Vopisci Fortunati Plempii ... Ophthalmographia, sive Tractatio de oculi fabrica, actione, & usu praeter vulgatas hactenus philosophorum ac medicorum opiniones. Synopsin versa pagina exhibet

발행: 1632년

분량: 370페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

rs Vop. FORTUNAT. PLEM PII

quam in quo subjecto haereat: definitur enim per extremitatem perspi C at tanquam per subjectum loco generis positum. Praeterea color ibidem, ut Omnium commentatorum testimonio constat, non definitur quatenus natura quaedam absoluta & peculiaris,sed quatenus rationem

visibilis subit: necdum igitur quae vera sit coloris essentiae docti sumus. Et miretur quis non injuria, quomodo nusquam Philosophus avidissimus penitiorum naturarum consectator, absolutam coloris rationem

disseruerit. Dicendum autem pro ipso est, solere eum res primario instituto subservientes rudiuscule solum delineare, quantum scilicet illi instituto fiat satis, quas tamen dum ex professo pertractat,diligenter exequitur. Sic libris citatis cum animam & sensum sensiliaque explicare proposuisset, non putavit colorem perfectius esse exprimendum, nisii quatenus ad videndi negotium concurrit. Eo autem, qui de coloribus inscribitur, libello ob institutum moremque Philosophi accuratissima coloris definitio dari debebat: quod cum minime fiati hoc ipso liber ille e legitimis ejus foetibus fit rejiculus: quamquam &alias non minus graves justasque repudii causas adferant doctiores. Porro &nos divini Praeceptoris vestigia sequentes poteramus desunti ea molestia, quae venandae cesoris essentiae impendetur, allegatis Phil osophi descriptionibus contenti,neque enim colorem primariti tractare instituimus. Tamen cum res quaelibet quid in alio possit tum rectissimh & faeillime pernoscatur.quando quid in seipsa sit detegitur, expedire rati fuimus,

ut nudius atque absolutius coloris naturam aperiamus, simul ita communi studiosorum palato gratificaturos nos esse existimantes, qui hoc aevo non nisi exquiutissimis scientiarum epulis consuerunt excipi. Fuerunt celebres Philosophiae cultores,qui colorem nihil aliud quam lumen esse arbitrati sunt: hi tamen adeli solide a Scaligero, AEgidio Romano, Anton. Rubio, Aguilonio, aliis sunt refutati, ut nihil supra r& passim ea sententia repetitur atque impetitur in scholis. Convenit autem fert inter illos, colorem esse qualitatem realem,sorma consti-stutam secundum mixtorum rationem. Ceterum cum in mixtionς plura sint,quae inter se coeant de confundantur, pervestigandum nobis est, ex quorum congressu determinath resultet color. Cum ergb mixtum ex quatuor elementis compingatur expendere possumus&considerare vel eorum confluentes formas, vel materias, vel eorumdem qualitates. Formarum elementarium in mixto copulationem nunquam quidem ego admittere voluit qui verti admittunt, dicunt ex earum varia commixtione varias prodire proprietates illas, quas occultas vocamus, ut in rhabarbaro proprietatem ac vim educendi bilem. Si materias cons-deremus, ex harum diverso confluxu oritur, quod mixtum aliquod sit V, D

