장음표시 사용
91쪽
φ IE sv I TI AF. 7 a nisi per eam doctrinam ianquam formam,r sic eatenus saltem cogitatione doctrinam esser priorem Ecclesia. exempli gratia: Ego Ecclesiam: Christianam substitisse dico ante quam Matthaeus: suum Euangelium vel scriberet, vel etiam scribendum cogitaret: sed nego ullam Ecclesiam Christianam suisse ante quam Iesus nasceretur ex Maria virgine, quod ille tactum suo scripto nobis significa uit: Quare hoc sensu audacter assirinem ante Euangeliu Matthaei nullam exstitisse Ecclesiam Christia nam.Reliqua tua sunt sutiliora: nam etsi Ecclesiae traditae sint Scripturae, & ea ipsas aliis tradat & exta plicet, non essicitur tamen inde, Ecclesiam esse ip iis Scripturis aut antiquiorem aut notiorem. Quod dicebam de hoc aut illo doctore, a quo nobis tradi possit doctrinae veritas, tu sic accipis, ut significa rim vel Canonicii scriptore, ac tum idem frustra r petierim, vel priuatum aliquem hominem. Ego, ut liberem te hac molestia. testor non intellexisse autore ullum Canonicum, sed quemlibet alium, siue priuatum ut olim Iberes Christu audierunt ab una muliercula captiua, Indi ab AEdesio & Frumentio, Theodoret.hist.lib.I.c.I3.16 siue fungentem mini sterio aliquo I cclesiastico, ut Chrysost. narratur ad Scythas Episeopos misisse, Theodoret.hist lib. s. c.
3.Hic igitur quid habes quod reprehendasὸ Ridie Ius es inquis ipse valde terius) qui velis fide nostruusqueadeo incerta esse,ut ex cuiusque hominis pha tasia & comentis pendeat.Hemi quando ergo solamniasti me esse Papistam factumὶ nam hoc Papisti rum est germanissimum dogma,Vt fides pendeat ab hominum, hoc est, praesentis Ecclesiae traditione νὴ χαυνοῖ υσανά l. - κεν lii Sed quo tu tandem
92쪽
artificio id concludis ex meis verbis' An quia nulli nos unquam quicquam docent , nisi ij cx quorumphantasia & commentis pendemusὸ Tum igitur miseri tui discipuli , quorum quantacunque est scientia non nititur nisi tua phantasia tuisque
Sed comperisti aliquid etiamnum absurdius. Illud
nempe quod dicebam, tum doceri vcritatem ab Ec clesia, quum ipsa nesciatur aut non credatur, esse Ecclesia, & exclamas, me,aut non esse talom quale me fratres egistimant , aut non fuisse apud me. At qualem me fratres existiment,nec tu scis,nec tua interest: illi sane me agnoscunt pro fratre, amant etvi plurimum,etsi sibi donis imparem: ego illos ,ut debeo, vcncror superiores doctrina,etsi pares munere. Fuerim ne autem apti d me, non tuum est iudicium,
sed eorum quibus ingenium est magis humanum. Sed ad rem quidnam habes quod ope praetium
fit nos audire3 Dic, amabo te, inquis, quam autoritatem crga eos habet Ecclesia, qui non illam vi EGclesiam agnoscunt' Nullam,inquam.Nam quia tam amice orabas, non decuit no exoratore abire Nulla
igitur, nisi sorte quam testis habet quilibet, qui sibi
' rem certo comperta narret, aut disputator,qui ce tis argumentis sibi fidem adstruit.Nec alia unquam autoritate Ecclesia gut usa est, aut uti potuit in eos qui nondum crederent: ne ipsi quidem Apostoli, quorum autoritati, nulla unquam par fuit autoritas in Ecclesia. Petrus ea concione quae describitur Adh. a nusquam imperiose praecipit Iudaeis ut crederent in Christum: sed dutaxat conatur persuadere, primo locis complur1bus ex veteri Testamento , quae quiadem disputantis sunt peste , ad extremum suo testimonio
93쪽
rrsv IT IC Ag. ν' monio: Cuius, aiebat, omnes nos sumus testes.
