Vopisci Fortunati Plempii ... Ophthalmographia, sive Tractatio de oculi fabrica, actione, & usu praeter vulgatas hactenus philosophorum ac medicorum opiniones. Synopsin versa pagina exhibet

발행: 1632년

분량: 370페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

vo P. PORTUNAT. PLEM PII '

Praeterea indefinitione posuimus eciem aptam esse cum potentia ις

va proxime concurrere ad visionem. Ubi Academiarum rabulae ad ravim litigant: an species effective concurrat ad visionis actum, an solum determinando et disponendo potentiam. Quia creperum certamen est, neutri me parti adsocio, sed utrique aequecaveo: censeo etenim utrata. vis ab homine Philosopho non magno opere posse defendi. ceterum priorem partem fovent doctorum optimates. convenit autem inter utramque, speciem tamquam concuWam necessario requiri : quod in definitione extremum attexebamus.

ΡRima. Species non solum sunt virtuales rerum fimilitudines , sed

etiam formales. id est. non expressim repraesentant oblectu per m dum imaginis seu figurae tantum, sed etiam quadam ratione virtuali, quia virtutes et quan semina objecti sint. quemadmodum enim semen principium est effectivum generationis ut instrumentum viventis, se species visibilis principium est effectivum visionis. Qiii visionem in erystallino obiri ajunt. omnino negant obiectum formaliter a specie repraesentari. pro quibus Aguilonius lib. i. prop. F. ita ratiocinatur: neeus est similitusnes formatis magnitudine aliqua Araditas esse, non mο- δε ut illarum essentia sntegra sit, verum etiam ut rem totam reprasiment: igitur per eas visio fieri nonpotest. Duidem qui, quod videtur, species δε-bet in centrumglacialis bumoris pervenire; at magnitudo aliqua centro via fiu , q iasilum punctum ea, exaruari non potiar. od hic praesupponit, verum non est o visionem in centro glacialis celebrari, ut infra videbimus. ubi etiam patebit rei visae imaginem aliqua semper magnitudine esse donatam. quemadmodum igitur pictae: sie species etiam in oculum receptae similitudines formales dicem dae sunt, quia nihil aliud sunt quam rerum picturae. Aristoteles lib. a. de ani m. text. Iar. et lib. de memo. et reminis. scribit, eo modo imprimere objecta proprias similitudines in potent ijs.quo sigillantes annulis imprimunt eorumdem sigillorum figuras. at figurae illae sunt sor- males similitudines: sentit igitur Aristoteles species repraesentareobj cta per modum formalium similitudinum. Ceterum non esse formales solum similitudines, ita comprobari posse existimamus r effigies sive picta, sive sculpta, sive caelata, quae similitudo formalis nominatur, non indicat nobis rei, quam repraesentat, magnitudinem: v. g. potest statua

132쪽

OPHTHALMOGRAPHIAE LIB. II. ro'

statua Caesaris formari abnormis et giganteae extensionis: potest et pa. milionis instar fabricari. neutra veram Caesaris viventis magnitudinem significare valet. at speciei in oculo repraesentatio, quamvis semper ipsa re pusillior sit et arctior, per se potens est rem in ea, qua vere est, magnitudine exhibere. Dico,per se: non enim hic cum Azuilonio rationem intellingentiamque acceris, quae objectum vicaria aliqua sui similitudine videri argumento persuadeat: id namque praeter puerorum

naturam est; brutorum etiam contra:et haec tamen quoque vident rem.

ut est. sed quemadmodum ex se et per se semen virtutem habet sangulas partes formandi , ita pictura speciei magnitudine dissimilis potestatem habet rem in ipsi sua magnitudine repraesentandiiquod est esse virtualem similitudinem, ut proposuimus. Secunda.species visibiles objectorum contrariorumnon sunt inter se contrariae.Nam contraria simul eidem subjecto proximo inexistere non possunt saltem in gradibus intensis, quia ex rationibus suis formalibus non patiuntur se mutuo. at species nigredinis et albedinis etiam inten- sissimarum eidem parti aeris proxime in rent, pacifice invicem gere

tes. Obijciunt: contrariarum causarum contrarii sunt effectus: alb do et nigredo contrariae sunt e ergo ies, nimirum effectus earum. contrarias quoque esse necesse est. Relpon. majorem veram esse de causis uni vocis, non autem de aequivocis. calor et frigus pariter siccitatem producunt, non alteram alteri contrariam, sed specie eamdem. ita quo- que cum colores sint causae specierum aequivocae non necesse est species esse inter se contrarias,

