Joh. Francisci Buddei Exercitatio de cultura ingenii. Ubi de necessitate, modis, ac rationibus ingenii, animique excolendi ac de fine & utilitate disciplinarum saluberrima praecepta traduntur

발행: 1765년

분량: 114페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

summas rei domesticae angustias ad summum eruditio- BU his fastigium pervenit. Sed nec si praeterea & alii re- DEUsquirantur silmius, modo requirantur, per providam atque benignam Numinis curam, in iis consequendis animum desperent, quibus inim re angusta domi est Conflictandum, modo non ipsi ea necessaria esse fingant, quibus tuto carere queant. Ast ponamus, cunctis proficiendi mediis aliquem destitui, nec spem ea impetrandi superesse, is demum intelliget, non sine sapiemtissima Numinis voluntate se ad alia vocari. Quibbus autem benignius, ut ille ait, fortunae astrum aD fulsit, opibusque florent, ut felicius longe in litterarum campo procurrunt, ita si voluptatum illecebras fugiunt, nihil, quin ad summa quaevis enitantur, illis deest. Bene enim cum divitiis consistere sapientiam posse, vel Senecae exemplo comprobatur IJ. g. VIII. Restat, ut ipsam ingeniorum naturam diversitatemque paulo penitius consideremus. Hinc enim manifestum - fiet, quosdam per indolis suae rationem ad litterarum studia plane ineptos, alios autem ad ceditum litterarum genus a natura Velut aptatos praeparatosque esse, ut si in aliud se dent, cum inVita, quod aiunt, minerva litteris operentur, successus exspectatos conatibus suis non respondere, ipsimet intelligant. Primo itaque nonnulli per naturae conditionem ad litteras plane inepti sunt, sive quod omnibus ingenii vi tutibus simul destituantur , memoria scilicet fallaci, imaginatione tarda, intellectu obtuso snt: sive quod quibusdam virtutibus in mediocri aut infimo gradu gaudeant quidem, ceteris plane careant. Ianus Huartus

et tria constituit inhabilitatis genera. Primo, inquit,

Vid. Tacitus Aurist. lib. XLV eap. LXILIn scrutinio ingeniorum esp. II. p. 63.

52쪽

Buna quidam hominum sunt, quorum anima ita intramus materiales corporis qualitates.velut sepulta, ita a causis, quae partem rationalem perimunt, circum- quaque obsessa est, ut numquam per omnem vitam gignere parereve possint ullos conceptus, qui ad litteras ac sapientiam spectent. Hos cum eunuchis comparat, innuitque, illos, qui intellectus vi omni destituuntur, & conclusiones utcunque capiunt, aut admittunt, plerumque coeca credulitate duci, ut ad principia, ex quibus gignantur, riteque deduci debeant, non pertingant. In hisce erudiendis tempus omne perindi docet, eos a brutis animalibus parum differre, semper dormire ac stertere, etiam tum, cum vigilare eos atque apertos habere Oculos videmus. In hosce quadrare illud Salomonis: cum dormiente loquitur, qui stulto enarrat sapientiam. Alterum inhabilitatis genus illorum esse dicit, qui tanta quidem stupidit te ac segnitia ut priores illi non laborant, conciapiunt enim figuram ex primis principiis, atque inde eruunt etiam conclusiones quaspiam, licet pameiores , e que non sine ingenti labore ae studio,

sed figura illa intra memoriam non ultra subsistit

, ac perdurat. Hi scilicet memoria destituuntur, &, im dice Huarto, seminis quibusdam sunt similes, quae impraegnantur quidem, & pariunt, sed foetus earum statim ab ipso nativitatis termino vitam cum morte commutant. In hos trahit illud Salomonis: cor fatui tamquam vias confractum N omnem sapientiam non tenebit. In tertiam classem eos reiicit, qui figuras pri- .morum principiorum intra se concipiunt, multasque . inde exstruunt conclusiones, & eas firmiter retinent, sed rem quamlibet sua in classe ac sede collocare nesciunt. Hoste mulieri non absimiles esse dicit, quae

