Vopisci Fortunati Plempii ... Ophthalmographia, sive Tractatio de oculi fabrica, actione, & usu praeter vulgatas hactenus philosophorum ac medicorum opiniones. Synopsin versa pagina exhibet

발행: 1632년

분량: 370페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

1υ VOP. FORTUNAT. PLEM PII CAPUT XVI.

De ficio tremorum Opticorum. INter alia , quibus constat videndi perfectio, sunt 8c nervi ab Anatomicis dicti Opticii quin nisi ad sint, & quidem salvi atque integri,

plane videndi actio deperit; adeoque frustra omnia sunt, quae in Oculi globo tam sagaciter rerum natura excogitavit, tantaque cum cura fabrefecit. id quod arguit, munus i storum nervorum insigne esse, atque apprime necessarium. est autem hoc,me oeconomo vel tesserario: spiritus animales tunicae retina advehere, Quorum ministerio objectorum picturam in ipsa expressam anima dignoleat. Qui commeatus si intercipiatur, aboletur visio, uti constituit tota sci a Medica. Qua propter in eam aliqui venere sententiam, ut primariam cernendi vim spiritibus animalibus tribuerent. Quod tamen ego non opiner : quamvis cogar fateri. non minima' ab eis actionis partem dependere: sunt e nim administri potestatis animae ad agendum , 6c mediastini corporis ad actionem animae recipiendum. Porro non parum semper miratus sum, quomodo nobilissima & tenuissima spirituum corpuscula, quae Paries quasvis etiam durissimas penetrant, mollibus istis nervorum conceptaculis patiantur se comprehendi. Quid aliud, quam summi sui architecti parere imperio, qui eos ipsis praefixit canales ac terminos et quemadmodum idem maria litoribus coercuit ' nihil prospicio praeter hoc, quod mihi intellectum tantisper in tranquillo ponat.

Sed ad nervos redeamus.quorum imprimis mollitiem consideranda sibi sumunt dissectores atque arbitrantur hanc eis donatam esse ob communem illam rationem , quam propter ceteri omnes sentientem fac utitatem deserentes molles sunt. Aqua pendens vero addit; non molles solum opticos, sed praealijs nervis molliores esse. quod ipsi a luce tantum nequaquam vehementem,sted vald. assectam&castigatam

recipiunt r talu autem sentientem faculiatem leviter admodum movet. ixu igitur ceteris molliorci extitere i quod enim motu ess , prompte recipit. Re-or bonum autorem verba facere de nervis opticis extra oculi globum

consistentibus: nam ita quidem sibi initio capitis proponit: quomodbergd existimat lucem ad eos intro appellere, quia nuper tanto molimine crystallini finibus eamdem concludebat nux opaca corpora suo lumine penetrare non potis est .' itaque non pertendit ad nervos opticos, atque adeo neque ab eisdem sentitur; sed a retina, quae in quoque oculo cujusque optici est propago: id vero, quod in retina sentit, anima est adminiculo spiritus, cujus spiritus optici nervi sunt portitores, vel, si

mavis

212쪽

opn THALMOGRAPHIAE LIB. m.

mavis, vehicula. inscite ergb propterea molliores hi nervi prae aliis constituuntur, quod lucem recipere debebant. Porro ego non judico ipsos mollitie aliis nervis revera praecellere : videri tamen ita, qud di rae crassitie ae magnitudine mollities eorum sit palpabilior, quae in a- ijs nervulis ob exiguitatem tactum pene fugit. jam veo molles esse. quid mirum ' mollem enim habent genitricem cerebri substantiam. ineujus sinu perpetuo conquiescunt: praeterquam quod juxta oculorum

