Vopisci Fortunati Plempii ... Ophthalmographia, sive Tractatio de oculi fabrica, actione, & usu praeter vulgatas hactenus philosophorum ac medicorum opiniones. Synopsin versa pagina exhibet

발행: 1632년

분량: 370페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

iis Vop. FORTUNAT. PLEM PII

Ne autem indefinitam rem dimittam, sic pelluciditatem desinio: 69

aptis uinem transmittendi rerumque fretio ortam ex natura cato, aeri, aqua, aliisque quibusdam communi, .nobra innominata. Ceterum Aristoteles nullum corpus natura penitus privari vult lib. de sensu desens cap. 3. sed ceteris inquit corporibus inesse, aliis plus, aliis minus. Idem putat Priscianus Lydus in Theophrasti enarratione de sensu lamblichum secutus: sicuti l ulianus quoque in lib. de Sole. Nec aliter sentium, ut jam video, recentiores commentatores. Itaqi diversi erunt in coris poribus perspicuitatis gradus. Primus ac persectissimus gradus tribui-rur corporibus omnino perlucentibus: & inter haec primatum obtinent corpora caelestia.deinde ignis & aeritu aqua: his succedunt corpora illa magna ex parte trans parentia,ut vitrum glacies. Infimu gradum tenent,

quae Vulgo dicuntur opaca ; & perspicua terminata vocantur ab Arist tele in secunda coloris definitione. Haec porro ultima impersectissimo modo perspicua non possunt fungi officio ti edit visionis, sed priora tan-xum, quippe quae species dumtaxat transmittere possint, ill verb non transmittant, sed repercutiant. Atque inter priora solus aer in sublunaribus verum est ad videndum medium: hic enim solus non videt in raqua verb& cetera,quq recensuimus vera media ad videndum non sunt; etenim videnturi pla. Quoniam igitur modo fuerint media , si sunt extrema' idcirclivisum saepe fallunt a nam in i psis transformatur species ipsa,aut saltem turbatur, aut hebescit atque infuscatur. Haec de re

spicuo: nunc opacum perpendamus.

Opacum vox est derivata ab ops, quod terram significat, quae opac rum est opacissima. Est autem opacum Latinis, quod in umbra est: Cia ceroni etiam umbra ipsa. Nos autem hic cum opticis opacum definiamus,corpus quod lumini & speciebus est impervium: seu,quod ineptum est radios transmittere. Et opacitatem, ineptitudinem radios transmi tendi. Eadem hic dissicultas, qua de perspicuo jam nos torsit, aqua

natura opacitas corporibus communicetur I Paulus Pernumta, qui supra perspicuitatem in materiae puritate statuebat, idem opacitatem in materiae impuritate dicit conuitere. Sed ne multa sublunaria producam, caelelita sidera falsam manifestant lententiam purissimae caelorum portiones, opacae tamen. Aguilonius lib. s. definit. 3. omne corpus naturae conditione translucidum esse inquit, per colores autem lucen. ve, quae suapte viaspectum terminant, Naca fieri. Perperam. Nihil enim impedit colorata esse, quae debent esse pellucida, ut recth prodii acer &exseriens Keplerus. Habes experientiam in coloratis & perlucentibus gemmis, itaque non diutius contemplationum tortura nos pren i linenum est, sed eadem via evadendum, dicendo scilicet ianominatam esse

naturam

142쪽

OPHTHALMOGRAPHIAE LIB. II.

iraturam illam, quae in eorporibus sit causa opacitatis. Tres autem opacitatis causas assignat Keplerus parati p. in Vitell. cap. I. prop. 1

dum ait: esse or id quod multo superficiebm confragosum est i squod multam obtinu densita ιιm i ct ia, quod multum colorem velinquantitate, vel in qualitate obtinet. Optime . addam ego quartam: & fortas sis omnes fuerint enumeratae: & id , quod terrestri faeculentia est offusum; ut Opaca nubes contineatur, quae nullam ex ejus tribus allatis causam agnoscit.

CAPUT XVI. De assectimibus me di visonis.

