장음표시 사용
151쪽
ejus argumentatio: sed obtundendum est acumen. Dicimus distantem rem videri non specie alia ae propinquam, sed illius ejusdem speciei modo alio. Petit, quid aliud habeat ea species, praeterquam quod ex multa distantia remissior jam oculos attingit. ex parva venit intentior Respond. ex magno intervallo speciem osterri tum remissiorem seu lanis guidiorem. quia, ut supra dictum e st, sensim eius diminuitur actio tum etiam contaist repraesentantem objectum. sed & hoc habent recti specierum radii e longinquo oblecto ejaculati, ut quasi paralleli fiant,& in oculo mox concurrant: d propinquo producti sint divergentes, a, delique serius in oculo coeant. Igitur alio isto speciei modo affectus vi sus colligiti seu mavis,ob affectum ita visum colligit commynis sensus, objectum esse distans. Porro ejus distantiae mentura ac quantitas non tam ex speciebus, quam ex ocularium diametrorum distantia sciri potest . at hoc postea. suificit nunc distantiam in genere & absoluth pr latam ex speciebus sciri posse demonstrasse. Nimis autem secure existiamat vallesius se ea dissicultate, quam nobis oblectar, solutum esse. climenim ipso dicente spiritus vel lumen emissilium ad externam solum p pillae viperficiem exeat, species autem ab objecto ad oculum perveniant : necesse est, si vis videndi distantiam objecti cognoscit . ut adpecie eam hauriat cognitionem . tanquam lumini vel spiritui prodeunti eam.
dem annuntiante. Itaque nobis explicare quoque debet,quonam pacto species allapsa oculo distantiae notionem possit spiritui impertire. Ad alterum, quod de magnitudine adsert, sic respondeor tam minimam quam maximarum rerum species totam pupillam implere e qua invisautem parvae rei species, dum propinqua est, majorem locum intus in oculo occupet, quam rei magnae & remotae r quia tamen ex natura sua species non tantiim expressae sunt, sed virtuales etiam objectorum similitudinest & si conus sit exilior, potestatem habet rem majorem re praesentandi.
Superest Casserius, cui ita satinctum puto : sentio cum illo contra triviales Medicos imaginem illam, quam alter in alterius oculo adve sam spectat, in corneae superficie haerere, non in humore erystallino, &esse speciem personae contra stantis apolita illa superficie reflexam . non tamen ea species, quae ibi reflectitur & imaginem exhibet, eadem est atque illa quae visum alterius movet, sed ultra porm alia intra oculum vadit species; vel, si libet, ejusdem illius specisi pars protensior Ium ad visionem excitat. Sed instat Casserius: unius rei unica tantum est species: ergo eadem est illa: quae imaginem repraesentat, & quae visum movet. Respond. unius rei unicam quidem esse speciem totalem, velim hanc ex plurimis contari portionibus, quarum singulae vim habent
152쪽
op Η 'MALMOGRAPHIAE LIB. II. Tar
di habent totam rem erigiandi. Itaque species circa corneam obhaerensis & ab ea reflexa imaginem quidem ad oculum adversum deseri, quia tamen non recipitur in prMarium visionis instrumentum, non essicit vi-
, sonem , sed ea species. quae intro pervadit. Quod autem alicujus obi jecti species ab obstante corpore possit reflecti, & repraesentare imagi E nemi simul idem corpus terebrare & essicere visionem e declaro hoci operimento &manifesto & indubitabili : noctu candela in conclavi, accensa si fenestrarum vitra intuearis, imaginem tui haud Auito seci - . us quam in speculo conspicaberis; qui tamen foris sunt extra cubiculumi imaginem tuam per eadem vitra in oculis suis nihilominus recipient: i ob praetensas enim noctis tenebras, quae vicem opaci quadamtenus su i plent, species quoquo modo reflectitur; quia tamen vitra vere pellu- , cida sunt, nequeunt specierum radios etiam non transmittere. Idem de cornea fili quia obscurae oculi camerae obtenditur polita ipsius sui perficies repercutit illabentem speciem, quia tamen eadem translucidai est , species quoque necessario est pervia, quae species tum visionemi ciet. Diffregimus Galanicae opinionis munimenta,aliorumque pro eadem tonatus retudimus, non Hercle vel malevolentia adducti, vel ambi- tione inflammati contradicendi, sed studio veritatis moti, cui vel ipso Galeno autore cetera omnia sunt posthabenda. amplum erit operae hujus totius pretium . si liberiora Medicorum ingenia permoverimus ad veritatem sincere condideque relictis factionibus vestigandam.Hoc si illiberales quorumdam ac serviles animi detrectant et persistant sane atque obdurent in luto, cui inhaerent, nobis ignoscant, si,quam veritatem eruisse nos putavimus, eam hic omnibus communem facimus.
