Vopisci Fortunati Plempii ... Ophthalmographia, sive Tractatio de oculi fabrica, actione, & usu praeter vulgatas hactenus philosophorum ac medicorum opiniones. Synopsin versa pagina exhibet

발행: 1632년

분량: 370페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

ανs V o P. FORTUNAT. PLEM PII

Enimvero , ut solertissimus Keplerus inquit. videtur oculus 1 videndi

officio fere decisurus exaequato medio pellucido cum humore oculi, ut si oculus infra aquam demergatur. ideo & omnino factus est aqueus humor in spirabili animantium genere ad res in aere . non in aqua cernendas. propterea piscibus, ut per aquas perspicerent, crassior & durior humor est datus, pene os non humor. Par est itaque credi, hum rem aqueum primas in oculo tenere vel ideo, ut fit differentia pellucidorum aeris & oculi. potuisset enim natura, nisi hoc spectasset lumen per foramen uveae apertum intromittere. Quod verb Aquapendens di- versam ab ea , quae in cornea facta est, in aqueo comminiscatur rese

ctionem: nihil adferre posse videtur,quod nos ad id credendum cogat. etsi enim reapse aqueus sit cornea tunica rarior , adGque ex natura rei, radii, qui ex aere in eorneam illapsi refracti essent ad perpendicu-

larem, iidem porro ex densiore cornea in rariorem humorem aqueum progredientes refringi , perpendiculari deberent: quia tamen non est magna corneae crassities , non videtur separatam distinctamve eonsti- tuere refractionem. Deinde tunica illa recenter ex animali exsecta &aquae immersa suppositum sibi objectum in aqua non variat aspectui: insa eri & humor aqueus non videntur sensibiliter variam essicere re fractionem. Itaque corneam & aqueum pro eodem medio causa densitatis habemus e dicimasque aqueum refractionem in cornea sectam continuare, ut una esset utque ad crystallinum.

Quod autem utilitatem huj us refractionis Aqua pendens dicit esse,in per eam lumen in crystallino roboretur coeuntibus radijs, sicqi facultas melius essicaciusque ea percipiat, quorum imagines ciam lumine inimsuscipit. Nescio utrum sic suam Galeniqi de crystallino sententiam tu atu quae asserit principem illum humorem ab intensiore lumine vel f cillime oblaedi,vel nativo suo lumine exui. Igitur ea radiorum conspiratio,quae lumen adauget intenditqi, crystallino fuerit impense inimica, nedum utilis. Ceterum cum una sit eademque continuata radiorum inaqueo &cornea infractio: una erit etiam illius utilitas: quam nos cap.deost. corruesse diximus & probavimus, ut visus latissimum haberet prospectum,& vastissima objecta in arctum pupillae meatum se insinuaret. Hujus enim infractionis beneficio fit,ut, qui prius in aere spartebantur rad ij, nunc corneam ingressi cogantur aded, ut quamvis circulus maximus ab iis radijs in cornea descriptis, qui foraminis margines descensu attingunt,sit latior circulo foraminis uvere; hi tamen radij usque ad soramen uveae per aquei profunditatem tantoperh colligantur,ut jam ejus foraminis margines ab extremis radantur. descensuque facto minorem

in crystallini superficie portionem illustrent, quam est foramen uveae. Pulcher,

202쪽

Pulcherrimam quaestionem objicit sibi Aguilonius lib. a. prop. 8- quonam pacto admissa ea radiorum infractione non omnia extra proprium locum constituta spectentur nam quidquid fracto radio cernitur, alio in loco quim reipn sit, apparet. quod si fiat,fallax erit omnis aspectus noster. nec apte quidquam discerni poterit. Quo in nodo dis olvendo mirum quantum se torqueat catus ille naturae perscrutator. modo fatetur propter radiornm flexum, qui per albugineum & crystaulinum humorem fit, res a propriis verisque locis distrahi, adeoque&visum nostrum revera hallucinari. modo experientiam rerum magistra in consilium advocans; statuit illam radiorum infractionem aspectui aded esse naturalem, ut nihilominus proprijs in locis singula conspiciantur. Sane dissicultas est inextricabilis iis, qui crystallini regnum factionibus suis eontra jus 8e fas servare conantur: nobis plana est & facilis i nam ultra crystallinum dicimus species rerum etiam vitreum h morem Permearer quem vitreum clim ingressae sunt, refringuntur 1 mPendiculari: quia vitreus est crystallino rarior. quidquid alij dubitent: crystallinus enim compactior est, quam vitreus) unde radii qui in crystallino ob infractionis flexum ab oppositione objecti sui deviarant , ad eamdem oppositionem redeunt. ad hoc verbcertilis obrianendum, statutum est retina: centrum non in concursu axium conorum,