ΡRima.Medium sine sui mutatione species rerum visibiles recipit. Intellige mutationem seu alterationem fixam & formalem, per quam effectus manet remota causa. Iam verti species sublato oblecto ne m mento quidem temporis superesse possunt. Alioqui leviori& perfunctoria alteratione posset dici medium alterari: tingitur enim quodam modo spiritali 1 speciebus.Ceterum tinctura haec non est formalis immutatio. Secunda. Medium uniforme reddit species immutatas oppositis corporibus. Uniforme medium voco, quod aequabiles habet vel in densi tale vel raritate partes. Hoc igitur species transmittit immutatas. id est, nee reflexas nec refractas: sed eadem illa recta linea, qua e vilitati objecto egrediuntur, constanter ipsas conservat, & oculo advehit. Tertia. Medium difforme specierum lationem disturbat. Quid dis- forme medium sit, patere potest ex praecedenti assectione, ubi unifor me definivi. Itaque si medium objecto proximum dentius sit, remotum verci rarius: species ubi Edensori in rarius eva serint, ut ex aqua in aerem, quasi quae prius aggregatae& veluti in fascem collectae erant, jam extenuatae disperguntur omnes circumstantes & avertunt se a perpendiculari. eontra ubi e rariore in densius addimu fuerint, omnes undique circa illam. quae fertur perpendiculariter . sese addensant: atque ita a prima illa sua lationis norma ob medii difformitatem depelluntur.

Quarta. Medium coloratum species assicit eo colore, quo ipsum est Iraeditum. Patet cuilibet hoc . nam per vitrum viride aut rubrum propicienti omnia apparent viridia aut rubentia. lumen siquidem dum rerum formas per vitrum deseri , eius colore foedatur, & ad oeulos provectum, eorum humores tunicasque inficit: ex quo tandem fit, ut eadem affectio rebus ipsis, quae cernuntur, aspersa esse videatur.

Qvinta. Identitas de diversitas medij non pendet ab identitate vel

x a diversitate

143쪽

D8 VOP. FORTUNAT. PLEM PII

diversitate essentiae, sed a gradu perspicuitatis. Sic idem mmdium hic rarius & consequenter magis transparens, ibi densius & coa- sequenter minus translucidum , diuersa nobis hoc loco in ordine ad visum media facere dicitur. Contra vitrum Se crystallum essenta discrepantia, quia tamen eodem perspicuitatis gradu sunt praedita, nullam inducunt medij diversitatem. Sexta. Medium oportet esse translucentius ipso visibili. Quod enim opacius est, ineptum est ad transmittendum translucentioris species. quin si aeque sit ac visibile transsucidum, non assicietur ab hujus speci bus,ut queat excitari visio. sic aereum in aere,aqueum in aqua, crystalli innum in crystallo non videtur; sed aqua in aere, cry stallum in aqua, quia hetc disserunt gradu perspicuitatis. Porrci hanc affectione esserunt vult Optici siccimedium oportet esse rarius ipso vissibili. &: visibile est densius medio. imperite densitatem cum opacitate, raritatem cum transluciditate confundentes , quae tamen in qualibet re valde sunt distinguendae, ut dicebat Libertus Fromondus varia eruditione ex culti si mus vir in politissimis suis commentarijs supra nominatis saepius. omnind enim rariora per densius medium satis exacth cerni possunt, ut pumex & suber per vitrum&crystallum: ratio est, quia illa, etsi rara, sunt tamen opaca; haec, & si densa, sunt simul perspicua ad que apta

eorum videndorum media.

