Antidotum salutare contra pestiferos morbos malae linguae, compositum & collectum ex Sacra Scriptura & doctrina SS. patrum per R.P. Ioannem d'Assignies abbatem Nizellensem

발행: 1574년

분량: 775페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

Quaestio de

los,faelicitari absoluta horum contemplata natura, quod antecedenter velle dicitur, S vult pariter, nonnullos damnari , ob eorum perpetrata acinora, suaque sic exposcente mulitia, quod consequenter Volanta velle astruitur. Et quia antecedens voluntas, secun- antecedes dum quid duntaxat voluntas appellatur in volun- fecundum las conseque , simpliciter voluntas asseueratur, ut quid con inquit. D. Thom j qxix art. I. ad primum pr sequent , pterea quicquid, deus, voluntate vult consequen-

absolute, te omnino eueniet, non autem, quod antecedentem pli vult voluntate. Et quoniam voluntate hac consericiter molis uente,ab arterno voluit, quosdam, tum homines,tas dici tum angelos,vltimum supernaturalemque consequitur finem, aeternam, scilicet sessi citatem, quosdam vero permittere ut sua sponte ab hoc ipso decidant fine, dum in varia prolabuntur scelera,& ob haec tandem damnationem incurrunt arternam, ob id, nonnulli, adeo praedestinati, Melecti dicuntur, nonnulli vero reprobati Et hoc quidem diuina fulcitur auctoritate. Nam apostolus Paulus, Rom. ix de Iacob disserens,ae Esau,sratribus uterinis,acino eodemq.eoncubitu, ex Rebecca conceptis, ait. Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali,ut secundum electionem propositum dei maneret, ut scilicet aeterna praeordinatio dei volentis,

unum, prae altero magnificare, numque, alteri,

praeeligere, firma stabilisque permaneret, non ex eorum operibus , quae nulla prorsus erant, nec esse poterant, sed sua ex libera voluntate, ipsoque solo Declara voeante, dictum est Rebecce, quia Esau natu matur Deum tor, Iacob, minori seruiet , obtemperabit. Et ab aeterno Malachias, veracissimo dei ore affatus est, dicens. praedeR; Iacob, dilexi, Esau autem odio habui Ab aeterno nosse a quippe deus, Iacob, dilexit elegit, ae praedestinacob, Esau uit, proposuitque hoe in saeculo sibi opem gratiae aut ab a ferre, perseuerantiam elargiri, eundemque ex haerem re vita, ingratia migrare, Sperhennem sibi gloriam

pro p. prauare

432쪽

Reprobatione diuina I 8a

praestare. Esau quoque S ab aeterno odio habuit,&reprobauit decreui queo praescita eius demerita,

illi, quidem iuste non sueta trere, ipsum relinquere, eidem gratiae, donum minime conferre, quod sane est ipsum odire,& randem in laetati crina med cedentem, per oetua damnatione punire itidem quoque de cunctis praedestinatis,ac reprobati, dicendum est. Quos enim ab aeterno praedisti Ira uir, inquiebat idem apostolus Rom. viij. quos inquam

praefimuit in aeterna beatitudine secum re gnaturos hoS omnes, tum internae, tum externar in hoc seculo

vocavit ad assentiendum his,quae fidei sunt,uel virtutis.& quos efficaciter voeauit,hos per gratiam suam iustificauit, quosque iustificauit, illosin in aeterna gloria magnificauit, Quos autem reprobauit, praesciuitque ab aeterno ob eorum scelera esse damnandos, hos omnes, utpote in peccatis ipsis degentes, Mobili natos, merito dereliquit, illis ipsis amplius gratiam non conserendo, sed aeternum praestando supplicium Si quis autem eausam rati Ommcl. istiusce praedestinationis, ae reprobationis , scire peroptat legat. D. Thom j quaest xxiij art. v. ad tertium, &ibidem hanc clare conspiei et In qui Ratio di- enim crino aliunde sumenda est ratio diuinae praede uitia prastinationis aliquorum incommuni, reprobatio dsinarianis aliorum, quam ex diuina bonitate Vuli 'm λω dia Deus Optimus, in praedellinatis omnibus, suam timae r

relucere bonitatem , per modum miserico i ii ae probatio iaparcitiue in reprobatis vero arrilem reluces se uincoi,

modum iustitiae punitive . Quam sane a Miam ex sola d, pulcherrime docet Apostolus Rom. ix dum in uina boniquit Volens deus ollendere iram suam, iustitiam tale , δε- videlicet vindicatiuam, suae bonitatis radium, mo menda estam sacere potentiam suam, non ereat suam quidem, non uniuersi moderativam, non miraculorum

effectivam, sed eam,qua reprobos ipsos, suis non obtemperantes praeceptis, in peccatiaque obsimatos, taeternis