De vero modo visonis. IGitur visio fit, ut recth Aristoteles, per species rerumque formas i tus susceptas. At vero non est hic , quod plerique solent, ignavius subsistendum; perquirendum porrci est, ubi illae formae recipiantur seu, in qua parte, & potissimdm quanam id fiat ratione. Hoc negotio tam
laudabiliter periunctus est Clarissimus Joannes Replerus, ut non tan tum supra omnes sese antecedentes existat, sed posterius etiam omnem magis accurandi spem sustulisse videatur. Itaque non hic expectetis
novum quidpiam i me, quod ex ipso depromi vel detorqueri non posest , admirabile ejus inventum, ipsique naturae consorme conabor somm
153쪽
explanare pro modulo meo. Sed primum videamus quo pacto alii visionem celebrari intellexerint. Vitellio Opticae scientiae consultissimus lib. 3. cum araneam crystallino obvolutam ex retina tunica &nervo
composuisset, potissimam videndi vim humori crystallino adscribit. absolvi enim visionem, clim species ex ob ectis aspectabilibus eductae
corneam, aqueum . & crystallini tunicam transmittunt. ipsi verb c stallino humori imprimuntur aded, ut inhaerescant a quipPe ea propter humorem istum crassiusculum a natura esse procreatum. ut autem
distincta fiat viso, perpendiculares ait esse de re specierum radios in crystallini anteriorem superficiem jactos. perpendiculares enim ordinari, ut sunt in re puncta ordinata. & nisi solis perpendicularibus visios at, futurum ut confundatur visio. Deinde crystallino planitiem a posterioreparte tribuit , negatque concurrere debere rerum species, ne dextra unistris permutentur in simulachro. Denique omnino putat perfectam speciem rei visae pervenire usque inconcursum nervorum
Opticorum. Multa in hac sententia Vitellionis manifestd falsa. Primum : rerum vis bilium species crystallino imprimi, atque inluerescere,contra naturam perspicuorum,quet species semper transmittunt. Secundum: solis perpendicularibus vinonem fieri; contra experientiam , quae validissime convincit, videri amplius, quam quantum de ii misphaerio perpendiculariter oculum ingreditur. Tertium et posteri rem crystallini partem planitie donari, contra autopfiam. Quartum:
non concurrere species rerum, nec situm permutare, contra specierum
naturam. Quintum: speciem objecti pervenire ad concursum nervi optici i contra principia optica, quae demonstrant rerum species non pervadere opaca corpora : sed talia sunt & retina tunica & nervus. --.dem principia probant, species rectis semper lineis ferri ; si itaque
culis illapsae ad nervorum coitum progrederentur, jam a recto itinere abduci, ac per obliquos sinus meare deberent, siquidem nervi optici cum opticis axibus numquam in directum iacent. Unde liquidb co stat Vitellionem Opticorum alioquin oraculum rem hanc non bene definiisse. Cornelius Gemma vir variis scientiis ornatissimus lib. 2. cosm est. cono visionem effici docet, cujus basis in re visibili, vertex in centro crystallini sit : addit conum alium, vertice a centro crystallini, basi intrb porrecta cono illi extero obviare: illum lucis, hunc spiritus seu facultatis visoriae esset illo species influere, hoc recipi , magno quidem re lato debiles, exili fortes. Haec sententia clim nitatur absurda radiocrum emissione, quam explosimus supra, non est qudd novis operis im
154쪽
