Vopisci Fortunati Plempii ... Ophthalmographia, sive Tractatio de oculi fabrica, actione, & usu praeter vulgatas hactenus philosophorum ac medicorum opiniones. Synopsin versa pagina exhibet

발행: 1632년

분량: 370페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

iliis VOP. FORTUNATI PLEM PII

efferre porct conati fuimus, quod optime fieri debuit. non, quod fieri absolute. Verum, quod sere reor, gentium illarum historiae totae fortassis sunt fabulares: quales non paucas Plinius commentarijs suis indigeste inseruit. Videamus modci quid super secundo quaesito disserant viri celebrio

res. Platerus ideo sublimes dixit esse oculos, ut gula ex alto mebus prosticerent. Veritati magis consonuisset, si plura potius posuisIet pro non tam singula melius perfectiusve e sublimi,quam is propinquo conspiciuntur. Oratores ac Philosophi morales. sublimes oculos homini donatos proclamant, ut caelum potius, quam solum tueatur. Quae ratio popello quidem plausibilis est, ethica , bona, quia bono fini excogitata : sed ad persuasionem potius, quam veram scientiam comparata : physica enim & apodyctica minime est; quin si benE trutines, reveri est falsamam multo potiori jure Ura noscopo ob magis obversos caelestibus oculos praerogativa tribuenda esset caelestia contuendi, quam homini. Certa ratio sublimitatis oculorum est haec , ut vi. sus ad tanto remotiora loca pertingat, id est, ut tanto plura objecto apprehendat cum enim terra tuberibus ac collibus scateat. ipsumque

etiam mare ob figuram sphaericam gibbum sit, oculus humili sede constitutus non admodum procul se diffunderet. Quod quamquam ita sit,

non excelsissimum tamen corporis capitisve locum oculi occuparunt, et

si id passim ita scriptitent autores.quippe non in vertice,sed infra frontem suis antris conlacent. Inali ne quidem inter sensus eminentissimum locum visus obtinet, sive positive sive negative superlati xu illum exponere velis. Enim verti neque alios sensus omnes supereminet. quia aures in eadem atq; oculi sent circumferentia vel ipsoAristotele etia teste lib. x .hist. anim. c. ix neque ab alio ullo sensa non superatur: nam olfactus sensorium revera oculis altius est.Eruendum ergo ultra est,cur non editissimo loco in vertice locarit natura oculos, cu quo excelsius positi sunt, eo plura objecta percipiantὸ In promptu videtur esse causa: nam clim t

ties repetitum jam sit, latissimam, quoad fieri potest , visus expansionem naturam intendere, si in vertice siti essent, magna rerum visibilium pars ipsos lateret: brutorum verd naturae etiam repugnaret, utpote quae a terra pabulum suum capessunt. itaque infra verticem collocari eos praestitit. Cur vero in antica potius capitis facie, quam in occipitet Galenus lib. Io. de ossi parti cap. i. duplicem causam adsert,quarum alteram exprimit, alteram tantlim adumbrat seu innuit. prima :. quia sensus instrumenta nervos postulant molles, quales a cerebello Produci non poterant. secunda: quia in partem anteriorem movemur.

prima sua est, & vulgo 1 Medicis recepta, sed oculati Anatomici prae

eunte

222쪽

opu THALMOGRAPHIAE LIB. III. 19

eunte solertissimo Varolio falsam rationem agnoscunt, manifestli animadvertentes oculorum nervos a cerebello ortum trahere. Secunda non plene explicata vera quidem est, sed Aristotelis, ex quo Pleraque sua tum vera tum bona decerpsit, lib. a. de pari. anim. cap. Io. ubi ita scribitur: visio is versm anteriora: secundum enim rectam lineam sit. eadem modo verseia anteriora motm ess 1 praevidere enim oportet, quo ririgen-dM 'gre . optime iuxta ac verissime. Platerus oculos antereriorem locum obtinuisse dicit, ut recta rebus opponerentur. Quod dictum nisi sapiente intellectione temperetur, admodum videtur incogitatum: ubi. cumque enim locorum oculi ponantur, recta rebus semper opponuntur. Porrci oculos duos tantlim contribuit divina ratio , quod numerus is, ut inquiunt literatorum quidam, speciosum quiddam complecti videatur. At Hercle non tam speciositas, quam ingens quaedam alia utilitas per binarium illum numerum animalibus fuit comparata , quam hic nunc investigemus, propositis more nostro ac perpensis aliorum opinionibus. Galenus lib. I. de off. pari. cap. ro. &lib. s. cap. 3. docet gemina esse debere sensoria, ut laeso alterutro, alterum fit in ossicio. Id quamquam omnes passim recipiant, dicant, repetantque dissectores;

