장음표시 사용
181쪽
De Ofiis angulorum. Commune angulorum ossicium nove quidem ego , sed non inscii Edeterminarim esse, vicem polorum seu cardinum agere, circa quos palpebrarum semicirculi versentur et si enim palpebras totum circuire oculi globum concipis; jam anguli polos exacte reserunt. Erat vero expediens palpebras similibus terminis alligari , ut aequabiliter expansus ipsarum limbus , & arctilis oculorum tunicae appressus meli iis everreret , quidquid eidem tunicae adhaeresceret. Ultra autem commune illud, privatim interno angulo aliud peculiare munus injunctum est. e cipere nempE nervolam carunculam. quapropter obtusior est hic angulus formatus, qum externus, quem silvestrem vocant Arabes. Nobilis porro est, & decantata in Medicorum scholis hujus carunculae utilis ras: quia enim palpebris juxta hosce angulos foraminvia quaedam insculpta sunt, item meatus a naso in oculos est amplitudine visenda, ad hoc ut moderata humiditas oculo communicetur, qua humectetur: id quod indicat humiditas eb loci perpetua: ne tamen illa in oculis redundet nimio plus. superiectum est iis spiramentis corpushoc carnosum, quo velut obice ab exitu repellitur . ac suffrenatur humoris illlic deflua redundantia,cogiturque in nares delabi i a quo ossicio lacrymarum se num vocant carunculam illam quidam non inepth. Sanh abscindatur haec , aut casu aliquo minuatur, perennis fit lachrymarum fluxus. Igitur cuius absentia facit casum hunc, illius ipsius praesentiam eumdem prohibere est necesset ut bene concludit polyhistor Homannus in commentario illo elucubratissimo super libros Gal. de off. pari. Ceterum uti quidem assiduum lachrymarum e filuvium dicta caruncula inbiber,
ita libere easdem transmittit ipsa, si jubet animi assectus. C A P UT. III.
ia oculos conveniebat esse mobilissimos : ne frequenti agitatio. ne siccescerent, adiunxit eis cata natura glandulas , rara & spongiosa corpora, quae humiditatem, qua perpetim sunt irriguae , continenter oculis instilunt. Habent erad idem nae glandulae ossicium, atq,
illae, quae ad linguae radicem sitae runt, humectandi, inquam, & i rigandi.
182쪽
rigandi. Quo in munere non parum eis adminiculatur assbciata pingue do, cujus humectum, quia unctuosum, dissicile exsiccatur: id quod hic principaliter intenditur. Quoniam verti etiam calida est pinguedo eadem , non potest partes oculorum temperamento frigidiusculas non calefacere. Ad hanc pinguedinem retulit causam scientissimus Philosophus in trigesima prima problem. sectione cur oculus numquam ri. geat. Plinius tamen lib. I i. nat. hist. cap. 3 . Cajo Principi rigentes oculos fuisse scri bit. At non ea hujus rigoris causa , quam intellexit A ristoteles, frigus scilicet externum. Verumtamen si insigniter sestigas intenderit, etiam organum visus intercipi, Annibalis argumento liquet. Hoc autem docet experientia, pupillam aestate Deilius multo & amplius laxari, quam hyeme. Quod ad nihil aliud retulerim,nisi
qubd frigus hyemale reddat humores & tunicas duriores, intractabiliores, & ad motum contumaciores.quod sane fieret adhuc auctius, nisi pinguedine tanta circum vestirentur.
De O O musca Grumori laraum. OCuli musculis donati sunt. quia moveri eos praestabat. Unum au.