Tertia. A qualibet parte rei visibilis in quamlibet medij dlaphani

partem specierum fit eseculatio, idque in momento. Probatur: quaevis pars objecti visibilis est agens naturale et Indifferens ad agendum in quamvis partem medii, ergo, quaevis pars objecti producit sui similitudinem in quamvis partem medii. Praeterea ex quavis parte medij licet aspectare obiecti partes omnes, , quibus ad oculum videntis recta linea duci potest: atqui hoc non licet nisi per speciem, eri undequaque partes illae sui speciem prosundunt i Et quidem in momento: ob eam rationem, quam momentanei motus luminis supra dedimus. Qiraria. Species visibiles per totam sphaeram activitatis extenta producuntur immediath ab objecto visit. Hoc de lumine quMueptardidimus subtilissimum Joannem Duns secuti,quidquid recentiores quia dam oblatrent. Sed probatur: omnes species dependent per se imme diate ab objecto in conservari. et nulla earum ab al ra,eri etiam in esciet fieri: hoc enim sormis intentionalibus videtur proprium, ut Datia ipsas coasenant , eadem quoque essiciant easdem . secumi

133쪽

evidens est rem Quampum v. g. extra conclave positam non quocumque conclavis loco: at cerni deberet, si species ab ob ecto productae, et ipsi vicino aeri inhaerentes propagarent alias, ergli hoc nequaquam asserendum est. Minorem negant adversarij. Sed probo i sisAcies ab objecto emissa progigneret in medio aliam, eodem nempe agendi modo id essiceret . quo objectum operatur: est enim utrumque agens naturale. at objectum producit species circumquaque versus omnem Partem, ut anth declaratum est: eri etiam una species multipliacaret aliam versus omnem loci differentiam et ergli ex quocumque conelavis loco res extra ipsum sita videri posset. Hanc minoris roborationem instingere conati sunt moderni infelici successu.dicunt enim: sp cies una multiplicat aliam eo modo, quo objectum; atqui hoc non multiplicat speciem per lineas transversas, sed tantum retias: ergli simili ter species. Quari vero transversa linea non possit esse recta. Apage istas plebeias et humiles conceptiones. Quinta. Species rectis semper lineis ab oblecto emica ni.Hoc lumiani quoque competere diximus:et pro utroq; militat ratio eadem,quam ibi vide.Speciatim autem de speciebus monstratur explietnomeno in ota

scurato conclavi,apparente quod nobis objecta omnia everso situ exhibet, evertuntur autem omnia, quia radii omnes se juxta foramen inte secant. jam verti non intersecarent se mutuli, si lineis rectis non progrederentur: refringerentur quippe aut recurvarentur ad latus in P

tem , e qua ab objecto exsiliunt. Sexta. Species diversorum objectorum in eamdem partem medii ita

conveniunt, ut tamen in unam lyciem minime coalescant. Diverse Iumina a pluribus Ilicibus emanantia in unum integrum lumen in medio coire adversus Aguilonium strenue supra decerravimus t Hic iterum contra eumdem tenemus , eum qui id tribuerit luminibus . non eonitinuo etiam speciebus adscribere debere, ut prodit ipse lib. I. prop. r. non enim hoc in speciebus, uti in luminibus ratio persuadet. enimverbdiversae eorumdem specie colorum species non sese intendunt, sed eide proximo subjecto perspicuo distinctae inhaerent. At, inquies, acciden ita solo numero distincta eidem subjecto proximo non posse inexistere. Respondeo,Phili sephorum praestantiores id solum de accidentibus absilutis et realibus prodere, non de intentionalibus, qualia sunt visibiles ies. Itaq; non e funduntur interse,etsi idem subjectu informenti sed singulae suum objectum distincte repraesentanti rumenimuem non videtur affectio illa lia competere speciebus ut semper et ubique locum habeat:suadeor enim ab experientia posse assignari casum . in quo dive sorum obje tu species vere confundantur, si nempe ita constituantur