qui vitreum humorem paragrant. sed longe intra: & limbus retinae admotus est lateribus, ut supra diximus. Unde fit, ut si a punctis hemisphaerii rectae ducerentur per centrum retinae & vitrei humoris, illae puncta suae ipsorum picturae in opposita retina signarent. a deliqueres, visu nostro ipsissimis suis locis agnoscuntur. Nisi hoc fieret. quantitas rerum , latere visarum indistincte, semper variaretur cum oculi conversione: uti fit clim perspicilla oculis admoventurinam haec qua vis oculo immobiliter adhaerentia, si cum eo circumferantur, repraesentant illa, quae quiescunt, cum aliquo motu; propter variatam he-

misphaerii quantitatem apparentem a lateribus.

πιRiusquam de crystallino ex propria sententia disseram,firmissimum A Galeni Medicorumque theorema evertendum mihi est, quoad struunt humorem illum partem esse oculi principem, quae obit visionem. Pamvis verb hac opera quadamtenus defuncti videri possimus superiore libro visionis modii declarantes, de integro tame hic resumemus. et ne

203쪽

ne ulla supersit ratio, qua se tueri valeant. Conquiremus Eutem undequaque Galeni rationes, quas hinc & hinc in commentariis suis sparsim fudit ad decreti sui stabilitionem , & singulas coargutum ibimus. tum si quas alias alij Medici ipso posteriores suo marte adinv

nerint, ad extremum simul subruere conabimur.

Prima igitur sit, quam producit lib. Io. de Off. par. cap. I. Sca. suffusiones Medicis appellatae, quae interjacent inter humorem crystarulinum & corneam tunicam,visionem impediunt, quoad acu deprimantur. ergo crystallinus est, in quo visio celebratur. Rei Medicae vel l viter initiati tyrunculi, modo Philosophi sint, perfringant ratiunc Iam hanc. quin ab eisdem regeri possit alia similis sic: obstructo nervo optico, salvo humore crystillino. aboletur visio et ergo in nervo optico

visio celebratur. Sed neque ex vi illius ejus argumenti magis convinciatur, humorem crystallinum esse partem principem, quam vitreum: Otenim tam hie , quam crystallinus ultra suffutiones situs est , adedque utrique aeque tenebrae offunduntur. Mirum quam hic videat Galenus ratiocinationis certitudinem l concludit ejus argumentum non aliud, quam intra uveam visionis instrumentum latere. Secunda lib. r. de sympl. caus. allata cap. a. In oculo primum sentiendi instrumentum crystallinus est humor e quippe qui solus ei color,bus alteratur. Quae ratio nihilo plus roboris havet, quam prior.imo vero perspicue fessa est: clim enim omnia diaphana a coloribus alterentur, & plura praeter crystallinum in oculo diaphana comperiantur: non solus ut sue crystallinus in oculo a coloribus alterari dicendus est. Tertia adducta lib. i. de medic. rat. cap. 6. primum visionis instrumentum alterari debet ab aliquo extrinsecus occurrentium colorum, ut animal videat. alterari vero non potuit, nisi purum omnind perspicuumque esset. at talis est crystallinus. ergo &c. Neque haec etiam ratio ullo modo nos cogit: non enim solus crystallinus in oculo purus perspicuusque est, verum & cornea talis est, &aqueus, & vitreus humor . cur ergd hi in ejusdem muneris rogatione patiantur repulsam 'Ita verti ego argumentum retorqueo: praecipuum videndi organum ita comparatum eue debet. ut speciem objecti visibilem per modum manentis . non transeuntis recipiat , seu ut stationem, non transitum praebeat. atqui humor crystallinus transitum solum concedit: igitur non est praecipuum visionis organum. Maria elici potest ex lib. xo. de off. pari. cap. ubi habetur, crystallinum humorem album, clarum. ac splendentem seu luminosum esse et atque hae sola ratione fieri , ut acoloribus immutetur. Ex quibus