tem in movendis oculis, meo interpretamento, habuit sibi natura praefixum scopum; plurium rerum distinctam visionem.Galenus lib. io. de osse pari. cap. 8. cum o uti, inquit, neque ex ponerior om, neque exsuperisiam vel inferioribis, neque aliud quidpiam, quodpupilia est directe oppositum, queant cernere; simmobilo periim oculi extitisent, quod sibi ex adversi resonderer, dumtaxat videntes, paucisma prorsu eernere mus. In hanc sententiam eunt, quotquot censent squorum certe major est numerus) Humorem crystallinum oculi esse partem, in qua viso exerceatur. Ceterum a vero se ire devios facili opera seire poterant, qui non sunt exoculati: non solum enim ex lateribus, sed etiam, quae ultra latera sunt retroversum cernunt oculi, plus nemph quam adversum h
misphaerium. Si Soli obvertas latus, recta prospicientibus immotisque oculis & Solem simul & umbram ab altero latere proiectam videre pintes. Itaque neutiquam paucissima sunt, quae unico aspectu oculus capite imb verci non pauciora comprehendit simplici illa & fixa visione, quam uoquoversum motus. Verumtamen non parva est inter utramque vi-onem differentia: omnia enim illa, quae non perpendieulariter serh pupillam subintrant, eonfuse eqrnuntur: quorum verb species directe ς cipiuntur, persentiuntur distincte. Cum autem confusa notitia mi- V 3 nime c
183쪽
ri id satisfaciat animo sed invitet potias, ut supra diximus, ad distinctam notitiam comparandam; idcirco ossiciolissima natura musculos oculis adnexuit,quorum musculorum ope iidem moti ex adverso rebus obverterentur, a delique perpendiculares specierum radios exciperent. Quapropter non tam movendi erant oculi . 4t plura perciperentur squod Galenus voluit , & ejus factiosi) quis ut perciperentur distincte. Quamquam si benignissimh Galenum interpretari liber, distinctam perceptionem ipsum intellexisse contendi potest, dum inquit, nihil ex lateribus & obliquis cerni posse. revera enim, quod
consuli videmus, vix videre nos arbitramur. Demonstratum igitur est, expediens fuisse moveri oculos. Nunc eruamus porrd, quot motibus ipsos cieri fuerit utile. Sed sunt loci differentiae, ad quas natus est fieri motus: dextrum,sinistrum, supra. infra, ante, retro. Cum in singulis his poni possit objectum visibile: ad easdem etiam singulas disserentias oculos converti necessum est, ut distincta obeatur visio. Ex motibus autem ad has locorum
positiones sibi invicem succedentibus consurgit alius quidam , circularis nominatus. aded ut jam septem sint motus species et scilicet, dextrorsum, sinistrorsam , sufflam , deorsiim, prorsum , minim,
α circulariter. Et quamquam omnes hae motus species oculis comm tere debebant, non tamen ita competere poterant, ut ipsas per se haberent. enimvem promim seu in partem anteriorem, & rursim seu in partem posteriorem oculi migrare nequibant, indecens enim videbatur Se incommodum, oculos Iectissimas partes longo spatio s ut sane fieri po .uisset J extra eorpus efferri r & non minus inconveniens intra thalamum suum profundius condic nunc enim quidem id impossibile est ob osseum thalami obicem r quem si demoliare , recessione sua retrorsiim nervos & reliquas cerebri partes compriment. Quare motus hic per se oculis est denegatus. quia verd erat eis conducibilis idem ι per accidens concessiis fuit, idque duplici ratione, tum videlicet beneficio annulus & renutus capitis, tum accessus &recessus totius animalis. unde si objecta quaepiam longinqui assint collocata , quam ut persecte percipi possint, admolitamus caput et hoc si parum adhuc , accedimus toto corpore. Simi liter si aliqua sint oculis imminentia nimio plus , abscedimus vel ea pite solo , vel etiam corpore. Atque hoc quamquam in homine ira sese habeat e sunt tamen animalia quaedam , quae emissilijs oculis
natura ornavit, quos modli exporrigunt ad res visites , modo in cava receptacula repetunt eosdem pro appetitu. Ita nusqaum Omni
moda illa genitrix ad eamdem amussim in omnibus operatur sed
184쪽
vario suo lusues udit ingenia nostra quantumvis curiosa. Motus ergli prorsum & rursiim oculis nostris non convenit, nisi per accidens: caeteri autem omnes per se: utpote quibus exequendis destinati muscu. Iit attollentes motui sursum, deprimentes motui deorsum, abducentes motui dextrorsum , adducentes motui sinistrorsum , obliqui denique cireul ri. Verum nec hi motus ab hisce musculis per se & s litarie possunt perfecte obsolvit ut ingeniose animadvertit Aqua pendens. Etenim nec motum sursum versum . nec deorsum versum ad
oppositum sibi sbhaerae punctum terminari, facile licet observanti comis perire: quod i plum in motu ad dextram & sinistram advertas aeque facile. Motum denique circularem oculorum non esse etiam undiquaque perfectum, inde discas, quod non omnium motuum successione confiat: motus enim prorsum & rursum hic non interveniunt. Ut igitur haec motuum vel imperfectio vel defectus necesIari oratione Fabricae partium obveniens suppleretur, prudentissima natura capiti infixit oculos quoquoversum mobili . cujus ope singulis locorum oppositionibus contra opponerentur. .in si nec caput satisfaciat, ipse corporis truncus insuper venit in subsidium: adeo ut nullus sit motus, quo non absolutissime oculi agantur. Ceterum quod ad musculos oculorum attinet: ipsorum ossicia, usus,& rationes adeli docte, sapienter, & divine exponit nobis experientissimus Aqua pendens, ut naturae atriensem eum Iuvie queas opinari. Itaque ad illa nisi assensum habeo praeterea nihil.