duere,&conum esse post , mero figmento propius est i &quem in si qnem id finxerit, vix capio i involvit enim se & obscurat in assectata sua grandiloquentia author ille, velut saepia in atramento suo. Experiens Hieronymus ab Aquapendente lib. de visione pari. Σ. cap. γ .sic scribite cum ct humor, σ crystinnus, ct vitreus a rerumen issit idis coloribus alterentur, in quocumque eorum fieri dunotionem quia vinetur, probabiliter sane fintire. qui tamen in cyrctassino seri visionem aseseverabis, a vero non aberrabit. atque hanc sententiam amplectitur ipse, probatque hac evidentissima, ut putat, demonstratione: nihil a tuis patitur nisicorp- , quod diaphanum est. isaquesi cere nervum lux deisset , ut nemum diaphantu sit, necessarium est: sid id non nisi in e sta jacontingit, ubi retina tunica eorpulenta ct opaca in araneam diaphanam in grat. ergo nusquam nervus patitur , praterquam quam in cu Lino , ubi diaphanis evadit. ergo in crygassim dumtaxat M tum receptio tum digno
tis. Haec demonstratio evidenter falsa est, tantum abest, ut sit evidentissime vera. falsum enim est, corpus selum vere diaphanum seu tranis Drens 1 luce pati. quis non videt opaca quaevis corpora ab appulso ad se lumine illustrarip id aded ut, quia lumen per diathanum corpus transabitur, nullam in ipso lumen conspicuum sit, nili ab opaco recta profluentia ad aspectum nostrum revibretur. Cum igitur instabile jaciat fundamentum. omnia, quaecumque superexstruit, dilabi necesse est.
Placentinus lib. s. sect. a. cap. 3 8. ita ratiocinatur: ea in unoquoque senseriapraecipua ect pars , qua nervo sinsonta ad cerebrum vehente immediae apponitur.at talis in oculo es cu Anm humor,his enim nemo optico immediate a Met. ergo O c. Minor omnium Anatomicorum confessio.
ne falsa est et vitreus namque humor nervo optico propior est , quam cry stallinus ; & ab illo brevior in cerebrum via est, quam 1 crystallinor igitur vitreus potius potissima oculi pars censeri debet, si, quam ipse Ponit partis istus principalis indagandae rationem , vera accerta est. Philippus Montalio lib. a.opticet stet e .p.ut in crystallino quoqivisionem persuadeat,omnes tendit nervos. Franciscus Aguilonius etiam l. r. Prop. 26.crystallinum humorem ceu verticem opticet pyramidis omniurerum imagines ierminare scribit, dignoscentiq; facultati praescribere. Nimis simplicitet 'ir perspicacissimus & incogitate contra assertiones suas crystallinum maxime transsucidu imagines terminare pronuntiat. Miror vem Kepleri libru ad Aguiloni j manus non pervenisse: potuisset
ex eo nobilem apparatu in commentarios suos transferre.quod aut e non
Pervenerit, probabiliter inde conjicio, quia nullam facit ejus menti nem,cum tamen libri elus optici undecim annis Kepleri Paralipomena sint editi. quin&Montalto a plero aliter erudiri poterat,utpote cuius R optica
155쪽
optica biennio post dictum Kepleri libellum in lucem data sit.Cetersim
producti viri magni tuentur se maximorum veterum autoritatibus. Aristoteles lib. de sensu & sensi aqueum esse docet visus organum, quia aqua recurat τ' conμνα melim , quam aer. item, visum videre, non quatenm aqua quidem ea, sed quatenu perfluum. & lib. s. de generat. anim. cai'. i. mot o, inquit, elm partis visio', qua d3aphana , non q/ ι humida est. Galenus lib. Io. deosF. pari. cap. I. lib. I. de caussympi.
