Vopisci Fortunati Plempii ... Ophthalmographia, sive Tractatio de oculi fabrica, actione, & usu praeter vulgatas hactenus philosophorum ac medicorum opiniones. Synopsin versa pagina exhibet

발행: 1632년

분량: 370페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

εs V o P. PORTUNAT. PLEMPII

est ciere visum. mod quamquam ita si,visibile tamen commune non habet rationem vitibilis ex se,sed rationem visibilis proprii, cui cuniungitur:magnitudo namque nec sub ratione magnitudinis, nee sub aliqua proprietate magnitudinis,ut magnitudo est, sibi vendicat potestatem visum movendi; magnitudo enim aeris sic videretur, sed quod videatur, id ob conjunctionem cum pri prio visibili adipiscitur. Cum ergo visibilia, quae vocantur propria, ex peculiari sua ratione de natura vim habeant, qua videndi potentiam ad actionem excitent per se primd,communia autem non nisi secundarid. Hisce relictis ad Propriorum naturam penitius indagandam convertamur.

CAPUT IV.

De Luce .PRimum distinguenda sunt hic affinia aliquot significationibus voca.

la,ne in aequivocis fluctuemur: lux,lumen,nitor, splendor. claritas, fulgor,radius. Lux qualitas est corpori lucido per te inhaerens, nec ab eo exiens. Lumen est qualitas a luce prognata,ac diffusa.nitor.splendor, claritas,fulgor res una sunt,lumen scilicet a terso politoque corpore r percussum. Radius recta luminis est profluentia. Sic distinguunt haec casti integrique scientiae naturalis mystae Pingues Optici, non cura tes hanc scholasticam, ut vocant, subtilitatem, lucem ac lumen pro iisdem habent seu aequi pollentibus t quemadmodum etiam plerique alii scriptores. Sed & veteres Graeci quoque non distinxerunt,utrumq; nominantes: rudiusculi enim vocum primi institutores minus subtiliter considerantes putarunt idem. Nos hic ut rem diversam diversis c ritibus tractabimus. Rem igietur videamus.

Lux non habet solum corpus caeleste pro subjecto.sed etiam in multis est corporibus corruptibilibus, in igne, in cicindeli, in lignis putridis,& faucibus piscium quorumdam. Quaeritur,quid entis sit ea lux p Dicoaecidens esse:&circumscriptius, qualitatem. non enim potest dici vel substantia,vel forma substantialis. quia per se est sensibilis, quod substantiae non competit. Deind2 certum est lucem in aliquo esse accidens: ergo in nullo substantia est,quippe quod vere per se subsistit,numquam cinus qua per aliud existit Antecedens probatur: nam si in igne esset lux forma substantialis:vel esset ultima differentia specifica,ves aliqua impersectior,quae gradus esset de via ad formam specificam. Primum admitti nullo modo potest eleuim quaecumque haberent lucem, essent γiusdem speciei. Secundum nitido est melius: nam si lux forma quaepiam

92쪽

OPATRALMo GRAPHIAE LIB. II. O

est impersectior Arma specifica ignis,absurde ipsa statuitur forma suta

stantialis aliculus corporis caelestis, utpote in quo nulla est forma subis stantialis impersectior clementari. Denique probabile est ad formam substantialem corporis caelestis cons ut aliquam qualitatem activam; quemadmodum in nostratibus his sublunaribus fieri animadvertimus: non est autem alia qualitas consequens formam substantialem corporis caelestis,quam lux. Igitur lucem qualitatem esse dicimus. atque ita definiri posse censemus:esse qualitatem corpori fulgenti inhaerentem, per se primo seu nullius accessione visibilem.

