe; deinde Ratio diametri curriculi molae adhaercntis ad ipsius molae circumactae diametrum s sive integra dianacter accipienda sit, sive illa tantum pars, quae est dianacter circuli in rotatione molae descripti a pulmo inter centrum & peripheriam intermedio j dc si, ut in secundo casu , interjectus fuerit Axis perpendicularis, praeterca in compositionem venit Ratio diametri curriculi ad diametrum rotae denticulatae in codem A xe perpendiculari. Ex quibus apparet praestam rotae interioris diametrum minorem esse diametro rotae exteriori S, ut aquae
hanc impellentis momenta validiora sint: scd α. cavendum, ne
585쪽
Liber quintus. CAPuT VII. 3s 9
illa ita minor statuatur, ut eius dentium numerus vix excedaenumerum virgularum curriculi molae adhaerentis , haec enim nimis tarde moveretur , & si intermedius fuerit Axis perpendicularis , posita hac dentium aro ualitate & virgularum Curriculi , unica rotae exterioris converso semel tantum comvolveret rotam denticulatam horiZonti parallelam , atque
idcirco eodem tempore mola toties solvim converteretur, quoties numerus virgularum ejus curriculi contineretur innumero dentium rotae denticulatae infixae Axi perpendiculari. Ut autem convolutionem molae numerum augeas , cave n
movendi difficultas pariter plus justo augeatur, si nimirum
in axe perpendiculari diameter curriculi sit immodice minor diametro rotae denticulatae in eodem axe : potentia siquidem curriculo applicata multo tardius moveretur, quam pondus extremis rotae dentibus applicatum , ac proinde m vendi difficultas augeretur. Quare omnia prudenter administranda , ut neque potentiae moventis vires frustra conterantur , neque mola tardius aut velocias , quam par sit,
Quod si non placuerit , aut loci dispositio non tulerit, axem illum intermedium statui perpendicularem, sed horizonti parallelus commodior accidae , tunc rotae interioris eundem'Cum exteriore rota axem habentis dentes non plano infixi, sed in extremo ambitu defixi-requiruntur,. ut sit- perioris axis curriculum s sive majorem , sive minorem, prout opus fueritὶ convertant, & cum eo rotam non in ambitu, sed in plano, denticulatam , a qua mola: Curriculus convolvatur. Neque aliter , ac prius , momentorum Ratio componitur, ex Rationibus videlicet tympanorum , quae communem Axem habent, ut satis Constat ex dictis. Hinc quoniam potentia movens est aqua , observamus non omnino eandem esse formam rotae aquam excipientis 3 quae enim in profluente collocantur rotae , nimis incommodae essent, si valde amplam diametrum haberent; aut modico aqua
labentis impetu pellerentur, si palmulis exiguis instruerenture propterea rotae hujusinodi mediocrem quidem habent diame-
586쪽
trum , sed valde notabilem axis partem occupant palmulis adco juxta aris longitudinem expansis , ut a multa aqua in illas incurrente validiore impulsu circumagantur. Sic in Pado communiter Rotae hujus longitudo est cubitorum Io, diameter tota cubitorum 6 , interior rota diametrum habet cubit. 3 et, dentes io 8 plano infixos, & molae curriculus infusos V distinguitur , lapis autem molaris in crassitudine numerat uncias 6 aut T , in diametro cubitos 1 -. Quia vero aquae ex alto cadentis motus major est quam profluentis , propterea rotarum diameter amplior statui potest , si opus fuerit, dc palmularuna latitudo valde mediocris susticit, quippe inclusa canali , per qucm aqua decidens labi--tur : modica scilicet aqua per planum magis elevatum prolapsa majora habet momenta , quam per planum fere ho-r1Zontale : & praeterea rota amplioris diametri facilius volvitur etiam a minore aqua , nam ad interiorem rotam,