radicem paulo se extra cerebrum protendant: quo loco etiam durescunt nonnihil & densescunt, uti par est. obnititur enim naturae Placentinus, dum nobis persuadere lata rat, nervos opticos contra aliorum nervorum conditionem, quo magis a cerebro ad oculos procedunt,ed mol- liores sensim evadere. sunt prope oculos non sollim non molli mi, sed vere duriusculi. Itaque opticorum mollitiem, ut pote reliquorum nervorum mollitie non excellentiorem, nullam peculiarem ad visiam utilitatem conferre crediderim. Ceterlim crassitiem habent sine controversia prae omnibus cerebri nervis maxime visendam : idcirco necessariam,quia maxima spirituum vis erat oculis continenter suppeditanda et enimvero nullum existimo sensorium tantos exhaurire spiritus,quantos exhauriunt ocul i: non quot ejaculentur , sed quod eos consumant intra se operosa sua actione.qualem nullum aliud edit sensorium . nam tot rerum differentias agnoscere, discernere, judicare, s quidem omnia agantnr spiritibus, multa eget spirituum copia. Cum ergo nervos natura voluerit esse spirituum vias & canales, quo nervi illi fuerint ampliores, eli plures spiritus continere de subministrare poterunt. Et ut nervi optici spirituu illam multitudinem consertim advehant.

credidit antiquitas pertusos ipsos esse. Quid super hac re in bove mihi obtigerit, patefeci libro primo. an in homine simili administratione

foramen nos esse visuros sperandum fit, nescio : non opiner vero casurum rem ex voto, et si soramen adesset i lateret enim certo visum ob exiguitatem: propterea magna animalia ad eam demonstrationem sumi veteres praecipiunt, quorum in censu non solet ab eis homo collocari. Porro uti ad rei materi alioris & crassioris expeditiorem transitu manifestum aliquem meatum valde conferre judico: ita non plane reor eumdem necessarium ad spirituum pervasonem , sunt enim hi per corpora etiam dura penetrantissimi atqui nervi optici non duri, sed molles sunt rergo etsi nullo foramine pervi j essent, possent nihilominus o culis spiritus ἀθρόωι advehere: quin advehunt membris extremis

213쪽

,88 ' Vop. FORTUNAT. PLEM PII

Malus opus movendum nobis denique est et pandendum, inquam quid intenderit natura rerum sapientissima architecta atq, irreprehen- Dbilis per arctam illam nervorum opticorum in cerebro conjunctione. Illud sane usque adhuc arbitror ad subtile examinatum non esse. Fuisse autem rem in abdito semper & nebulosam,arguere potest distensus opinionum inter sapientiae profesIores. Alliaetentib' i. num. 2 s. & du hus saeculis ipso posterior Vitellio lib. 3. prop. ao quin & Abuair noster lib. 6. nat. pari. 3. cap. 8. praestantem assignant conjunctioni ncrvorum utilitatem : nam vitionem tum primum ablolvi aiunt, cum rerum simulachra oculis recepta ad nervum opticum communem pervene-orint . adeo ut eo loci cernendi constituant sedem. Hanc sententiam supra solide refutavimus , nec ultra censeo pluribus verbis morosus hic eam verberandam, cum ipsa rei falsit as se refellat: nam certo certius

est , nullum objecti simulachrum huc se insinuare. Galenus lib. io. deost . pari. cap. i scrici & sedulo coitioncm illam perpendens, reiectis aliorum interpretationibus, duplicem se ejus rationem eruisse astruit. primam & principem, siquidem a rerum id natura excogitatum sagaci i md , ne sensibile utroque haustum oculo videatur geminari: atque e inquit alicui Deorum dignam , quae scriberetur, esse visam. secundaria utilitas, quae ex congressu illo profluit , est, ut spiritus vili-vus, altero oculorum oblaeso, totus delabatur ad reliquum, qui inde roboratur mirifice, & validior promitur in actum : quod alterum c sedentibus manifestum fit; eo siquidem nomine, qui patet, clarior sit consueto, & in objecto apprehendendo potentior, ex impetu quoque visivi spiritus latiore facto meatu. nam &si pupillae alteri contingat vitium, altera patentior fit ac major. Sic Galenus sentit, & ei pleriti subscribunt Medici. ae quod non expectaram, ipse etiam Aquapen. dens accedit inter ceteros occultorum alias curiosor. Ego liberius de