non deterreor tamen ego audenter contradicere: numquam enim natura & nusquam partem aliquam jacturae, sed omnes incolumitati desti. nat: neque item id ejus fuit institutum contra eas causas munire partes, quae fortuitd praeter naFrae leges earumdem tentarent abolitionem : sed contra eas tantlim , quae a naturae legibus pendentes corpori animantis obesse possent. .od quamvis ita ut, certum tamen est δρverum, uno oculo occaecato, alterim ad videndum animali admodum adminiculari r hoc enim necessario sequi ex oculorum geminatione quis aded sit caecus, quin videat i at naturam dicimus adminiculationem illam non primario sibi ac principaliter habuisse propositam. Aliam aliubi geminationis vel oculorum vel aliorum membrorum rationem adserre Galenum non memini. Hosmannus tamen comment. in lib. Io. de off. pari. cap. i. aliam producit duplicitatis oculorum commoditatem ex Gal. cap. I . ejus d. lib. nem pd ut acutius videamus. Sed persun-ctorie nimis Galenum illic legit i non enim duplicitatis sensorij visus dicit illam esse commoditatem, verum nervorum conjunctionis: in cuius conjunctionis loco diserta, inquit, facultate duplicata visem fit acutior. si alter Oculorum ciau ferit. Itaque uni oculo acumen visus attribuit, tantum abest, ut duobus id arroget. Aqua pendens praeter allatam supri& improbatam Galenicam utilitatem, insuper duos oculos necessarios esse prodit ad meliorem visionem: quia si unus esset oculus, longe pauciora intueretur visilia, & omnino manca & inperfecta redderetur visio.

223쪽

198 VOP. FORTUNAT. PLEM PII

Atque hoc quidem verissimum esse, quivis alterutrum suum claudens oculum faci te potest experiri. Addo tamen ego ex sagacissimo Keplero, datos potissimum singulis animantibus a natura binos oculos ad ludicandas visibilium distantias, & rerum loca designanda. clim enim oculi utriusque centra a se invicem absint incerta proportione ad corpus, puta unius palmi latitudine circiter i nulla vero certa visio fiat, nisi cum utriusque oculi diameter, quae per centra humorum & foraminum transit, in rem visui propositam dirigitur : hinc esscitur, ut haediametri inter videndum sibi ipsis non plane aequid istent, sed tanto ma- is ad se mutuo annuant, quantb res visa propius visum consistit. Etujus motus ceu animalis actionis usurpatione ac sensu , assuescit animal inter distantias longiores & breviores rerum visibilium a sedistingueret idque tum demum, clim est aliqua sensibilis proportio distantiae oculorum ad discessum rei visae ab oculis , nam si immanis excessus sit, non aliter distantia illa comprehenditur, quam quaevis alia infinitis partibus major. Si igitur unus tantlim adesset oculus, vel si alter etiam nunc claudatur, medio sublato lanctio cessat, hoc est, inter distantias amplius non distinguitur, societate & distantia binorum oculcrum impedita. Id verum esse experiri licet , si altero oculo tecto signum in aere constitutum.velut corpusculum aliquod ex iis,quq ob par vitatem levissimo aeris impulsu avehuntur, aut araneam ex filo pendulam, aut erecti bacilli extremitatem summo indice attingere tentes:

perdifficile enim tibi erit metam attingere ac propem lim impossibile, nisi id fortui id eveniat. Sunt autem bini hi oculi cong*o intervallo se disparati. quo derecte Aqua pendens: si intermedium hoc spatium majus esset .visilia lysis proxima non viderentur si minus, diminuta redderetur eorum visio,

quae a lateribus sunt. Est verb interstitium hoc in homine, praeut in

alijs animalibus, minimum. nam cum ad exactum obtutum &animi attentionem mire prosit oculorum nasum versus contractio. ut ea facilior homini esset, minimam et oculorum intercapedinem natura triabuit i maximam autem belluis . illisque potissimum, quae non solent valde visum in res acriter intendere, ut equis, & bobus, & ovibus.

contra verb , quae animantia attentius res objectas assuerunt contemplari. ut simiae, canes. seles, his etiam pro corporum suorum mole minus eo essum est oculorum intervallum. Si Aristotelicam hujus instituti explicationem intelligere aves: audi ex decima probi. sectione:

Homo inter oeularum inmm,m prosua magniturine habetis-orva m. quia omniam maxime naturali silertia homo conctat. sinsem - lcm con-ndipartem veris priorem natura posuit et id enim conssicere oportu.