Quod quum ita sit, miror te negare hoc exemplo iuuari meam causam: quid enim non adstabat tota Ecclesia3 testatur Lucasmon docebat veram doctrinam' ipsa concio praesto est. Agnoscebatur-ne pro Ecclesia3 Iino cauillabantur Iudaei , Apostolos esse ebrios: & qui modestiores erant, dubitabant quid id esset. Ergo hoc exemplo euincitur tum posse nos doceri veritate ab Ecclesa, quit nesciamus esse E clesiam.Tu resp5des,eos quibuscu agebat Petrus,no ignorasse in Petro, & in iis qui cum illo erant, esse Ecclesiam Christi.Imo, inquam, inesciebant quide ullam esse Ecclesiam Christi,tantum abest ut crederent esse vera Ecclesia itaque non poteras sane magis te ridiculum praebere, quam ostendens hoc tibi vel in mentem venisie. Sed hanc vanitatem ipse agnoscens, addis non esse neεessarium in omnibus
di singulis statim ad autoritatem Ecclesiae appellare,quii multa alia suppetant, unde sumi posiunt argumenta, in eam tamen seri ultimam controuersiarufidei resolutionen. At sic non soluitur meum argumentum: Vt ut enim verum sit suppetere multa a
sumenta praeter autoritatem Ecclesiae quod quide valde est necessarium, alias nulla foret fides tamen Mon sequitur eos qui veritatem omnino nunquam audiuerat, quum eam primum audiunt ab Ecclesia, non credere eam esse Ecclesiam. Illud autem valde
hereticum est, in Ecclesiam fieri ultimam oninium de fide controuersiarum resolutionem, quum pol deeat fieri in Deli, cuius sola autoritas ea est,quae 1ufficiat serio persuadendae conscientiae: Ecclesiae vero aut nulla sit,aut minima.Quod ais me sic argume
xi,Seri Pet i effecit ut Iudaei fide in Christ v c
94쪽
so EPIsTO LAEciperent,&consequenter crederent Ecclesiam esse veram Ecclesiam; quia hoc unum ex creditis est, G so sermo est nota Ecclesiae, facis ut iterum exclantem Hemi quid mihi misero sperandum sit,si tecuesset viva voce disputandum i Tu mea scripta peruertis, & ego te crederem vivam vocem fideliter exccpturumῖ Imo ne tria quidem Verba commuta- .
remus, quin statim mea tuis permutares. Nego igitur me Vnquana ita esse argumentatum: sed quum ex eo quod Ecclesia sinceritatem doctrinae doceret, concluderes,Ecclesiam csse notiorem ipsa doctrina, negaui id sequi,cum aliis argumentis, tum quia . cens Ecclesia doctrinam prorsus ignoratam, ipsactiam ignoretur esse Ecclesia: hoc autem ut ostenderem protuli concionem primam Petri quae esset
non solius Petri, sed totius adstantis Ecclesiae, qua ergo ostenditur praedicasse doctrinam iis qui ipsam
nec scirent,nec crederent esse Ecclesiam. Haec e rat argumenti mei scrios,& ratio, pro quo quum
tuum substituis, satis ostendis nihil habere Alidi
quod regeras, quin tu ergo sapis potius quam calu- DiarisΘQuam autem pro mea conclusionem reponis fidem ex auditu csse nota Ecclesiae, admitto libens, dum addi patiaris, quod Apostolus noluit auulsum, auditum csse ex verbo Dei: quae verba a te omissat faciunt ut suspicor nonnihil doli latere in his tui, quae negant in Ecclesia vllum esse,aut suisse,qui non crediderit fidei aetate sua annunciatae, & per manus a maioribus acccptae, & auditae: nam illa, ni filior, traditioncs, id est,monachorum somnia indigetant. Quid enimὸ si nostra aetate ea an nuncietur fides quae non sit ex auditu verbi DeiΘquid si ea per manus iraedatur iam annis pluriiiiis,quae tame no sit ab initio3: Tum
95쪽
