Placitorum summae apud Gallos curiae libri 12. Per Iohannem Lucium Parisiensem. Lutetiae apud Carolum Stephanum, typographum regium, 1553

발행: 1553년

분량: 218페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

1 a Placitorum Curiae Liber VIII

eum, si capitale quid admiserit, ea, ut caetera omnino sua ipso cum homine committere. At vero nulli cavemus, nisi cui si ita est ut ait) ius sit, aut esse possit ea in re, cuius nomine nobis ei cauendum est. Et eiusnodi mores squi fraudem nominatim abesse voluerunt) quamobrem ea, quae alioqui illis ipsis moribus inter coniuges sunt communia, maritis permisissent, nisi ut quoties iis squae plurimum maritorum laboribus parantur, parta, uxorum diligetia conseruantun utendum esset, liceret quidem, neque necessarius esset uxoris consensus,sortasse plus aequo tenacis,aut Viro non usquequaque morigerae : fide tamen bona,& sine ulla uxoris captione, quam etiam lut Neruae &Cassio placuit) societas vitae rerum mariti quodam modo dominam faceret e Vulgo quidem certe in utramque

sententiam prolata suisse decreta serunt: sed quod de iis nihil certum habemus,temperamus.

De donationibus inter Vivo S,

T I T. V.

1 N donationibus, quas inter vitios appellant, quid obseruandum sit. ex lege a Francisco Valesio primo lata, facile est deprehendere. Sed quod ad donationes antea factas pertinet, extat celeberrimum Curiae decretum, quod Tam boneoum appellatur: quo, donatio absenti facta, nulla procuratoris, sed nec pactorum quidem perscriptoris, aliusve publicae personae interposita stipulatione, nulla pronuntiata est.

p ΑτEx alteri liberorum, maiorem praediorum suorum partem, quam ille haereditario iure habiturus esset, donauerat. Cumque res eo deuenisset, Vt ambigeretur, idne omne quod a patre donatum erat, filii patrimonium esset, an vero quaestum haberetur: semel, iterum atque iterum placuit, eatenus patrimonium existimari, quatenus patri filius haeres suturus erat, si donatum non suisset: Reliquum autem, quaesiti naturam imitari. Placitorum alterum tertiae classis, pronuntiatum Arestis Sextilibus M. D.

142쪽

De donat. inter Viuos, Tit. V. I 3

. Berihelotio litis enarratore: Alterum .

P v B L i v s Maevius Actuarii, & pactorii Perscriptoris, & Saltuarii munera, quatenus eius patebat imperium, Lucio Titio, eiusque uxori,ac filio ob Lucii Titii benemerita,dederat. Imperio venditione mutato, & muneribus a nouo domino aliis assignatis: disceptatum est, ea Gesan auferri potuissent, quod ad donatoris tempus videretur esse restringeda. Quibus erant ablata, dicebat, perinde esse atque si landi usu structu pro parte mihi dato, tu postea fundum alii pure vedideris usum fructum nihilominus deberi: emptore victo ad te si libuerit) reuersuro. P LACUIT UT,So,qu. e Veluti quoddam sunt permutationis genus, esse restituenda. IX. Caled. Apr. M. D. L . Francisco Vindocinensi, Claudio Subminio, & aliis ambigentibus,Goeurotio litis enarratore.

DIPLOMATE muneris, ob benemerita, Lucio Titio dati sic habebatur, Vte dum fruedum quoad viues, & in nostro famulitio eris. L. Titio munus ablatu repetenti, nihil obesse placuit, quod is neque in donatoris, neque in noui per venditionem domini famulitio esset. I x. Cal. April. M. D. L. Francisco Vindocinensi Claudio Subminio, & aliis disceptantibus, Goeurotio etiam litis enarratore.

