Is. Cheironi Ad Porsani abiesuitæ admonitiones, catholica responsio. Seu, De præcipuis controuersiis inter orthodoxos & pontificios, collatio breuis & perspicua

발행: 1601년

분량: 186페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

IR sv ITIC AE. si mulum calces. Gestio autem videre quomodo huic: 1bserditati medicinam facias. Asseris notas cuius que rei,non tantum re vcra proprias esse debere, sed 4 etiam hominum opinione. At hoc σοφον φαρααχον ni hil te iuvat:potius ostendit merito mihi risum suis se excitatum: non enim iacgabas sinceritatem do

ctrini propriam esse Ecclesiae hominum opinione, sed simpliciter. Quod ea nota non sit propria, in quiebas, hinc manifestum est. Et vero hoc ipsum quod nunc addis,non quadrat iis quae prius scripseras: fatebaris enim posse etiam reliquas notas quaecunque proferrentur, ab hereticis vcdicari: propterea eo confugiebas ut diceres statim falsis argui. Re sponde hic mihi quae .Haec tua arguedi facilita ,etificit-ne ut etsi eas notas sibi vendicent heretici,non tamen minus illae sint propriae ipsi Ecclesiae homi num opinione,an potius non esticitὸ Si essicit, ergo& sincerita; doctrinae inuenietur etiam propria Ecclesiae hominu opinione : quis dubitat enim omnes

hereticos falsi argui posse, quoties penes se iactabulcsic eam sinceritatemΘSin autem non efficit, tum ne tuae quidem erunt Ecclesiae notae: ac proinde sicque tur nullas prorsus csse Ecclesiae notas, quod tu, pinor,minime cocedes. Deinde,quoru,quaeso,hominum hanς vis opinianem esse ' Omnium-neyαδ νατον. An aliquorum 3 Quorum igitur 3 Recte ne sentientium,an cotra' Horumλα παπ.Si ergo illorum ,lite

producis in infinitum: exit enim quaerendu quinam recite sentiant, qui minus; ut taceam id examen fierino posse nisi ex ipsa doctrina, ut necesse sit doctrina prius esse cognitam taceam item hos bene sentietes esse Ecclesiam; ac proinde absurdam fieri circula tionem Ecclesiae notas eas esse, quae ipsus Ecclesiae in G

112쪽

opinione ei sint propriae: quod ipsum tamen desinceritate asseretur. Sed has Αοριαμ tuum sortasse sol uet exemplum. Proponis enim infidele nescio que diuinitus commotum abiurare velle perfidia suam,& adiungere se Ecclesiae Christi. Optime, res est enim boni ominis plena: Vtinam pro Turca aut Iudaeo,Iesultam nominastes cui hominum generi nos tam serio optamus mentem meliorem: non sane quod non etiam Turcis ac Iudaeis, sed quia praesentia magis urgent. Sed hic tamen siue Iudaeus, siue Ethnicus, quid sit sacturus quaeris, quum ei singulae sedi se obtrudent iactantes sinceritatein doctrinae. Regcram tibi pro exemplo exemplum ; .ut tu ipse mihi quum videbitur commodum , responsionem commodes. Faciamus hunc tuum siue Ethnicum. siue Iudaeum, non in Germaniam venire, sed Vene tias accedere, ubi Graecos audio libere suos coucia tus agere: dubitareque viris se adiungat, Romanensibus ne an Graecis. Quid aget Z virique enim antia quitatem iactabunt, iactabunt successionem, quas notas dicitis esse Ecclesiae. Non respondebo ipse mihi,quod tu soles facere: etsi satis videam quid cordato viro esset faciendum, si maximi, ear essent E clesiae notae. Imo vero, quid Vlterius a te responsimcxspecitem,quum in tuis prioribus, consentiens nul-- las non posse notas ab hereticis vendicari, arguen