224쪽

OPHTHALMOGRAPHIAE LIB. III. is

nos ducis ratis movendi. quanto autem oculorum plus ri

e minusit: tanto metu con eum vergu in latunquisii sicuniam naturam

secem debeant obtinere, quam minimum esse inter tam certe oporter sic enim partem verse priorem ingredi maximi possumm . ad hae ceteris animant να , cum careant manibuι, desticiam prorsem in lateνa necesse e p. itaque pMι eorum oculi distant interesse. cst maxime ovium: eo quod ma ximeprono capitetvgrediantur. Petrus Aponus post amplam uberemque hu us problematis commentationem, notat posse etiam aliter causam

quaesiti declarari : dicendo r figuram humani capitis accedere valdh figurae sphericae: fit autem in sphaerica figura, ut punctis in ea signatis, ct lineis inde in directum protensis, timearum extrema fiant distantia valde . igitur lineae ad quas terminarentur oculi tant lim a se invicem abscederent, ut rem visam a longinquo non possent in unum comprehendere. ae ratio placere fortassis possit radiorum emissoribus : a nobisverd radiorum admissoribus ut absurda exploditur: neque enim si oculi maxime distarent, remota non pos ent non iamprehendi: versim propinqua non possent: contra quam ipse tibi fingat. Aliam itaque pauid tolerabiliorem causam adsert hanc: secundum Philosophum. i. de hist. anim. oculi hominis fuerunt in cadem circumferentia atque aures. si igitur multa inter eos interveniret distantia : tum eorum locus loco aurium appropinquaret e unde unum sensorium impediret alterum in o. perationibus. quapropter natura constituit membra tam pauca , quam potuit, uni tribuens plures actus: & aliquatenus distantia , ne eorum motus & operationes confundantur se in invicem disturbantes: uti Galenus vult in lib. de off. pari. Latent praeterea oculi in osseis recessibus,securitatis&commoditatis causa. Prominent tamen nonnihil, ne thalamorum lateribus praepediti non possent in totum hemispςriu uno intuitu prospicere. Frontis fornix maximε protuberat ad arcendum majoris luminis ingressum, quo rerum aspectabilium pictura in reti formi dilueretur. In quem usum condita quoque sunt supercilia. quae a deli causa est, cur in arcum curventur, ut cireulariter oculos circulares obeat. propterea quibus claritas luminis molesta est, fronte corrugant; & vallum id ad oculos propius dedu- eunt. Accedit quod, ut Aristoteles habet lib. a. de pari.anim. p. a F,sint velut imbricamentum si ve grunda humoribus, qui capite emanent, paratum. Porro oculi antrum frontem inter & maxillam aliquantum

deprimi oportuit, ne quid illic obstaret, adeoque visio esset amplior eorum praesertim, quae sunt ori & pedibus proxima: id quod motus α ictus ratio exigebat eapropter aliae duae valles inter maxillas & natum a thalamo oculi deorsum concedunt. Nasi i

225쪽

aeo VOP FORTUNAT. PLEM PII

Nasi dorsum duo praestare tradit Riolanus: unum, quod alterius 6.culi conspectum alteri eripit, ne mutuo splendore a repercussionibus orto occaecaremur. alterum,quod altitudine sua terminum praescribit appropinquationi rerum visibilium. Veru observarunt recentiores negari