cap. a. & pluries aliubi constanter prodit in crystallino visionem celebrari. Antiquissimus etiam Hippocrates idem sensisse videri potest lib. de carnib ita enim scribit et iis hoc petacido crystallinum intelligunt passim interpretes) lumen oris lendida cuncta lumen resti Zunt.per hoc Ei-rur , in quo lumen reflectitur, visis sit. quod vero minimi ebullandidum,nehoblucer,per stadvso non sit. tantaru autoritatum lumine quas exoculati Medici in eamdem sententiam facto agmine ruunt omnes. incircumspς -
cth. Porro ego Hippocrati nostro atque Aristoteli sanum quoquo mindo sensum adtorquere possim : Galenum autem nulla quit interpolatio reddere meliorem, nam dilucide nimium, & nimis saepe rem istam in culcat. Sed utut est: quemadmodum sententia illa radiorum emissi nem ex Oculis adstruens apud praeclara ingenia semper absurdi plena est habita: ita sane opinio h c,quq species in cry stallino recipi atque imprimi, ibidemque visionem essicere statuit, absurdi plenissima est reputanda: quippe quae evidentissimae experientiet , hoc est . ipsi rerum naturae perspicue repugnet. Ubi enim, malumi observare licet corpora perlucentia opaco non obtensa lumen rerumque formas terminare sea non transmittere' atqui cry stallinus humor, ii quid aliud, maxime in transbacidus, nec opaco posterius obtenditur: qua vi ergb contra nat ram suam species continebit, qud minus pervadant se, quin ultra se ipsum etiam humorem vitreum p densitas enim crystallini, quam sutiliter adferunt Medici, non potest morari specierum profluentiam, nam aequd in momento lumen ac species transire cernimus vitra & crystalla densissima corpora , ac rarissimum aerem. Quibus rationibus permotus, opinor. doctissimus Plato rus ante ipsumKeplerum cavum retisormis tunicae semiglobum rerum eXternarum
susceptas species repretsentare prodidit in tabulis suis Anatomicis: crystallinum verb humorem esse perspiciuum oculi, quod species illabentes colligit , &in ambitum totius reti formis diffundens , res maiores illi, ut ommodias perciperentur, perspicilli penitus modo exhibet. Haec entemia prope verum est, sed nequedum attingit. nam nec malor est Portio illustratae reti formis tunicae ob crystallinum, sed minor potius: inque hic est usus specillorum, ut res augendo illustrent, ut videbimus
156쪽
poste1: i md vitiosa esset visio, si res justo majorem quantitatem pingendo in retina occuparet.
Paulo propilis scopum tangit Adrianus spiegelius Patavij olim prς-ceptor meus lib. Io. de Hum. Corp. fabricap. s. ego inquit , invisione dura praecipuὸ partes constituendas arbitror : unam , qua lumen immuratum sentit, aberam , qua recipit. Ha retina est tunica, hae vitrem humorrhie enim quam crystallium optico nemo mulio eu vicinior, ultimamque
propterea σ maximamsumpit refractonem. Sed ne te suspendam diutilis . verum modum explicare aggredior,
quem, ut melius concipias, ingredere mecum obscuram hanc cameram, cujus omnes fenestra: Se rimae aded occludantur, ut nullum omnino lu-Men admittat. ex adverso autem fenestrae, quae spectat res repraesentandas , sit paries albus, ceteri nigri. pertundatur dein fenestra illa foramine angustiore, quantum visus fortitudini lassicit. qudd si senestrae
asser crassior sit, ita ut partes foramen circumstantes opacae quoquo modo reddantur, dolabra vel alio instrumento attenuetur, atque impedimenta auferantur, donec liber prospectus per foramen pateat ad omnes
res foris existentes, quae inllis sunt exhibendae ad spectaculum. Porrcires repraesentandae quS magis sunt illustratae , eli melius et itaque sint collocatae, quantum id quidem licet in loco, quo a fulgido diei vel facularum lumine intensse irradiantur, contrarium in spectatorum oculis requiritur i ad hos enim non sollim nullum debet lumen ad splendere, verum etiam per horulae quadrantem in tenebris ab aspectu diurni luminis contineri debent, quo esse desinant a fortibus visibilibus prcgenitae atque impressae species. His rite actis & observatis, omnia quae extus vel consistunt, vel moventur, vel quomodo cumqi geruntur, intus in opposito albo pariete omnes spectatum admissi contemplabunrur effigiari, non sine magna aspectus illecebra, atque animi oblectatione. Ceterum everso apparent omnia situ: cujus eventus haec est ratio. quddspecierum radii ab extremitatibus objecti visibilis emanantes