severius paulo rem judicabo. otum igitur ad primariam rationem ab ipso Galeno proditam attinet : qui ei hanc suggessit, plebejus fuerit Deus, ex iis forsitan aliquis, quos appellabat in Epinomide Plato: nam frivola est de falsa, tantum abest, ut sit vera. Primo :qubdnervi optici non verd in unum communem nervum concrescant,sed tantlim se contingant & conglutinentur, utroque suam distinctam servante substantiam , ut supra in partium descriptione ostendimus. S eundd & essicaciter . quia Andreas Vesalius lib. 4. cap. q. quemdam se Pata ij dissecuisse assierat, cujus nervi optici a cerebro ad oculos perpetuo discapedinati erant: qui tamen clim in vivis esset, singularia o nia , ac more ceterorum simplicia videre solitus erat. Hoc ita ei obtigisse, credimus nos & recipimus. quis enim hominem sobrium sut i

quic

214쪽

OPHTHALMOGRAPHIAE LIB. III.

quit Alphonsus de Guevara Prolatar Conimbricensis desens. pro. Gaio

contra Vesal. lib. a. cap. io.) publice conamentaria conscribentem mendaci j arguat 3 Sed & Aqua pendens fatetur in Anatome aliquando separatos, non vinctos repertos fuisse opticos nervos. quod si lac accidit et ecquis infitiari potest, quin nervorum coalitus praedicto usui non inserviat p Tertio. visibilis objecti species ad eum conjunctionis nervorum locum non pertendunt, sed retinae objectu coercentur: a specierum autem picti ita seu impactione fit sensio : ergli conjunctio illa nihil ad sentionis negotium facit, adeoque nec sensionis non geminatae sea simplicis. Sed demus. rerum simulachra per nervos opticos ad conjunctionem illam proficisci. quid obstat, quo minus hinc ultra ad cerebrum per eosdem nervorum ductus transmeent λ quod si fieri admittatur : uti est necessarium ) jam in illam ipsam Scyllam incident, quam

aded studiola vitabant: nam iterum ex uno sensibili duo fient, atquet adeli duplex sensio ictim hae nervorum portiones , trans coitionem scilicet, non minus senti aut, quam nervus unitus & communisi i md e, exquisitius . quo propius ad cerebrum accedunt. Quartd : si coalitus hie ad sensibilis simplicitatem percipiendam requiretur; utique in aliis. sensibus aequE ac in visuis foret neces artus: itaque sonus quantumcumque simplex ederetur. geminus audiretur, clim geminum sit auditus instrumentum , &instrumentorum nervi non coeant, sed a dextra cerebri parte auditorius emergens nervus dextrorsum ad foramen auditus pervadat dextrum : & sinister ad foramen sinistrum. at sonus sim.plex , ut editur, ita & sentitur. coalitus igitur necessarius non est. Quinto. per oculorum morbosas aut spontaneas distorsiones opticorum . unio non dissolvitur, objecta tamen geminata apparent: ergb illa unio, causa statui nequit, cur oblecta non videantur geminari. Haec primam Galeni rationem satis fundillis videntur evertere. Secundam quamqu1m facilis Medicorum credulitas recipiat: horum tamen omnium consensus non me deterret, eam ipsam intrepide reprobantem ac pernegantem e nam de ipsa tota, dc tota ipsus probatio falsa est. Etenim ab influxu spirituum altero clause oculo vel mutilo alterius pupillam non dilatari, evidenter de argumentose probavimus libro primo: aeqvh potab evidenter probabimus ligro quarto, altero clauso oculo non rob rari alterum, seu in apprehendendo objecto non reddi potentiorem. Ceterlim recentiorum eminentissimi quidam priorem Galeni rationem nobis adductam de refutatam stabilire nituntur ex Galeno ipso se iopticos in eadem planitie procedere necetam erat, ne omnia duplicia apparerent:at si disiuncti Ment', plano exturbari declinareque pol rant: merliberib natura ipsos invicem coniunxit. Quod bla tamquam

215쪽

apo VOP. PORTUNATI PLEM PII

primci verum assumunt, scilicet ad obeundam visionem opticos in eodem plano debere constitui, merum est figmentum: si enim id re- uiratur, visio non in oculo, sed in opticis celebrari dicenda est: quos rustra fatigant tum Galenus, tum ali j Medici, ut ab eis causam geminati aspectus extorqueant i nam ob alterius oculi ad alterum angulum manufactam impullionem objecta videntur gemina , nec tamen opticitum 1 suo plano discedunt. at de hoc luculentius libro sequenti. Quae