134쪽

opu THALMOGRAPHIAE LIB. II. re,

oblecta quaepiam ut alterum per alterum speciem suam traiicere sit necesse: quippe fit tum, ut non uniuscujusque species distincth internoscatur, sed ex utriusque speciei exari commixtione tertia quaedam et

nova species confiat tertium et novum colorem ostentans. Hoc Philosophus voluit lib.deaensu & sens. c. 3 .du inquit; ξιν alium coust st- superappositionem vocat in tert, cuiusiam imaginem repraesentat. Illustraborem exemplis: si picturae Judicium, quod quadamtenus perspicuum est tenui litura inducatur, neuter quidem color reipsa permineetur; flavi tamen coloris species, quae Iudicium terebravit, caerulei

coloris speciei in medio commixta viridem colorem oculo exhibet.Idem evenit cum crocus Hruleo panno affricaturinam qui ante caeruleus erat,

tam viridis apparet. Sic quoque caeruleum lumine candelae perfusum subviride cernitur; flavedo enim luminis mixta speciei caerulei coloris, viridis speciem resera. Experire et hoc: sunt specula quaedam metallica, quae faciem hominis quantumvis pallidi im sinant rubicundam. αsubest eadem ratio. quia metallum speciem suam faciei hominis reflexae speciei intermiscet. Dices: alterum hic oblectum per alterum non transparere. Respond. speciem reflexam perere vicem objecti. Vel si placet, ita constitue casum: tum species diversas in medio diaphano inter se confundi ac coalescere, cum per eandem rectam lineam ad oculum deducuntur.

Septima. Species sublato obiecto ne momento quidem temporis In subiecto perseverat. Sunt enim species quasi continuatae quaedam objectorum emanationes, indissolubiliter causis suis adstrictae , ut saepicule . lam commeminimus: igitur sine objectis subsistere nequeunt. Obiici- unt: quemadmodum impetus projecto lapidi impressus aliquamdiu d rat, et sensim paulatimque elanguescit; ita speciem se habere existiman- dum videtur, ut scilicet post vinonem factam, absente jam objecto,non subitb evaneat. sed pedetentim deficiat. quae enim ratio convincit, im- petum potius semoto impellente permanere, quam speciem amoto obiecto este superstitemp Dicam rationem paucis: quia impetus ab impellente non conservatur, uti species ab objecto. Ceterum unum nobis ' tissimum argumentum freliqua enim, quae passim proferuntur, nihili siclo) opponitur ab evidenti experientii desumptum, et est hoc: inhvrescit species objecti sortiter seu vehementer potentiam moventis in via su aliquantisper etiam cum avertitur objectum, a quo species in oculum descenderati id adeb , ut etiam eonfundatur superstes illa species cum coloribus aliarum verum,ad quos spectandos visus adhuc imbutus trans- sertur igitur verum non est, sublato oblecto speciem iIlici, evanescere. idia: aianus annotatis lib. Arist de anim. I.a.c. 1 .ita proposit.

Q 3 objectionem

135쪽

xio Vo P. FORTUNAT. PLEM PII

objectionem solvit: clausis Mulis non vissentur ea res, qua em Uertis videbantar, sed videntur parta aeris Iuminose inclusa intra oculum. Inc 'gitata responsio et admodum perfunctoria. quis enim aer oculos subinis predituri et si ingreditur, quomodo amoto luminoso lumen retinet. eum luminis conservatio a luminoso dependeat 3 deinde non opus est claudere oculos, sed apertis ipsis et aversis sentimus formas illas obhaerere. Aguilonius itala expedit: cum obiecta duobus modis in externossen agant , uno intentionabier , cum scilicer propriam iminem in organum signant ; altero realiter, cum violenta motione organira concitam.

prior uia amo objecto sublato pariter occidis: Hic vero etiam causa cessiste

aliquamdiu perseverac.