dos falsi dixeris 3 Sed nimirum terret te dissicultas dignoscendae vcrae doctrinae afalsa. Quid)nu vera mantiquitatem a falsa distinguere fuerit iacilius nam tu mihi hominem obiecisti, qualem ipse pro arbitrio finxisti,illi eratum. Quid igitur, inquamλ huncia λφαβη ,qui bensos,Cyprianos,Chrysostomos, Ambrosior, Augustinos, Basilios non magis aut no-

uerit

113쪽

Ips VITICAE. Duerit,aut audierit unquam nominatos, quam Plato nes, Aristoteles,Xenophontes,Porphyrios, aut reliqua scholarum lumina, certius diiudicaturum putas, qui potiori iure sint in Antiquitate & successione

vendicanda,Graeci an Romani ZIactabis, opinor, l5 gam tuorum Episcoporum seriem: at Graeci non e runt muti, qui suorum ctiam nomina ad unguem fecitabunt. Expecto quonam acumine hunc illite ratum ad tuas partes pellicias. Ceterum de illo inii deli tuo, respondeo, te praeuaricari in exemplo con stituendo.Nam quq cauila est cur inter varias sectas in Germania , etiam Romanenses non nominaresΘDeinde,quaestionem cur tantum repetis a sticerit

te doctrinae, non altius ab ipsiis notis Ecclesiae λ Ego igitur sic potius exemplum constituo. Accedet ille quisquis est rudis, imperitus, illit cratus in Cerm

Diam . quaeret a Romanensibus, Luthcranis, Zuin

glianis, nam de his nominibus non est quod tibi

nunc litem moueam Anabaptistis, quaenam & via sit Ecclesia Ferte opem,inquiet,boni viri, huic non ita pride infideli, nunc vero auenti se in Ecclesia re cipore , qua mihi nescio quis instinctus nominauit, indicans non esse apud eos quos detinet idololatria no indicans tam e aut quaena esset,aut Ubi esset. Haec pauca ubi dixerit occupabiit Romanenses ante alios loqui suo ut opinantur iure,successores Petri, qui se solebat suum testari cecumenicum Pontificatum, sedi cet. Et loquentur ut solent magnifice, ac cum pompa,singula sua numerantes ponaerantesque vocabula, vultu ipso totoque corpore in grauitate coia posito, an satis etia si placet lateribus, ut suae Eccle-6iae maiestatem suo fastu sustineant: Et, huc accede, inquient, ubi Antiquitas est annorum imo sic G a

114쪽

lorum multorum; ubi est longa Episcoporum Romanorum sibi succedentiurn continuatio: ubi omnium est nationum,regnorum,prouinciarum, insimiarum,urbium,oppidorum,uicorum, pagorum,domuum irorum, mulierum,clericor a, monachorum,laicorum, coniugatorum, continentium consensus admirandusax Asia,Aphrica, Europa: nunc et fim tandem duabus illis aut tribus recens inuetis

orbis partibus, in quibus Apostoli sic Iesultae in argumentum modestiae appellari se vulgo patiuntur in Hispania mirifice laborant. Huc, huc, o rudis, simperite,6 illiterate, huc inquam accedito, ea cnim vera est Ecclcsia. Commovebunt sine dubio haec verborum μορμολνκεω hunc hominem. Sed reliqui, non adeo quidem fastuosi, argutuli tamen, eoque Romanensibus in selli excipient subito.imo caue tibi,o imperit e,ab his Romanesibus:decipiunt te improbiores quam astutiores,tua abutentes imperitia, cuius misercri potius oportuerat. Falsis Ecclesiam iacitis tibi describunt, quia veris iampridem desti tuuntur, quae sunt in sinceritate doctrinar&Sacr mentorum et quae quidem sinceritas initiu dedit Ecclesia1,itub formam dat Ecclesiae,per quam res est id quod est. Haec quum utrinque sic fuerint dicta,nepetum ille rudis,nisi sit stipite stolidior, intelliget sivi

negotium esse dignoscendarum Ecclesiae notarii,verarum a falsis: qui poterit autem is,qui ne Ecclesiam quide nouit,eius notas dignoscere Explica nobis, prudentissime Ignati,acumen illud diuinum,quo te cotidis posse illii illiteratucertu reddere,ex incerto. Sed ipse potius vides, opinor eos qui ad Ecclesiam imperiti veniunt sic assumendos,ut non relinquantur imperiti: non quidem ut ad scholas omnes de , ducantur