Ubi subtilissima consideratio pro iis , qui philolophicas tricas deamante an lux caelestium corporum a si ibi unarium luce specie distinguatur Stime sententia exi aturi dicam, secundum se eiusdem esse naturae & speciei,nec aliam n abere disserentiam, quam diversorum graduum, siquidem alia intensior, alia remissior est. At, inquies ,1 diversis specie formis emanant, Solis scilicet& Cieindelae. Quid tum p frigi. ditas terrae Sc aquae a disserentibus quoque specie formis producuntur.& tamen omnium consensu ejusdem sunt speciei. Instabis, lucem caeli incorruptibilem esse,&per eamdem caelum varias affectiones in his inferioribus exercere,ad quas hae sublunarium luculae omninci sunt impotentes. Ut hanc objectionem subterfugerem,addidi ; secundum se esse ejusdem speciei: aliud enim est lucem considerare secundum propriam sui ipsius naturam, aliud est eam considerare ut sobolem & instrumentum talis formae substantialis. nam si ipsam secundum se lucis naturam spectemus una & eadem est in omnibus; qualitas nempe non habens a- Iiam sibi contrariam, & nullius adminiculo egens, ut videatur. Quod autem prae aliis caelesti luci competat incorruptibilitas, atque affectio Variorum operum,hoc ei tribuitur,ut est instrumentum &soboles agentis superioris, nobilissimae,inquam, formae substantialis caeli. Abditissimum voci & hoc in naturae latebra, an lux per lumen ei no bis percipiatur an per aliam speciem a lumine diversam 3 Graves utrim- sue rationes. Pleriqi tamen lumen specie visibilem lucis asserunt. Ego rateor me vinci ab ea sententia,quet alia speciem quamdam fingit. nam candela aut fatuu igne noctu eminus video, longe remotus extra labaeram activitatis eorum,qua lumen diffundunt. Ligna putria cerno itidem in dens s tenebris:at ab eorum luce nullum lumen,ut etiam Aristoteles censet dicit enim ea, sed non ἔμωψ,,. Et si aliquod prodiret,illuminarentur aliqua: si illuminaremur, videretur utique rerum ricinissimarum color,quem illud suscitare dicitur et at non videtur.

gb aliud quiddam est, quod lucem illam oculo meo repraesentat prae

ter lumen.

93쪽

Haec atque horum similia aversabuntur. scio,clinici nostri SecesIn rii Medici, & importune dicent haec philosophica a Medico invadi quasi verb haec Medicis nulli usui essent.Quibus antequam consentiam, redarguant integrum commentarium Galeni nostri, in quo brutos dicit esse Medicos,qui non stat iidem praestantes Philosophi.Interim nos institutum prosequemur.

CAPUT V. De Lucis assessionibus.

DIvum Dionysium legimus adeli in divini hujus entis admIrationeta

sublatum,ut supra triginta ejus proprietates quas encomta decantarii cap. 4. de divin. nom. Nos,ne extra chorum saltemus,seligemus eas,quq cum comendatione natura ipsius quodammodo etia declarant. Primo itaq; lux qualitas videtur omnium in mundo qualitatum e

eellentissima. tantae enim de ipsa jactantur laudationes,quantae de nulla in universo alia qualitate. Sin Academici aliqui eamdem de divina mente esse decisum quiddam sunt arbitrati. Id quod de caelesti luce sentire cum sit honorificum; ita idem de putridorum sublunarium luce assirmare videatur indecorum . quidni enim prae putridis corruptisque lignis in vigentia potius & virentia divinae illa particula aurae sese insinuere. nili forth velit rerum opifex hac ratione patefacere,etiam a jectissima quaeque a spiritu suo ac mente agitari. Ut ut sit qualitas haec ubicumque sit.omnindest excellens. Si enim pulchritudinem ejus spectes,quid luce pulchrius p nimirum ea non tantum in se admirabilem habet decorem, sed si intensior sit. diffundendo lumen, causa est rerum omnium circum vicinarum pulchritudinis, essiciendo scilicet ut ea appareat. Quod si ergo pulcherrima lux , id etiam consequitur,qudd laetissima sit maximeque delectabilis. Omne enim pulchrum delectabile, inquit Plato, Est tertia lucis proprietas,quod sit primum visibile. id cum praecedenti capite asseruerimus & firmaverimus, non demonstrabimus nunc. Hoc tamen accuratius expendi hic meretur, an nulla lux omnis coloris

sit expers Mia esse retur Aguilonius doctus hercle & insignis Physicus.