Septima. Medium semper est oppletum speciebus. Ratio: quia omne objectum visibile semper radiat, ut loquuntur, hoc est, continenter & sine intermissione sui magines ejaculatur, quas species vocamus. Sed an etiam noctu p affirmabamus supra ob flammigantes quorundam oculos, qui ex pergefacti noctu haud alio modo, quam luce clara con

tuerentur omnia

CEleberrima quaestio est cam dogmatis ambiguitate,tum authorum

gravitate , ut inquit gravissimus vir Ioannes Heurnius r omnium verci scriptorum recitatione tam frequentata, quam hactenus plane enodata nemini. Sed vide concurrentium sententiarum & arma & conflictum. In Stoa ipsa duae pugnantes acies: una, spiritum ad rem videndam efferri contendentium , quorum Dux est Chrysippus. altera, non spiritum aut corpus aliquod, sed ipsam dignoscentem vim ac facultatem ad res objectas transferri clamitantium , non aliter quam magnes

144쪽

op AT HALMO GR APHIAE LIB. II. x ty

magnes ineorpoream quandam vim ex se fundit,qua ferrum rapit. Pytagorae placuit, videre nos per luminis emissionem ad oblectum, cujus reflexio fiat ad oculum, quemadmodum pilae ad parietem impulsae ad manum reditus. Alij aeris adjumento, ac quassi fultura vectioneve visionem fieri dixere e verberatum enim aerem illum , qui pupillam contingit, assielli ad objectum,in quo fiat basis metae,cujus falligium in ipsa sit

pupilla. Epicurus, Lucretius,&Leucippus simulachra qu dam continua successione a corporibus atque accidentibus e siluere arbitrati sunt, quae appulsa ocilis essiciant visionem. Hoc & Democritum sensisse memoriae proditum est: qui tamen alias, ut lib. de sensu & sens. tradituro.

I, inionem sustinuit hanc: fieri nempe visionem per receptionem quidem peciei in oculo, non tamen in ipsa oculi substantia intus,sed in luperficier apparet enim in oculo impressa imago alterius tamquam in speculo. enim verti cum si perficies oculi laevis sit ac tersa, recipit imagines rerum praesentium. Plato in Timaeo visus rationem expositurus, ignis,

inquit, illius, qui non urit quidem, sed illuminando suavi ter diem

invehit mundo , participes oculorum orbes dii fecerunt. intimum siquidem corporis nostri ignem hujus ignis germanum sincerumque per oculos emanare voluerunt. Itaque cum diurnum lumen sese applicat Maccorporatur visus radio, tum ea duo inter se similia concurrentia ae commixta, qua oculorum acies diriguntur, ibi in unius jam domestici corporis cohaerent speciem, ubicumque videlicet tam intimi, quam externi luminis fit concursus P Totum igitur hoc propter similitudinem

passionem quandam sortitum cum quid aliud tangit , . vel ipsum ab alio tangitur, motum huiusmodi ad corpus omne, perque id ad animam usque diffundens sensum essicit, qui visus vocatur. At postquam in

noctem discesserit cognatus ignis, visionis evanescit radius: nam in aerem sibi dissimilem erumpens permutatur atque extinguitur, cum nullam habeat cum proximo aere, utpote ignis carente splendore. naturucommunionem, idcircli videre desinit, somnumque inducit. Aristoteles in commentatione, quae est de sensu&sensili, atque etiam de anima Platonis aliorumque memoratorum sententias diluens, contra quos numquam non assurgit concertatione arrectaria', & ut dicunt graeci)ὀρθιαάδlis, visonem celebrari stabilivit per qualitatem quandam cum externo lumine per circumfusum aerem 1 rebus ad obtutum usque nostrum provenientem, id quod Peripateticorii clarissimi quiq; post eum mordicus tenuerunt. Quin Aphrodisaeus Alexander supra nominatos veteres lueuientissim Esimul ac doctissim h confutavit in comment. lib. de sensu α sens item lib. a. de anim. Atque haec vera est sententia.

Galenus soleas Aristotelis ambitiosas Astrigillator , a quo tamen

magno

145쪽

magno magistro praeclariora sua dogmata est mutuatus, novas excit vit in scholis turbas veteris Platonis opinationem reducendo. Galenum sequuntur Medici passim: equidem. ut reor, magis ejus viri autoritatem sulpinientes, quam rei veritatem pensiculatius examinantes. Plotinus lib. s. ennead. ψ. tres tangit de visu opiniones: primam, ita Per radios visuales, ut per capillos aut manus, propagare animam sese.