433쪽

Quastio de

xternis subicit penis, sustinuit permisit que quosque

peccare volentes, haud tamen ad ipsa inducendo peecata,nee ea ipsa volendo, in multa patientia, non illico scelera perpetrantes, interimendo,Vel eos,in nihilum redigendo, ut eorum exposcerent crimina, sustinuit, inquit iiiiiimus,& misericors deus huiuscemodi homines,vere vasa irae, utpote in seipsis, tu stitiae vindicatiue, opera, continentia, suis ex viis iijs, perpetratisque sceleribus, apta in interitum, aris ternamque mortem , ut ostenderetili uitias gloriae

suae in vasa misericordiae, quae praeparauit in gloriam, ut ostenderet inquam) diuitias gloriae sua Ἀ-bundantiam scilicet bonorum omnium, electos pretparantium, ad gloriamque perducentium . Ipsa etenim,malorum reprobatio,pariter condemnatio,

quam iustissimae adeo facta pandit, commendarque sanctorum gloriam, qui ab tali liberantur miseria, perhennique supplicio. Et vasa misericordiar, ob id vocitantur electi,quon am iri seipsis, meritoria ope ra, ex ipsius dei miser corda gracia Me prouenientia, pulcherrimae continent; Rursusque misericordiar appelli tantur vasa, quia in eisdem diuina bonitas maxime ostenditur, relucetque per modum misericordiae parcitiuae si cur in reprobis, eadem, relucet per modum iustitae punitiuae. Et quemadmodum vasis irae quae reprobi sunt, sua ob demerita, aeternus praeparatur interitus , ita vasis misericordiae, praedestinatis scilicet is lectis, seripiterna praeparatur gloria Elucet igitur hisce ex verbis Apostoli ,rationem praedestinaraonis quorundam leprobationis atrorum in communi, diuinam esse bonitatem in praedestinaris' tradem , per modum sericordia parcitiuar, in rc probii is vero, per modum iustitiae punitiuae relucente m. Cur vero hune vel illum prae destinet et reor obet, tute aeternam gloriam , illi ero aeternan supplicium praester nulla alia potest

afferri causa,quam diuina ipsa voluntas. Quare etenim

434쪽

Reprobatione diuina. 83

nim hune trahat ad gloriam, illum vero non trahat, noli velle iudicare, si non vis errare, inquiebat. D. Augustinus super illus Ioan .vj. Nemo potest venire ad me, nisi pater qui misit me, traxerit eu Quod vero nonullos exce cet deus, 4nduret, nunc superest elucidandum . Et ad huius claritudinem, sciendum est nos hoc in loco, loqui solum de exclcationed obduratione ad animam seu mentem spectan- te,de quibus D. Thom plerisque in locis pulcherrime ire sertim j. l. q. art. iij xiiij xj sent dist.

xl. q. Dj art ij. S etiam aliqualiter vj. Contra Gen. cap. clxis circa finem, pertractat. Inquit enim j ij. quod excetcatio atque obduratio duo important,

quorum alterum est motus animi humani firmiter inhaerentis malo, auersia diuino lumine secundum se apto , ac praeparato, ad illuminandum omianem hominem, in hunc mundum venientem, ad illuminandum inquam omnium mortalium mentes non obili natas,in quantum ad hoc ponitur haec negativa conclusio, scilicet. Conclusio Deus nullatenus est excqcationis ac obduratio negat tua. nis causa , modo praedicto, at solum peruersa mo talium mens,in praua voluntas; . Quae probatur, quoniam sicuti deus optimus, ne χυquaquam est causa malitiae di culpae, ita non est praedictae excedicationis atque obdurationis causa, atqui homo per culpam,lqraulae crimen, propria peruersaque voluntate perpetratum , causa ei meritoria. Alterum vero est subtractio gratiae, ex qua sane sequitur, humanam mentem diuinitus non illuminari, ad recte videndum ea quar ad animae salutem sunt pernecessaria,&vt cor non emolliatur ad recte vi Vtraquεuenduis. Et quantum ad hoc ponitur hare affirmati pola conua conclusio, videlicet. clusi praDeus causa est ex egeationis Lobdurationis clara pro- Et tranque cones usionem pulcherrima limilitu batur mdine simul declarat,inquies .Quod sicuti sol uniuer militud salis ne