i M P p. Constantius & Constans Orfito P. V. rescripserunt, tandiu valere donationem,quandiu donatori liberi extarent nulli. Sed do natori Molineo, primae notae Iurisconsulto,donationem,liberorum causa reuocati, frater, cui donatum erat, obiiciebat,ad rem nihil sacere rescriptum quod dum is matrimonium contraheret, ille interueniens vel donasset vel antea se donasse professus suisset:& publice interet set quam maxime, ne uxores huiusmodi donationibus fidentes, earumve liberi deciperetur. PL Ac vi T donationem, sine ulla uxoris, liberumue fraude reuocari: scilicet, si, & quatenus eius, cui donatum erat facultates, donationi a se uxori propter nuptias factae quod vulgo doarium appellantὶ non essent suppetiturae. Arestis Liberalibus M. D. L i. Berihelotio litis enarratore.

143쪽

l l I Placitorum Curiae Liber VIII

De legatis δ' mortis causa donatio-

Q V I B v s non possumus, eoru liberis nos dare legare posse squade re valde ambigebatur celeberrimo Curiae decreto receptum est, quod Quinetanti appellatur. Cuius decreti causas Charrarius & Albinus duas esse putant. Alteram,quod moribus nostris,nobis per si lios nostros non adquiritur. Alteram,quod res liberis datae legatae, adparenteis, non nisi mortalitatis ordine turbato, pervcnire possunt:&tristis euentus nunquam spectandus est.

NEc diuersum ex tempore iudicatum est Margaritae Iubertiae X IIII. Cal. Mart. M. D. L I I. Ecce enim, Viri filiae,quam ipse ex alio matrimonio sustulerat, uniuersam pecuniam squae vulgo mobilia vocantὶ uxor testamento legauerat. Legatum petenti haeredes obiiciebant, moribus esse cautum, ne vir uxori, Uxorue Viro quicquam donare legare, neue ullis,recte vel oblique alter altem commodis augere posset.Vxorem,a viro paupere blanditiis eo pellecta suisse ut morbo decubens,quo intra quintum diem interierat, aedes, quae ex everso eadem opera patrimonio supererant,ipsa etiam venderet: in id venditione commenta,ut vir,adumbratae filiae nomine, mobilium legato, quicquid aeris, postrema illa venditione collatum esset, exhauriret. Itaque legatum esse nullum: aut si qua costaret asse ad quincunce redacto legatu ad unciam esse reducendu quod amplius quinta patrimonii parte, moribus legare non liceret. c Avs A, ut sperabatur,iniicialiter constituta,& ambigetibus ad Praesectu umbi relegatis,uindicias utrinque petitas,ita dici placuit.Secundum legatariam, solenni testamento praeditam, ex uncia quincuncis, hoc est quinta controuersae pecuniae parte : secundum haeredes moribus innixos, ex reliquo quincunce.

III.

c u i v s patri dari legari non potest, ei nos dare legare posse receptum est quidem sed ut in caeteris,ita in hoc quoque dolum abes.se oportet. Quid enim si uxor, cum ubicunque, municipii iure, ma-

144쪽

rito potuit, tum etiam ubi non licuit,eius filiae donauit Ε τ eius generis donationem non valere placuit: fraudem enim & re & consilio aperte interuenisse. Arestis Liberalibus, M. D. LI. Anna Fagia&Alacribus de ea re disceptantibus. - Iacobo Viola litis enarratore.

B R i c I A testamento legatum ita reliquerat: Ex iundo Suppliciano frumenti modium & sesqui nosocomio Lutetiano do lego Ised ita, ut si pueros diuinae Triadi nuncupatos seorsum ab eo agere

coligerit, ne arocomium mediam legati partem, imo vero solidum consequatur,si testamenti mei curatores volent, atque ita decernat. Accidit ut conditio extaret,&nearocomit curatoribus integrum legatum petentibus, testamenti curatorum alter nosocomio, alternearocomio suffragaretur, & ob eam dissensionem no conatum medium legatum retinere contenderet. Causa perorata, Curia rem esse consilii pronuntians vindicias secundum nearo conatum dixit.

xv M. Cal. Maii. M. D. XLVIII.