.ergli tandem unionis opticorum ratio est, atque utilitas Doctus Honmannus in commentariis illis elegantissimae doctrinae plenis, proposita rei dissicultate exstimulat magna ingenia, ne per ipsa thesaurus nicuntra in obscuro lit. Vellem equidem conatus saltem tuisset ipse eum eruere. Sed ita solet alias etiam confragosa loca ostentare tantum & praetersilire i atque elapsus nos sub cultro . at ajunt, relinquere. Praeste mus ver, nos aliquid. Thesaurum aliquem hic abstrusum esse minimEsuspicor. Nam visionis nihil interesse censeo, unianturne nervi optici, an separentur, aut etiam sibi multo superequitent, ut in avibus quibusdam fieri proditur: item sintne in eodem plano an diverso.'& deniqi quomodocumv. locentur & volvantur, modo visivum spiritum rite oculis subministrent: quod solum est eorum ossicium. unde obtutus tum simplicis tu duplicis tota causa ex oculis petenda est. Itaqi non visionis, sed alterius cujusdam gratia nervorum coalitum naturam emachinata f. is se est existimandum. Et verd nolo penitus eliminari eorum sententiam, qui roborationis& suffulturae ergo nervos hosce tantam conjunctos dicunt. est enim ratio illa centupla probabilior ea, quam Galenus t ' riatur se invenisse. quamquam tamen nec ipse valde ut improbabilem reiiciat, neque Aqua pendens quoque. Ab hoc nihilominus velut non vera ratio ita impugnatur: pu et natura per ungissimum etiam ductum nervos membraneis nexibusIffulcire Hipareque quemadmodum iis evenisse credibile e i, quibus separati compertisunt. Posset, fateor. sed si nolit ita dacere; nonne & hera & domina est rerum natura Z Multa aliter in corpore nostro fabricare potuisset, & nobis arbitris sortassis etiam rectius aliqua, quae tamen architectae illi non libuit mutare ob cuasas nobis incompertas. Ita cum multimode nervos hos, inter alios cerebri ner vos fere longissimos. stabilire potuisset, modum tamen istum qui per conjunctionem fit, placuit ei eligere tamquam prae ceteris paratiorem.&in cerebro tutiorem. tutiorem quidem, quia minime videbatur expedire in medullari cerebri sustantia membraneas fibrillas aut ligamenta creari ad nervorum substentationem. Paratiorem vero, quia i se nervorum progressus invitabat naturam id faciendam illam conjunctioneauetenim ex principio trunci spinalis medullet trahentes origine,

ibidemque

216쪽

ibidemque notabili satis intervallo sejuncti prorsum pertendunt: cum . que non medium exacte osseum oculi thalamum intraturi erant,sed partem thalami lateralem eam, quae nasum spectat , debebant consequenter in eo processu antrorsum sibi sieri viciniores, nam interstitium inter amborum insertiones non tam est amplum, quam inter Ortus eo. rumdem. jam vero in ea vicinia paratissimum naturae erat facere coalitum i maximh quia ita fieri judicabat animalibus expedire. Expediebat porro eo loci nervos stabiliri, non, ut delirant plerique . ne in cerebri concussionibus disrumpantur, aut aliter distorqueantur numquam enim naturae institutum ad externas fortuitas dirigitur occasi nesὶ sed quia loco illo cerebrum maxime humectum est & excremento. sum , atque optici mollisimi: nisi ergo ab unione robur iplis comparatum Lisset, periculum subiissent, ne a destillantibus & Vpellentibus excrementis flaceidiores redditi a tramite suo depulsi sui sient. Ita nobis Daemon seu Genius noster se per opticorum coalitus ratione dicta

bat.