ac sensibilia tangere. Alteram, non propagari animam per radios, sed eos quasi virgas extendere ad objecta, eosque inde ad animam reverberari, & renuntiare objecta. Tertiam, lumen ab objecto figurari, fg ratumque ad oculos pervenire. Circa primam ludit, alteram deridet, tertiam reprobat ι tantamq; vult esse inter aspectum & objectum compatiendi conformitatem , ut satis vicissim moveantur & agant, etsi nulla in medio contingat passio. Hinc non abierunt longE recentiores quidam ex peripateticorum familia se jactantes, Durandus in a. dist. 3. Occam in a. q. t .s i 8. Thomas de Garbo noster in summa sua lib. Aract. . Hi,ut sensus in ob ecta sua ferantur, satis esse existimant. si haec intra debiti spatii fines statuantur: ea enim est, inquiunt, visus conditio, ut praesen te objecto suopte nutu in actum prorumpat, nec quidquam requirat aliud praeter seipsum: cum naturasuasit virtus, quae rerum praesentium notiones ex se format, & ad internos sensus trad cit. Ego adversus monstra haec non sumo clavam, quibus debellandis

ne quidem Herculea fortassis sufficiat i sed adscisco mihi Aristotelem, α Alexandrum, & Philoponum,& alios, qui serant suppetias. Et quidem prae satis antiquissimis Philosophis omnibus unus satis sit Aristote

les. Contra Plotinum & jam relatos recentiores virum se praestat eruditissimus Aguilonius: quorum tamen vires nos etiam quoquo modo in fregimus, cum species assereremus. Ego Medicus Galeno & Medicis obsistam, hae mihi erunt partes. Nec vero tam immemor mei, aut ita male animatus sum. ut ex ingenio meo vel Galeno resistam, vel adsm Aristoteli: sed ut quisque magnorum virorum, qui se Aristotelicos dici gloriabantur, aut singula aut bina defensa ad ostentationem suorum, operum reliquerunt. collecta haec in unum continuae defensionis corpus

coacervavi, adjecto si quid post illos aut sentire fas erat, aut audere in intellectum licebat. Primum igitur sententias eorum lucide ac plane Proponamus, deinde aeque plane consulemus. Car.

146쪽

o PHTHALMOGRAPHIAE LIB. I t. CAPUT XVIII. Galeni Medicorumque de visu sententia prepanitur θ confutatur.

Nolo & nolint meeum militiae medicae pagani credere iis,quicumque persuadere conantur, Platonis lectionem quam Aristotelis debere Medicis esse affiniorem &familiariorem: nisi clinicis forth fabetilas& melimela qgrotis suis aniliter enarrantibus; nequaquam vero cor datis Medicis res ipsas, non umbras rerum ac pigmenta sectantibus.

Enimvem 1 Platone Aristoteles nihilo nisi conlulta brevitate differt, nulla in re secundus , sapientia & judicii acumine magno intervallo superior. Quoties itaque Galenus ab Aristotele ad Platonem desciscit,te merario id facit transfugio, saepe ridiculo, saepe puerili. Ut in loco

producamus exemplum e contra Aristotelem magnis nixibus Platonicude visu decretum acriter propugnavit. Qua sententia nescio an ullam ediderit magis incogitatam, ne dicam magis absurdam. Sed consarcinemus ejus argumenta, quae spargit partim in septimo

de Hipp. & Plat. sententiis, partim in decimo de Oft. pari. & in libro

ei adscripto de oculis, & denique in comment lib. I. progno Disputationis autem totius haec fere est summa & robur. Primum contra Aristotelem fieri non posse contendit,ut per tam angustum pupillae foramen tanta & tam ampla species rerum aspectabili. um ingrediatur, & receptum omnino quantitati recipientis esse impari quod sensu etiam communi fit notissimum. Deinde diffundi quidem per corpus actu pellucidum ratione luminis colorem , eumque per Pupillam, utpote pellucidam etiam, penetrare fortasse: attamen non posse transmittere per eamdem pupillam speciem distantiae,& positus, Mfigurae & magnitudinis r quae tamen omnia simul cum colore visui pul-