hoe constanter ab ijs,qui trunco naso sunt .Quibus ego accedo. Keplerus tamen regerit illis reccntioribus; non esse verisimile, cuiquam homini truncato naso truncatum esse & id vallum inter oculos illaesis oculis inec si factum esset, suturum talem tam atroci vulnere superstitem. Quod inexperte dictum est. nam pro instrumenti incidentis ratione potest truncari nasus illaesis oculis. Neq; ullo pacto lethale tale est vulnus, sed inhonestum ex divino Poeta. Verum etiam in dies ac prope horas occurrunt nobis , quibus ex .enerea lue exesis ossiculis nasi dorsum subsidit. Hi tamen de tam grandi visionis incommodo non conqueruntur. Id assirmant solum vehementius lumen magis tum ipsis quam antea ossicere. Itaque ad hoc solum videtur prominentius nasi vallum esse e tructum, ut umbram oculis faciens, uti frontis eminentia , majus lumen excluderet ad distinctiorem expressioremq. Obiectorum repraesentati nem . nullum enim aliud commodii inde exoriri prospicio: quin incommodum potius video,nam obstaculo est,quo minus lateralia immoto capite clare percipiantur; etenim ob extantem nasum species eorum in alterum oculum recipi non possunt: qui nasus si desit poterunt in utrumq; recipi, adelique clarior elicietur visio: binis enim oculis clarior &evidentior visio celebratur. qua praerogativa gaudent naso trunci. Sed

curnam parentis naturae sagax ac provida cura orbiculares contribuito. culos Gentilis quidem Avicennae interpres non contemnendus esse oculum circumacta globataque prodit figura, quia inter omnes haec prς-cipue impedimenta, & quidquid se ingerat noxium reclinare potest.

Idem repetit Aqua pendens, aliique. Nos censemus . ut aliquoties jam commeminimus, ob fortuitas occursantes noxas non tribui partibus hane vel hanc figuram, aut locum etiam, sed prout vel internarum causarum . vel ossicii necessitas requirit. Mathematici Optici ve solertius re perpensa . oculum non suffecturum quantitati capiendae colligunt, si non sit rotundus. quippe si pupilla, perquam immutatur, non esset sphaerica, non perciperet nisi aequale sibi. Verlim id castigavimus supra cap. de ossi corneae. &, ut nunc priae ullim video, idem Opti- eorum decretum ampliter refellit Philippus Montalio lib.,cap 13. Illi vero non ineptam videntur mihi reddere rotundationis rationem, qui inquiunt ita factum oculum ut celerius visu apprehendi multa valeant , quando globosis summa inest revolutionis facilitas. Q doculorum magnitudinem attinet i valde se torquet solertissimus Aquapen

dens.

226쪽

. dens, ut ejus aliquam proserat utilitatem, quam tamen fatetur non nisti, sibi assequi licuisse. Ego simpliciter eum Aristo e lib. s. degenerianim. cap. l. ajo. quae non sunt opera vel naturae communia vel gene- . tum singulorum nropria, horum nullum alicu)us gratia aut esse. aut ' fieri. Itaque ulus quidem alicujus gratia est, sed magnus non alicu- Ius gratia est, nisi haec affectio sit propria generis. vertim ad materiam & principium, quod moverit, causae eorum referendae sunt. In proscentum denique venit oculi temperamentum frigidum & hu .midum. aqueum enim , non igneum oculum contra Galeianum existimamus. Cur verti aqueus fieri debuerit, ube tim de elard colligi potest ex iis , quae de humoribus supra sumus elucubrati et quapropter ne actum agamus, hic supersedebimus.

227쪽

LIBER QUARTUS

Problemata de octitas sessione explicor. Docet Alexander Aphrodisiensis si tamen Alexandri germ

nus est liber i quod non videtur quibusdam stili saliva ductis, aut doctrina haeresim non resipiente ) problematum nonnulla esse prorsus ambiguitatis expertia, quaedam verd solutionis expertia omninli, ac Deo tantiim cognobilia, qui horum constituit essentiam. Tertium genus est problematum , quod medium tenet locum, re ad cognitionem habendam minimε ambiguum est, & solutioni subiicitur. Priora duo eum eoden Alexandro relinquentes, de postremo genere tant lim loqui nobis est animus. Convasavimus autem hla, & in unum acervum contulimus, quaecumque problemata vellicatim excer- psimus hine & hine sese ostentantia, dum mutos consalutaremus magistros , simul etiam , quae nostro marte potuimus excogitare. PROBLEMA I.