Ar, inquit iaci permiscerm ,seu quaLm 6- assectio, unde quam plurima odisserentia exoriavtur. quin nisi unaquaque lux colore aliquo assecta sit, nihil superest, quo una ab alia distincta sit. necessum igitur 68 nativum εοlorem corporis cum luce in unam Ueciem unums sectum coalesere, ex via quiam cumrcιωσσ cst contemserasione pro colorum varicino multi-

94쪽

pimiam diffrentia procreatur. Hinc emm lux Soluaureaeia,Luna a gentea, Mercuru rubicunda umma sulphurea caerulea , nuginu accensa

viridis. Etsi nihil ad hasce subtilitates addi posse videatur, tamen haud tamquam judex,sed perinde ac dubitator audiendus sim fortasse. Itaq;

sic: Cic indelae lux omnis coloris est expers: ergd aliqua lux omnis coloris expers eae Probatur antecedens. color, quem haberet, corporis ipsius Cicindelae esset: at plane alius est hic color,quam qui cum luce repraesentatur. ergbmera & sincera lux est, quae percipitur. Deinde de

eo quoq; subdubito,quod de Solaris & Lunaris lucis colore subjungite

caelum enim coloris expers imaginor & diaphanum , utpote quod istetitarum lumina infucata transmittat: itaque & Solem & Lunam consequenter colore orbos esse, sunt enim densiores suorum orbium non coloratorum partes. Cur ergo & quomodo Sol aur M. Luna argentea pnon a suo colore vero, sed ab apparenti nobis ob vaporum & nebularum Interpositionem. Hoc manifestissime comprobare videtur coloris in his sideribus crebra variatio: observes enim uno horulae quadrante Lunam modo pallidam, modo rubicundam, modb eandentem: ob diversitatem scilicet nebularum inter Lunam & aspectum nostrum volitanistium . quare &Sol in aurora aureus. in meridie sudoc locandidissimus.

Sunt tamen revera dictorum astrorum luces veri coloris expertes. Sic nos mundo a filai,atque humi repentes speculabamur, Aguilonius autem vir optimus abdicato mundo cςlestia tantlim agitans altius sapuit: quis dorro verius, sciemus uterque cum siderum illorum concives erimus.

Pergamus. Quarta lucis est proprietas, quod reliquarum qualitatum more gradus suscipiat. Hoc cum ipsa luce sit mandestius.non eget probatione.

Quinta. quod nihil habeat sibi contrarium. Unde concludebant aphilosophi quidam ipsam non esse qualitatem : nam qualitati proprium est, habere aliam quamdam sibi contrariam. Ad pauca respicientes sicile pronuntiant. debebant enim species sensibiles & intelligibiles. explorasse.& puduisset eos sui effati: nisi forte & species illas negent,

majore existimationis suae naufragio. Sexta. quod sit virtute calida. virtute, inquam, & a parte subjectu. quia alta nata est producere lumen calidum. non autem in effectu & 1 parte fuit maxima enim Solis luκ non calefacit Solem, quippe tum hic tum caelelita corpora omnia calori , qui sibi contrarium frigus haberianda simi obnoxia

95쪽

vo p. PORTUNAT. PLEM PII

CAPUT VI.

LUmen est visus quidam aspectusque numinum, & divinus spiritui.

a quo&spectentur omnia,&quantum in eo est , ab omnibus spectetur ipse quoque. Est item lumen quasi numen quiddam in mundano hoc templo, Dei similitudinem mortalibus ingerens. quod ipsius boni filium nuncupat in republica Plato. Est denique causa, conservati e citatio,quae nascuntur,omnium, non aliter ac Struthii aspectu confoveri traduntur ova. Hae sunt de lumine Plotini ac Proculi, aliorumque Ac demicorum cantilenae. Ego ad similia Melimela nauseo, sapitque magis Peripateticorum crater, videamus ergo exactius quid de lumine isti. Magnus Lycei Magi iter a. de anim. definit lumen actum esseperspicui, quatenm estperi picunm. Ubi, actum,non, ut ponit Scaliger, nominat, quae actum perfectum seu habitum, sed ἐνέργειαν,quae operationem potius, seu actum imperfectum cum operarione junctum significat: etenim perspicuum non habet proprium lumen ceu permanentem habitum,sed externum dumtaxat&adventitium,semperqι cum illum luatione conjunctum: nam simul ac desinit externi corporis illuminatio,desinit M in perspicuo lumen. quapropter ab eodem Philos, pho praesentia quoq. esse dicitur corporis lucidi in perspicuo;non quod formaliter nihil aliud sit, quam praesentia, sed quod ex lucido corpore