ADEM A N AE, res sibi a Carpentario, viro suo, mutua donatione solenniter datas a donatoris haeredibus tradi postulanti, ita praescriptum est, Praeterquam si tu ipsa quod petis,habes, & te in haeredem, qui iuris non etiam rei sit possessor, agere liceat. Dicebat Alcnaana, se habere quidem,sed certe sic habere,quasi non haberet: nempe intestamenti causam, cuius curam testatoris iudicio gerebat: quod cum pium esset ac religiosum, petenti nihil officere deberet. Haeredes contra satis esse, sibi, per eam,quacunque ex causa, haberc non licere. P LAc vi T, praescriptioni morem esse gerendum. III. Non.

Mart. M. D. XIID. v I.

s et o quid si per alium ab eo qui petit,fiat, quominus haeres ut iuris ita etiam rei possessor eficiatur Et nihilominus idem esse pla

cuit. III. Non. Decemb. M. D. X X X V. v I I.

A T vero sui sere fit posteaquam hic iuris aequissimus ordo ad iniquum trahi compedium occoepisset,& rebus in haeressium mancipio postis, ii lites mirandum in modum extraherent , & ita eos

145쪽

12 6 Placitorum Curiae Liber VIII.

quibus vel donatum vel legatum esset,srustra haberent: x III. Cal. Maias. M. D. x L 1 i I, Iohanne, Barbara, Antonina Trunconibus, &Iohanne Monterclio disceptantibus, extemporali iudicio introductum est,ut haeres, nexu mancipioque dominus quidem ericeretur: sed breui squod aiuntὶ manu, nullaque interposita mora, legatum donationemve praestaret, etiam si donatio vel testamentum falsum nullumve esse diceretur: nisi vitium tam apertum esset, ut vel manu reperiri posset: qua in specie, petitorem satisdare oporteret.

v III.

x x testamento in speciem solenni consignatoque,quantumlibet falsum illud aut certe nullum haeres contenderet: interea tamen, ducto a contractibus ad supremas voluntates argumento, placuit, accepto repromistare, legatum praestari debere. Ex tepore, x ira I. Calend. Mart. M . D. L I I . Margarita Iubertia & Maisur. Caeneo disceptantibuS.

s E D si testamento, sua vel aliena manu exarato, testator subscripsisse dicatur, atque etiam illud, destinato speciatim a Curione sacerdoti,ut suum sub mortem tradidisse:& publico testamentorum procuratore, sertasse apposito, postulante, iudex Pontificius ex inquisitione clam haeredibus facta, testamentum esse pronuntiaueritiesque fidem publicam irrogauerit: an eo in controuersia posito, legata interim praestanda sint, cum ex chirographo, testibus quatumcunque probato, controuersam pecuniam, fiduciario iudicio, dependere non soleatρ E T Lucae Ruioo, Iohaniasque Gentili,& eorum uxoribus pronuntiatum est non liquere, ampliusq; esse deliberan

dum. x v l. Cal. Mart. M. D. L I I.

sTsi testamentum manifesto vitio careat, legatum tamen, intereadu de eo controuertitur, etiam si satis offeratur,non semper est praestandum. Quid enim si ei, eiusue filio,filiaeue legatum sit, quem haeredes, si protinus non reuincant,tamen anticipatis testifcation, bus in suspicionem vocent, ei testatricem, dum ipse viro eius esset a serculis, quasi dominam seruo, sese miscuisse,& post viri mortem, ementito matrimonio, in ea turpitudine,quoad vixit,perseuerassee

146쪽

De curat. testam. Tit. VII. I 7

Qua in specie. fiduciariae praestationis liticulam ad summam controuersiae reiici placuit. Placitum pronuntiatum X V III. Iul. M . D. x L v m. Litigatores, Allegret, Iohannes Fagius, Iohanna filia. Litis enarrator G. Borgoinus.