53쪽

gravida quidem fit atque infantem in lucem edit, sed Buna

eum adeo monstrosum, ut caput subtus positum gin Dinsrat, quo loco pedes debebant consistere , Oculos vero is cervice ostentet. Confusi, ut paucis dicam, sunt,& ordinem servare nesciunt. Quadrat in eos, iuxta Huartum, illud Salomonis: tanquam domus exterm

nata, sic fatuo sapientia, s scientia fatui inena

rabilia verba. Hisce quartam denique addit ingeni rum speciem, illorum scilicet, quidem qui non plane inhabiles sunt, nec tamen boni ingenii laudem promerentur: hi videlicet concipiunt doctrinam, & m moria retinent firmiter, ordinemque servant, sed illorum, quae sciunt, rationem reddere nequeunt, ade

que nihil aliud sciunt, quam quod ab aliis accepem runt. Haec Huartus, suarum, de facultatibus animi, hypothesium ductum secutus. 3. IX. Clarius tamen & citra ambages, ingeniorum ad litteras inhabilium, quatuor genera, sive classes, hunc in modum constitui possent. Primo. nonnulli omnibus ingenii viribus destituti sunt, ut nec imaginatione, nec intellectu, nec memoria valeant: ut Plano litterarum incapaces sint, primumque merito in hoc hominum genere locum occupent. Alii, imaginatione utcunque pollentes, capere tradita possunt, sed, cum memoria desit & concepta statim elabantur, ad litteras itidem inepti sunt . Iudicium enim, si quod illis est,

Cum materia, in qua vim suam exerat, illi ob memoriae desectum non suppeditetur, vim quoque & usum omnem, saltem quantum ad litteras, amittit. Atque hisce secundus locus debetur. Rursias alii memoria quidem pollent, sed vis celeriter percipiendi, quae imaginationis est, aut iudicativa facultas, intellectui propria, aut utraque illis deest. Si vis. percipiendi desit,

54쪽

Bun- ut aut nihil aut paucissima capere queant, rursus ini-ngus donei sunt, cum nec memoria, nec δυναμοις NM tum ullum illis praebere usum queat: Plane ut ' frustrade custodienda aut disponenda pecimia sollicitus est, qui ea caret, nec rationem rem faciendi callet. Et hi ad tertiam classem pertinent. Si iudicium desit, memoria autem & imaginativa polleat, non plane inidonei sunt ad litteras, nec tamen multum, ut operae pre lium sit, proficient, licet sorte apud imperitiores facile eruditionis gloriam consequantur. Dupliciter autem hic iudicii & intellectus desectus se prodit: primo quidem, dum ordinem non servant, omnisque illorum scientia rudis indigestaque est moles: deinde, dum ipsi in recessiis & sundamenta rerum non penetrant,

nec rationes assertorum reddere possunt, sed, ut pau- cis dicam, tantum sciunt, quantum memoria coinplectuntur, & quantum ex libris sermonibusque aliorum hauserunt, & hi quidem ultimam classem ordinemque constituunt.

g. X. Sed illorum, quae litterarum sunt capacia, ingeniorum, magna identidem est varietas: quanquam ad summa quaedam capita & gradus ea rovocare, Viri docti allaborarint. Et Ianus quidem Huartus I , ut tria inhabilium, ita & tria habilium ingeniorum genera constituit. Primum illorum esse dicit, qui omnia, quae a magistro audiunt, prompte percipiunt, memoriaque firmiter retinent, idque sine omni contradicti ne . Quorsum illud Aristotelis trahit: bonum ingenium est illud, quod bene dicenti oberit. Sequuntur, iuxta Huartum, illi, qui sua sponte in intimos recessus rerum penetrant, & nulla sere instructione opus habent, eorumque indolem ab Aristotele indigitari dicit, quan- do i J Cop. I. p. 46.

55쪽

do optimum, inquit, ingenium est illud, quod omnia Βωρ per se intelligit. Ab hac ingeniorum specie non adeo DLUs differre tertiam, ait, in qua qui constituti sunt, ver- , ba Huarti resero, res adeo subtiles veras, ac prodigiosas, sine ulla arte studiove praecedente, edunt

ac proloquuntur, ut ante tales nec visae, nec auditae , nec scriptae sint , nec unquam in hominum considerationem venerint. Addit, hanc ingenii speciem

a Platone vocari ingenium excellens cum mania.