Est haec doctrina D. Thomae lib. de insomniis lin. 3 & sed videamus. realem actionem inquit esse violentam motionem, & hane ali. quandiu permanere i non item speciemobjecti. Ego speciem inquam uperstitem manere: ut quid enim amoto objecto, quae mox oculus conis tuetur . eodem colore amoti objecti tincta viderentur, nisi quia amoti objecti actuosissima species impresse oculum pingens nondum stati nem suam reliquerit accedente alia 3 enimverci motio in sen rio concitata vim non habet repraesentandi objecta alio color α qualis tandem illa motio est 3 an alteratio p at haec non esu a s te suo modo alterante: sed actio exsistere nequit, nisa praesente causi: igitur nec alteratio illa sine praesentia speciei. An fortasse motus localis' non credo quemquam eo provolvi supinitatis, ut tam tenuis entitatis rec Iispotestatem tribuat i etum alieno corpori imprimendi. Itaqi alii desperantes in oculis causam sese invenire posse ad imaginationem confugerunt. quasi verb remoto objecto non assiceretur revera oculus, sed imaginaremur ipsum tantam assici. sane imaginatio, si qua adsit, ea ob praetentem affectionem elicitur non temere. Scio expectatis nunc,quid ego praeter & supra istos sapientiae Heroes sim parturus tandem. Exeipite. censeo, quod sublato objecto visum imbuit,speciem esse: at He cle non eam speciem, quae immediate ab objecto producta est ; Hane enim posto objecto poni, & ablato etiam auferri constat mille experientiis r sed speciem esse , repraesentatione seu pictura objecti in oculo

progenitam, in sensum communem deserendam, ut ibidem cognos turr uti infra latius: vocetur interim nunc visionis species. quemadmodum vem obiectorum specie subjectum est medium diaphanum rita visionis species pro subiecto spiritus habet, qui simul eius vectores lunt ad interni sensus adyta .Haec ergo species est,quae amotoobjecto superstes manet. quidni p ab objecto enim non dependet ejus contervatio,uti nec immediata productio. Sed dices,cur igitur cujuslibet visibiles non

percipimus

136쪽

percipimus aliquamdiu remanere speciem, aque ac visibilis sortiter vi-ium immutantis. Resp. visibile fori h visum plenh pingere ac quasi saturare, quae pictura spiritus quoq; implet et ex saturat, ut aliam Dictione nequeant ad aliquam morulam excipere : quod in objectis debiliter potentiam excitantibus non fit, quippe quorum picturae remissiores sint et leviores , et quasi dilutae. Octava. Speciebus accidit tum repercussio tum infractio Eadem plane ratione, qua lumini idem diximus evenire. Porrd species in superficiem opacam illapsae repercutiuntur in plagam oppositam, unde advenerunt : tum vero etiam semper ad angulos aequales,& eae,quae oblique incidunt, ad latus alterv. Veritatem ejus nusquam evidentius, quam in

speculis disces ex imaginis. quae nihil nisi species reflexa est,conspectione. Infractio specierum sit, cum h medio rariore in densius illabuntur oblique, atque ista est ad perpendicularem: si vem e medio densiore in

rarius emicent franguntur seu avertunt se a perpendiculari. ceteru tam repercussae quam refractae species post locum passionis semper rectis lineis protenduntur: quippe Lycierum proprietas est,ut ante monuimus, rectis lineis evibrari. Nona. Specieslongius provectae sensim languescunt. Ita enim natura comparatum est, ut actio quaelibet non subiici, et in summa sua perfectione, sed paulatim decrescendo expiret. Quod autem ita in specie. bus fiat, quotidiana exempla nos docent: propinquum enim objectum

soritas movet visum, quam longinquum; et e speculis debilior figura, quam ab ipsa re emergit. quia videlicet species longiori spatio elanguescit. Decima. species rerum visibiles veris sunt et proprie visibiles. Hoetos docebat in Scholis Lovanti Eximius Dominus et magister noster Libertus Fromondus praeter sacram Theologiam, in qua nunc summo dignitatis tradu decoratus est. naturalis scientiae consultissimus: et defendimus aliquandd ibidem sub eodem Praeside ringentibus,qui coram erant ,Philosophis nihil praeter Aristotelica approbantibus. Porro quod ita sit, non subtilibus operose conquisitis rationum cavillationibus agendum mihi arbitror; cum praesto fit experientia,quae demonstret, manifestissima. Viror vitri viridis vectore Solis radio parieti allapsus,species est,& cernitur. rubentis panni in candidam manu faciemue propa oris rubor,eius de speetes est,& videtur ite . in obscura camera res foris existentes super albam chartam exhibitae species certo sunt: et numquid sunt visibiles 'assertionem nostram hanc non nisi exoculati negare que-

or, nisi tamen et oculatis pertinacia mentem ademerit.