juxta foramen decussatim sese intersecant, ac inde praetervecti situm priorem permutant: ubi igitur parieti allabuntur, ibi res figura inversa reprae sentant. Singularum autem rerum proprii colores exhibentur. quia, ut supr1 dictum est, etsi diversae diversissimorum objectorum species in eadem parte medij existant, & per idem aeris punctum transeant, non confunduntur tamen inter se, sed quaeque integram servat potestatem distincte devere authorem suum eisgiandi. Paries, ad quem appellant species, albus eligitur , ut colores repraesentati clarius illustrentur, adeoque magis emicent: quod ista albedo praestare potest, utpote color plurimum habens communicatae lucis: eapropter enim etiam discrimina
157쪽
colorum obesaritatem alborum in albam parietis superficiem radian. tium non bene capiuntur oculis. Quod si parieti alium inducas colore, rum distincta quidem efficietur colorum radiatio, at imbuta colore illo indu parieti, & nihilominus imbecillis, adeli quoque ut vix aspectu
comprehendatur. Nigredinem in albo pariete observare licet repraesentari sub ratione & specie quadam umbrae. Clausa porrti debet esse camera & quidem arcte : quia cum rerum species imbecilles admodum sint luculae, a minima diei claritudine obruerentur, adeoque cerni non, possent; nam lumen majus offuscat minus. Quam ob causam ceteros parietes circumsitos nigros requirebamus, re,si ipsi albi essent, ab illustrato pariete repraesentante illustrati clarescerent, atque ita aliquatenuvimaginum exhibitarum conspectum adimerent. Quod ad foramen attinet, hoc est advertendum: ii arctum sit nimio phis, distincte quidem nihilominus, sed exiguuscula forma res pingentur, aded ut vix possidpictura cognosci; imo non possit, nisi oculi diutissimh in tenebris suerint contenti. Contra si amplum nimis sit foramen, erit quidem repra sentatio illustris, verum non distinctissima. Igitur med iocre foramen faciendum est. De pariete hoc nota: si multum a foramine distet, imagines quidem delineabuntur exactius vanescente proportione foramianis ad distantiam: attamen longiori spatio ab objecto visibili proten suspecies eunῖuescunt,monsequenter visum impotentius moveot.Conducit & foris vallum quoddam, velut suggrandia seu imbricamentum,fnramini superaddere, ne scilicet nimium externi aeris lumen parieti repraetentanti allapsum rerum pictarum per se satis debiles colores di-Iuat. Atque haec omnia perpauxill1 opera tum nullis sumptibus potes experiri. Quod si vivaciores libet illustrioresque rerum expremones conspirari illis adhuc eisdem conditionibus servatis, crystallum tibi circulare compara, quod in medio paulo sit crassius, quam in ambitu quales sunt vulgares dioptrae, quae ad res augendas conficitantur: qualia, item vitra illa, quibus ignis excitari solet radiorum solarium transmissione. Hoc crystallum foramini facto inde r tum papyrum eandidam oppone radio luminis in conclave immissi. Res forinsecas videbis repraesentari elegantissime. Hic enim oraeter radiorum trajectum, qui
simpliciter in libero foramine accidebat, fit etiam infractio, qua spocles versus medium coguntur, ac proinde vegetiores redduntur. Sciendum autem chartam vel parietem album non quocunq; loco imaginem expressam reddere, sed id tantum facere certa distantia, ea nempe, quamdii concurrunt: que concursionis locum non valde operosse explora do invenies per admotionem & remotionem chartae a foramine. non
enim consistit inindivisibili. ante de pota Hunc concursionis locum
158쪽
eonfusio picturae existit. cujus brevis & vera ratio est, quia radii illieunum & idem rei visibilis punctum non tantum in varias partes diducunt , verum etiam cum radiis alienis aliorum punctorum & colorum inire confundunt, & de hoc spectaculo tantum. Ad cujus instar, dispeream, nisi visio in oculo celebretur. Ioannes Baptista Porta,qui hujus artificii putatur esse inventor, validissime inde redargui tradit radiorum ex oculo emissionem. recth. Pergit tamen, qua semper itum est;scilicet insuperficie crystallini fieri visionem: emin. inquit, se perlicita visem obtinet rabula, q/ opponitur pupist ne raforaminis sar. Quae sententia refellitur non magna opera, tabula enim, quae imagines edi bere debet, species ad se appulsas debet terminare: at crystallinus, hujusque superficies non terminat eas, sed transmittit.