De curatoribus testamentorum,

TEs TAMENTI curatores a testatore designati,si, quo tempore tabulae sunt apertae, desyderentur. alios in eorum locum substitui posse placuit:& factum est, cum mortuo Carolo v i, nemo eorum extaret, quos ipse arbitros testimentarios& supremorum suorum mandatorum procuratores secerat. x II. Calend. Novembr. M.

De conditionibus insertis,

T I T. VIII.

svs ANNAE Borboniae, cum stirpe Regia, tum multis aliis nominibus illustrissimae. Claudius Rieuxius, nominis inter Aremoricae Britanniae proceres celebratissimi, in matrimonii gratiam, ex praediis suis certa, ad tria millia annua dederat,& ea se precario Boseboniae nomine,possidere constituerat. Qua donatione persecta, eo dem tamen contractu, mera Borboniae liberalitate factum erat, ut si ex eo matrimonio filius,aut liberi extarent nulli, vsuffructus tantum, quod ad se pertineret, donatus intelligeretur: & si futurorum coniugum sobolem deficere contingeret, res ad donatoris agnatos& gentiles reuerterentur: nisi si quis ex ea sobole, de ea re quidpiam aliud constituisset. Biennio fultra quod Rieuxio, per fata eo in matrimonio esse non licuitine Borbonia nati sunt filius filiaque. Filio. cum adolesceret,de medio sublato, filia vero superstite, inter Bor-bonia & filias quas Rieuxius ex priore matrimonio sustulerat, controuertebatur,donatio an perpetua foret. Dicebat Borbonia, quod liberi extitissent, & filius interiisset, usuffructus conditionem euanuisse,&se primario iuri redditam esse. E diuerso respondebatur, N.ii.

147쪽

1 8 Placitorum Curiae Liber VIII.

ut ea usu fructuaria maneret, sufficere coditione semel cxtitisse etiasi momento tantum durasset hoc est,filiu fuisse natu etiam si statim occubuit set. A' Borbonia referebatur,liberalitate, quam in filium siquis illi nasceretur, exercere voluerat, iniquit ad copendium no esse contrahenda: nihilque minus aequitati cossentaneu, quam existimare, turbato ordine mortalitatis,eam, cu filio dulcissimo, res quoque

macipio nexuque suas perdere,&contra Votu parentum,ac naturalem erga suos charitate, eas potius ad extraneos transierre,quam su- perstiti filiae seruare voluisse . PLACvi T eius filii, qui viva matredecessisset, ratione non haberi:itaque res a matre ad filiam peruenturas: & si filiae soboles deficeret, quo conuentu erat, tum domu redituras. Aniorrano litis enarratore. Prid. Non. Aug. M. D. L.

i L LI E R s I I,iuuenis ac valetis nuptias Grauillia, iam vetula,cum larga effusaque donatione redemisset, ille utcunque memor & gratus, antequam illam duceret, concesserat,vi certae partis rerum donatarum, dum ea viveret, eius esset arbitrium. Eam postea partem Grauillia testameto legauerat, ac decessierat. PLACVIT non valere legatum. iis enim verbis DuM VIVERET intelligendum, Gra- uilliam inter vivos donare, vendere, pignori dare potuisse quidem, sed non testamento legare, mortisue causa donare: nempe legato siue mortis causa donatione in id tempus collata,quo res,luris testatoris donatorssue non esset. Placitum pronuntiatum . .

sΑLAZARE A,transactis in alio matrimonio melioribus annis, nouum cum Pocario aetate Florenti, matri mnnium initura, illi eo

nomine landum ita dederat, ut si fatis prior ille concederet, landus ad se reuerteretur. Cumque Pocarius homicidii reus absens delatus, indicta causa damnatus esset, eiusque bona omnia publice possiderentur: dicebat SalaZarea, absentis damnationem mortis instar habere, seque ante poenam esse. Opponebatur, inter donandum de ficta morte nihil actum. Itaque de vera ac naturali intelligendum.