Dicam' iam pene a Iul. Soligero exercit. 298. Persuasus sum, nihil

praeter

137쪽

xta vop. PORTUNAT. PLEM PII

praeter speciem viderit tantum abest, ut species non videaturi sensidetenim est receptio: nec recipitur res, ergo non sentitur res . species ergo sentitur. Sed oblatrant nonulli sie: sensio est non formaliter passi sed vitalis fac itatis actio, quae passionem habet adjunctam. itaque ut passio aspecie proficiscatur, cognitio tamen ac iudicium animae circa illud est . quod specie proponitur. Respondeo nec cognitionem aniam ae versari circa illud nisi per renexionem:directe enim cognoscit spetetem, & per hanc objectum.

CAPUT X v.

De Perspicuo cae opaco.

Ereurrimus objemim visus e nune ejus medium adeamus, scilicet I- perspicuum. quia vem. ut vulgo iactatum est, contraria juxta se posita magis elucenti ideo opacum, quod perspicuo contrarium est, nucetiam sinemus. Quod Graecis Latini transparens,iransucidum, perspicuum, pellucidum vocarunt ,& graeca imtatione diaphanum: ita enim trita est haec nostris vox, ut civitatis Romanae jus, si nondum habeat, exposcere sibi videatur. Perspectivi locum radiaturae appellant: Phycei medium visionis. Hoc ita definit Aristoteles lib.a.de anim.tem. 6 8 .yerspicuum dico,quod s-aspectabi non autem prest a P se, ui simpluiter Acasd propter exterus colorem. Prosino leviter hie delingit hunc sale:& nisid ivini reverentia Pretceptoris me coerceret,n5 definitionem vocarem,sed rudem quamdam et perfunctori adumbrati

nem: nam nec omne perspicuum concluditur, nec propiissime perspicuum vere est aspectabile : nec si lit, per verum tantum colorem aspectabile redditur. At continebo me. ne crabrones irritem, hoc est, nam rosos istos ambulatores: ac potius me componam, ut bonum & verum

quoquo modo sensum ex dicta descriptione eliciam. Philosophus igitur . ubique in doctrina sua conformis sbi & consimilis, Ioquens consentaneae definitioni coloris jam jam assignatari perspicuum quoque non a lalute, sed per comparationem ad visum seu quatenus visibile utauit

aliquo pacto descriptiuncula declarare: non enim a me extorqueo, ut credam. divinissimi judicii hominem in ea cudenda istam exegisse operam quam solet alias in aliis omnibus accuratissime traditis ab ipso definitionibus : nee verb etiam postulabat hoc locus. Igitur aliqualis potius dicenda est descriptio,quam vera definitio; quam expendamus nonnihil , simul & elucidemus. Praenotandum duplicis fieri apud Aristor lam perspicui mentionem , unius, quod omni ex parte transparet. &,si proprie

138쪽

OPHTHALMOGRAPHIAE LIB. II. xta

propriε loquendum est, vere perspicuum appellari debet: suntq; aqua,

aer etc. alterius,quod secundum partes externas apparens est ac vilabit

te; diciturque perspicuum terminatum. hoc intelligit in posteriori coloris definitione,dum inquit colorem esse perspicui terminati extremitatem : illud verb hie subaudiendum venit, utpote quod solum statui potest visionis medium. Quaeritur ergd an omne tale perspicuum allata descriptione comprehendatur λ Sane si verba descriptionis, prout jacent, attendamus, non omne comprehenditur, non enim ignis nostras,

qui perspicuus est, nisi nimium crassus sit. quod autem non contineatur pater, quia ad perspicuum requirit ut non sit visibile per se: jam vero ignes nostrates per se sunt aspectabilissimi. quin & alia perspicua sunt,quae manifestum colorem ingenitum habent, ut Smaragdus, Sapphirus, hyacinthus etc. Dicendum pro Philosopho: perspicuum solum