435쪽

Quaestio de

salis est eausa illum in itionis omnium corporum, ita deus, uniuersalis est ausa illuminationis quantum lit ex se omnium animarum , tametsi non uno eo lemque modo, quoniam sol illuminando, agit ne cellitate naturae, deus autem voluntariae per suae sapientiae ordinem . Et quemadmodum sol necemitate

naturae agens, quantum sit ex se, omnia illuminet

corpora, ii tamen impedimentum aliquod, in aliquo eorpore vel loco, inueniat,corpus illud, vel locum tenebrosum relinquit, sicuti de domo patet habente senesti as clausas, cuius tamen obscurationis sol nullatenus est causa, at ille duntaxat, qui seneliras claust, ne lumen ingrederetur quo gressu domus ipsa claresceret, ita deus verissimus sol, ae solis corporei eonditor, quantum sit ex se, voluntaria actione sua it ruminat, omnium mortalium mentes,illis gratiam suam osterendo; Si tamen mortales ipsi impedimetitum praellent,peccata perpetrando,eisdemque Ohltim te inhaerendo , gratiam suam minime apponit, quia volentibus duntaxat de ad ipsam recipiendam praeparantibus, conseri Eapropter dici

mus subtractionis gratiar consequenter excedicationis,& obdurationis, causam esse meritoriam,mortales ipsos duntaxat, obicem obitaculumque diuinae, gratia ponentes, per quod eorum anime illuminarine tur uiri, deum vero causam esse ei ultim subtractionis gratie,& subinde exce ationis plius Mobdurarionis quatenu poena quaedam sunt, propter ho-mmum malitiam illatae. Nisi enim esset ipsorum hominuis malitia, culpa,nequaquam esIet haec excς- eati otiis in obdurationis poena, quam ipse deus, iustistimo suo iudicio in igit. Cum enim deus optimus non si bonum velit, bonum autem sit hunc vel illum hominem, carere gratia , si eam ipsam non vult, vel si ad eam habendam, negligenter se praeparat, iccirco iustumiit,ut ipsa priuetur, qua priuatione accedente, ipsa excetcitato sequitur obduratio,

sicque

436쪽

Reprobatione diuina. 84

sicque deus dicitur exeqcationis Mobdurationis causa, non quidem immittendo malitiam, sed non impartiendo gratiam ut inquit Augustinus ad Sixtum Et illi soli gratia priuantur, inquit. D. Thom. iij. Contra Gent. cap.clix. circa finem,qui in seipsis gratiae impedimentum praestant, sicut sole mundum illuminante, in culpam imputatur ei, qui oculos claudit, si ex hoc aliquod malum sequatur, tametsi videre non possit, nisi lumine solis praeuenia ur. Et se Ex pravi

eundum hane intelligentiam interpretandae sunt o ctu appa-mnes scripturae auctoritates,asserentes, deum homi reiquοnsnes exc care, obdurare, ut hea scilicet Isa. x. Ego modo, pl. induraui cor Pharaonis, Ieruorum illius,4 Isai et rasscriptis vj. Exc cacor populi huius, aures eius aggrava, re auctone forte videant oculis suis conuertantur,in se ritates nem eos. ED.quoque .lxiij. Errare nos fecisti de vij sinit inter- tuis, inclarasti cor nostrum ne timeremus te. Et pretanda. Rom. j. Tradidit illos deus in reprobum sensum ut faciant quae non conueniunt, Et Rom. ix. Cuius vult miseretur,4 quem vult indurat. aliae similes in scripturis reperte.Omnes enim tales auctoritates,

quibus asseueratur deum horarines excaecare ae ob

durare sic pulcherrime interpretandae sunt, inquit& docet. D. Tho m. iij. Contra Gen .cap. clxij.quia scilicet auxilia aliquibus subtrahit, pro merito suae actionis secundum quod eius iustitia exigit, potissimum loquendo de subtractione auxili gratiae diuinae. Hinc aiebat. D. August. ad simplicianum scribens,ut citatur a Magistro sent dili. xl primi. Non ita intelligendum esse, deum,homines indurare, ut quemquam peccare cogar, sed quod quibusdam peccatoribus, misericordiam sua iustificationis non largitur,& ob hoc eos indurare dicitur, quia eorum nomiseretur, non quia impellit ut peccent. Eorum autem non miseretur, qu bus gratiam non csse praebendam aequitate occultissima,& ab hum is sonsibus remotissima iudicat,quam non aperit, sed mira-