Aguilonius, quem non latuit quoque idem artificium snam id describit disertissime lib. I. prop. o.) nihil inde hausit praeterea, quam species
in rerum natura existere. Mirum sane oculatissimos illos duos proretas
penitius non introspexisse. Pervestigemus igitur nos. Quod in praefato cubiculario spectaculo senestra erat . id in oculo est v uear quod ibi fenestrae foramen, hic pupilla: quod ibi foramini aptatum crystallum. hic crystallinus est humor: quod denique illic est objectus paries vel charta, hic est retina tunica. Dicimus ergb visionem fieri per picturam rei visibilis in albo subrufo retinae cavae superficiei pariete. Species enim per pupillam ingressae notos oculi humores trajiciunt, impinguntur
autem & haerent in retiformi tunicar cujus partes circumsistentes cum obscurae sint seu tenebrosae,pingunt eamdem, atq; elucet pictura etiam ea propter, suos cujusque objecti colores exprimens. Etenim idem hic. apparatus ex natura, atque in clauso conclavi ex arte: operosiorem tamen eum prudenti ilima natura fecit tot accitis humoribus ad exacti . rem repraesentationem , uti videbimus postea. Per hanc picturam t tum hemisphaerium mundanum, quod est obversum oculo,exhibetur simul in modica retinae superficie: nam proportio servatur ea, ut quo angulo ad determinatum punctum intra oculi complexum rectae protraciniae lineae a singulis oblectorum v istium punctis coirent , eodem fere dc singulae partes intus sint delineatae; ita ut nulla punista. ne minutissima quulem, negligantur: adedque quanta est oculi in quolibet vel homine vel bruto parvitas,tanta sit de hujus picturet intra eumdem oculum constrictio 3e subtilitas. Poreb quemadmodum dictum de monstratum est. in spectaculo praefato specierum radios juxta senestrae foramen concurrere, fierique ibidem interfectionem,ita hic quoque juxta pupillam advenientium radiorum fit decussatio, de dextra fiunt sinistra, superaqueam inseris permutant locum. - R. 3,
159쪽
Ubi flagitas, video, an ergb quae foris dextra sunt, ad sinistrum retianae latus . sinistra ad dextrum , supera ad inserum , infera ad superum depingantur ;uti ad parietem in clausa supradicta camera fieri videtur Omnino. Vitellio tamen ut illam inversionem evitet, planitiem crystallino affingit. nimis quam falso. Alij imperitius existimant refractionem in cornea hoc praestare, ne dextra fiant finistra. quod tam limabest , ut hoc praestet . ut potius praestaret contrarium. Κeplerus diutissime se torsis e prodit, ut ostenderet conos in ingressia foraminis meqsinistros ex dextris factos, post crystallinum in medio vitrei rursum secari, fierique alteram inversionem, de qui sinistri facti erant, dextros rursus fieri, priusquam ad retinam pertingant. Sed inutili cura. Ego denique non in vitreo, sed in crystallino aliquamdiu volui fieri secundam intersectionem, qua erectum, sicut foris est, redderetur visibile. arridebat ratio a quia radii h raro aere in densam corneam & aqueum incidentes res inpuntur ad perpendicularem: ut postea in crystallinum
Provecti, ob maiorem refractionem , quam in eo utpote densiori medio patiuntur, sele intersecare debeant. Ut hunc meum conceptum m ni festo experimento comprobarem , fieri mihi feci vitrum a vitrariis istis lassionibus unum continuatum. figura sua & aequi pollentia reserens tres sibi conjunctos in naturali situ ocularios humores : anteritis semicirculus cavus, quem aqua vitae replebam , aqueum humorem ex-l timebat: huic addebatur globulus ex vitro solidus , crystallino simiis: tandem alter semicirculus appendebat etiam cavus, atque hunc a qua communi pluviali implebam, reserens humorem vitreum. Hoc ita concinnatum vitrum foramini fenestrae indidi clausa, ut supra, rite comera, sperans me iam erectas repret sentatarum