enerrime offeruntur. Praeterea eadem montis magnitudo videtur a pluribus , ergo oporteret, eamdem transire eodem momento ad oculos innumerabilium animalium. quod humanum captum excedit. Quario: dicere quide potest Aristoteles colorem reflecti in imaginante speculo,& ad videntis oculum reverti, magnitudo autem & figura quomodbin speculo videantur eas enim reflecti, omnind vanum est, cum con-s stant in quadam partium concinnitate, & integritate totius, quam 1 spoculo reverberari posse, ne cogitari quidem potest. Quinto Aristotelem quas praevaricationis cujusdam arguit, ut qui in Meteoris disputans de Iride, nihil referre dicat, sive phaenomenon illud extrinsecus ino oculos

147쪽

ira vop. FORTUNAT. PLEM PII

oeulos immissis radiis,sive ex oculis radijs quibusdam prorumpentibus ad rem visam apparere dixerimus. dixisse enim illud tristotelem quasi dissidentem suae Hypothesi. Item libro citato rationem reddens cur Antipheron quidam cerneret adversam suam imaginem in aere tamquain speculo: causam es Ie inquit, quia ob visus debili ratem visuales radi j in propinquo aere ad oculum elus re vibrarentur, fieretque illi aer tamquam speculum. In his igitur declarandis Aristoteles sua dimissa opinione usus est Platonica, quia suam tueri non est ausus. Hisce e d ma-ehinis Aristotelica sententia funditus , ut videbatur, subruta propriam Introducit hanc: Aer circumfusus, inquit, tale instrumentum nobis est, quo tempore videmus , quale est semper nervus in corpore. siquidem eodem pacto aer nos ambiens a Uiritus visivi occursu, quo 1 Solis fulgore assici videtur, nam de ille supremo aeris termino contacto statim vim suam fulgidam in totum dispergit,& nostra per vis Orios nervos acies progressa sipiritali substantia praedita cam in ea rem incidit. primoeappulsu in eum a terationem inducit, quae longe lateque in continuum scilicet nos ambiens corpus sparsa , repente in totum diffunditur. Ait deniqι non aliam ob causam naturam oculis igneum lumen accendisse, quam ut illius emissione,&cum externo lumine commixtione visio periaciatur. Sic Galenus. Medici qui militiae Galenicae sacramentum adierunt , capitale esse eredunt decedere hoc praesidio : quapropter operae pretium est cognoscere eorum pro eadem opinione molimina etiam quasi mantissae loco. Franciscus Vallesius Medicus omnibus numeris absolutissimus, & 1 Galeno secundus semper 1 me habitus, Galeni sui argumenta apertius paulo & subtilius deducens lib. a. controv. cap. at ita disputat intellige videre me duo corpora quorum alterum album sit, alterum nigrum, quod nigrum est, sit duplo distantius altero. utrumque horum visu

iudico eorpus hoc esse album & propinquum. quod quidem album est i specie candoris sentio: quod propinquum si nihil de oculis prodijt

ad rem videndam J non aliter potest videri, quam aut specie alii, aut illius ejusdem speciei moclo alio. sed horum alterum est ridiculum, alterum falsum. quod enim distantiae aut propinquitatis sit propria species, est ridiculum : quod diversis modo se habens eadem coloris species repraesentet propinquitatem aut distantiam, caret veritate. nam,

quid aliud habere potest species ex multa distantia ad oculum veniens, quam exparva e praeterquam quod ex multa distantia remissior jam mculos attinget, ex parva veniet intensior λ sed intensior specios inteυ-sem videri faciet colorem . non propinquum a remissior remissiorem.