Accipe coronidis loco paradoxum opticorum nervorum usum, quem dedit Andreas Caesalpinus non incelebris Medicus lib. s. Med. pract- cap. a. nervi , inquit, vi μθ omnium erasissimi ingrandioribis animalibus meatu pervi', non adflixit in transmittendos, ut putavit Galenuu , sidad humores ex medulla cerebri pro nutrimento humorum in oculis existentium. Hanc haeresin videri possit suxisse ex Hippocrate nostro, qui libro de loc. in hom. ita scribit: ad oculis venula tenuci ad visionem ex cerebro per ambientem membranam tendunt. ha venula humore puri mo de cerebro visionem alunt, in quo etiam rerum oeeici in oculis apparent. vix tamen ibi per venulas tenues, opticos craos intelligere audeam. ut ut vero illud sit : Caesalpini opinionem si quis iupti velit,manifeste convinci pose fit ex eo, quod venas & arterias, non vero nervos nutriendis corporis nostri partibus natura destinarit. Deinde quod ex lipticorum oblaesione 'vel obstructione non deberet continuo oriri caecitas et subtrahetur enim oculis nutricatio solii m. non sensio. Denique quod multo manifestiore, quam nunc sunt, pertus esse deberent meatu, quo nutritii isti humores ducerentur.

Osset thalami officium est sine controversia, excipere oculi spaeram. quapropter ob oculi figuram rotundus est Unformatus: nam

217쪽

1 2 VOP FORTUNAT. PLEM PII

admodum cerebri formam figuramque cranium , ita hic osseus sinus oculi formam sequitur:unde quia oculus simul cum musculis ac pinguedine consideratus oblongior est, atque ad instar pyramidis ; similiter

quoque cavitas ea, qua conlacet, in longum debuit introrsum extendi. Quaerat autem in loco hic aliquis naturae operum curiosulus inquisitor, cur necesse fuerit ostium oculo confici recessum, quo condereturi& non potius posteriore sua parte cerebro insideat, quo mollius cub rct 3 Cui ita possit responderi: cubaturum quidem mollius, si cerebro per se molli innitereturi non vero ita expedivisse. etenim liberi quoquoversum moveri debebat oculus. at motus ille liber sine musculorum ope perfici nequibat : igitur hi oculo donandi erant. quod cum ita sit , ' Opus erat insuper eosdem musculos firmo alicui stabilitoque fundamento principijs suis inseri , ut ad principia sua se contrahentes commoveant secum oculum t nam si molli & ductili corpori, quale est cerebrum adnexi essent, quod fuisset necessarium, ii abolito osseo antro, cerebro insedissent) non habuissent obsequentem sibi oculum: quippe dum

te contraherent, tam cerebrum, quam oculus adduceretur. Itaque durum esse oportuit & immobile, cui infigerentui musculi: tale autem in animali solum est os. Porro M ab ossium duritie Iaederentur oculi plurima pinguedine sunt circumfusi. Vbi alia riirsus se subingerit contemplatio:cur,clim ex unico osse potuisset. ex pluribus tamen invicem coagmentatis oculi thalamum natura constituerit Placentinus ex multis inquit melius,quam ex uno constitui ut per futuras humori aditus ac reditus sit. Recte. nam per suturas &foramina antri ocularis ossibus insculpta exonerat se in oculos cerebra,& rursus oculi superfluum humorem alio, se refundunt. Cui qui non ausit assentiri, eo quod habeat cerebrum patentiores alios meatus superfluitatibus ducendis ordinatos; ut non .opus sit oculos nobilissimas partes ad tam vilem operam accersere: perpendatis non proprie in oculos seu partes visionis administras excrementa illa ablegari, sed ad partes potius oculis circumstas, musculos inquam & pinguedinem, ut continenter humecti velocissimh, quod erat necessarium, oculorum orbes agitarent. Alijs tamen etiam de causis putarim plura ossa ad rocessus hujus fabricam concurrisset scilicet ut suturis &fissuris certius adfirmaretur peri ostium, & huic musculorum capita : tum ut per ea dem transitus daretur nervis, venis . atque arterijs oculo necessarijs. Deinde quia diversa ossa ad cavitatis oculi positionem conveniunt, ut per futuras singulorum illorum ossium servaretur discrimen ac distin-- cti .