Quaerunt hoc loco, cur uno moto oculo alter simul ad eamdem pamtem moveatur p quaestionem illam libro quarto agitabimus non perfunctorie, & quam poterimus, causam dabimus: nunc finem eventi ejus atque usum investigemus. Naturalis sapientiae Prosessores id ita fieri unanimiter dicunt . ut directa in unum idemque punctum amborum luminum acie , idem objectum in utrumque oculum uno tempore simili radiorum inflexione subingrediatur, quo una eliciatur distincta vilio atque exacta dignotio. Etenim ii in diversum punctum singulorum oculorum collimet acies, peribit omnis rerum aspectabilium usura: nam non solum geminatae ipsae apparebunt, Verum etiam velut informes formae percipientur indistincte. Id astrabis discere licet in quibus vel paralysi vel convulsione oculi a mutua illa societate sunt divulsi. Gare clim plane inutilis sit ejusmodi oculorum constitutio . qua nihil uspiam. vere atque exacte spectari potest: non mirum est innatam propensionem orbes suos pari- . ter simulque movendi fovere unumquemque & frequenti exercitationestaassuefacere, ut seorsim movere non possit. Verum imuerian
185쪽
exaturant haec Philosophum animum,quippe quae non lum doceant,cur in di versa oblecta directae acies non possint singula distincte persentiret
seu sui ipsorum utar formula) cur axes optici in unum semper idemque unctum debeant conspirare. Videtur enim non esse necessarium: nam lim duplex sit potentia visiva in singulis animalibus non solum realister, sed numero distincta, utraque apta erit objectum sibi praesens cognoscere. Esse autem potentiam duplicem inde arguitur, quia organum ejus duplex est: retina scilicet tunica secundum nos, vel secundum ali
humor erystallinus: igitur & duplex est potentia. Quia distinctio nu.
merio accidentium effraciter probatur ex distinctione sub ectorum. Praeterea aves plurimum non jungunt axes,sed uno oculo caelum,altero terram contuentur. Cur ergb id ipsum humano oculo non fuerit con-
cessum Dicendum: si oculi ita distorquerentur, ut singulorum pupillae diversis objectis directe obverterentur, fore ut unius & ejusdem rei spe cies in uno oculo retinam distincte, in altero consula pingat: distincte quae perpendiculariter illaberetur; confula. quae oblique incideret. v .dd sequitur, eamdem rem eidem potentiae visivae si mul distincte, simul confvsh repraesentari , ouod in visone turbas ciet. Quod si dive tantur oculi sic, ut ei uidem rei species in utrumque oculum oblique incidat: id enim fieri posset) adhuc tamen rem non simpliciter confuse
perciperemus, qualiter nunc eam cernimus simul motis oculis & specie
oblique accepta; sed & confuse & geminate: quia diversas retinae si perficiei partes divulsis oculis pictura occupati quae in jugatis oculis
obtinet uniusmodi collocationem. qualis collocatio est tota ratio, cur duobus oculis una res persentiatur, ut post videbimus. At necdum sie discussum est hujus dissicultatis nubilum: possent enim oculi singuli ad angulos externos abduci, ut quisque oculus diversorum objectorum species exciperet: adeo ut quae species unum oculum ingrederentur &rierent, alterum non possent sibi re ob extans nasi dorsum. Itaque versae species directh in quemque oculum incidentes, atque adeo distinctam efformantes picturam, distinctam essicerent diversorum o itectorum &dissitorum cognitionem: quod in avibus fieri non est absimile vero. Verum Quamvis ita invicem abscederent oculi, non tamen fore inquam, ut disiunctae res exacte distincteque comprehenderentur.