Pol se etiam SalaZarcam prius mortem oppetere,scque feri,ut nullus reuersioni relinquatur locus. HENRlCO Valeso II. cum proceribus uniuersaque Curia, pro tribunali sedeke iusque palam dice-

148쪽

De fideicom. haered. Tit. IX. 1 9

re auspicante, hominu frequentia flagrante auditorio,& causa a Seguerio, AEmerio, priuatis, Marii liaco Regiae aduocationis triumuiro, pro consessus d nitate atque amplitudine argumcisque ratione, passis facudiae copiaeque dicedi velis, perorata: Nomophylax, Iohannes Oliva,cosulto Principe, Proceribus,CAcriptis, pronuitauit, Principi noliquere, ampliusque esse deliberandae Bona interim,uti publice possidebatur, ita &possideri debere. IIII. Non. Iun. M. D. XLIX.

MATRIMONII pactis comprehesum erat, ut, si marito superes set uxor,bonoru omnium,quae ad eum spectarent, ipsa usum fructii haberet:liberos,si quos ex ea sustulisset, aledo exhibedoque. Accidit, ut mortuo marito filiis exulantibus, Iohannes Tillius Curiae Actuarius, multis nominibus comendatissimus, & a quo magnum aliquid expectatur:Tillius sinquam qui exulanteis ob calumnia, pecuniae condenauerat, rem iudicata exequcs, ea bona pignori auferret. Tum mater intercedere dicere filioru exilio, quod mortalitati coparabat, plenu usum fructu se consequuta. Tillius cotra, huiusmodi ususructu, eam in domo praerogatiua,qua,vivete marito uxor Vtebatur,solum intelligenda: ideoque euad alimeta esse contrahendu: reliqua omnia ad filios pertinere. Caeterum qualis ille cunque viusfructus esset, filios re vera vivere:rem indicata, mortis fictione no esse frustranda. v I B v s de rebus, siue a dubio atq; euariante iure, sue a studiis &gratia squod alicui excidit: ego aute cum pro Tillii ipsius integritate tumetia pro Amplissimi ordinis dignitate nunqua existimauerim) vix minor in iudicado quam in agedo cotrouersia fuit. Nana ad maius tribunal primum deinde in prima inquisitionu classe, calculi adaequariit. Sed tadem cum ad secudanos deuentu esset,ii Colophonem addidera &Tilliu in causa superiore esse cesuerunt, Haria o&Hospitali alternantis aleae decretoribus. Placitum pronuntiatum.

Prid. Cal. Aug. M. D. L.

De fidei commissariis haereditatibus,

iN Fuxit testameto sere sic habebatur.Gasto dulcissime fili mihi N. iii.

149쪽

1so Placitorum Curiae Liber VIII.

ex asse haeres esto. Sed, cum morieris, te rogo, ut si quis tibi filius ex iusto ac legitimo matrimonio natus erit, haereditate ei restituas: sinnullus, Iohani fratri tuo. Mortuo testatore institutus haeres ex quadam puella,cuius consuetudine abutebatur, puerum sustulit: quem

postea. dum illam duceret uxorem, sacris nuptialibus adhibuit, ut filius sibi aeque ac iustus & legitimus seret. Tum Iohannes haeredis instituti frater, hanc in se cudi fabam animaduertes, fratri iudicium intedit: petit ut huius filii veluti qui ante matrimonium natus sit, rationem haberi non licere pronuntietur. Defendebat institutus, filium, per matrimoniu quod insecutum erat, legitimu esse factum.& iuris sui vocatin fictione, perinde esse,atq; si ex iustis nuptiis editus fuisset. Reserebatur, filium quide ita legitimu esse habendit,ut suus patri, non ite auo haeres suturus esset:id enim saluo testatoris iudicio fieri non posse. E T huiusmodi filii testatoris iudicio placuit esse co

prehensum. V II. Id. Iun. M. D. XXXVII I. Macrulo litis enarratore.