115쪽

ducantur, quod inuidiose dicebas, quasi non possit pietas doceri, absque illis scholasticis tricis, sed ut

possit religionis certitudinem suis oculis non ali nis videre:quod ut fiat, nobis antiqui viam praeluc- re: tui proculdubio lusisssent operam, si Ethnicorum errores expugnare tentassent, hoc solo argumento ab autoritate Ecclesiae. Ij accommodantes se captui eorum quibuscum sibi res erat, paulatim varii s argumentis scripturae fidem conciliabant,ut ex casser, plura postea plene & perfecte reliqua omnia de monstrarent. Aliam nos nullam viam nouimus, saltem certam,& quae homines possit securos efficere. Q ipd autem ais falsum esse,facillime hereticos coargiu,teipsum arguis,non me: teipsum , inquam, qui mea non fideliter recitaris: ncque cnim dixeram 1

cillimum esse hereticum redarguere, qui scia quan iis olim sudoribus id Episcopi Catholici scccrint: sed dixeram, primui, non pertinere ad rem nostram facilius ne, an dis icilius heretici arguantur me iacij in doctrina quam in aliis notis: sufficere stim,si tandem redarguantur, ut sit Ecclesiae propria sinceritas, cui tu responsioni nihil opponis. D inde dixeram,nihil esse in quo illi facilius coarguerentur. An Vero ideo oportet facillime fieri , quia fit facilius

De autore operis imperfecti in Matthaeum,irascar nc an misereat me tui potiusZiram acidacia meretur, miserationem caecitas. Dixerat ille, ni illam probationem csse verae Christianitatis, nisi, ex Scripturis Non vult, inquis, Scripturam csse Ecclesiae notaria nempe Christia'itas forte non cst Ecclesia .Quo a tem argumento id ipse timi persuasistiὶ Quia nam hoc dicis ) inter alia coiminia Catholicis, S ncreti

cis,Scripturas ipsas numeriat. Im si,mquam, non 'u'

116쪽

rnerat , atque hoc est audaciae nimiae argumentum:

contra potius,qui a reliqua omnia quibus aliquando indicari poterat Ecclesia, communia essent hercti cis, ideo concludit solam superesse Scripturam,unde Ecclesia possit agnosci. Quis non videt,idem esse ac si diceret, Scripturam non esse communem Sed ille vult , inquis, ex Scripturis cognoscendam Ecclesia, quia nimirum ex illis deducuntur & colliguntur vorte Ecclesiae notae. Optime, inquam. Euge, iam vir

bonus es: mox autem quid Θ Naturam enim expellas surca,tamen usque recurrit: & consuetudo est alte ra natura, ut vix te mihi persuadeam perseueratu rum. Sed cauisti tamen bene, ne quas ille notas diceret, exprimeres: nam is profecto nobiscum facit,

qui pro eodem accipiat Christianitatis probatio nem,Ecclesiae notitiam, & sinceritatem fidei. Audi ipsa verba: Nulla probatio 'potest esse verae Christianitatis, neque refugium potest csse Christianorum aliud , volentium cognoscere fidei veritatem, nisi Scripturae diuinae Et post:Nunc nullo modo cognoscitur, volentibus cognoscere quaest vera Ecelesa Christi,nisi tantummodo per Scripturas.Rumsus, Mandat Dominus, ut Christiani qui sunt in