rerum figuras visum iturum. Sed spe falsus fui: aeque enim omnia exhibebantur eversa: id solam habebat pret aliis repraesentationibus peculiare, qubd charta reprς- sentans propius huic vitro admoveri deberet, quam ali j vitro simplici. Advertendum autem, vitrum illud consectum quam proxime aemulari debere oculi fabricam ac praecipud humoris crystallini: si enim vitrum id hune reserens paulli oblongius sit & crassius,fit omnind repraesentatio erecta,quia ob magnam in densis corpore continuatam radiorum refractionem ad perpendicularem concurrunt&se decussant rursus seu rosiliunt: proindi figura creeta, velut extra est,repraesentatur. Aliter etiam in obscura camera figurae erectae exhibitionem moliri possimus duo bus simplicibus vitris convexis,alterum imponendo fenestri foramini, alterum continendo in ea meta debito loco: qui locus per praetentati nes non dissiculter scitur. fit autem tum erecta repraesentatio, quia Obsecundum vitruo fit nova infractio, cujus gratia situs radiorum denubmutatur
160쪽
mutatur. At talia in oculo non occurunt: ut pote in quo nec crystallinus humor tam vasta mole sit,ut ob refractionis continuationem radii intemsecentur: nec post crystallinum situs sit alius humor convexus & aeque densus, gratia cuius invertantur iterum radii. Itaq: & ego & alij hactenus frustra in figurarum erectione laboravimus. unde necessarici fatendum&tenendu certissimo est. retinam in oculo aeque ac in clausa ea me. ra chartam everso situ omnia repraesentare. Quomodo ergo, inquies, no omnia a nobis everso situ persentiuntur Respondebat olim mihi versatissimus quidam Opticus, & eadem hac de visone sententia imbutus, iudicium nostrum corrigere depravatam picturam. Ego nolim judicium semper ad sensilem hanc cognitionem accersere: praesertim clim in pueris id exiguum sit, in brutis etiam nullum; res tamen, ut sunt, vident. & nos quoque adulti sine dubio rerum figuras cognoscimus seclu- omni operatione judicii. Sic igitur existimandum censeo et quamquam objectorum pictura in reti formi tunica reprςsentata nobis ex ad . verso eam videre visis. tota decernatur de judicetur eversa : facultas tamen co ostens seu sensus communis non ita apprehendit, ratio est et quia facultas haec versus cerebrum sedem obtinens non habet sibi picturam illam adversam; nam cavum retinete introrsum in caPut vergit .&retro cavum illud facultas sita est. undheo fere modo concipe facultatem sentientem picturas in oculo dignoscere, quo nos in clausa camera imagines perciperemus retro chartam stantes , & desuper in eam despicientes : sic enim omnia ea figura situque, quo soris vere sunt, cognoscerentur. Sic inquam visiva animae potestas non ex obverso, sed
suasi desuper picturatam reti sermem inspectans omnia obiecta in vera illa, quam extra oculum habent, statura comprehendit. Deinde visis rem eo loco apprehendit, quo radius formaliter visorius, si produc retur , exiret. cam igitur in contrarias partes semper feratur, hinc ista visionis tendentia & apprehensionis sensitivet cum charta disbnantia enascitur.
Neplerus non tantlim inversam h1cesse picturam , vertim etiam inversam necessario esse debere, demonstrat ex natura visionis, quae ex parte quaedam est passior in passione enim, ut loca respondeant, patien-ria agentibus e regione Oportet esse oppositat tum autem perfecte sant loca opposita i clim idem centrum medium est in lineis oppositionum omnibus, quod non erat futurum si pictura erecta fuisset. Itaque in in versa pictura etsi universaliter&respectu communis aliculus lineae de ara sinistris permutantur: dextra tamen rei dextris picturae, & superaret superis picturae sui ipsius respectu perfecte opponuntur, sicut cavum cavo. Nec metus est, ut in plaga erret visust rem enim sublimem