praesente in perspicuum derivetur, tam diuque in eo perseveret, quamdiu illud fuerit praesens,eoque recedente,continuo recedat. Simplicius lumen audiens appellari energiam perspicui; duplicem distinguit ene giam: alteram perficiendi vim habentem. alteram procedentem & manantem 1 sua causa. Lumen namque quod est in corpore lucido, entelechia quidem dicitur, dum absolute consideratur.& velut habitus in proprio & naturali subiecto: vere tamen est etiam energia,dum operatur & illuminat cetera; energia, inquam, promanans a sua causa. at

dum est in perspicuo,actus Zc energia serspicui nominatur; non ab eo promanans,sed illud perficiens. Tantum de Aristotelica definitione equae,si rectZ aestimes,lumen non in sua natura declarat, sed quatenus ad videndi negotium concurrit. Sanh lumen suapte quidditate & λέγω et, δοῦ, D est quidpiam sine respectu ad perspicuum. Etsi verti imporusibile videtur ipsissimam luminis naturam penitus rimari: prestat tamea quadamtenus eam tentare assequi, priusquam ad luminis functionem procedatur. certum enim est,tum rectissime nos scire quid quodlibet Dossit

96쪽

possit in alio,cu. quid in seipso sit, intellexerimus .uti optinahclarissmus Keplerus. Sic itaque putamus luminis naturam,persectius posse definiri : es se qualitatem aspectabilem & realem. quae a luce fulgenti corpori

ingenita prognascitur, insitaque facultate in omnem circum partem medii diaphani diffunditur. Dicimus esse qualitatem: quo reprobatum volumus Empedoclem,& si quis alius est, qui censuit corpus esse, aut substantiam,aut ignem,aut ullius corporis defluxum. Qitibus in opini nibus expugnandis cum heroice se gesserit Princeps Philosophus, atque etiam aliquot interpretum ejus manipuli, non opus est me quidquam denud desaevire. Keplerus tamen immortuas veterum reliquias quasi fovere tentans adversus Aristotelem, lumen esse defluxum a corpore lucente recth pronuntiatum ab antiquis existimat: fanim non ess, inquit, discera cupio , quomodo sit prasent rae, Min pestucido. si Sol est in aere pra-θυ,s tamen a tam in calo per e xum igitur in aere prasiens erit. Vet res, vir amplissime, Democritus, Epicurus,Empedocles, alii,atomorum corpusculorum e lucido corpore assiuxum seu decisionem lumen esse voluerunt:atque hos ita sentientes impugnat magnus ille cacodoxorum Hercules r nec vem te, nec quemquam alium matura hac mundi aetate absurdam illam, imb stultam. ut vocat Philoponus,opinionem reducere velle opinor. Eum autem etfluxionis modum, quem tu recte intellisis, tantum abest,ut impugnarit Aristoteles,ut etiam Peripatetici eumdem ex eo probare nitantur. Simplicius enim in comment. lib. a. de caelo, cum dixisset Philosophus in textu a. ab astru excitari eaurem motu ae rem atterente; is a Sole & sideribus ceteris intelligi voluit luminis ia-dios effvere,aeremque collidere dc atterere. itaque non est, quod Aristotelis contra antiquos verba vel ut admirabilia tantum suspidiamus. vel ut inaniar pudiemus; simplicia enim sunt, pondus tamen habentiadi veritati consona. qualia prosecto & illa sunt, quae in Empedoclem

fundit, statuentem ferri lumen & produci inter terram & continens, nos autem latere . non enim vetustus hic autor eam luminis intelligit Haculationem rectilineam . quam tu. vir Eruditissime recte asseruisti, sed localem constituit lationem, & quidem cum tempore quod sane adversatur illi veritati,quae necessaria ratione demonstrata fuit, lumen non esse corpus: moveri enim seu ferri eo modo non potest, nisi sit corpus. Pugnat etiam cum iis,quae videntur, quia torum sublunare perspicuum subiici illuminari conspicimus. Addidimus in definitione qualitatem es assectabilem: iis non asse sentes, qui lumen spirituale quidpiam esse pronuntiarunt , quod enim tale est. sub sensum cadere non potest: at lumen percipitur ab omnibus4