non distantiorem. Igitur nulla via restit, ut distantia &'propinquitas viderii

148쪽

videri possint, neque ut videatur magnitudo etiam. Dices fortasse:

species repraesentat cum magnitudine quadam & extensione. st ua. sed intellige mihi duo eorpora quorum alterum sit omnino parvum, maxime propinquum i alterum magnum, sed remotum. fiet ut maj rem locum in oculo occupet species parvi corporis, quam magni. nam

species parvi, quia propinquum est, implevit pupillam totam et magni,

quia est remotum, clim species semper tendat in acutum, fortasse alte. ram pupillae partem non implebit. ramen videmus hoc magnum esse iillud parvum , quamquam hujus speciem hauriamus oculis cum majori extensione, illius cum minori. Igitur nulla est commoda via videndi distantiam & magnitudinem. Haec sunt, quae vir ille commemorat more suo & pravissimo & acutissim E. Casserius Placentinus lib. f., cap. 48. ita idem probate imago seu

species objecti ad extimam solum oculi sime Helem pervenit, & tamen intimilis in oeulo visio absolvitur e necessario igitur visus non sola receptione perficitur, sed aliquid extra oculum egreditur, per quod imaginis particeps fiat. Majorem sic roborat , videmus rerum, quas intuemur , imagines in superficie corneae haerere e ergb oculum non inistroeunt. Nec vem dici potest, aliam esse speciem, quae imaginem il- Iam oculo imprimat, aliam verti, quae oculum ingreditur & visionem movet. Hoc enim absurdi plenum est: unum siquidem obiectum, unicam tanthm a se speciem emittit, & eadem est illa, quae imaginem repraesentat, & illa, quae visum movet. Cetera, quae a vulgatioribus Medicis obganniuntur de fascino. demenstruatis, de ophthalmicis. trivialia sunt, 'quovis Aristotelicaediseiplinae tyrunculo facile dissolubilia. Igitur quae allata sunt, tamquam argutiora Ac urgentiora expendisse me & refellisse suffciat. Id quod sic ordior. Primum Galeni argumentum de rerum magnarum visone urba inretorquet Zabarella hoe pacto: in phantasia, quae parvo spatio in capite hominis concluditur, recipitur montis magnitudo: imaginamur enim magnitudinem montis, quantus revera est: si eri in phantasia hoe

fieri posse Galenus judicat, cur in oculo fieri non posse judicat Porrbo hae objectione valde mihi fit verisimile, Galenum specierum visibilium naturam exploratam minime habuisse: vel si habuerit. cavillanti hic fuisse similem. Sunt enim species, ut supr1 ostendimus luculentissimh, rerum virtuales imagines, quae exiguuscula forma rem totamae tantam . quanta est, visui exhibent, adeoque facile etiam ab exigua pupilla sunt aptae excipi. Sed eadem dissicultare irretitur quoque Galenus ipse i quonam erem pacto emissilium illud lumeri,cuius ope vi- 2 sonem

149쪽

12. v OP. PORTUNAT. PLEM PII

sionem fieri autumat, rerum, quas foris attingit, visibiles assectio

nes per pupillae angustias in oculum inseri I Iumen etenim res extra culum per se non videt, sed spectandas organo importat. Ad secundum, quomodo distantia, figura ,& magnitudo oculis pe sentiantur , ita respondemus , assectiones istas haud secus atque alias quasvis aspectabiles proprietates propriam speciem oculo inferre, per tuam dignoscantur. propriam inquam, non quod magnitudinis v. g.

pecies a coloris specie realiter distinguatur ; sed modaliter tantum, ut loquuntur. ut enim supra cum de communibus visibilibus dissereremus, diximus; objecta communia modificant seu determinant propria quatenus talia aut tanta persentiuntur. Itaque colorati distantia, figura. Scmagnitudo visui offeruntur, quia species ab eo colorato emanans eadem , qua ipsum praeditum est. distantia, figura. & magnitudine circumscribitur ac modificatur. Tertium quod humanum captum excindere dicit, ea mdem montis magnitudinem videri a pluribus. Verum diceret si vera Sc materialis montis quantitas tranaret aerem. & oculis eam recipi censeremus. Sanius nobis est cerebrum, quam ut talia egerat excrementa. Ceterlim mons speciem suam quaquaversum dissundit sic, ut ab unaquaque ejus parte in unamquamque partem medi jeamdem ejaculetur; aded quidem, ut nulla circumstantis medij pars existat. quae non aliquem ejus speciei radium recipiat: unde quotquot montem intuentur, integram eius participant speciem , dc si tot essent intuentes, quot aeris sunt punctula. At enimverd mirum est Galenum summum virum, qui ejusdem rei sonum ad plurium hominum aures simul vehi & cognoverit & intellexerit, non intellexisse, quomodo eiusdem rei visibilis species pluribus simul communicaretur. Quartum non ali 1 videtur tollendum responsione, quam qua adve sus secundum usi sumus, nemph figuram & magnitudinem rei etiam rofecti a speculo, quia species ab ipsis modificatur: modificatum autem modo suo, quo modificatur, non exuitur. Itaque quocumque pergit species, figuram suam & magnitudinem habet sociam.