tale fiat ratiocinium: quae alba, clara, ac splendentia sunt , ea sola apta

nata

204쪽

OPHTHALMOGRAPHIAE LIB. III. ,'

nata sunt a coloribus immutari: talis in oculo solus est crystallinus:ermis ipse solus aptus est , coloribus immutari: ergo in eodem etiam absci-Iuitur visio. Haec quidem argumentatio atquanto pressitis quam ceterae nos urgere videtur: seci nihil apiti ut enim de majori nihil dicam,ne videar omnibus,quae asserit,studio obviare:nego ipsi,quod minor affirmat crystallinum humorem splendentem seu luminosum esse. qua super reclinause de solide contra Galenum disceptarit Aquapendens Part. a.

sui tract. de vicorg. me. . s. de. 6.&Pan. 3. cap. 6. ego, quamvis multa dicturiam,comprimam tamen me, ne forte infirmiora adducens

argumenta, causam Galeni leviorem reddere videa cuius jugulum petunt singula ab Aquapendente allegata. id tantam 1 me nunc compendio accipe: quod ne nat, natura tam diligenter cavit, id ut fiat, voluit ille praeposterus naturae densensori ipsa,inquam, nigrore uveae & cili rium processuum humores oculi in tenebris&obscuro contineri satagit: cui se opponens Galenus crystallinum lucis voluit esse participem. Medici recentiores nullius probationis Galeni cogentem vim animadvertentes , alias sibi excogitandas putarunt rationes, quibus speciosae illius ocularis gemmae principatum confirmarent. Itaque Placentinus ita colligit: cum in omnibus sensorijs per nervum mollem facultassentiendi organo diffundatur: id quod huic immediata apponitur, pincipalis istius organi pars est, perquam praecipue absolvitur sensa- 'tio. Hoc autem in visis est crystallinus humor, hic enim nervo optico immediate adjacet: ergo crystallinus humor principalis in oculo pars est, quae praecipue actionem videndi abselvit. Negamus ipsi, hum

rem crystallinum immediate seu proxime nervo optico adjacere. pr pilis enim ei adjacet vitreus. quod si me hoc inquientem non dignaturassensione susti dignabitur, opinor, Galenum suum idem assere tem lib. . de Hipp. α Plat. sent. cap. s. ita enim ait: vitrem Orticuωνίου O gislasm humor meatum a cerebroad randentem prim excipit: deinde glacialia. & adissectione poterat ejus rei fieri certissimus. Alteram pro crystallino adsert rationem hanc et quia eo laeso statim viso aboletur: ergo est pars oculi, perquam absolvitur visio. Neg tur consequentia. enimverb s ea inueta valeret; etiam valeret haec: corrugata vel incrassata cornea tunica statim viso aboletur tergo eo nea pars oculi est, per quam fit visio. item: effaxo humore aqueo d perditur visio, ergo humor aqueus est visionis instrumentum. Aqua- pendens illicit lectorem suum sponsione evidentissimae demonstrati nis.qua probaturus est crystallinum esse visionis autorem. est autem idisa ad summam contracta talis et sensus omnis passio quaedamest. patitur

autem quisque sensus a proprio objecto: & hoc respectu oculi est lux

205쪽

Σου vo P. PORTUNATI PLEMPII

at quod in oculo a luce patitur,solus nervus opticus est. at verb nerarus non patitur, nisi propter dignoscentem, quae in eo consistit, faculta. tem.'clim igitur nervus & cum eo dignoscens facultas a. luce assiciatur, set ire etiam licet. nihil a luce pati, nisi corpus, quod diaphanum est. Itaque s assidere nervum lux debet , ut nervus diaphanus sit necessa rium est. sed id non nisi in cirstallino cxintingit: ergo nullibi nervus patitur, praeterquam in crγstallino, ubi diaphanus evadit. ergo in ci stallino dumtaxat hi tum receptio tum dignotio. Quae etsi ingeni in