definiri, prout contra lucidum & coloratum corpus distinguitur. Porra per externum colorem in descriptione dicta lumen intelligi volunt aliqui, hoc enim in ordine ad visum naturae quandam communionem cum colore habet e & neque aer neque aqua colorem alienum susci. Diunt, tamen perspicua esse docet hic. Ego colorem proprie Aristote-dem sumsisse existimo. At quomodo ergdaerest vitilis, inquiunt, per

externum colorem, cum non colorem proprie, sed lumen recipiat pDico nec aerem visitem esse . nec visitem esse voluisse Aristotelem. visitis non est : aut enim non esset medium ad videndum, aut solus videretur. Aristoteles non voluit et quia in descriptione data perspicuum. Scconsequenter aerem per externum colorem visibilem statuit . dum scilicet videtur laut, si videri debet. quasi dicat i aer vel perspicuum non terminat per se visum , sed si terminet, id timsturae coloris cujusdam acceptum referre debet. Sic ego simplicissime speculabar contra omnes,

Quotquot hactenus fuere, commentatores admodum se torquentes, ut

decernant, quomodli perspicuum sit visibile, utrum ut quod, quemadmodum lCquuntur, utrum vel ut quo : sententiasque Aristoteli aiungunt mirum quam absurdas. Ceterum recentiores, non minus sortasse taliciter, quam ipse Aristoteles . ita strictissime diaphanum definiunt : q- lisnum pervium ubi tam ad quate quam dilucido perspicui affectus explicatur.Verum in enimverti utraque producta descriptio perspicuum nobis declarat dumtaxat,quatenus videndi negotio subservit, non autem ipsissimam transluciditatis naturam exprimit. Esse vero talem naturam, a qua corpora redduntur perspicua ex Aristotelicis fontibus haurire possumus: libro enim secundo de ani m. textu praedicto ita inquit: non quatenm a- , - quatenm aer perspicuum et sed quoniam est natura , qua eadem

139쪽

11έ vo P. FORTUNAT. PLEM PII

inea in his utrisque, ct in sempiterna isso superiore corpore. vult igItur ari

rem , aquam, & caelum Participare communem quandam naturam .

quae principium sit & causa ejus, qua praedita sunt, perspicuitatis. Sede nuncleatius lib. de sensu & sens. cap. 3. sic : quod autem persticuum

nuncupamus ,1d non aeri, aut a M. aut usii elementorum proprium est : sidest facultas quaedam ct nai Ara communis, qua separarita quidem non sed mil inest, atque in ceteras corporibm aljs plus, albs minm. Hanc igitur naturam intimius paulo, quantum id quidem humanae inbecillitati concessum est, investigemus : nimirum enim ut de lumine, luce, decolore ex Keplero supra dicebamus , tum demum quid quidpiam in alio possit & circa aliud sciemus, cum quid in se stat pernoverimus. At deterret magnus Scaliger nos humiliores ab huius disquisitione, qui sibi non facili patere illius rationem profitetur exercit. 32F. num. In ita scribens i pe ciditatu causu , ut pleraque alia puto esse si nota/ nos . Ita est vir amplissime , si quis in humanas tenebras animi aciem intendat , non sane pudeat virum vere sapientem sese lateri nescire; sed paenitea, si quando se quidquam vere scire professus est. Sed videamus tamen quid quidam tentaverint. Magnus Alberius in a. de ani m. tract. 3. cap, 8. perspicuitatem corporum consistere statuit in partium raritare, at non sola inquit , sed opus est etiam subtilitate; nec non spiritua. Iitate quadam. Qua isententia asseritur passim in scholis Opticis. At redarguunt ipsam multa: glacies perspicua est, nec rara . nec subtilis, nec spiritualis. cornu subtile fortassis, rarum vero non item , & multo minus spirituale, diaphanum tamen. fumus rarus est, subtilis est , spiritualis est, de tamen opacus. quod item de nube statue. Sed inquiet aliquis . nubem