112쪽

g. liquabile vel illiquabile,similibusque affectionibus praeditum. D

nique si quali tates,iptarumque concursum expendamus,eqsunt vel primae, vel aliae. atque ex primarum quidem qualitatum triuiua habitudine ac passione colores oriri multi viri percelebres opinati sunt, quorum primipilus Galenus noster statui possit. nam lib. I. de off. Part. cap. 9.inquit, colora , odoro, saporci quatuor pyrmarumdam temperaturam constequi. Non me fugit Medicos quosdam apprime eruditos hic Galeni autoritatem sententiamque tueri,dicentes: loqui ipsum de temperamento tamquam Medicum sensu ductum,prout lignificat formam substantialem. hoc autem verissimum esse, colores ceteraque accidentia formas insequi. quapropter circumspecte posuisse, non ex temperamento fieri colores, sed illud ipsum consequi. Quos tutores etsi meri id amem de amico isto,quod Galeni sint tam impense studiosi, tamen miseret me eorum,quod longe imbecilliore fultur4 mu . niant ipsius vitiosum parietem: dum pernitiosam illam ejus opinionem amplectuntur, quae primarum qualitatum commixtionem esse formam substantialem constituit. Ut ut seres habeat,si eo,quo ipsi contendunt, modo Galenus audiendus est. nulla nobis cum eo res est i sed cum iis tantum, q*i ex primarum qualitatum habitudine colores pendere pronuntiant. Velim igitur hi considerent,quemlibet colorem qualibet qualitate posse consistere: exempli gratia, albedo inest in summe calidis, ut in calce: in summh frigidis, ut in marmore: in summe humidis,ut in lacte:& in summh siccis, ut capillis &lana. Calor quaedam denigrat, et cutim & carbones: aliqua dealbat,ut calcem & oria r frigus cutim reddit lividam , nivem contra & grandinem albam et quaedam alba sunt& calida,ut saccharum,sal,calx: alia frigida ut lac, marmor, nix: quaedam nigra & ealida, ut piper: alia frigida, ut optum. Itaque Medicorum

cautiores ex coloribus numquam temperaturae argumentum sumunt:

uod etiam Galenus expressit lib. 4. de simpl. med. fae . ca P. ult. ibiem tamen idem magister docet in eodem genere vel succi vel seminis nos posse ex colore deduci in cognitionem temperaturae: v. g. in ceparum genere alba minus est calida , quam rubra. Versim neque hoc perpetuo constare, Hetruscae cepae te fateri cogent,quarum quae albae sunt. aded sunt acres &calidae,ut vix gustari possinit rubrae verci dulces videntur,ac proinde minus calidae. Objiciunt nobis propositae sententiae propugnatores:si , primis qua .

litatibus non oriatur color, non sore ut eadem res cludd uratur aut perfrigeret ur.colorem suum mutet, nee quia ficcetur aut humectetur, variam induat coloris differentiam. Respond. hoc ea propter contingere,

qudd cum caliditate,frigiditate,siccitate. & humiditate aliae quoque

113쪽

83 VOP. PORTUNAT. PLEM PII

qualitates vel assectiones in rem se transfundant, quarum varia hab

ludo varium colorem invehit. quia autem primae illae qualitates maxime persentiuntur,aliae vero non ita advertuntur; fit ut iis, non hisce coloris mutatio adscribatur: immeritb. monstratum enim est primas qualitates indifferenter sese habere ad omnes omnino in rerum natura colores. Superest ergli ut quae sint illae elementorum affectiones colorum produArices decernamus. Igitur praei er formas, materias, qua litates tum primas tum secundas dictas observare licet in elementis transparentiam & opacitatem: harum permixtionem sequitur color. Et

ne diutius morer e Colorem esse puto certam perspicui lucidi & opaci proportionem corpori insitam,sua specie pingentem aerem ad vilionem faciendam. Qi iam definitionem et ii nova facie in erpolatam, ita velim accipi, ut ne vel pilum a Vitellionis & Κepleri clamisinorum Opticorum placitis deflectat, sentientium colorem esse lucem incorpor tam ut inquit ille lib. r. th. 3. ut hie. esse lucem sepultam in pellucidi

materia Sie enim & ego sentio, ob certam perspicui cum opaco commixtionem ad sociata luce colorem emicare. verumque eit sane , quiuilaudatissimus Keplerus docet: colores qui in iride cernuntur, esse ex e dem genere,ex quo sunt,qui rebus ineste percipiunturi itaque eamdem esse amborum originem. sed illi ex liti jam dictis causis tantum oriuntur: quare& hi indidem pendebunt; hoc solua, discrimine quod initide lux adventitia est & qua si alienigena, in rebus autem nostrat ibus insta&quasi verna. Ceterlim ne insulsi antiquitatis admiratores tollant animos, doctrina haec non recenter nobiscum nata est ; jam olim invexit 8e propalavit eam Filius Rhois paraphr. in lib. de sensu & sensi