deductionum catenatione videntur convinciri . falso tamen nituntur

fundamento,scilicet: nihil a luce pati, nis corpus,quod vere & proprie diaphanum est. Sed adversus hoc supra dictum est, quod satis superque fit. Nunc id videamus r nervum nusquam diaphanum esse, nisi in crystallino. Quidni vero & in vitreo ipse est diaphanus' nam tunica, qua

vitreus circumvolvitur, a nervo aequo atque aranea ortum ducit. atqui

tunica illa perlucida est, ergli neruus tam in vitreo , quam crystallino est diaphanus.& eonsequenterconcesso etiam, salum diaphanum aduce affici, non potius crystallino videndi praerogativa, quam vitreo h mori debetur. Philippus Montalto Lusitanus hisce recentior tria priferi argumenta, quibus crystallini dignitatem praestantiamque propugnet. Primum.oportuit pretes puum videndi organnm perspicuum fulgidumque esse, densum mediocriter,ut firmaret obiecti imaginem. exacte purum & colorum expers i at haec omnia ad amussim crystallino, nulli alij particulet congruunt. ergo crystallinus praecipuum est videndi organum. Majorem sine tergiversatione negamus: non enim eae conditiones ad partem visionis effectricem requiruntur, sed ad medium, per quod specierum radii aranseunt, ut visio essiciatur;ut diximus libro superiore, cam de medio visionis ageremus. ipsum autem visionis instrumentum terminare ac sistere debet objectorum species, ut certa fiat eorum dignotio: crystallinus vero non terminat illas,sed transmittit . quapropter talsum est,quod inquit,densum mediocriter firmare obiecti imaginem etenim densissima corpora, modo perlucida sint, aequh ac rara momento temporis a speciebus seu imaginibus terebrantur. Secundum. Crystallinus in medio oculi situs est, ut ab occursant bus injurii magis distet: certiorem autem tutelam majoremque securitatem natura parat non nisi ei particulae, penes quam principatus existit. ergo &e. Rursus major aversa a vero est, non enim ut occursantibus injurijs minus obnoxius sit. magis intro retrusus est crystallinus, de in medio locatus:sed quia ita expediebat.unde si natura ad visionem conducere judicasset, o allinum loco corneae statui, utique statuis set, nulla habita citantium iniuriarum ratione. enimvero erroneum est,

206쪽

o PHTHALMOGRAPHIAE LIB. III. 181

est,arbitrari naturam in partibus animalium efformandis umquam primario intendere externarum noxarum vitationem. prout vel illi placer, vel antinali commodum est ad certos usus modo abdit partes principes intus , ut hepar, cor, cerebrum; modo prodit extra, ut testes,

lano inter principales partes habitos. Itaque non semper pars princeps intimius in corpore latet. quin si ideli penes crystallinum principatus existit , majori sane jure penes vitreum existere dicendus est i quippe qui adhuc illo longius ab externis injurijs abest.

Tertium. Praeter naturales crystallini affectus citra opticorum ob siructionem aut diminute aut depravath visionem laedunt; increscentes abolent, perspicuitate non amissa, ac proinde imaginum trajectu non negato. patet hoc in iis, qui inconniventibus oculis Solem intuiti occaecati sunt & universim quibus crystallinus intemperiem incurreritrergli crystallinus est, in quo & per quem visio celebratur. Cupijssem equidem probasset nobis, ex laesione crystallini illos occaecari i mihi

namque non fit verisimile, crystallinum in eo eventu causam darecae .citati: vel si deti corneam & aqueum aeque daret Caecitatem vero ex crystallini intemperie inserti, quidquid doceat Galenus, nolo cred re magis, quam ex aeris, per quem videmus, intemperie eamdem cau-sari. verlim de utroque infra pensiculatius; de altero inter Problemata,

de altero inter animadversiones.