Vbi obscurissima quaestio: aa lutaen videatur det se irae specie, an p

specieru

97쪽

vo P. FORTUNAT. PLEM PII

speciem a se productam, sicut colores item lux ut demonstravimus su-Pra. Videtur autem per se sine specie omninb percipi : nam ideo feta

species ad colorum dignotiones necessariae constituuntur, quod ii non pollini esse per se prae lentes oculo,adeoque nec ipsi uniri. sed lumen est Praesens per se potentiae, simul organum ipsum times medium illuminans. ergo nulla necessitas ratiove cogit speciem ad eius vitionem implorare. Nos tamen cum lumen probabiliter non esse speciem lucis existimemus,sed realem qualitatem,dicimus consequenter non videri nisi Per speciem,quam producit in medio atque in potentia. Enimvero non Potest objectum concurrere cum potentia ad operationem vitalem, nisi

ei coniungatur per se, vel per sui similitudinem propagatam in organo: sed lumen parietis v. g. distans ab oculo non potest ei uniri per se ι est enim ab eo separatum: ergo necesIe est propriam produci speciem in eodem organo, per quam conjunctio fiat, & sensio. Si dicas, per lumen, quod est in ipso organo vel prope ipsum, videri lumen extra existens.

Hoc falsum esse convincitur priuid i quia omnes partes luminis sunt jusdem rationis:ergb neutra repraesentat alteram, nec per illam videri potest. Secundd efficacissime sic : quia oculus in tenebris constitutus cernit eminus lumen: atqui non per lume oculo proximum, nullum enim

est ergo per aliud quiddam. per quid autem,nisi per speciem pPoluimus tertili in desinitione, quaistatem realem se. Audivi & legi qui & quot isti positioni impingantur rationum arietes a maximis scientiarum Imperatoribus : non tamen Occurrit, qud securius tutiusque me reciperem: sub Perspectivis enim militabam cum D. Thoma AI-berto Magno,&Toletolucem & lumen non distinguentibus specie seu essentialiter: sed eo dumtaxat, quod eadem qualitas, ut est in corpore luminoso vocetur lux; ut vero producta est ab eodem luminoso in alio corpore perspicuo,dicatur lumen. Quemadmodum igitur lux est vera de realis qualitas,ita & lumen crit: eo prorsus pacto, quo calor productus in medio aequhest ealor. acis qui in igne existit. Scaliger tamen adversus cardan . exercit. r. contendit lumen esse speciem. id est lucis repraesentationem et alioquin esset accidens extra subiectum suum et quippe

extraliscidum corpuι in aere. praeterea res ealiauae plane ἀνina idemivi generaretur O eorrumperetur: intercepta namque obice quopiam putasne ira clausene, haud am sim apparet.ae profecto, inquit, haudscio an rerum caelestium uila sit excellentior' a lucer ut mihi religio sit arbitrari. eam interire posse. Duo hic velut absurda 1 subtilissimo viro nobis o

iiciuntur. alterum,luminis extra sub ectum suum constitutio : alterum, creber ejus interitus. Quod ad primum attinet, non adeo dementimus,

lucem a lucido corpore migrare dicamus: sed lucem qualitatem

98쪽

opia Tn ALMOGRAPHIAE LIB. II

esse remur fixam&immanentem corpori luminosis , quae tamen aliam qualitatem. lumen scilicet,de se diffundat in aere: cujus luminis tam aer est proprium subjectum,quam lucis Sol. Igitur nullum hic accidens extra subiectum , non magis quam calor ligni ab ignis calore progeneratus. Quod ad secundum: poterit nullo violatae religionis periculo

frequente illam luminis abolitionem facith admittere. a contrario coris rumpi arguit imperfectionem: at lumen non a contrario expugnatur, sed ab interposito corpore rescinditur eius a lucido corpore dependentia. Itaque talis interitus nihil diminuit de ejus divinitate: non magis quam Solis efficacissimam elevet energiam, noctu nos non illuminari. Philippus Montalio lib. Opticae suae cap. s. lumen non nisi ad luminosi corruptionem corrumpi posse censet: opaci enim interpositio, inquit, sparam diapha m lumine quidem defraudat,