tum nos sane & ab aetate sua cuique dissentiendum asserimus,& ad initia recurrendum , sicut voluit Itaren.si rivuli desecerint eundum ad primam scaturitaginem e Romanam autem eam cste,quae ex auditu
credat, facile tibi concedimus: sed no ex auditu vis bi Dei quod illa supprimit quantum potest: concedimus etiam credere ex traditione de manu in m num,sed cuius initium non sit antiquum:ac proinde ipsa non vera,quoniam principalitas veritati, posteritas mendacio sit deputanda, autore Tertulli depraes c. Nec tibi multum fuit in eo laborandum , ut nostram Ecclesiam probares non sic credere: ipsi enim non coacti fatemur,sed sponte profitemur. De Luthero & theranis rursus nihil dico:de Caluino tantum. Is igitur,in antiquis libris, haec tamen vox tua est,non Caluini, qui de conciliis tantum loquitur,sed non interest multum 8c purioribus Conciliis , esse scripsit aliquid quod iure desideres.
Enimuero tu id neges λ non meministi enim, o pinor, cum Canonem quo in tribus Conciliis arquatus suit Romano Episcopo Constantinopoli tanus vobis minime probari , quanquam eum immerito carpitis: sed illa Episcoporum animositas, quam notat Caluinus in Concilio Nicaeno, non tibi videtur indicium esse eorum hominum, qui homines essent)Sed haec tamen quid ad rem faciunt aut quorsum a te citata sunt Z An propterea nostra fides non est antiqua,quia no omnia etiam minima probamus quae in conciliis gesta sunt 3 Dignum Iesulta argumentum. Sed Caluini proximos locos,aut cor ruptos a tuo Boso, nimiu credulus assumpsisti, aut ipse nimium audax corrupitu.Primus est Inst.lib . c. 80.7. Deum omnes loquendi partes in Filio im
96쪽
g1 v PII TOLA A pleuissem eque post haec.ut antea ,subinde per alios atque alios nomines loquuturum, ideoque omniuhominum ora clausa esse nunc debere, postquam semel loquutus cst ille, in quo omnes thesauri scietiar& sapientiae essent absconditi. Vndo tu concludis, Ergo fidem non esse cxauditu. scilicet quia Caluinus ipse non loquebatur,no docebat plebem suam, suggestum potius nihil dicturus ascendebat. At tu primu non consideras ea quae citasti verba: no enim ille simpliciter Deu negauit deinceps per homines loquuturum, sed ut antea.Deinde ea omisisti callide, quibus harum quatuor syllabarum podiis explicatur. εEa sunt haec e multis pauca. Nec Prophetias additu rum Prophetiis, aut reuelationes reuelationibus.Et posti Q , scilicet doctrinae Christi perfectione c5- lteti, discamus nullam Vltra nouam aut nobis sing re,aut ab aliis ficta admittere. Haec ille,ut intelligas iam tandem , sic omniu hominu ora clausa esse voluisse, ut non proponerent Ecclesiae quicqua quod non haberent a Christo, quodque a se inuenissentinam aperta eadem ora certe voluit ad docendam tipsum Christi doctrinam: itaque in hunc modii concludit initio sequentis sectionis.Esto igitur hoc fir- mu axioma,non aliud habendii esse Dei verbu, cui detur in Ecclesia locus,quam quod lege primum M Prophetis, deinde scriptis Apostolicis continetur: Dec alium esse rite docendi in Ecclesia modum, nisi ex eius verbi praescripto & norma. Exspectabo, ut audiam ex te ipso, an isthaec improbes, hoc est illud grauissimum Apostoli anathema flocci facias, quod ille secundo pronunciauit aduersus eos qui aliquid
docerent praeter id quod iam tum euangelizatumvsset. Alter locus peius a te mulctatus est, eiusdCmc.sedi.