Haec sunt, quae apud Galenum, tum ejus posteros pro crystallino humore argumenta comperire poteram alicujus momentii quae enim cet

in Medicorum grex pro eodem blaterat, mera Galenica sunt, ita namque solent fere semper & in omnibus ejus balatum & sequi & imitari. unde Ec hasce audias omnitim simul conclamitantium voces : reliquas, quae in oculo habentur, particulas ad subserviendum crystallino esse conditas. At revera crystallinus, haud secus atque aqueus vel cornea, ipsi visionis instrumento etiam subserviens est, medium scilicet se pra tando , per quod rerum species traiiciantur. Dicamne vero etiam omnibus inopinatum quidpiam 'Aio enimvero crystallinum non nobiliori in oculo fungi omcio, quam aqueum. de exemtocaystallino, oppletoque loco ab humore vitreo vinonem nihilominus ce lebratum iri: verum non tam distincte, quam nunen confusa enim esset in retisor pictura, nisi alio situ , quim quem nune obtinet , retisormis locare r. quin fortassis nunc etiam praesente crystallino videntur quaedam ip si ies crystallinum non subintrantes: illa videlicet , quae obliquissimό a latere sita sunt, atque ad extremitatem corneae suos mittunt ra dios : etenim recta ab hac extremitate per propiorem limbum forami

his uveae ducta non in crystallinum, sed in commissaram crystallini cum 'eiliaribus ,

207쪽

ciliaribus processibus incidit ἐν per oppositum autem soraminis limbum

ducta, latinit fere ortum ciliarium processuum ex uvea: atque hqc quta vis confutumh, videntur tamen sine ope crystallini et erilo hic non est visionis author. Ommitto modernorum opticorum validiuimas demo strationes, qui fortissimci & certissimci convincunt,visu in humore crystallino ossicium suum nullo modo exercere:nolo enim eorum diagra mala huc accire e quibus ea videre volupe est . adeat experientissimi

Christophori Scheineri fundam i Optic. lib. 3. qui vir Keplerianum videndi modum variis experimentis valde illustravit , de mihi in hoc

labore non mediocriter alluxit.

Galenus itaque ceterique praefati Medici verum crystallini ossicium ignorarunt. Consultissimus Platerus solus prae alijs visionis modum propius assecutus, alium . quam Medici ipso priores assignarant, crystallino usum dat, scilicet: Dissonu actionem adjuvare, eo quod Iums nervi-, quod ante usum pupilla foramen coaocatum , steria

oculo intinici veluti radios cossigit, O in ambitum tot resformis nervid undens . romajora H. . ut commod meas perciperu , per icissipenitin modo repraesentat. Omnino proxime scopi meditullium ferit. tale enim quid vere praestat crystallinus. at tamen hoc ipsum plene non praestat, quod dicit: non, inquam , res majores retinae repraetentat. sed potius minor fit portio illustratae retinae propter crystallinum, quam major: cogit enim colligitque illabentes radios, ut ipse quoque fatetur: & es.s hoc fiat, qui possit tantus rerum numerus vel vastitas ex retina

comprehendi λ Qualiter in obscura deseripta camea fit; taliter oculo etiam contingit et manifeste autem videre licet per globum crystallinum fenestrae foramini appositum res foris existentes non majores, sed minores. in papyro depingi i ita igitur & in retina usuvenit. Porro quod crystallinus humor oculo extrusus minutulis literis superimpostus reis praesentet illas majores , hoc nihil ad rem nostram. viso enim fit modiante pictura in retiformis at haec amplificatio essicitur non per picturam, sed per rationes imaginis, qua dein Catoptrica. Dicimus ergo

ad hoc sesum esse constructum crystallinum, ut radios aqueo humore excidentes per profunditatem suam semper magis magisque colligat: ad quod munus rite praestandum tota ejus inclinat constitutio. Impriam is prae ceteris humoribus densior est: nam si vel rarior vel aeque rarus extitisset, ineptus fuisset colligendis magis radiis : in raro enim corpore non colliguntur, sed diffunduntur radii. Aquapendensita factum esse contendites ut species in eo contineri facile possent ἴvaldh simpliciter Vulgo Medicorum accredens. non enim densum quatenus densum, spe

cies firmat seu remoratur, sed transtibi finiti opaci selius est Decies

istere.