437쪽

Quaestio de

tur apostolus, dicens. O altitudo diuitiarum sapient rae, scientiae dei. Nunc superest argumentis aduersus conclusione

G' ipsam clarissime probatam, factis, respondere. Et 'ad primum quidem, cum dicebatur . Illud quod ab μ' IMMq at quo vitari non potest, non est ei imputandum , Q ρης dieque quod hae maior distinguenda eii, quoniam II in uno sensu vera est,& minor falsa, in altero vero , Dq'pq ς' salsa ba 4 minor vera, Vera quidem est si sic intelli- μου gatur, ut illud tion sit alicui imputandum, quod simpliciter S absolute ab ipso vitari non potest, quia

scilicet nulla sua virtute,etiam a deo adiuta, aliquid euitare non valet, ct tunc haec minor subsumpta, scilicet, sed a deo reprobatus , vitare non potest quin pereat, falsissima est, quia diuina reprobatio, non quippiam de potentia adimit reprobati, quoniam cum reprobatus gaudeat libero arbitrio , per quod potest bonum operari morale,& meritorium adiutum gratia diuina, quibus opelibus saluari potest.&non perire, nec aeternam incurrere damnationem, propterea potest reprobatus, absolute consideratus, singulum vitare mortale peccatum Ie damnationem euadere sempiternam. Non enim repro batus perit, quia absolute absque demerito deus ipsum perire velit, atqui solum vult ipsum perire, quia peccauit, & merito iusteque derelictus, ac gratiae dono priuatus,mortem incurrit arternam. Et siescripturae auctoritas intelligitur, ut nemo corrige re possit quem deus merito despexit, id est ab eo iuxtae gratiam subtraxit Munquam enim deuet quempiam despiceret, ab eodem gratiam subtrahendo, ni ipse in peccato perseverans renueret sese ad gratiam praeparare,qui,si se nequaquam praeparat, nec illam recipit, eam ipsam non recipiendo, morte punitur aeterna. Falsa vero si intelligatur, ut illud non sit alicui imputandum, quod ab eo vitari non potest,

aliquo supposito, per quod cultatio impolssibilis redditur;

438쪽

Reprobatione diuina . 8s

redditur; Supposito enim lettali peccato,&in eo dem perseuerantia, impossibile est euitares, quin pereat Cum vero lapsus in peccatum, ab ipso homine sit, iccirco eidem imputandum est si pereat . Nec obstat, quod reprobatus nequeat gratiam adi soluiturpisti diuinam , propterea non sit ei imputandum , biectis quoniam causa impotentia adeptionis gratiae, ex Maiam. ipso reprobato est, qui a peccato abstinere potuit,

noluit. Qui enita peccatum committit, in eoque maxime delectatur, gratia priuatur, exitium incurrit. Et hac maiore inhoe sensu existente falsa, minor est vera, scilicet, quod reprobatus a deo, vitare non possit quin pereat, supposito, scilicet peccato ut diximus. Nam ad peccatum perpetratum, perseuerantiam in ipso, mors necessario sequitur

aeterna.

Ad aliud argumentum quo contendebatur pro M seisis bare,quod deus nullatenus sit excaecationis,& obduciis, istationis causa, quia scilicet deus non est eausa eiu in uium. quo homo fit deterior, secundum Augustinum, sed excaecatione,& obduratione ipsa homo fit deterior, Dicitur, minorem hane sit falsam , quoniam eum

excetcatio δε obduratio, prout dicitur,deum,quondam excaecare,in obdurare, solum importenr, gratiae subtractionem , quae subtractio pena quaedam

est, merito iusteque homini inflicta, propter peceatum,& obstinationem in illo,ob id his homo non fit deterior, sed ut inquit. D. Thom j ij. q. lxxix. art. liit ad primum, homo deterior factus per culpam,ipsa priuatur gratia. Et iuste quidem quia nunquam deus quempiam gratia priuat,nisi pr eunte eius

demerito peccato, scilicet, cui obstinate

inhaeret. Ethaee de ij. articulo Aa Artieulus

439쪽

Quaestio de

Articulus tertiu1.