97쪽
I E s v I T I C AE he. ct. 9. hunc sic recitas. Non solisn sngulis pasto ribus negatur illa potestas, ut certam sibi fidem haberi iure postulent, quia permittitur ut loquentibus Prophetis duobus aut tribus ceteri diiudicenti veta. rum etiam toti Ecclesiae hoc negatur, quia ad Rom.1ο.dicitur, Fides ex auditu, auditus aulcm per ver bum Dei. Ergo a solo verbo Dei pendEt sides. Hactenus tu. En tibi contra locum integrum. Constituimus igitur, non esse iam fidelibus ministris relictum , ut nouum aliquod dogma excudant,
sed simpliciter inhaerendum esse doctrinae cui Deus' omnes sine exceptione subiecit. Hoc quum dico, non tantum ostendere volo , quid singulis homini bus liceat sed quid etiam uniuersae Ecclesiae. Quan tum ad singulos attinet, Paulus certe Corinthii orta dinatus erat a Domino Apostolus,fidei tame illorudominari se negat. Quis ia domitatu arrogare sibi audeat quod sibi no competere testatur Paulus)Quod si hanc docendi licentia agnouis et, ut quicquid tradiderit pastor in eo certa sibi fide haberi iure postu- Iet, nunqua hanc disciplina tradidisset iis de Coriniathiis , ut loquentibus Prophetis duobus vel tribus, ceteri diiudicarent:quod si alicui sedenti reuelaturuesset, primus taceret. Sic enim nemini pepercit, cuius autoritatem Verbi Dei censurae non subiicere f.
At de uniuersa Ecclesia,dicet quispiam,alia ratio eri Respondeo, Paulum huic quoque disputationi alibi occurrere, quum dicit, fidem esse ex auditu, audiatum autem ex verbo Dei. Scilicet si a solo verbo Dei pendet fides, si in illud solum respicit & recumbit, quis iam totius mundi verbo locus relinquitur Haec Caluinus, Ignati, quae quantum distent a tuis, i a perspicis opinor: certe tum quam tu loquebare
98쪽
η FPIs ΤOLAE siue potius tuus Bogius, absurdum illud Caluinus asserebat, non posse Pastorem aut Ecclesiam totam
sibi fidem haberi iure postulare ; quod illi profecto
nunquam venit in mentetn: sed ipse quum loquitur, audimus asserentem , non esse hoc ius pastoris aut. Ecclesiae,ut quicquid tradiderit etiam situm , ctiam
non verbum Dei,sibi fidem haberi postulet quod si
tu neges, tum cgo tua heresi vix ullam perniciosorem dari posse praedicabo, imo me tacente omnes videbunt. Verbum, inquis,est quod ore profertur. Ita est sane, inquam. Auditus est, inquis, per aures.
Quis dubitet inqua. Quorsum igitur, inquis,quod est oris traducit ad scripta:& quod est auditus,trans. fert ad libros Θ Atqui, inquam, primum quod ore Prosertur,id calamo scribituriac proinde verbum id est etiam,quod calamo scribitur: deinde quod scribitur rursum ore profertur: itaque nihil est absurdi, ut quod scriptum est, id etia referatur ad auditum.