eadem sere,qua nos, utens argumentatione. Ubi multi commentatio nem ejus non recth ceperunt, putantes ipsum cum Alberto& A ven pace lumen externu coloris formam esse ltatuere. quod longe ab illius men. te abest. signatis enim verbis prodit a lucem non tantum causem Drum inductis uti ad visum. verum etiam essentia ipsorum. item: ex luce fiaeri colorem. Et Scaliger exercit. 32 s. sententiam illam de luce,tametsi obscura est, mereri tamen dicit admitti ob subtilitatem: praesertim esim apth cohaereant sententiae hujus partes. Concipiendum porrd est eo fere modo sese habere lucem hanc rebus communicatam respectu solaris aut igniari et lucis. quo se habet in pipere calor respectu caloris ignis: seu brevius quo modo se habet id , quod est potentia ad id , quod est

actu. Sed an etiam lux est in colore nigro pomninci cum enim lux sit. actus quidam visibilitatis,etiam in nigredine sit oportet, quippe quae per se videtur. at de hoc latii,s postea. Repetentes ergo dicimus qudd,

si uti temperamentum nihil est aliud ,nisi proponio calidi,humidi,fri

gidi,

114쪽

OPATRALMOGRAPHIAE LIB. II.tidi, & sicei i lia color nihil est aliud,nisi proportio diaphani & opa

ei intermixta luce. Controvertunt autem viri magni utrum hςc proportio sit entelechia.& primus actus formaque coloris, ut non egeat deductione in actum ab extrinseco lumine,sed ut etiam in tenebris absente lumine vere & essentialiter color,ut Averrhoes & Alexander voluerunt:an vem color tale quid sit . ut tantlim sit potentia color, nisi ab extrinseco lumine adactum redigatur,quod prodidit Avem pace magni Averhois praeceptor. Ego nullus dubito respondere, colorem in tenebris veram suam essenistiam obtinere. color enim ex se & per se est id,quod est, non per aliud. Et laxe philosophantur, qui colorem absente lumine potentia tantum visibilem pronuntiant. color enim,etsi numquam videtur, tamen natus

est ut videatur:ergo semper actu visitis est, id est,actu potentiam habet

sive aptitudinem ut videatur,nam potentia non tollitur per ablationem actus. Dicendum igitur,absente lumine actu non videri , attamen acta esse visibilem.non minus quam actu esse colorem. Jacobus Zabarella lib. r. de visu cap. a. statuit non veram esse illo. rum sententiam, qui dicunt ecdorem generari ex commixtione perspieui & opaci: tum Aristoteis in desinitione colaru non nominavit varieum, siasilum per picuum.: rum quia exsila condensitione per I cui ctiam De opaco generatur color , dum res loco 3erδicuitatu suscipit terminatis nem. Ob hanc levem incursionem non patimur nos de ea statione deisjici,quam imperatrix veritas servare nos jussit. Sic ergo ipsi respondemus: in Aristotelica coloris definitione, ut D.Thomas adnotat.& transescribit Anton. Rubius, per secuum sumitur pro impersectissimo perspieui gradu, id est, pro opaco ipso, habente aliquam perspicuitatis participationem ex propria elementorum commixtione. ad hanc autem per splaui rationem determinatur per illam particulam: in corpore terminata. Ad alterum autem, quod ex sola condensatione perspicui generetur color: Dico perspicuum densatum non omnind opacitatis expers esse. quin ipsemet circa finem ejusdem capitis a veritate compulsus fatetur idem . scribens lapides gemmasque transparentes aliquam opacitatem participare, quae eos facit esse coloratos: tantulo intervallo sui imme

aior vir judiciosissimus.