Christianitate, volentes firmitatem accipere sidcivcrae, ad nullam rem fugiant nisi ad scripturas. Alio- . qui si ad alia respexerint, scandalirabuntur & peribun non intelligentes quae sit vera Ecclesia. Haec ille,quisquis est autoriqui si iudex sederet nostrarum controuersiarum, tum vos sunditus perissetis,Papi-stae, qui quocunque confugitis potiusquam ad Scimpturas , scilicet, ut qui in rabiem versi sunt e canis morsu,in ignem se praecipites dent potius, quam in

alubres aq)as. Sequitur argumctum tuum tertium,

117쪽

quo asserebas,doctrinae puritatem posse abesse a vcra Ecclesia. Tu me ais respondisse, sinccritatem do ei risi non sitam esse in indivisibili,sed magnam habere latitudinem , ideoque quandiu remanet aliqua ex partecin aliquo coetu doctrinae sinceritas, tandiu ex eo capite posse ciusmodi coetum vera Ecclesiam cesseri.Ego ne ista)Egnon', Ignati, ista3 Imo necante tuas lectas, sciebam quid Latinis esset; situ esse in indivisibili: nec unquam sane credidi tam diu alimis coetum esse Ecclesiam veram, quandiu aliquid in aliquo capite veritatis rc tinct.Tu enim ego Vos Papistas absque ullo dubio agnoscere esse Ecclesia, &simili ratione, uotquot unqua sueriit heretici: imo quidni adda etia insideles3 Na Turcae saltu crediit vianicii esse Deum. Sed nimiru, non crat quicqua quo velares tuu ad illa quae multa regerebam tam altum silentiti,nisi caluniareris.Tu illa relege:quorsu enim describereZquasi reliquae tuae nugae, no satis me projlixe detineret. Nam de ratione quod ais, me transire ab actu primo ad actu secudum, tantum eo factunt. ut ne prorsus taceres. Quid λ tu censes ipsum actum secundum rationis, non posse homine denotarcὸ At cordatus quilibet contra censebit, quia ratio ipsa Per se a nemine possit agnosci, nisi duntaxat quum prodit in acturn t propterea nihil in exemplo fuerit

a me peccatum . . .

Quarto argumento asserebas sinceritatem do ctri nae esse nonnunquani extra Ecclesiam,boc est, inter

schismaticos; cui si mihi nunc esset de integro respodendum, teipsum tibi obiicerem, qui his tuis statim initio pro concesso posuit i , non esse doctrinan Christianam Catholicam orthodoxa, ni si in Ecclesia catholica, Ss i id tu vidciis otiose. Respono

118쪽

penda ad plenam Ecclesia descriptionem : & ncgbbam sacra meta apud scitismaticos esse legitiina Hic, errare semper me dicis, quia notae non debeant describere, seu definire id cuius sunt notae. Hoc vero,

quis unquam audiuit quaeso 'notas non tantum non

definire , scd ne describcre quidem rem, cuius

sint notae Imo contra, omnes notae describere debon alias ne notae quidem futurae: essentiales autem, ctiam desinire,esias non est nitales. Itaquereprehendis importune. Addis, schisma per se sum

ptu in non magis repugnare, Sacramentorum usui, quam veritati doctrinae: sed id dicis tantum, non tiam probas . nam quod profers de verbo &elemento,huc non facit, quia ego non substatiam dicebam csse corruptam,sed usum : quum a Sacramentorum communione cos schismatici arceant, qui nullo iure sunt arcendi, nempe Calliolicos, quibuscum nolunt comm unicare. Secundo respondebam, non him vi

los obseruasse schismaticia qui nihil docerent falsit tu excipis, eos ut suae discessionis excusationem prae- . heros in elle delapsos: nec ego repugnarim sane: sed id mihi susscit nondum ullum corpus teparatum a vera Ecclesia ostedi potuisse, quod non po tuerit argui falsi in doctrina.