An essessallatur circa objecta βαCUm ex objectis facultas quaelibet vim suam naturamque sertiatur, certissimam omnind atque infallibilem eorum apprehensionem esse debere Epicurus alij que vetustiores asseverarunt: idque aded, ut pertinaciter negarent ullum sensum posse decipi.Nec verti rationibus ine mes se tuentur.Primo enim inquiunt, si fallatur sensus, nullam sore ul- Iius rei scientiam, ut pote quae labili sustineretur fundamento. Secundo: dum sensum statuis falli: aut ipse falleris, nihili faciendus es. qucd autem verum alas, qui scis , nisi ex sensu sensum igitur veracemae certum esse fateri te necesse est, cam maximh infitiaris. si velli a ratione lis id scire non potes, quoniam haec ductorem sensum sequitur. Ter- tib & fortissime:visus apprehendit rem sicut ei repraesentatur per spociem : sed species similis est obiecto, quia naturalis imago ejus: erg,

228쪽

OPHTHALMOGRAPHIAE LIB. III. eto a

uon p otest illud repraesentare aliter, quam est, & consequenter non po test decipi.

Contra hos iverunt Academici ducibus Arcesilao&Barneade contendentibus sensum semper aut plerumque mentiri: quin etsi vere interdum iudicet, credendum tamen illi non esse. Rapropter omnem rerum scientiam de medio tollunt , cuncta fallaci lcrum opinione com prehendi constituentes. In horum agmine Plato quoque dinumerari queat, nam in Theaeteto scribit, est. veritatufruinationem. e nimvero rem sub aqua mersam judicat esse majorem, quam sit: remum fractum, qui est integer, quiescens, id quod movetur: coloratum, id

quod nullo colore tinctum, ut dum Solem orientem aut occidentem intuens riabrum vel flavum apprehendit. Itaque iis non valde absonum videatur Anaxagorae deliramentum, nivem nigram, item aquam nigram esse proclamantis. Verumenim voci si hare sententia vera est, frustra omni in sit potestas nobis tributa 1 natura, perquam visibilium rerum cognitionem a Nsequamur: pessime verti fit consuatum ceteris insuper animantibus, utpote revera nescientibus , quae ad visae conservationem utilia appetenda , quaeve noxia fugienda sint. Convicit tamen eadem haec sententia adductis certissimis experientijs , visum quandoque errare et contrx quam sentiebant Epicurei i quorum allatae rationes nihil uFent. Quod enim ad primam attinet: dico satis esse . sensem etsi non semper omninci , ut plurimlim tamen objecta percipere, sicut in se sunt, ut media illorum notitia possit intellectus certam rerum cognitionem elicere. Nec verb certitudo haec tollitur ideli, quod interdum & per accidens sensus mentiatur: etenim non innituntur scientiae singularibus sensionibus vel experientiis. sed communi experimento ex multis singularibus repetitis comparato, quod fallere non potest. Dilemma secundo loco objectum,sophisma est ita extricandum. sensum hie & nunc falli, ratio colli it ex sensione praehabita minime fallaci: ex quo deduci non potest, tensum numquam falli, sed sensum saepe veracem esse. .

Tert ij argumenti negamus minorem . etsi enim per te & ex natura sua objecto, a quo producitur ac dependet, assimiletur, per accidens tamen fieri potest aliquando, ut non per omnia eidem similis exeat; i-mlidissentiat ab eo etiam immane quantum. v. g. propter nimiam rei aspectabilis remotionem longe minor tenuiorque , quam res sit, imago producitur. propter medii interiecti difformitatem remus fractus re- Iraesentatur propter obliquum rerum situm contractas ipsas appre-eddimus.&c Dirutis ambabus hisce sententi js , secedimus in castra Cea

229쪽

αo . VOP. TORTUNAT. PLEM PII

Peripateticorum docentium sensum , & consequenter visum qumisc& maxima ex parte verum esse r interdum tamen errare. Ubi su tilius expendendum est, circa quae errare fere contingat visum,& circa quae non item. At ne captemur a cavillatoribus , praenota re expedit a que elucidare: quomodci in visu reperiatur veritas aut falsitas:tum quo pacto ei judicium attribuatur. Breviter. veritas ea & falsitas non esta visu exigenda, quam formalem &compositam vocant e quippe haec dumtaxat formali intellectus judicio eonvenit, cui soli decernendi ius est, hoc est, unum alteri attribuendi, vel ab altero removendi permodum compositionis vel divisionis. quam judicandi praerogativam non obtinet visus. Ea tant sim veritas & falsitas visui est concessa, quam apprehensionis nominare licet: per quam nempa apprehendit vel non apprehendit rem, sicut in se est ; & consequenter apprehensione illa sua occasionem errandi vel non errandi offert intellectui. Similiter judicium illud solum visui attribuitur, quod non distinguitura cognitione eorum, de quibus judicium fertur. atque illud est, quo discernit ipsa potentia visiva differentias suorum oblectorum. judicium namque, quo definitur objectum utile esse aut noxium, superiori alii proprium

est facultati ..