Unica enim est in animali potentia viliva, quippe non in duplicibus or- .ganis proxime,sed in simplici anima velut lubjecto immediato existens vel si hoc tibi controversimi unicus est sensus communis objecta poten tiae visivae exhibita discernens & dijudicans. Jam vero sic est natura comparatum, ut simplex animae potentia, vel unicus sensus pluribus ii-imul aeque attendere nequeat. Itaque frustra oculi in diversa objecta
186쪽
OPHTHALMOGRAPHIAE LIB. III. xst
dirigerentur, quae non posset simul distincte sensus cognoscere. sic ais
ves non opinor aeque diitincte caelum terramque contueri. sed sensum communem alteri semper oculo alternis vicibus vel omninci vel maxima ex parte esse intentum. Sane verti quod in avibus potuit, potuisset item in terrestribus animalibus eis cere architecta natura. Non effecit aute, quia non erat aeque his atq; illis utile. Sic putamus omnem scrupum in propositae quaestionis explanatione offendentem penitus esse evulsum.
De cicu tunicae adnatae.1 Unicam adnatam ab ossicio conjunctivam nominari innuimus Iibro primo: quid tamen & q uo modo conjungat,non videntur mihi
recte sanxisse dissectionum professotes . emachinatam enim esse naturam adstruunt plerique hanc extimam tunicam , ut ea universa oculi constitutio confoveatur; maxime quia humores intiis contenti fluxiles non poterant per se terminis suis definiri. At si hoc munus alicui tunicae adscribendum erat, sane corneae adscribi debebat meritissimo jure, utpote quae & humores proxime ambiat ac complectatur, & totum circumdet oculi globum e adnata verti nec totum circumdet, nec ambiat proxime. Itaque huic fuerit erogatum ossicium, ratione cujus conjunctivae merita est appellationem .Est autem me judice ossicium hoc: oculum tum ossibus tu palpebris conjungere, ut in thalamo suo stabiliatur. Hac tun ica humorum concretionem, oculique rigorem impediri in lib. de sensu & lens. comprobat Aristoteles: id quod tamen ad pinguedinem retulit in Problematis,ut supra commonuimus .quin si hic etiam mentem arrigas, non tam ad tunicam, quam ad tunicae circumsitam pinguedinem idem reiicere comperies. Porro crassa est adnata tunica&validat nisi enim tale sit, quod stabilire debet, functioni suae plane est ineptum. Jnctuoso&pingui humido oblinitur eadem.ut expeditius circumagatur in recessu suo ocularis globus. An vero & albedinis ejus aliqua sit utilitas certe a sapientissima natura nihil quidqua agitur frustra. igitur nee albedo ista caret suo fine. Eminentissimus Keplerus in ruit non dissimile vero esse, ideo pupillam & iridem albo esse circumatas,ut tanto magis elucerentmossetque quis aspectu judicare,an in se conjiceret alter ciculos. Argutissime. Considerare porro nos jubet,an Mideb globus oculi alba tunica circumdetur, ut a luee Solis mitius seria. turi neu destruatur, si nigra facta fuisset. Theatri Anatomici constra. ctor ratum babet. Ego a diutula consideratione necdum inducor , ut X accipiam
187쪽
accipiam. continent enim me ratiunculae quaedam adversariae. Primarpupillam magis a lumine impeti, quam adnatam tunicam, utpote quae maxima sui parte a palpebris obveletur. Secunda: quod adnata seria. tur, non sentire nos: per hoc enim non feritur intus organum, non ma-pis, quam si in clausas palpebras lumen illabatur.Tertia: bellum, quod Limen cum nigris gerit, non admodum moliri destructionem effatu dignam. Qui enim nigra pupilla tot annos homini salva sit λ Si dicas, hane a palpcbris ad versus incommodum istud praemuniri. Regeram ego, eisdem palpebris adnatam etiam aeque, imb continentius obtegi. Tunica adnata, uti omnibus patet, non circumvallat universum oculum sed desinit ad magnum iridis circulum. Quod ideo factum est, re pupillae praetensa ,opaco suo corpore rerum species excludendo,visum prς- pediat. Auctor libri de oculis Galeno adscripti cap. a. si cornea, inquit,a eoniunctiva operi eiur, stiri meam perforare non possis. Quo dicto nescio an aliquid ad ferri possit futilius.Cur enim ob eam rationem & comnea ipsa non pertusa est, ut spiti tus egredi possit: clim cornea multo sit conjunctiva densior, neque etiam deiit ei crassities; quae duo magno
sunt spiritui permeanti impedimento fC A p U T V I. De incis tunitae innominatae.