Dod denique quin id Aristoteli exprobrat stet ipsum hypothesi quas dissidentem in reddendis quorumdam eventuum causis Platonis Opinione usum fuisse , quia suam tueri non esset ausus. argutia est & cavillatio. Ego Hercle tantlim abest, ut Aristotelem suae sententiae vel dissidentia vel absurditate deterritum Platonis opinionem adoptasse existimem, ut credam potius prudentissimo ipsum consilio praemeditatε id egisse : acri enim erat ingenio vir , & judicio praeter supraque omnes mortales perspicaci . itaque sua de Iride , alijsque rebu&nova

Uargens dogmata , ne sinistra aut salsa viderentur, si novae suae deris st

150쪽

visione sententiae inniterentur,voluit ea potius Platonica opinione confirmare, quae tum temporis vulgd irroboraverat: addens tamen,& jux ta suam sententiam , quae specierum emissionem ponit , eamdem do--ctrinam valere: ut ita majorem ei conciliaret probabilitatem, utpore quae vera esset, quid cumque tandem de visionis modo sentiretur.

Sic adversus argumenta Galeni dictum sit, quibus Aristotelem impete

bat.

Nunc adversus propriam Galeni sententiam convertamus orati nem. cujus sententiae absurditas ut omnibus prostituatur, libet in eam severitis pauid rigidiusque animadvertere. Spiritus visorius seu lumen, quod egreditur Δ oculo, vel manet extra eum. vel ad eum regreditur: neutrum dici potest i igitur commentitia & salsa est talis radiorum emissio. Minor probatur , quia si extra oculum manet, fiet in aere visio. ubi nempe in men oculi cum externo coibit;adesque visio nec actio erit

vitalis nec immanens id quod quam sit in Philolophia absonum , non opus est dicto. Qubd si vero lumen emissum ad oculum regredi statuitur, assignandus in obex,in quem impingens lumen compellatur regredi: at saepe non adest ullus: ergd , se & per se regreditur: quod an adscribi possit rei inanimae, quale lumen est aut spiritus; viderint ejus sen- sententiae patroni. non enim credo ipsos edi desperationis prolabi, ut ce-seant spiritum istum e corpore per aera missum anima noura etiam tum ornari. Sed age spontanea conniventia concedamus. spiritum seu lumen emissum regredi. Vel regreditur sine specie & similludine objecti, ves eamdem ducit secum. Sine quidem specie oculum revisere non dicent, opinor qui namque celebraretur visio, quae fit reddendo obiectum potentiae simile 'Igitur speciem in reditu habet sibi comitem. Hoc si ita est :jam frustra ponitur illa spiritus emissio , quia ex natura sua species per aerem ad oculum tendit , nec opus hic est spiritutamquam legato invitante ipsam, atque in visus arcem deducente. De inde hoc potito omnia illa , quae Aristoteli obiicit, ipsi similiter obiici possint, quomodb nempe introducta species nuntiet rei distantiam Zefiguram &c. Quod denique addit Galenus non aliam ob causam naturam igneum lumen oculis accendisse,quam ut illius emissione,&cum externodum ine commixtione visio pe sciatur. Dico eum falsissimum praesupponere, nullum enim igneum lumen a natura oculis insitum est: quod sequenti libro demonstrabimus. Sed& ab Aristotele ipse rescire poterat lib. de sensu & sens. cap. a. ubi inexpugnabili ratione idem, probatur ex consessarum rerum indubitabili luce. tantum contra Gale

num.

SEARCH

MENU NAVIGATION