caeteris paribus , habet majorem Rationem. Porro palmulae communiter quidem planae sunt , aut non nili mo dice sinuatae , ita ut aqua hinc atque hinc diffuat , ah - quando tamen limbo ex utraque parte concluduntur , dc 'quassi vascula aquam aliquandiu continent , ut Ipsius aquae .inclusae gravitas conversionem juvet deorsum urgendo. Adde in ipso canali inclinato majores csse vires aquae in parte inseriore, quam in superiore prope initium casus , quia videlicet aqua naturaliter descendens motum habet acceleratum,& ex antecedente descensis acquisivit impetum. Hachenus Molendina, quae aquarum vi aguntur consideravimus, nihil addentes de iis , quae ab hominibus, aut ab animalibus volvuntur, nihil enim haec habent peculiare praeterquam quod axis primae rotae, quae caeteris consequentibus membris motum conciliat, est horiZonti perpendicularis, quia potentia facilius in plano horizontali movetur, quam in tympano Verticali, quod calcaretur, & loco exterioris rotae ab . aqua propulsae vectis axi infigitur, quem aut jumenta trahunt,
Aliquid tamen innuendum de Molendinis , quae vento aguntur , sive ad comminuendas fruges, sive etiam ad agi V tandas
587쪽
Liber quintus. CA P u Τ VII. 16 I
tandas antlias , quibus aquae depressioribus campis insidentes exhauriuntur. Quod enim attinet ad interius artificium rotarum & curriculorum , simillimum est iis , quae in nostra. tibus molendinis aqua urgente commotis reperiuntur , nisi
quod in illis , ut pote a subjecta planitie remotis locus siquidem amplo ventilabro Opportunus tribuendus est, & captandus ventus) per scalas ascenditur, & in superiorem tota cum comportandae sunt fruges , quaS commolere oportet, atque farina inde transferenda : quo labore levari potest molitor , si opera eadem , qua VentuS aXem primarium cum rotis versat, saccos tritico aud farina plenos attollat, aut deponat , fune ductario circa ipsit in Axem convoluto , aut evoluto. Illud potissimum In hoc molendinorum genCre attendendum est , quod ad ipsa flabella , quibus ventus excipitur , spectat , neque enim quemadmodum juxta aquae cussum rotae planum dirigitur , Ctiam ventilabrum flabella habet ita disposita, ut venti ductum sequantur : scd superior do
munculae pars, qua AXis cum rota dcnticulata continetur, usque adeo convertitur , ut Ventilabrum flanti vento adversum statuatur.
Sunt autem flabella quasi quatuor scalae in primari j Axis
extremitate conjunctae , quibus obducitur singulis linteum, ut vento resistat , qui si justo validior fuerit , lintei pars complicata aliquem vento exitum praebet. Non tamen flabella haec ita ex aequo collocantur , ut in Uno eodemque plano Verticali constituantur, sed singulorum flabellorum planum modice obliquum statuitur latere altero se paulatim stibia ducente a vento. Ex quo fit Ventum inter qitatuor flabellorum intervalla intercurrentem repellere in latus , &. quasi cubito percutere ipsa flabella, atque adeo Axem converti
juxta flabellorum inclinationem. Nam si nulla esset flabel lorum obliquitas , & omnia quasi unicum planum efficerent, in quod Axis esset perpendicularis , incertum esset , quam in partem fieret converso. Quod ad latitudinem aut longitudinem hujusmodi flabes lorum oblique positorum attinet, non dubitatur , quin corum latitudo maxime juvet motum; quia eadem obliquitate posita, major aeris pars incurrit in
588쪽
amplius quam in strictius linteum 3 & in vehementiori memto, ne nimia sit machinae Velocitas, experimur aliquando non nisi dimidium velum expandi. An vero fuerit operae pretium horum longitudinem augere, incertum est : quamvis enim potentia magis a centro motus distans plus habeat momenti , tamen quia longiorum flabellorum extremitates valde inter se dii tarent, Ventus ampliora spatia nactus minus haberet virium 3 sicut oc aqua fluens , velocius atque majore conatu per angustiaS , quam per patentem alveum currit. Propterea in hujusinodi ilabellis non auderem omni no definire , quo loco potentiae moventis vires statuendae sint quasi in centro virtutis 3 nam prope Axem , cui infixa sunt , modica est distantia , & ventus quasi eorum objectu compressus velocius spirat , procul autem ab Axe in majore intervallo facilius elabens minus incitat cursum. Cum vero non sit tenacre statuendum venti compressionem omnino respondere mutuis flabellorum distantiis , quae in eadem Ratione sunt ac distantiae ab Axe 1 neque facile asseri pote1t eadem Ratione decrescem Vim venti ex compressione, qua ejusdem momenta crescunt ex distantia ab Axei