4 m sint circa colorum species miserae hallucinationes, is non ignorat,qui Philososophorum bibliothecas excusierit:

115쪽

s, Vo P. PORTUNAT. PLEM PII

Aristotele septem recensent: Aguilonius octo numerat: sunt qui no-vem: & qui adhuc plures ingerere student. quod argumento sit, oppido

dissicilem esse colorum cognitionem. Nec verci id mirum cuiquam videri debet, etenim cum primarum qualitatum differentias. exquisitissi- pernoscere nequeamus , quarum tamen potestates admodum nobis sunt compertae: quanto dissicilius colorum species. callebimuς ex mixtione diaphani cum opaco resultantes, quae sunt naturae non ita sensionibus subiectae λ Luctabimur tamen & nos cum hisce salebris, & sententiam expromemus, nihil miniatulas argutorum ceras extimescentes. . Definitum supra est tria ad colori L essentiam constitutionemque con- . currere tamquam ipsius materias,lucem, diaphanum & opacum. ex horum varia habitudine varia oritur coloris differentia, solent enim & inialiis ex materiae varietate pendere rerum differentiae: ergli si ita dia-phanum opaco adcorporetur, ut plus diaphani,& plurimum lucis insit, . surgit albedo. quod si in eorumdem mistura opacum exsuperet, minusque sit diaph ni, sed lucis minimum: isthinc nigredo scaturit. Atque hi denominantur ab omnibus colores extremi,primi, simplicissimi, reliquorumque colorum mensura, quod ex illorum permistione alii complures fiant. Quem veterem loquendi morem etsi abolere me posse diffidam: quidetamen in eo mihi displiceat, effari fortassis. non interdicari Velim igitur mihi edisserant illiuς nomenclaturae institutores,quid minus in essentia sua albedo & nigredo complectantur . quamobrem simpliciore quam medii colores dici mereamur p compositio ex lucriopaco, & perspicuo propria est & essentialis cuilibet colori: cum ex ea per se oriatur color. &. colores medii qualitates sunt simplices et . quippe

si plici modo immutant visum; quare per se primlim ex coloris principiis oriri debent. Extremi autem colores scite mihi vocari videntur: nullus enim iuria albedinem magis lucem participat, infra nigredinem nullus minus Ubi & id subtilius disquirendum, an contrarii recte appellari possint Si probe rem aestimes, secundum magis & minus ipsos. ta illim differre judicabis,&non nactos esse natura mutud sibi ad vetasas vere atque inimicas,ut calorem & frigus: est enim albedo in intensissimo gradu color, seu .maxime participans lucem: nigredo vem in .max ime remisso,seu lucem participans minime;unde Keplerus verE a- iebat hane esse colorum omnium terminum, habereque se ad colores, ut unctum se habet ad lineam .at quae talia fiant,contraria dici non posse videntur: qu i md ne specie quidem differentia; varietas enim graduum Iucisson arguit specificam distinctionem. Quid ergb an omnibus mi*m, aetatum sapientibus ego salus & novus in republica literaria

hQmo audeam resistere petion a me impetro. eundum ergo per priorum vestigiar,

116쪽

vestigia,& via veteri utendum, dicendumq; albedinem & nigredinem

tum. contrarias esse, tum specie differentes. Sunt enim contraria, quae sub eodem genere maxime distant. at in coloribus nulli remotius hisce distant: unde recte extremos vocari dictum est.Specie autem etiam differunt,quia etsi utraque easdem naturas solis gradibus variantes in es.sentia sua concludat, lucem,inquam, perspicuum,& opacum. cum tamen

uniones sive proportiones inter haec ipsa plusquam numero distincta consistentes specie differant, atque illae essentiam utriusque absolvant, consequens est, ut ea quoque,quae ab illis absolvuntur,albedo scilicet Mnigredo. specie differre constituantur,quam ob rationem omnes diversicolores medii,quos solis gradibus dissidere alii asserunt, specie differre admitti debent: includit namque quilibet distinctam specie proporti nem in essentia sua: & non minus est simplex ac proprius color, quam vel albedo vel nigredo. Habeo alia, quae memorem,subtiliora : sed n Io Medicis nostris sensuum mancipiis negotium facere intelligendo; nolo ii mihi faciant non intelligendo. id tantiimr Philosophum mechanictas locutum fuisse,dum colores medios ex extremis componi pluribus in locis assirmavit. pictores enim ex flavo de rubro aureum contaciunt,ex rubro & caeruleo purpureum, ex flavo cyaneoque viridem: at natura hosce sine illorum adminiculo suscitat ex certa lucis, perspicui de opaci proportione. Hanc proportionem in aliquibus speciebus exprimere quidam sunt conati: ut . puniceum proportionem habere duorum ad unum, duorum,inquam,graduum lucis & unius opacitatist caeruleisum proportione constare diapente,id est, trium ad duo. trium scilicet graduum opacitatis & duorum lucis . atque ita de ceteris. Ego cum diis . vino Platone in Timaeo dicor quo mensurae modo singula ungulis hiemisceantur,etiamsi quis noverit,narrare prudentis non est, praesertim cum nec necessariam nec verisimilem de his rationem adferre ullo mo- do possit. Itaque malo ego ignorantiam meam ingenue profiteri,quam temeritatem pro veritate proferre.Ceterlim specierum colorum cognita vel usurpata autoribus nomina hcc sunt:albus, manifestissimus omnium. ad hunc reseruntur lacteus: niveus: candidus: aqueus: vitreus a moreus lapaverat usaeburneus: χνα ιν: argenteus: gypsatum,&cerussa