208쪽

OPHTHALMOGRAPHIAE LIB. III.

sistere. densissima crystallina vitra pervadunt illae; quomodo terminentur ab hoc humore non densissimo,& adhuc molliusculo, & tantillae crassitiei I Sed nec continere seu firmare eum species, videre ipse potes ad oculum. exime enim ab oculo erystallinum, & objecta sibi subjecta clarissime ipsum transmittere agnosces. Est praeterea anteriore sui facie rotundus: ut qud obliquius foramen uvere obiicitur puncto radiantithoe devexius haec superficies a cono scaleno secaretur, atque ita servaretur aequalitas interceptae a cono quantitatis, quantum id liceret. insuper ut omnibus in cornea sab eodem certo puncto venientibus) refractis, & in idem punctum post refractionem tendentibus perpendiculariter subjiceretur. Rotunditas autem eis ius est leviter prella, quia neque in ipso, neque etiam post ipsum pro xime radiorum coitio futura erat, sed post vitreum. longinquiorem

autem coitionem facit figura leviter convexat qud autem convexior est. eo propius fit coitio. cujus ratio est, quia leviter convexa superficies maiorem essicit circulum, quam quae valde gibba est et jam vero majore circulo excidentes radii longius divergunt, quam e minore & rotunis diore. cujus rei certior potes fieri in obscura camera, imponendo foramini fenestrae ves vitrum admodum convexum, ves convexum leviter:

illo enim imposito, ut pictura distincta fiat, papyrus propius est admovendar hoc autem indito, longius est removenda . . Aqua pendens crystallinum rotundum esse scribit, tum

communicet i tum addetinenda violia magisvi opportunus. Primum Ga--

lenicum est & verum . secundum suum & falsissimum i nam non detinet visilia erystallinus. & si detineret, non esset detentioni aptior rotundus , quam exacte planus & quadratus. Posterior crystallini pars ultra rotunditatem extuberans est, ut, qui corpus ejus deorsum tendunt ejusdem recti coni radii convergentes ad idem punctum, ii ad idem sed brevius distans punctum colligerentur. . hoc vero per aliam figuram . nisi illam, obtineri non potesta cujus si a-- liquam videre aves demonstrationem:adi Mathematicorum Phoenicem plerum in paralip. ad Vitell. eap. e .prop. a . & comperies indubi- tabilem. Ceterum debebant ita eonvergentes radij ad unum aliquod punctum polligi, ut scilicet cuiussitat rei visibilis radiationes omno ingressae

foramen uveae coeant in unum retinae punctum. clim ut punctum Dicturae tanto esset evidentius , tum ne cetera puncta picturae confunderentur, temere vagantibus nec collectis alienis radiis. Aquapendens Vrseverat in crata suo errore, quem agnoscant oculi vel molliter eruditi. 'Mitatu, inquit, in posse, re paria proiiserantis ea est viil i- , μν

209쪽

i VOP. FORTUNAT. PLEM PII

non progrediatur , sedin vitreo cesset,ac quodammodo commoriatur. Hune tam vitiosum parietem conatur exempli fultu a munirersi, addit, e Liassinum vel intrum ex altera parte extuberanti ex altera planum luci o

ponam- , sirinaeo apparebit lucem post cruassum tum uniri, tumpro incessarect evanescere. uniri quidem: ita. cessare vem vel sisti: nequaquam. diaphanum enim, nisi sit terminus sphaerae aetivitatis corporis suminosi, non terminat emissum lumen. Ceterum positus est crystallinus non in oculi totius medio, sed pro sum vergens pupillae accedit, ut ita plures rerum imagines. praesertim obliqud allabentes, exciperet. Est denique albus crystallinus seu potius α..αι ut Aristoteli ia voce tantisper utar in obeam rationem, propter quam tum ceteri humores, tum cornea alba seu coloris expers est,ut scis licet suo proprio colore res objectae cernantur: si enimaliquo colore humores oculi tincti essent,eodem omnia respersa viderenturi ita namque natura comparatum est,ut rerum species per medium coloratum delata Bus colore medentur: ut libro primo demonstravimus.

CAPUT X v. M Ucis Humoris estres.