Percurramus modo sora minuta singulis ossiculis data, nam ne haec

218쪽

OPHTHALMOGRAPHIAE LIB. III.

quidem etiam frustra cata natura condidit. Imprimis igitur in superio . frontis os inormat, foraminutum circa su Urcilis ledem cernitur ; in hunc usum ibidem positum, ut tertii nervo rum cerebri paris prima propaeo pertranseat ad frontis cutim, mustu

rem in osse ungui formi seu lachrymali vocato, quod caruncula lach,

propaginis per secundum sphenoidis fora

men emergentis minori surculo viam praebeati qui nervus ad tunicam nares succingentem mittitur. Alter, ut oculi acrementa in nares VPonantur, atque inde expurgentur. Gratia hujus foraminis in naress , & a naribus in palatum ducentis ajebat Galenus ocula-rsa medicamenta solare quandoque ab alijs emuζgi, ab alijs exspui. Huic contradicit Columbus lib. I. de ossi cap. 8. & ir. quiasibii riperara minime licuit et membranam, . occina m

ramcnta penetrie non possint. quorum primum valde est inscite dictu:

secundum valde inexperte. nam ideo asserere quidpiam non posse fieri , quia sibi observare non licuerit, argumentum est cerebri non undi- quaque sani. putare vero medicamentorum vim membranulas tenuissimas viventis corporis pervadere non posse ' hominis est in praxi medi- dicamini miim exercitati, qui nondum didicerit partes viventis animalis raras, porosas, ac perspirabiles esse, Sed nec verum est, membranam hic aliquam amistere, quae meatum medicamentis intercipiate liber enim & patens ab oculis in nares ductus est,solo carunculae corpore in oculi angulo oppilatus: at caruncula, ut pote spongiosa, non admodum medicamentorum transitum prohibet. Verum pernecat Columbum studiosissimus Riolanus comment. in cap. lib. de ossib. cap. 8. obiecta gravium experimentatorum multitudine ; cui se opponere, temerarii esset alieni j nc dicam insani. Fgo superaddo, quod narra bat nobis clarissimus Adrianus Spiegelius Prosessor Patavinus , quemdam Empyricum se pernovisse, qui certa aqua oculis infusa duas tresve sedes aegris suis procurabat. percolabatur nempe aqua illa catarctica in palatum & os, indeque cum saliva in ventriculum deglutiebatur, atque ita tum purgationem ciebat. Sed nimis fortasse multa adversus temere incredulum Columbum. Reliqua sunt duo cunei sormis ossis foramina , unum circulare verius angulum maiorem in thalami ocularis radice conspicuum , quod fa- edica schola nervos opticos transmittit. alierum iuxta illud situm versus angulum oculi externum,rotundiusculam formam ru- citer imitatur ad oculi radice sed minc in oblongam rimam antrorsum

219쪽

VOP. FORTUNAT. PLEM PII

abit. per hoc transeunt nervi secundi paris oculorum motui dicatis temtertium nervorum cerebri par: tum insignis quidam ramus arteriae carotidis ad oculos &ab oculis vena ad crassam cerebri membranam. Deinde per idem foramen serosa cerebri humiditas oculis suppeditatur adcommodam irrigationem, ne frequenti motu fiant aridiorest insuper vero etiam exigente necessitate ad lachrymaru materiam; contra quam senserit Aqua pendens. Denique rima haec musculis oculorum cedit, qui inde originem ducunt, ut recte Columbus.

De iacio totius oculi. Compitis est ac trivijs compertissimum, videre esse oculi ossicivin.

quare prudenter scientissimus Varolius lib. I. anatom. cap. . lipropter visionem facto uisse in nobis oculos tibi suadere vellam , cert eme crjure ac merito Aridere . quasi vellet dicere : quae vulgaris turbella non nescit , non debere argumentosa rationum inductione doctis viris suauderi. In cavillationibus tamen argutior. & autorum perlectione ver satior, non oculos, sed cerebrum. utpote principale sensorium, videre contendet. ita enim & Galenus nobilissimus post Hippocratem Me dicus lib. a. de loc. male affect. cap. p. scribit partem illam, in qua princeps animae vis residet, tum videre, tum audire. Cui nos non vinlumus nec possumus plane contradicere. Ipsa tamen Galeni verba ibis dem posita rem satis elucidant: nam re era O videre illam partem principem , inquit, ch audire haudquaquam negandum est, ird videre oculis auire auribus. clim enim cerebrum sit rationis sedes; ratio autem sensus adminiculo indigeat ex Philosophi sententia;fit ut cerebro vim quoque sentiendi inesse existimemus. at clim neque objecta ad cerebrum, multdque minus cerebrum ad objecta moveri possit, natura sapientissime nervorum propagines instituit, sentiendi vi praeditas, quibus velut brachiis animus externa sensibilia, quae ad exteriora organa fori appellunt, apprehenderet, atque acceptam ab eis notionem intrb aD sumeret, inque cerebrum consignaret. Itaque dum videre oculi ossebum esse dicimus, oculum instrumentum esse volumus, Per quod cereis