tum quarum vocum rationes & significata quivis latinus intelligit. κνακων apud Theocritum legitur idyl. . ubi scholastes idem esse ait ac habens colorem Cneci, id est, album flavente mistum. Alter extremus niger est . ad hunc accedunt ater in carbone vi silist fuscus, id est,niger citra obscuritatis fastigium e piceus, nigerrimus a pice et murinus a muribus: pram nius ater est cum splendore, dictus ab Indica gemma Pra-mnio, de qua Plinius lib. 3 . cap. proprie illi:

M a color,

117쪽

color, qui in terso levigatoque corpore apparet eo loci, ubi nulla minis reflexio,ut vult author libri de coloribus. Plato tamen in Timaeo componit ex nigro & purpureo, moreum vertit Marsil. Ficinus, non inepte. ζοφερὸν vero & aera vocat Luci Anus in nigrino. Medii e Iores sunt flavus: mellinus: melinus: palearis: pallidus: luteus: insuasus:

galbaneus: buxeus: citrius: croceus: icterus: aureus: russes: fulvus: His spanus: Mutinensis: impluviatus: aeneus: mustelinus: rubiginosus: se rugineus: pullus: roanus: tanatus: regius vleonatus: cereus: cerinus. ruber: rubidus, rubicundus: rutilus: russus, quem plebs incarnatum vocat: sanguineus: roseus: gilvus, qualis lateri semicocto: spadix, id est, Pene sanguineus fulgor, a colore palmacei surculi. qui dictus ita fuit ab antiquis tigneus: flammeus: puniceus vinosus, hic quis color sit, videas anxiam Mercurialis investigationem in Bononiensibus suis praelectionibus super lib. 3. derat .vict. in morb. acui. balaustinus,a bala stii si Xerampelinus,in autumnalibus vitis frondibus , purpureus, di bophus, ab iterata tinctione: helvus, idem ac gilvus, si varro fidem moretur : plumbeus,cinereus: glaucus: caesus et glastinus ab Isatideo caeruleus : si latus a sile, luto apud Plinium lib. 3 3, cap. ult. indicus e venetus, alias cymatilis r griseus: leucophaeus, is phaeus est, in quo plus pauci inest albicantis qualitatis : turchinus: persus t viridis r sest einus 2 aerugo et herbaceus et Prasinus et luridus , cui accedit sple

inorum hactenus colorum eontemplationem historiamque executῖ sumus, veri sunt, reales, materiales ac corporei rebus ipsis ab in ternis principiis insiti. Praeter istos natura universi parens e pena suo alios nobis ostentat phantasticos seu apparentes: atque hi cum non minus quam praefati potentiam visivam moveant, tam aequo jure atque isti tractationem hoc loco expostularunt. Duplexautem apparentium colorum genus ponitur Σ quibusdam: alterum eorum, qui divisibilibus rerum speciebus efformati, atque ad opacum corpus a pulsi visuntur, qualis est viridis vitri parietem pingens viror: alterum rum, qui cum non sint propagines alterius corporis simili qualitate insecti,nullam aliam essentiam & veritatem,nisi lumen habent. De priori genere postea abunde, cum de bciebus speculabimur. Nunc hic tractandum lamimus. colores

118쪽

OPHTHALMOGRAPHIAE LIB. II.