Ergo manet certa mea prima ibesis: nec tu ea vel tantillii tuis argumetis commouisti. Itaque tandem aliquando incipe sapere, mi Ignati, incipe sapere S , terio:potes enim iam cernere te dei simi a tuis Bel tarmino,Boetio,reliquis, quos sequeris in oppugna is veris Ecclesiae notis: quorum is scopus est, Vt te, ut Icti quos te non diligentiores in negotio salutis, procul abducat a verae Ecesesiae cognitione, ne suam cogantuT

119쪽

cogantur descrtam videre: cui quum essentiales nullas ciso notas factas reliquas vident, ideo accident rias nonnullas venditant,quibus sucum iaciant imperitioribus. Adulterinam moneta nerno Vnquam

adulterator ad lyclium patitur lapidem examinari, sed colorem iactat,iactat & pondus.Non potes magis propriam tuorum ideam hominum intueri. Naquod ais, Etsi mihi concedcretur cae notae esse quax

nomino,non assequuturum ostram Ecclesiam esse Catholicam,vestram non esse: utinam ageres serio: non auro contra quantum orbis capit conditionem permutarem. Non cst enim tam certum hunc solem pleno meridie lucere,quam certum est vestram doctrinam hereticam csse, nostram doctrinam esse Catholicam: nostra Sacramenta esse integra, vestra Sacramenta cffc corrupta. Nihil rccusem,si quantu Iuscunque sum, non id demonstrem : Etsi tu satis confidenter,& Vt eum decuit, cui nostri mores sunt incogniti:vt decuit,inquam, aduersarium, paratiorem ad obtrectandum quam ad laudandu, nostram calliditatem traducas, quasi cum non potuerimus

cffugere quaestionem de Eeclesia, quod proximum est efiicere studuerimus, ut infinita illa qua tio sit. At nos multo iustius querimur , vos quum ipsa docti experientia didiceritis in disputatione seria de

doctrina semper victos abire, co deuenisse quo sc- piae sotcnt, quum tenentur captae : pro veris Veris milia obiecisse, pro certis incertat denique quum Vndique tenemini,pro veris salsa,pro modestis ini pudentia. teriac pater miserationum, his tu misel-.lis hominibus mentem largitor saniorem, ut desinant aliquando in suum interitum sponte praecipites rucre.

120쪽

Nunc veniendum ad alteram thesim, qua negabaim Eccl. Rom. sinceram esse docilainam , aut in t gra Sacramenta. Dc doctrina unum exemplum afferebam ex Costero, qui non veritus est asierere, Sa cerdotem coniugatum grauius peccare, eo sacerdote qui aut concubinam foueat,aut scortetur, quod ego sane alibi nusquam inticiacram scriptum ac proinde non parum mirabar quum primum legere: nunc intclligo cam doctrinam omnium esse Iesultarum, nec scio an & aliorum Papistarum. Imo etiam alio rum Papistarum: cur onim dubitem,ex vita coniectura facere) Fornicarium manifestum Episcopum ne verbo quidem violant. Colonienses duos Ar chiepiscopos, quia uxorem duxissent,hoc nostro seculo, vi publica atque armis, deturbarunt: id eligetes potius utque cunque scelera bellum comitantur, in orbem inducerent, quam vi no sornicante habe rent unum saltem Archiepiscopum. Iidem tame hodie Cardinalis nuptias tolerantes, tam sunt impudenter. ποσωπολή, ῆ,9.Sed illud asserebam esse cotra

doctrinam Christi & Apostoloru itemque antiquitatis. Scripturam quae honorifice loquitur de matrimonio,serire iacgas, Ignati, tuos. Nam cur inquat quia honorificentius loquuntur de matrimonio

quam nos i psi. Itane).Illi-ne igitur honorifice loquuntur de coniugio', qui id postponunt scortationiZ qui concubitum appellant & immunditias, qui eo pollui s cerdotes assirmant, & adeo pollui ut nopossint Deo seruireΘ Et hos scriptura no feriat quae

asserit in omnibus coiugium esse honestum)ne illa plura

SEARCH

MENU NAVIGATION