D i v multumque dubitatum est, an filio haerede instituto, & alio illi substituto existente substitutione, praeter legitimam, hoc est, tertiam bonorum partem,quae iure naturae ex nouella Imp. Iustiniani constitutione debetur, etiam reliqui bessis quartam ex Senatusconsulto Trebelliano competentem, quae partes semis em faciunt detrahere liceret. E T ladem licere placuit: alteram,ut suo ac legitimo haeredi qua nec ipse fraudari potuisset: alteram,ut cuiuis extraneo, si haeres institutus suis et. Nec aduersus hanc facere, quod testator ita loquutus esset, Volo omnia mea bona ad secundum haeredem peruenire. Generalibus enim testatoris verbis non adimi, quod lege, vel Senatusconsulto nominatim conceditur. Et obscura verba sic

esse interpretanda, ut, quoad eius fieri possit, leges habeant locum. Imo vero in dubio, verisimilius esse,iestatorem a legibus&Senatusconsultis recedere non intendisse. Itaque generalia illa verba ita fuisse accipienda, ut de omnibus bonis, quae ex Senatusconsulto superessent intelligeretur. Et qui eam quartam detrahi nolit, oportere, eum id expressim, & quas conceptis verbis prohibere. Dixerit aliquis, otiosa ergo illa: suffccisset enim secudum haerede nominas.

se. Sed squaeso quid prohibet pluribus verbis idem inculcare,& vi

150쪽

De haered. quae ab int. 6 C. Tit. X. Is I

Graeci dicut)-Verum otiosa sint licet, planum est tolerabilius esse, hoc vitiolu ut ita dicam admittere,quam Senatuscosulto

locum non esse. Inter caetera huius argumenti decreta, extat illud, quod pronuntiatum est, M. D. Sanctandreano, Tribuno militum,&Monrenantis ambigentibus, Clerico litis enarratore.

De haereditatibus, quae ab intestato

DEFERUNTUR, TIT. X.

HAEREDITATEM non aditam non transmitti, regula quidem est, sed quae hanc in primis exceptionem admittit, PRAETER- V A M I N FILII s, propter naturalem parentum in filios obligationem. Itaque placuit patris haereditatem a filio non aditam, ad nepotem esse transmissam. Arestis natalitiis, M. D. L I.

MATRIs haereditatem, liberorum maximus,caeteris eam agnoscentibus,cum repudiasset, controuersum est, an proximus ab eo in erciscunda familia is habendus esset, cui moribus suum aetatis nomine ratum est praecipuum. Dicebat hic se in maximi ius ac locum intrasse,simul atque ille haereditatem omisisset:perindeque esse ac si aut nuquam extitisset, aut ante delatam haereditate de medio sublatus suisset. Hanc fratris a maximo maximi reliqui tum fiatres tum sorores intentione depellebat,sed longe dispari ratione. Illi quidem potius fingendu esse statrum omnium maximum, post aditam haereditatem sine liberis vita excessise atque ita ius suum ad se, nempetrasversarios haeredes transtulis: in quo succededi genere, pro more ciuitatis,sceminaru ratio non habetur,neque inter masculos praecipui ius ullum sibi vindicat locu: aut certe non petenti partem, v lut c trasuerso venietem,solis masculis accreuisse.Hae vero nihil enassingendum nihil quod morti recte copararetur, nihil quo naturae veritate imagine obumbrare oporteret. E trasuerso nihil obuenis se :vna liberis omnibus matris haereditate esse delatam, quam si qui vel omisissent, vel repudiassent, caeteris pro sua cuiusque parte ius esset accrescedi. PLAcvIT liberoru omniu maximi partem caeteris omnibus ex aequo, fratribus ac sororibus accreuisse. placitu pr N. iiii.

SEARCH

MENU NAVIGATION