Tunicam innominatam esse quidem musculorum ocularium aponeum rosn commeminimus in eius descriptione: peculiari tamen pra terea ossicio triam a natura esse destinatam inde potest conjectari, quod non necesseenet singulos musculorum tendines adeli expandi, ut continuato suo corpore oculi sphaeram complecterentur. Magnam a nobis iniisset gratiam Columbus, si usum illius suae tunicae cum inventione irradidivit. Piceolhominus hune esse dicit: squod transscribit Bausinus ex ipse, sicut ex aliis alia) ut ejus interventu musculorum in comeam commoda fiat insertio. At inde non elicitur ratio, cur toti sere oculo debuerit continuata circumponit nam poterant singuli musculi singulis sitis tendinibus disparatim commode in corneam inseri. Place tinus veterem nobis occinit cantilenam:tunicam hanc instar circuli ambire oculum, ut eum tueatur, & ab extrinsecus occursantibus defendat. Contra sortuitu incidentia nihil machinatur natura: contra vero accidentia necessarid & inevitabiliter, satis videbantur & palpebrae & e lima tunica adnata. An ergo constructast haec innominata, ut conjunctivae candorem splendicantem conciliet λ Ita quidem censerent, qui-
188쪽
bus Aqua pendens persuasisset, tunicam conjunctivam non ita revera, ut apparet, albam esse, sed musculorum albidiores nervositates, eam alnbidiorem & splendentem repraesentare. Hoc tamen falsum esse expertus ego sum,&quivis potest experiri. Ecquis ergo tandem ejus usus Mihi videtur substerniculi vicem gerere, ad quod pinguedo appulsa concrescat. Membranas enim amat pro sui adhaesione ει concretione in animalibus pinguedo. Itaque totum pene oculum ambire debebatianominata, quia pinguedinem toti pene oculo circumvolvi oportebat.
De Oscis tunicae comer. O meae duplex est substantia: altera crassa & opaca, altera tenuior transucida; haec visioni maximd adminiculatur, illa ad oculi
constitutionem facit. Ossicium vero corneae, prout est aggregatum quoddam ex utraque, mihi hoc videtur esse: oculi sphaeram de conformare & confimaret ad cujus persectionem pleraeque eius conspirant affectiones. Dura enim est, lenta, densa, ac tensa, ut totum oculum conclusosque humores & flaccidiores intus pelliculas stipet, ne fluxae figuram situmque permutent. Sed insigniorem multo antica sui parte praestat utilitatem: qua,quia dia phana est, visibilium spectrorum commeatum admittit, sne quibus visio non quit celebrari. Ne autem spectra formaeve rerum depravate aut difformiter oculi cameram ingrederentur, sategit natura tunicam hanc exterius tendere atque accuratis perpolire: nam si aspera aut rugis perata esset,ob eminentias suas pari ter & cavitates trans parentia Rus aboleretur. Est parte eadem densa, &superobductis aliis alii corticibus crassiuscula. non ut externis contundentibus & incidentibus resistat, atque uno cortice eroso aut labefactato, secundus M teliqui sussiciant ad crystallitii tutelam. quod vulgus Medicorum impingit naturae numanam id cogitanti) verum ut di versum medium ab aere constituens refringeret illapsas species. Diximus supr1 species difforme medium pertreantes necessarid refringi: & si quidem e ratiore in densus vadant, refringi ad perpendicularemi s vero e densore incidant in rarius, refringi a perpendiculari. Quod subaudiendum est de obliquis specierum radiis, qui enim recta seruntur, quantumvis sint difformia media, non refringuntur, sed ad hos ceteri obliqui circumstantes vel inclinantur vel ab eisdem abducuntur. Cum ergli corneae tunicae cor pus eKterno aere solidius sit & compactius, specierum radii oblique ipsum X a Perv
189쪽
pervadentes ad perpendicularem inclinabuntur, id est,qui in aere erant dispersi, in cornea cogentur dia contrahentur. Ecquis vero usus hujus refractionis p Hic praecipuus t ut aspectus quam latissime pateat. si enim rectis lineis, ac citra infractionem species rerum hauriret oculus, non spatiosius visus evagaretur, quam paterct rectarum linearum a retina per pupillae ambitum emissarum divaricatio, quae non admodum certe magna est: ac milvor etiam foret, si infractio radiorum fieret a perpendiculari. Nunc velli collectis undique, qui foris erant dispersi repansque, radiis, amplissimum spatium visus perlustrat, latissiniumque habet prospectum. atque in hunc modum vastissima objecta per collectam angustamque pupillae senestellam sus cupit. Quem ad eumdem scopum