Vsum tamen lumen imorruptum manet,refluxum namque versu. originem

a pacatur.νanumque est asserere, quod vel tantillum moto Sole productum nuper lumen penitus interierit: gyrantem ergosuum genitorem sequitur,ar proinde idemmei semel ejaculatus radim s.cce e terra orbem invisita ocerasu admodum Minerva Philosophari est, ne dicam Chimetras fingere. quid enim aliud judices de illo, qui accidens de uno subjecto in aliud

armat obambulare ἰ inquit, commune i dproloquium transitum, accidentu de uno subiecto in aliud negans, non habet veritatem in au accia dentibus, quorum exitientia permanentias continenter a cauo sociente deinpendet Moc sibi somniat contra maximorum Philosophorum decretum. Averrhoes enim quarto Physic. comment . a 2. universim omnia, quae

in subiecto sunt, impossibile esse dixit per se moveri. nimirum cum a sub ecto habeant,quidquid sunt, separatio ab illo interitus eorum est. Denique & hoc non inefficaciter probat. lumen non speciem seu intentionalem qualitatem esse, sed realem: quod unum intendat alterum, ut postea demonitrabimus. atqui hoc speciei non potest competereritaque nec lumen species diei vel nominari potest. Subjunximus praeterea in definitione, lumen a luce fulgenti corpori is genita ρro nasci. Quaerunt hic studiosiores qualis haec sit productioi &an eductio sit e potentia materiae. Negat Anton. Andri'. Metaphyi quaest. 8. Hieronym nem Dandinus lib. a. de anim. digress. 37. Ma vultque appellare effusonem,quam eductionem. Sed hi viri laxiusculὶ plerumque & proletarie in suis commentariis locuti sunt. Falsum enim est aliqua dari accidentia in subjecto, quae eo modo, quo in eo fiunt. de ejus potentia non educantur, quia omnia pendent ei subjecto in fieri, Min esse. Ae sigillatim de lumine constat educi ex potentia sub ecti: non

enim creatur, nec solam in subjecto fit, sed ex subjecto, concurrente sci-K licet

99쪽

licet aere V. g. in genere causae materialis ad ejus effectionem. Porid existimandum quoque est totum lumen ab ipsa luce immediath produci. . non autem unum lumen ab altero : si enim statuatur lumen in aliqua parte medii gignere aliud lumen ex se;quemadmodum quodlibet lucis punctum militiplicat se sphaericheo pacto&de lumine pronuntiandum rit. Itaque sicut lumen primarium sive lux gignit aliud lumen ulterius secundarium indirectum , sic gigneretur ex omni parte radii distantis: quod sensus redarguit. Probatur secundor aliqua lux potest apere in distans. si enim non agat,nisi ubi est; tantiim aliquid indivisibile illuminat. si verb praesens est per actionem suam alicui distantii ergd εe

pari ratione toti medio usque ad tantam distantiam, quantae virtus ejus sussicit. ouod si praesens est illi toti, & potest in toto causare lumen, ergli caulati Probatur consequentia, quia dato & non concesta lumen S luce genitum. posse causare aliud lumen : est tamen lux praesens majoris efficaciae,quam lumen ejus soboles: igitur & praevenit ipsum in distantis illuminatione. Additum denique est , omnem circum partem med i.