V ad tertium articulum .Quaeritur. Num ex eo quod Deus optimus maximus, quondam praedestinat, eligit ad vitam aeternam . . .. quosdam reprobat, illis inferendo supplicium aeternum, pomit iniquus assc uerari,Sit acceptor personarum haberi

Et hae quidem ratione videtur,quod sic, quoniam AN iustitia distributiva exposcit, ut in dilicibutionibus aequaliter aequalibus, tum respectu bonorum, tum pq te spectu malorum,distribuatur,atqui omnes homi- nes ex originali peecato, in malitia aequales sunt, ' eum nullis penitus gaudeat meritis, ut clarissimum extat,igitur omnibus,aequalis debet poena distribui, nempe diuinae visionis carentia, vel omnibus persa crum baptisma renatis, ipsa diuina visio, concedi, non quibusdam quidem aeterna se sticitas, quibusdam vero perhenne supplicium, quemadmodum inquit Apostolus Rom. ix.exmalachiae sententia cap.j. lnquientis, quod Iacob dilexit deus , ipsum elegit, ac

vitam eidem contulit arternam, Esau autem fratrem suum uterinum odio habuit, direprobauit, eidem mortem praebuit sempiternam.

Huie quaestioni sane pulcherrimed admodum euriose, Respondet Apostolus ubi supra hae conclusio

ne videlicet.

Nulla penitus est apud deum niquitas, tametsi Iacob nullis eius praecedentibus bonis operibus, abi aeterno elegerit,ac praedestinaue it,in eidem in tempore, se icitatem contulerit,in ab aeterno pariter, Esau absque eius malis operibus,odio habuerit4 reprobaueritae in tempore, miseriam inses icitaremq. sibi parauerit aeternam. Probatur autem praefata conclusio scripturae auctoritate, & ratione. Auctoritate quidem Nam

440쪽

Reprobatione diuina. 86

Nam Deuter. xxxij. scribitur Deus fidelis absque ulla iniquitate, Ratione vero,quia cum deus sit summae bonus ac optimus, quinimo sit ipsam et infinita bonitas a qua,omnis creata bonitas effluit S pro manat, impossibile est, in eo vllam reperiri iniquitatem,Haec enim iniquitas solum in his ereaturis reperiri valet, quae voluntatem habent obliquam, ab vltimo fine qui deus est,deuiantem,dei autem voluntas, ipsa summa est bonitas,omnium finis, qua quidem, ea ipsa deuiare nequit, quia tunc idem deus, a seipso seiungeretur quod contradictionem implicat. Propterea Marci .x.4 Luce. xviij dicitur,quod ne mo bonus nisi solus deus. Est dominus summae iustus,Nam propheta inquit Psal.x. Iustus dominus,&iustitias dilexit, aequitatem vidi vultus eius.&Psal. exviij Iullus es domine, iectum iudicium tuum, Item Psal cxiiij. Misericors dominus -- flus, Psal. cxliiij ait Iustus dominus, in omnibus vijs suis . Hinc fit, ut cum iustissimus sit, nulli iniustiam facere queat. Rationi autem aduersus conclusionem ipsam Raaiani sectar,pulcherrime respondet. D.Thom .Rom .ix in oppostequiens, quod Maior propositio assumpta , est vera Uygd i solum loquendo de iustitia distributiva respectu e D. Tiam.

rum, quae ex debito dantur, ut si duo sint in vinea laborantes , quorum alter per totam diem labaret, alter vero per mediam duntaxat diem,iustitia distributiva exposcit, ut plus laboranti, maior debeatur merces in minus laboranti minor merces Ie ex debito primo laboratori,maior, decundo minor debetur merces . Si autem aequaliter ambo laborarent eadem iustitia distributiva exigetet, ut ex debito ambobus, aequale redderetur prannium, quod si non fieret,atini plus, alteri vero minus, a domino vineae redderetur,iniquus sane dicentur . Verum in

his, quae sponte; liberaliter, xmisericorditer elargiuntur haec iustitia distributiva, locum minime ha-

SEARCH

MENU NAVIGATION