Alii autem, quorum expeditior & plenior, magisque rationi consentanea videtur ingeniorum ad litteras idoneorum diltributio, quinque illorum formas, sive clas ses, constituunt. Nimirum sunt quaedam ingenia levia atque mobilia, quae primo statim impetu omnem animi sui virtutem exserunt, primisque & levissimis, quam secundis, cogitationibus excellunt . Ad confab landum & excogitandum, quam ad iudicandum perliciendumque aliquid, sunt alacriores: a reipublicae autem administratione, ob summam inconstantiam & iudicii tenuitatem, merito arcentur. Parata illis est sa-cundia, subito eloquio, cum grato lepore ac Venust,

te procurrens, cuiusmodi quid in Ovidio aliisque scriptoribus, in quibus plus est solertiae, quam artiS, docti observant: & hi primum ordinem constituunt. Opposita his sunt ingenia tardiora, illorum, qui iudicio acriori pollent, & invicto labore, diligentia, as

siduitate, ac constantia incredibili, celeritatem & solertiam aliorum etiam vincunt. Et licet ad inveniendum adeo prompti non sint, ad mendum, conservandum, & perficiendum eo sunt aptiores: ad res administrandas autem seliciterque gerendas cumprimis dunt accomodati, cum prudentia vera in his demuin

sedem sibi eligat, adeoque, qui reipublicae tractam

56쪽

Bun dae admoveantur, cumprimis merentur. Virgilium,ngus Demosthenem, Socratem, aliosque litteris pariter ac rerum bene gestarum gloria illustres viros, tali filisese ingenio, accepimus, & partim monumenta ab illis relicta testantur. Messium inter hasce ingeni

rum species locum obtinent, quorum levitas mobilitasque gravitate, & tarditate ita est temperata, ut illa tamen quodammodo praevaleat, naturaque adeo vincat artem. Ad artes liberales istiusmodi homines velut facti natique videntur, maxime ad eloquentiam, cum Oratione perspicua, facilitateque dicendi, maximopere emineant. Nec vero ad rem publicam administrandam inepti sunt, quia naturae artisque amicum connubium humanae vitae usibus eos plane attemperat. Xenophon, Aeschines, Isocrates, Euripides, Horatius, Livius, Quintilianus, & alii suo e-Xemplo , quod diximus, comprobant, seque haud immerito in hanc classem transcribi, vel scriptis suis ostendunt. Hos excipiunt, in quibus alacritas illa solertiaque naturae cum iudicio, industria cum lab re, pari, quod aiunt, passu ambulant, seque adiuvant invicem. Unde, qui tali indole praediti sunt, ad eminentiorem eruditionis gradum pertingunt, Ceterosque post se relinquunt. Periclem, I hucydidem, Pindarum, Plutarchum, Augustum Caesarem, Senecam, similesque in hoc ordine constitutos, Omnium animos hodienum in se convertere, atque allicere, novimus. Ultimam denique classem occupant, qui primi principesque omnium sunt, quorum videlicet ingenia naturae legem ordinemque migrare, & diu, num quid spirare videntur, unde & heroica vocamtur. Anium nimirum & disciplinarum inventores, &restauratores, magnorumque imperiorum conditores,ri tali

57쪽

tali sunt indole, quos adeo ad maxima humani gene-Bum ris commoda natum quandoque profert. Nihil illis ogus dissicile, nihil arduum, nihil impervium aut inaccessum videtur, ingenii divina vi, iudicio acri constam tia incredibili , cuncta vincunt atque perrumpunt, Mosen, Cyrum, Alexandrum, Iul. Caesarem, CarOlum M. inter principes, inter litterarum artiumque statuminatores Platonem, Aristotelem, Cartesium, inter divinae veritatis vindices magnum Lutherum nostrum, divina eiusmodi atque heroica indole praeditos suisse , haud immerito dixeris. Hasce . ingeniorum la dabilium classes, egregie prorsus, constituit Edmundus Richerius IJ, quem plane , licet dissimulato eius nomine, sequitur Daniel Georgius Morhofius,