phani Hsnsi Ubi tria disquiri possint. primum, an diffusio istasphaerica sit. alterum, an momento fiat. tertium , an diaphano tantum, e non etiam corp0ri opaco diffusio ista communicetur. Priora duo mox, cum de luminis affectionibus tractabimus, definiemus. tertium nupc videamus. Sunt qui omnino negent in corpore opaco recipi lumen i & dum id dicitur illuminari,denominationem illam formalem mihi md esse seu intrinsecam, sed extrinsecam: aer enim tantum intrinsec' illuminatur,qui cum proximh opaco corpori adiaceat, suam huic impertit denominationem. Opinionem suam roborant Aristotelaei luminis definitione,quae habet:lumen esse actum diaphani at diaphanum est. atqui commentatorum consensu lumen hic per proprium subiectum desinitur:ergli nullum corpus nisi diaphanum lumen suscipere aptum est :non igitur opacum. Sunt nihilominiis , qui aliquam opacis corporibus luminis attribuant capacitatem,qua non sollim extrinsech, sed & sor-

maliter dicantur illuminari. ceteriim seeundum sim mam illorum dumtaxat superficiem,non autem secundum profunditatem. Nos tamen lectissimo riim Philosophorum Caietani & Toleti . comitatu facti audentiores,etiam secundum profunditatem opaca illum itiari volumus: profunditatem, inquam,non totam, sed sollim secundum partes extimae superficiei proximiores. quod dum probabo ex definitione luminis ab Aristotele assignata, simul primae sententiae fundamenta subvertam. Pr prium igitur subjectum luminis esse perspicuum, ut perspicuum est, cosmentatoribus assentior. inde autem ita arg*o et corpus eatenus apIunu

100쪽

opia TRALMOGRAPHIAE LIB. II.

intum est suscipere lumen, quatenus est perspicuum, & qud magis perspicuum eb magis luminis quoque est capax: sed corpus opacum non omninb est perspicuitatis expers i ergb non omninti etiam luminis incapax. Minor Aristotelis est propositio: nam lib. de sensu & sens. colo.

rem definiens,ait eum esse extremitatem persticui in corpore terminato.

ubi per corpus terminatum,opacum intelligit, vocatque illud perspicuum, in cujus extremitate asserit esse colorem:ergd capax luminis une controversa esse censet. Adnotandu enim est perspicuum plures gradus quasi differentias sortitum esse. in primo gradu recensetur corpus omninci transparens:atque hoc perfectissim ἔ, id est, secundum omnes suas partes & dimensiones lumen excipit,tale est aer. in secundo ponitur illud corpus,quod quidem diaphanum est, at non perfecte, ob paristium suarum densitatem,ratione cujus visum terminat,atque inter opaca numeratur:tale est crystallus. in tertio gradu est terrestrius corpus. cujus extremitas color est. atque haec omnia corpora clim secundum

magis & minus dicantur perspicua, secundum magis & minus luminis etiam capacia constitui debent. Hoc igitur habito,jam alterum evinci debet, lumen scilicet non in sola corporis opaci superficie recipi. Itaque sic: lumen ex propria sua natura qualitas est corporea, id est, nata insommare corpus : ergb apta inhaerere corpori secundum trinam dimensio. nem,longitudinis, latitudinis,& profunditatis. adversatur igitur naturae ejus in sola superficie haerere ; sumendo stricte superficiem . quod si autem nomine superficiei, partes etiam profunditatis superficiei proximas, quas superficiales vocare solemus, intelligas: tum recth senties in sola superfiete lumen haerere, non enim nisi extimas & superficiei propinquas invadere potest. Atque hare de lumine,luminisque data definitione dicta sint. Averrhoes lib. 3. collig. cap. 3 8. aliam luminis com miniscitur definitione: esse isiud, in quo plumbra ex corporegrosso. grosseiane. non enim in lumine fit umbra, sed aere vel alio corpore opaco.

CAPUT VII. De Lumtius assectio buc

i Rima sit: lumen momento temporis totam virtutis suae sphaeram 1 complere. Hoe Aristoteles a. de anim. contra Empedoclem sensu constare ostendit, ab ortu enim ad occasum subito lumen extenditur. quod si aliqua poneretur mora, ea certh in tam amplo spatio non esset imperceptibilis. Non ita tamen hac dissicultate defunctum putant acu. iores:illustrationem namque orbis aSole factam aded sentim repere ac Κ a proce

SEARCH

MENU NAVIGATION