Cesores igitur veri ex lucis,diaphani & opaci mutua refractione co- orientes, haudquaqua speciem variant ex lucis vi,quin albu semper sit

alba.&nigru nigrum vii sit quatenus intenduntur vel remittuntur. Phan. iastici vero,quos apparentias dicunt recentiores. & Aristotclcs i. degener. appellavit,variantur pro varia luminis adventitii commixtione. itaque totam eorum naturam atque essentiam recte doctiores lumen constituerunti quorum sententiam vel id etiam confirmar,

quod pro diverso situ ac dimotione corporis luminosi diveris colorum

species e re seniteant. Quo autem pacto lumen colores istos procreat p Aguilonius in naturalium evenruum indagine alias audentissimus, hujus jam deterritus dissicultate rei in medium relinquit,&totam ratione facti in potentiam facientis resignat. Nos ineptiemus circa id aliquantulum. Et breviter: quemadmodum materiales fixique colores ex stabili lucis insitae di phanique cum opaco commixtione exsurgere dicti sunt: ita omninbii.

quos apparentes vocant,ob extemporaneam externi luminis cum opacomaphanoque incorporationem concinnari sunt existimandi. par enim utriusque ratio. Sed probatur: in luminis & opaci umbrosi confinio resultant,quasi ex attenuatione luminis &superinjectione opaci: ergo ex utriusque mixtura. Non minor autem dissicultas; an per luminis reis flexionem, an refractionem fiant. Sentiendum vero tam refractione radii luminosi,quam reflexione ad oculum generari reflexione qui lem, nisi enim ad oculum radius in objectum allapsus repercutiatur, nullam sui excitabit sensionem. refractione autem, quia semper lumen in superficiem medii densiorisobliqud illapsum refringitur adsertandic larem superficiei. Sed jam aliquot exempla apparentium colorum producamus, quo eos facilius a veris discernere possimus. Imprimis illos sub ortum &occasum Solis in nubibus pulcherrime licet observare, aliis sese exhibentibus velut aureas,aliis velut flavas,vel albicantes, vel etiam um Mosas. Hosce tamen colores doctissimus Aguilonius lib. I. prop. r. veros esse contendit: eum,inquit, propris eorpori instat, nempe ea halati permixta sepori una cum iamiae transtaret. in enim sipi uti sits --atica,rubicunda quide nubiti, scopia adH; mlam,subsava cerηt r. at si exhalatio terrea sit,subcineritia niaba videntur: pallida qMidem si rara conssent materia; revissa,Obscura. Fhuius sententiς robur disjicitur

perpauxilla opera morare mi m aliquantisper sub dio,&qua modo flava

vel rutilam videbas nube,mox cineritiam,vel obscuram advertes pro le-

Mori vel penitiori luminis imbibitione ergo ille flavus vel rutilus color δε erat nubi ingenitusiquippe non aboleret eum Ses; quin ostendere

M a magis

119쪽

s,4 Vop. FORTUNAT. PLEM PII

magis potius. Ad eamdem classem redige eolores, quos in Iride,halo

ne paretiis. similibusque luminis infractionibus cernimus, non sunt Onim ii aut aeri aut nubi connaturales. visitem hic experimentum pirum sphaericum aqua impletum obverteradio Solis, per rimulam in tenebrosam cameram subintranti; videbis in pariete oblecto lores i--ridis omnes. adeo ut certum sit ex luminis varia refractione ipsos generari. In hoc censu repono etiam eum colorem . quem in aere rem

tiori vel caelo caeruleum agnoscimus seu sapphirinum . quidquid Agui Ionius contra nitatur ex libro de colorib. cap. 3. etsi enim id in eo libro scriptum comperireturi quia Aristotelis autoritatem non habet, contradicere auderemus. sed non comperitur: dicitur namque, re ismen deficit, eadem aerem caligine defunctum cooris cyanei reprontari.