densiorem esse, crassiorem ac corpulcntiorem aere, adeoque respectu

ipsius videri minus perspicuam & quodammodo opacam. Nego benE

audenter nubem densiorem de corpulentiorem aere esse:omnind enim eo& rarior & levior est ; utpote quae supra ipsum evehatur. Si ejus rei solidam appetis & nervosam demonstrationem, adi exim ij D. Liberti Fromondi praeceptoris mei Meteorologicos commentarios tam stilo quam doctrina longe exquisitissimos lib. s. cap. s. arti c. I.&exatur tus abibis. me vide. Constat ergli Albertum nequaquam perspicuitatis naturam attigisse. Unde & manifestum est, turpius errasse illos,qui solam raritatem allegabant: aded enim simplices fuerunt quidam, ut in ea totam consistere crederent rationem pelluciditatis. Philippus Montalio lib. s. opticae cap. r. perspicui rationem in aquae praedominium re- serre videtur: nam ex mixtis tum liquida tum solida ea sunt diaphana,

in quibus aquae praevalet moles. Ad pauca respicientes facile pronum

140쪽

OPHTHALMOGRAPHIAE LIB. II. xrs

tlant. Cornu siccissimi temperamenti pars arguit ipsum de temerario

eloquio, ut multa alia omitto m. Clarissimus Keplerus pellucidum corpus definit hoc pacto parati p. in viteli. cap. I. prop. I I: corpm unum, eus tu confluentia eometrica, siu partium internarum sitin, quem obtinent, suore aliquo con titutus ect. Adeli ut pelluciditatis rationem ponat in partium unitate fluore aliquo constitutarum. Idem censet Sanctorius lib. y, Vitand. error. cap. Io. Quae sententia prope verum esse videtur, sed nequedum assequitur. Nigrum enim vitrum, item gemmae nigrae habent eam, quam requirit, unitatem, non pellucent tamen. Quin cornu

non habeti quippe multis superficiebus seu laminis actu distinguitur:&tamen pellucet. Cardanus lib. 3.derer. variet. cap. t . & Ioan . Paulus

Pernumta lib. a. suae natur. Philoso. cap. s. pelluciditatem scribunt effectum essequendam,qui insequitur puritatem ipsius materiae. Quod item prodit Hieronymus Capovacca noster tract. de urin .ab Pernumta, ut reor, mutuatus. Aucupabatur primum gratiam meam haec sententia, α diu postea obtinuit. Videbam enim a chymicis mixta corpora per Extractionem faeculentae ac terreae portionis puriora reddita transsucere. Verum & hic lacum subesse adverto nune: Planetae enim & ssidera omnia non sunt impuriores caeli partes sed densiores sollim,siAristoteli credis, opacae tamen sunt. Et in hisce sublunaribus aqua transparet, agitatione tamen in spumam acta deponit naturam diaphani. Vitrum frigore concretum perspicuum est, calore ignis liquefactum opacum redditur. neutrum tamen impurum redditur. Impura reddi inquient forsitan hoc sensu: quia ipsis partes heterogeneae tumultuarie adcorporentur, aquae quidem agitatae aer; vitro autem liquescenti ignis. Ajo ego utrumque illud elementum perspicuum esse , adedque sui admixtione non debere aliquid reddere opacum. Sed & urina externo frigore opaca facta, calore ignis pellucescit: praeterea charta quae opaca est, Per imbibitionem olei, quod chartae Heterogneum est, inati in se opacum. transparens fit. Quae ergb tandem ea natura est, quae parit trans Parentiam 3 Quantumcuque anxie quςro, non invenio: aded ut cum Averrhoe comment. in locum citatum Aristotelis testatum relinquam, nomen non haberet aut . si hoc mihi ambitiosius dictum, nomen me ignorare. Enimvem oritur pelluciditas in quibusdam ex partium raritate , ut in caelo: in aliquibus ex densitate , ut rarefacta per agitationem spumans aqua, expirantibus aeris portionibus naturali suae densitati reddita.

redditur & pellucida; quod etiam de liquato vitro dicas: in ali js ex puritate, ut in iis usu venit. quae per Chymicam artem terrea 'ce liberantur : in nonnullis ex impuritate, ut in charia oleo peruncta. etc. Qui hasce naturas uno & univoco nomine adaequath fuerit comtexus, superarerit ille diligentiam meam, fidem, & expectationem.

SEARCH

MENU NAVIGATION