INter ea quae crystallinum humorem princeps non esse visionis in.

strumentum arguunt, est praesentia Humoris vitrei. Ecquis enim vel micam habens salis, non erubescat Galeno adfateri, vitreum dumtaxat nutriendo crystallino esse institutum p Qualem Herclε tandem crustallinum facit manduconem, cui alimentum corpusculo suo quadruplo vel quintuplo etiam majus sit necessarium & semper praesto p Mirum vero posteros viros sibtilissimos, veterumque sententiarum Rhadamant ossiciu hoe vitrei tam erassa Minerva sibi obtrusum approbare.Platerus tamen Ae Aquapendens Anatomicorum summates,&, quod caput est, specum hanc curiolius perscrutati, Galeni sententiam in medio relinquunt, suamque uterque introducit. atque Aquapendentem quidem. ut vitrei u sum exprimat pari. 3. cap. I o. anxie videas torquere se, det in seipsum se convolvere, non sine certa eorum , quae ante Itabiliveratie'ersione. nam hic jam fatetur, quin experimento comprobat, lucem diaphana omnia oculi, adedque crystallinum etiam, necessario pervadere: clim tamen ante, crystallino lucem imprimi, detineri, ac fitimari dixisset.Praeterea lucis unionem prope crystallinum in vitreo fieri : cam nuper in crystallino statuisset uniri .multaque alia partim falsa, partim

210쪽

OPHTHALMOGRAPHIAE LIB. III. 18s

partim controversa interm cet, quae non opus a me singillatim tangi, nedum refelli. Id unum moddi i ibi visitonem celebrari est verisimile, ubi unio est seu concursus lucis & radiorum: nam ibi lux forti uim a. sed concursus iste fit post crystallinum. uti hic profiteri cogitur, & verum est in ergb post c stallinum verisimile est visionem celebrari. Pomm vitreum ideo post crystalloidem locatum esse scribit, ne lux er a sinum trans ecta Iratim ab uviu coloratissue corporibmfauata ad cryctallinum revertatur. At non erat, quod hoc timeret, corpus enim retinae,

in quod impingit lux, molle est & rarum nec plane tersum ac politum, aded ut non admodum species allabentes queat revibrare, sed retinet illas, atque ab eisdem se pingi sinit. Platerus paulo propius veritatem

contingens. censet in oculo positum vitreum, quia cum custae,nm re-tiformi non potueris esse proximus,ssarium Uzud materia sibi Fmilioundida.

ne visoni obstaret , impleri debuit. Cur autem crystallinus non potuerit retiformi proximus adiacere, non addit : uti neque cur vitreus sit crystallino rarior. & in summa, non exprimit, quid ossici, ibidem vitreus

exequatur.

Dicimus igitur nos, si retina proxime crystallino adhaereret, omnia viderentur obscure &confuse. ratio est, quia non fieret pictura inconcursu radiorum . quae autem in illo concursu non fit, non escit di stinctam visionem. atqui immediate post crystallinum non hi concursus seu unio: ergb post crystallinum opus fuit corpore,quod eosdem radios ultra veheret, usque dum coirent. Inde autem continuo intelligis dia-phanum illud esse debuisset quod enim tale non est , specierum radiis est impervium. atque hoc eorpus vitreus est humor : cujus tanta est cras. sities & profunditas, quantum in quoque animali requirebatur spatium crystallinum inter & retinam ad radiorum coitionem. Differre autem oportuit vitreum densitate a crystallino. adeoque & abadueo, causa refractionis . nisi enim rarior estet crystallino, non colligerentur radii a perpendicularibus suis ad coni cujuHibet axem. quod si & densior vitreus aqueo sit: quo densior , hoc profundius descendere poterunt. qui

per ciliares rimas ingrediuntur,& extremis conis per crystallinum conis sermatis appropinquabunt. Ossicium ergli vitrei est transitum dare speciebus ad retina, Sin eo transitu easde refringere a perpendicularibus. Praeter praefatum Galenicum vitrei usum recentiores quidam alios aliquot ei superacervant usus atque ossicia. Andreas Laurentius tria donat: Montalto proflisior impertit quinqi. Tu quisquis es iam me interprete veri conscius Iactus,certo agnoscis quaedam,quae alleganr, perpe-r3m & iniuria vitreo attribui, quaedam vero non tam ossicia, quam veri eius ossici; esse assectiones. A a

CAPUT.

SEARCH

MENU NAVIGATION