Illud sane ipsum est caeli iste color, lumen, dico, molle sublustri,& semi-

digesto.quasi maceratum opaco, ab altillimo aere sive aetheread nos reverberatum: opaco, inquam, ita nobis apparente etiam obspatii vastitatem, alioqui revera pellucido. Porro ut ab caelestibus ad haec nostratia delabamur: variae illae maris colorationes ex vario aspectu, apparentes quoque esse putandae sunt, quando nunc viride, nunc flavum vel purpureum,nunc eminus nigrumconvisitur. est enim suus proprius insitusique mari color, & nostro quidem huic Septemtrionali subviridis: itaqi alios illos phantasticos esse oporte nullum enim corpus adest,cui naturaliter & vere diei possint inhaerere. Quod de aere dicunt & incubantibus exhalationibus, jam supra rejecimus, pro natura contendentes c Iores tam aeri, quam exhalationibus inesse visos mera esse spectra. Diversa ergo maris variegatio oritur ex Solari lumine cum extantium vicinorum fluctuum umbris confuso. In eadem legionesunt falsi col res,quos in lotiis Urescopi advertunt. si in Solari radioinspectemur:& eamdem,atque irides,originem habent. propterea Medicorum peritiores in lumine temperato despicere malunt. Huc revocandi deniqielestantissimi& verE miri splendores in colliscolumbarum & pavonum vi siles. qua varietatis incertitudine permnus Arcesilas apud Martianum de nupt. Philog. amplius astruere αὐτωλης iis coepiti id est,inco prehensibilitatem. adeli fugere videtur horum colorum natura humanum captum:quoties enim aliquo deflectitur cervix, jam alia specie nitet , ita ut omnis inclinatio in novos colorestranseat. Fgovem ex repentina illa facie & repentino interitu eorum non aliam ipsis existen etiam vel es sentiam,quim luminis tribuo. obcujus vel rectam vel obliquam immissionem ita variantur. Quidam tamen existimant diversos

re ipsa esse inibi colores , diversas e superficies&diversarum portio nibus Pennularum radiantes : & nominatim eius sententiae studios

120쪽

op AT HALMOGRAPHIAE LIB. II

seopugnaatores sunt M. Anton. de Dominis &Francis. Aguilonius. vet. m irrita satagentia. si enim in diversis plumarum particulis color ille varius vere inhaereat, deberet & extra illustrationem videri, vel saltem in illustratione etiam videri sparsim per discreta quidem punctula,quemadmodum in panno illo variegat et tincturq,quem pro exemplo adtert Aguilonius: atqui non divisim eae colorum notulae, sed totis cervicibus continuatae sese offerunt. Atque hoc contra praefatos viros eruditissimos tanto audentius dico. quod videam mecum sentire eximium D. Libertum Fromundum Lovanti olim in Philosophia Praece .ptorem meum in accuratissimis omnium ac lectissimis, quotquot umquam editae fuerunt, illis suis Meteorologicis commentationibus. Sed& diu ante nos disertissime super iisdem coloribus libro de rer. t. secundo Lucretius hisce versibus commeminit:

malis enim caecis terit color esse tenebris,

Lumine qui flectatur in ipse 'propterea quod

Redia aut obliqua percu bis luce refulget. Pluma columbarum quo pacto in Sole videtur, ita cervices circum, costumque coronae. I lamque aliassit: uti clarosit rubra Pyropo: Interaeum quaedam sensu fit. uti videatur Inter caeruleum virides miscere Smaragdor. C AFUT XI De colorum assessionibus. SUnt eoloribus affectiones quaedam vel potius proprietates, quibus

potentiam animumque varie excercent, quas indicare hoc loco visum est,ne tractationis methodum, quam praetixeramus menti nostrae, interrumpamus: rationes autem, propter quas eam in visum potesta-

iem habeant ; in quartum librum, cum problemata disquiremus, re

servamus.

Communis ergb colorum affectus, splendor eonstitui potest seu ni- torc eidem namque colori ille accidit, vel non accidit, prout color residet in superficie vel expolita vel non expolita. Reserunt autem Ele-- phantes a splendidis offendi: sed & oculis nostrisnon mediocriter officiunt. Ceterum inter colorum species extremae duae, albedo α nigredo, .

SEARCH

MENU NAVIGATION