Denique vos ita haeretis & verbo & auditui, ut negligatis Deum,quem tamen nominatum Paulus Voluit:no enim simpliciter,uerbum, dixit,sed,verbum Dei. Caluinus autem qui nouit non discerpere quae Deus coniunxit, non verbum solitarium , sed verbum Dei considerauit: atque eo niti dixit tota E clesiae docedae ratione. Hoc igitur vos tande aliquet do,Iesultor, aduertite, quum,verbum,Paulus nominauit, non attendisse sonum illum,qui intermedio aere aures verbercti, sed id ipsum quod eo sono significatum mentem moueat: quod quum aeque inscriptis sit atque in sono, proinde non magis se numquam scripta significata ab Apostolo. Pulchre
in hunc locum Caietanus : non enim is semper m
l etsi Cardinalis, etsi Lutheranis insensus. Pulchrem igitur
99쪽
igitur ille. Auditus populi reuelatur a verbo Dei reuelato Prophetis & Apostolis: ut de primo ad ultimii,fides ex verboDei no hominu intelligatur procedere quoad determinationem credendorum : ita quod fides utrinque est a Deoo unde nulla hominum autoritate possunt credenda noua introduci: sed ea tantum explicari quae per verbum Dei reuelata sunt, Apostolis & Prophetis. Et te iam misereat Caluini3 nempe ut egeat etiam Cardinalis te inter cessore apud Deum: mirum enim nisi cum saltem in Purgatorio constituas,ob haec dicta tam Lutherana: aut quia Luthero vobis Caluinus molestior est, ctiam Caluiniana. Venio ad reliquat Caluinus igitur auses est affirmare,vetustissimos patres in sacrificio Missae imitatos propius este Iudaicum sacrificandi morem, quam aut Christus instituerit, aut Euagelii ratio ferebat. Imo, inquam, Caluinus de sacrificio Missae non loquitur, sed de Coena Domini, quam illi, etsi paulum inflexer ni, tamen celebrabant,
quum vestra Missa nihil habeat prorsus, quo possit agnosci pro Coena Domini.Sed quid tum si id dixit
Caluinusp an ideo necesse est fidem nostram non esse antiquam Z Ridiculum. Dixit idem, eosdem in describendis poenitentiae fruetibus dupliciter modii excessisse. Imo no in fructibus describendis, sed
in exercitiis comendandis. Locus est integer. Elin modi exercitia saepe commemorant vetusti stripto res,quii de poenitentiae fructibus loquuntur. Quanquam autem vim poenitentiae minime in illis reponunt , veniam tamen mihi dabunt lectores , si dixero quod sentio, plus aequo certe insistere in his mihi videntur. Ac si quis prudenter e pendat, inibi, ut spero, assentietur, dupliciter eos
100쪽
26 PIs TOLAE inodu excessisse : na quit tantopere urgerent ac in modicis clopiis comendarent corporalem illam dis.ciplinam, noc quidem consequebantur ut plebscam maiore studio amplecteretur: sed quod longe maioris momenti esse debet quodammodo obscurabant. Deinde in cxigendis castigationibus fuerat aliquanto rigidiores, quam serat Ecescsiastica mansuetudo .Haec Caluinus, cui vides te aut tuu Borium
dupliciter iniuria secisse : primo, quod tu de fructi bus poenitetiae agere dicatis, quit agat de exercitiis:
deinde, quod locum truncaveritis, lublicentes qua nam illa essent eius animaduersionis capita: mirum
aute ni vos salte secudo subscribitis, apud quos piaculti est sornicante sacerdote deturbare, quod illis erat perpetu u. Ide profitetur in precibus pro desunctis, mandato Dei & legitimo cxemplo destitutos Ita: & merito sane dixit Quid enim Θan tu cum pryare censes debere, quaecunque antiquis aut facta
sunt aut dicta)Ne vos quidem ipsi huic vos legi subiicitis: quam multa enim immutastis in vestris riti bus3 Sed hoc rursum non pertinet ad rhombum,n que legitima est conclusio: Caluinus ita censet, ergocius fides non est antiqua. Itaque potuisti maioricum laude tuae modestiae, tuique ingenij Caluinum quieti suae permittere,a me non discedere; ad quem quia rζdis tandem sequor te, ut videam quid desi-
Quae respondebam ut tibi satisfacerem, de Iren.&Tertul.negas intelligere,nimirum ab heresi fascin tas. Sed videbit, inquis, qui oculatior erit. Et ego, accipio, inquam, conditionem. Vos igitur quibus cum Ignatio non sunt oculi lippientcs, huc adeste,&quid dicam attendite. Negabat Ignatius sincerit