Ex quo fieret momenta composita ex distantia ab Axe & ex vi compressionis , esse per totam flabelli longitudinem aequaliter diffusa , ac proinde in media longitudine eL
se Centrum virtutis moventis. Omnibus tamen rite per pensis , existimarem centrum hoc Virtutis , cui applicata
potentia intelligitur , haud procul abesse a media fi belli lon gitudine i Nisi sorte flabella ipsa talia essent, ut eorum latitudo ab Axe recedens augeretur 3 sic enim diminuta in extremitatibus flabellorum distantia , etiam venti compressio
Quod si occurrendum putares incommodo , quod subire necesse est aediculam polo innixam ita convertendo , ut flabella adversum ventum excipiant, haud abs re esse ducerem , si quis in supremo domus fastigio , loco patente de
ventis omnibus exposito , Crassum satisque validum axem horizonti perpendicularem statueret, quem rota denticulata horizonti parallela complecteretur, ex cujus conversione de-
589쪽
mum mola circumageretur. At flabellorum latitudo juxta Axis longitudinem in ejusdem supremo capite extra tectum collocanda eslet, ut incurrentis VentI impulsum exciperent, perinde atquc fluentiS aquae Impetum recipiunt palmulae rotarum. Sed quoniam plana flabella parum apta videntur ad Conversionem Continuandam , quia , quae sunt a diametro opposita , demum venti viribus exponerentur aequaliter , nec dexterum potius quam sinistrum impellendum csset , adeoque celIaret conversio , propterea fabella construenda essent modice incurva ι hac enim ratione fieret , ut opposita inaequaliter urgerentur , & dextri quidem convexam , sinistri vero cavam faciem ventus impeteret inaequalibus via Iribus , illud scilicet quasi se subducit vento , nec admodum ejus impulsui opponitur extremitas juxta venti directionem inflexa , hoc autem cavo sinu ventum excipiens totum ejus impulsum recipit. Adde quod venti particula in duo proxima flabella incurrens a convexa unius facie in cavam proximi faciem reflectitur , & auget impulsionem.
Quod si placuerit non quatuor , sed quinque flabella si
tuere , ne unquam duo ex diametro opponantur, non abnuo. Illud certum est hujusinodi flabellorum thm longiatudinem , tum latitudinem plurimum juvare , quo enim ampliora sunt, plus venti excipiunt , & quo longiora , ut pote motus centro magis sejuncta , plus habent momenti. Quomodo autem sistenda sit machina , explicanda aut complicanda vela , ne praeter molitoris Voluntatcm agitentur flabella, nil refert hic pluribus disputare, ubi tantussimodo vis movendi consideratur. Neque sollim hujus molendini usus esset in comminuendis tritici aut leguminum granis, sed etiam in attollendis atque alio derivandis aquis, ut palus exsiccetur, & caeteris hujusinodi, quae praesente semper corpore movendo, non certo tempori alligantur, quemadmodum, opus molendi, quod non perpetuo exercetur.
590쪽
Axis cum Vecte compositus auget Potentia
momenta. TAnta est aliquando ponderis gravitas , ut datae potentiae vires illi movendo impares sint, aut de oblatae machinae soliditate ac firmitate dubitetur et propterea Opportunum accidet vectem cum Axe in Peritrochio componereia Primum dato Vecte A B secundi generis , cujus hypomo-chlium sie B , α pondus constitutum in C, Potentia, quaπin extremitate A applicanda est, minorta iit, quam pro gravitate ponderis, d ta vectis Ratione C B ad A B. Adhibeatur succula EF opportune collata , ut funis ductarius in A alligatus Vectem
attollat : momenta enim potentiae componuntur ex Ratio
nibas radiorum succulae ad semidiametrum Axis, & distantiae A B ad distantiam C B in vecte. Hi ne si Ratio A Bad C B se ut 3 ad i , R atio autem radiorum ad Axis semidiametrum sit ut 4 ad i , unicus homo Succulam vesalens momentum habet aequale momentis quatuor hominum in A vecti applicatorum , quorum singuli aequiparantur tri-lbus, qui pondus adem sine vecte attollere conarentur : atque adco unicus homo succulam conrertens aequat vires duodecim hominum ponderi ipsi proxime applicatorum citra quodlibet machinae subsidium Deinde