Jam ergo dicimus: visum, per se loquendo, non salti circa sensibilia propria sive in communi, sive in particulari considerata; sed solum

per accidens. circa communia verbetiam per se falli, multoque magi, circa sensibilia per accidens. Prioris partis vadem ha heo magnum Ars stotelem lib. a. de anim. hoc nomine sensibile proprium commendantem , quod circa unon contingas dicipi. cujus dicti clim variae sint vario. rum expositiones non satis catae. mihi cum Ruvio illud placet inte Pretamentum modo allegatum: circa, inquam . sensibile proprium non

contingere per se decipi. culus talis potest reddi ratio. visus per se prinali respicit adaequatas rationes lucis & coloris . tamquam propria Aead quata objecta, quibus speciem accipit. ergo habent hςe naturalem atq; intrinsecam proportionem cum visu.& vicissim visus cum eis. qu re ex hae parte repugnat visionem deficere a perfectione sibi debita. sed deceptio sive error est imperfectio visionis: ergd repugnat hanc ex pa te proprijsensibilis provenire. Per accidens tamen ea deceptio conti gere potest, nemph defectu alicujus conditionis ad rectis inculpat eque

obeundam visionem requisitae : ut medio colorato. vel organo male va

lente, vel objecto distante nimio plusi quemadmodum jam supra ex

emplis declaravimus.

Porrci circa communia sensibilia per se potest errare visus. enim velli sensibile commune non pertinet per se prim, ad visum,nec convenit ei

230쪽

OPATRALMOGRAPHIAE LIB. III. αος

ratio objectiva visiis, nisi ratione proprij, quatenus videlicet modus ejus est : unde neque ab eo speciem sigillatim sumit oculus, nee habet essentialem cum ipso proportionem seu nexum. quapropter creberrime sanEfit, ut circa sensibile commune visus hallucinetur. cui & hoc ac cedit , quod minus moveat afficiatque visum, quam proprium sensibile. .are subtilissime dicta est ea caula : cur factum sit, ut communia sensilia pluribus sensibus, non uno ut plopria, sentirentur: quoniam scilicet cum leviter moveant, facilis erat in illis error. ideo provisum,

ut si unus sensus non satis moveretur, aut erraret, alius adesset, qui desectum compensaret corrigendo.

Denique omnium facillime circa sensilia per accidens decipitur visus. sensibile namque per accidens non movet visum ; sed solum percipitur , quia visibilium per se subjectum est. non ergo mirum, si frequentius circa illud errare contingat visum. Quaerunt hic an dum visus errat, operetur per speciem veri sensibilis, tamquam si non erraret: an per aliam diversae rationis. v. g. an visus cognoscens apparentem iridis colorem. qui vere lumen est, de non colorὶ cognoscat illum per speciem veri coloris, an verti

per speciem lucis. Cui quaesito fidenter respondemus: per veri sensibi. lis speciem visum id percipere, attamen quae species aliter jam sit affecta: ejus enim affectionis causa accidit deceptio. explico me exemplis. dum oculus videt apparentem rubrum colorem iridis, non per speciem coloris, sed lucis eum videt. probatur: quia species producitur naturaliter ab objecto existente in rerum natura, clim evidens sit objectum

non existens non posse progignere speciem sui. atqui in iride non est color. 1 quo progignatur Hergb non propignitur, nisi a lumine nubi communicato et quae proinde species nihil aliud quoque quam lumen apta nata est repraesentare. ceterum quia lumen id in nube affectum est & refractum, subit rationem coloris, ac sub ejusdem specie visui offertur. Similiter dum omnia apparent viridia per vitrum viride aspicienti, non videt ea per speciem vitrei viroris, sed per speciem emtoris objecti, quod intuetur,. M a quo speciem recipit. propter in te positionem tamen 'itri, quod species trajicit, & a quo eadem assici-xu videtur objectum viride. atque in hac visione consistit falsitas,quisi gnoscit atque apprehendit visus objectum aliter atque in se est.

SEARCH

MENU NAVIGATION