brum videt: vel potius & magis proprie, per quod animal videt, nam, ut loquebamur in vaniens Lyceo, actiones sunt suppositorum. Oculos igitur functioni isti destinatos justissima natura in editiore capitis loco constituit. Ubi duplex quaesitum agitare solent naturalium rerum studiosi: primum, cur capiti infigi debuerint oculi. secundum,

cura

220쪽

opu THALMO GR APHIAE LIB. III. iss

eur tam sublimi capitis loco. Quod ad primum attinet: Galenus lib.

8. de off. pari. cap. tradit nervos molles, qui ad oculos perveniunt, cranio non excidere, ideo quod rumperentur mox, ac contunderentur facile , non ab extrinsecis incidentibus modb, sed etiam multo magis iis, quae corpori insunt, particulis. illis quoquo modo occursantibus et atque ob hanc causam oculos prope cerebrum esse oportuisse.

Haec tamen causa non videtur naturam , ut hoc ageret, cogere debu

isse.quod enim ad extrinseca incidentia spectat quomodo ab iis metuendum esset, clim intus . non foris properent nervi optici. internas verbpartes contundentes timere, imperitum est: etenim in animalibus non volutant ursus deque partes, sed suis quaeque vinculis adstrictae stant.& quid de nervo textae conjugationis, qui tam procul a natali suo pere grinatur, totque habet sibi occursantes partes & rumpere & contundere aptas p Alis sic ratiocinantur r ideo vicini sunt oculi cerebro, quia objecta visus sunt causa finalis motus localis a & vero motus omnis localis in cerebri arbitrio situs est . ut igitur artus co ris quovis fulmine citias ad persequenda ea accingerentur, quoru spectra per sensus ad cerebrum ferrentur, oculos in ipso quasi complexu cerebri constitui portuit. Non nimis ineptis. Optime autem ingens Aristoteles lib. a.

de pari. anim. cap. Io. visum omnib- , ea, apud cerebrum esse optima ratio eIE: cerebrum enim humidum aesti idum est ; visus aqua naturam obtinet: hac enim omnium perlucidorum facissime conservaripo-DIZ.s Uus etiam exquisitioro per parto, qua languinem habent sinceriorem,

absimi necesse e r. sanguinis enim calidioris agitatio oscium sentiendi inre ripit aere langit. Verumenimverd non propter naturam suam insitamqι temperiem lanilim capiti infigi debuerunt oculi, sed etiam propter meliorem visionem: cid quod Aqua pendens quoque animadvertit in quia enim excelso loco statui ipsos oportuit, ut mox fateberis: ita tamen ut eodem illo consistentes loco pluribus possint obverti sensilibus rebus . qud nempe plurium rerum distincta fiat apprehensio: necessarici in capite positi sunt. hoc namque solum inter supremas corporis partes quoquoversum agi aptum est. Quod ita verum esse arbitror, ut existimem insuper solorum oculorum gratia caput versatile esse effectum. etenim nullo alio pacto aeque commode & velociter ad omnes loci positiones

moveri poterant. At coarguunt, inquies, ratiocinium tuum Blem ae populi, quibus capita traduntur abesse, ore & oculis pectori affixis trursusq; a Troglodytis occidentem versus quidam sine cervice oculos in humeris habentes. Haec nobis miracula.ludibria verti naturae certum

est ea carere commoditate & persectione videndi, qua fruimur nos. B b a efferre

SEARCH

MENU NAVIGATION