collimans natura, corneae anteriorem faciem non solum rotundam efficit, sed ita gibbam, ut supra aequalem oculi rotunditatem extet: sic enim oblique advenientes radii allabuntur ipsi, qui alias praeterveherentur. Tum etiam corneae pellucidam partem multo ampliorem est fabricata natura , quam esset pupillae o- ilium , ut inquam latius se diffundat visus e nam omnes illi radii, qui in quamlibet corneae partem incidunt beneficio refractionis seu collectionis in cornea factae , arctum pupillae foramen ingrediuntur. Hoc cum viderit hic & sciverit etiam Aqua pendens , miror eum cap. de muscul. utilit. nihilominus cum Galeno obganniisse, nihil videri,
nisi quod directe pupillae esset oppositum. Philippus Montalto aliquid item prospiciens lib., cap. 8. pupillae e directo oppositum intellinit id, a quo rectae lineae ad pupillam trahi possunt. Vertim neque id
sollim videtur: si enim ab iis, quae lateraliter videntur rectam ad c-culum trahas lineam, pupillae foramen totum praeteribis; quorum tamen visibilis radius pupillam subintrat, quia gratia densitatis corn inflectitur ad perpendicularem. Aqua pendens pari. 3. hujus tract. cap. et . quo corneae utilitates exequitur, rotunda ipsam figura donari debuisse prodit, si enim planam habuisset, nulla res majoris quantitatis, quam esset cornea uno aspectu videretur, inquit. quod sic pote probat: quoniam viso dissinctaiiamsi per sineas , hoc in , perpendiculariter a perficiem oculipervenientci , si oculi super cici essu plana, clarum es nullas perpendiculares ad eum venturm , nisi a super esibi aequali. atqui ita rovisma nitudinem vi m non excederer. Haec argumentatio quamvis autore
se jactet Vitellione, & adstipulatores habeat Opticos vulgariores omnes, perperam tamen instituitur & falsb. Quod enim visio distincta per solas perpend sculares fiat,adeoque exiguum illud sit,quod ita comprehenditur,non inde consequitur per Planam corneae superficiem nihil
190쪽
o PHTHALMOGRAPHIAE LIB. VI. 16s
ipsa majus intromissum iri, ut simpliciter cernatur. Eodem hoe capite scripsit Aqua pendens, & recte scripsit: distincte nos in tota hac pagina
syllabam tantum videre. An igitur inde concludatur, nihil aliud a nobis simplici alpectu persentiri imo totam paginam, totam mensam, totam cameram eadem vissione haurimus oculis: quamquam non distincte sed confuse. Itaque in planam corneae superficiem non sollim perpendiculares specierum radii, sed etiam obliqui inciderent: qui cum emittercniur ab objecti sit perficie multo ipsa latiore, lac ueretur quoque a re visa magnitudinem visus nihilominus posse excedi. nam obliqui illi radii moverent visionem saltem confusam:prcut etiamnunc rotunda ex ille n- te cornea , obliqui radii nihil nisi indistinctam seu confusam excitant visionem. Verum ad ratiocinationem Aqua pendentis evidenter & eLficaciter subruendam nihil accommodatius, quam descriptum supra obscurati conclavis spectaculum: ibi enim per planum foramini ad apta tum vitrum res centuplo majores ipso vitro in charta repraesentantur. atqui eo prorsus modo celebratur visio. Ergb et si cornea foret plana, perciperentur tamen oculo res multo ipsa cornea extensiores. Hoc vero incommodum ex plana cornea sequeretur, quod nihil a visu nostro perciperetur, nisi quod pupillae esset adversum sive perpendiculariter sive modichm oblique: a delique tum multb angustioribus terminis, quam nunc, visio circumscriberetur, quippe eorum species , quae ad latera nostra collocata essent, non reciperentur ob planitiem corneae. sed praetermearent, quae nunc in corneae extans dorsum impingunt. Quem videndi modum minus late patentem sapientissimus Prometheus judicans animalibus minus commodum, anticam corneae supertaciem rotundam consecit. Galenus lib. xo. de off. pari. cap. 6. non aliam protuberantiae corisneae agnoscit utilitatem, nisi ut sic longe a crystallino distet, ne ipsum allidendo atque atterendo offendat. At quo pacto, amabo, eum attereret , clim in oculi seu motu seu quiete partes non aded in se mutuli concurrant λ Etsi exacte sphaerica esset cornea, nullum adhuc foret de allidendo crystallino periculum i cum aliquantillum nihilominus intervallum inter cIstallinum & corneam relinqueretur. Nisi commc- verem ejus axitiosos, dicerem verorum partium ocularium usuum ignarum ipsum solicitum fuisse de custallino satagentia nimis quis ridicula.