2 nec abludit Edo Neuhusius fg , nisi quod quar-.

tam, quam cum Richerio posuimus, classem omittat. g. XI. Luculentius haec patebunt, si nobiscum e pendamus, non posse non in totidem formas ingenium humanum abire Solet quippe, ut supra indi- Cavimus, ingenium ex intellectu, imaginativa secubtate , atque memoria, cumprimis aestimari . Harum autem facultatum una non potest non pro tempe, ramenti, quo quisque gaudet, ratione, prae altera

eminere: atque hinc ista ingeniorum diversitas. Id . hunc in modum evinco . Qui imaginativa facultate ita pollent, ut iudicium, si cum ea contendatur, mediocre sit, ob sanguinei temperamenti rationem, leves mobilesque sunt, & primae classi respondent. Contra qui intellectu iudicioque valent, exigua imaginandi facultate praediti tardiores sunt, & labore

IJ In obstetrire animorum eap. m. f. VILU In pol ist. litter. lib. II. cap. I. p. 324. seqq. 3J In theat. inge.ii humaui lib. I. cap. I. p. 9. seqq.

58쪽

Bun- iudiciique acrimonia tandem emergunt. Qui memo-DLUs ria, utut excellentissima, pollent, ceteris dotibus destituti , hic plane in censum non veniunt. Ergo ex iudicii & imaginativae facultatis comparatione, reliquae ingeniorum formae exsurgunt. Hae enim facultates aut aequatis sere inter se viribus librantur, unde quarta classis, aut alterutra ita eminet, ut intelligi hoc ac deprehendendi haud obscute possit, unde tertius ingeniorum ordo emergit, qui tamen rursus in duas classes abit, prout aut imaginativa , aut δυναμις κρλικὰ, primum locum obtinet. Cum autem rursus illorum, qui omnibus omnium secultatum dotibus eminent , qua graduum Varietatem, Varia genera constitui possint, illi tamen merito notantur, qui Numinis provida cura ad sublimius istud humanae persectionis fastigium evecti, ceteris se admirandi quidem , non autem imitandi facultatem concedunt.

Quod autem Ianus Huartus I contendit, qui imtellectu singulari gaudent, eos. imaginativa non Valere, & vice versa. adeoque, qui ad disciplinas, in quibus imaginativa utramque . paginam facit, capiendas apti sunt, eosdem ineptos esse ad artes scienti,1que, in quibus' iudiciuna maxime & intellectus requiritur, & ita etiam, quod ad memoriam attinet, rem se habere, eiusmodi profecto est, ut illi sus-fragari nequeam: unde Antonio Possevino sa), aliis.

que, hoc nomine iure vapulat. Fateor equidem, ut iudicii, & imaginativae, ceterarumque ingenii faculi tum vires accurate sibi respondeant, ut secundum m

thematicam ακριβειαν aequales dici possint, fieri non posse,

IJ In fervun. ingen. cap. XII. p. I93. seqq. D. cap. XL seqq. p. 286. seqq. . faJ Bibliothecae se ectae lib. I. cor. IV. p. 2 . seqq.

59쪽

posse, sed suiscit, quod utraque facultas tam eXcel-BUm lens praestansque in quibusdam siit, ut, utra prae-DEUs stet, dici vix queat. Atque hoc experientia & exempla virorum praestantium IJ comprobant . Ratio quoque sumagatur, cum cerebri figura & constitutio, spirituum animalium moles, motus, & conditio, aliaeque causiae ad ingenium concurrant, unde sacile seri potest, ut hinc iudicium, inde imaginandi facultas , & rursus ex alia causa memoria , praestantiam vimque sugularem adipiscatur. Saepe tamen ita, ut Huartus dicit, se res habet, si causae inter se conspirent. unde, quod vir quidam doctus autumat, quanto quis que imaginandi facultate pollet, tanto eum & iudicio praeliare , nisi certis limitibus circumscribatur, admittere plane nequeo. f. XII. Tanta ergo cum sit ingeniorum laudab, lium etiam varietas, manifestum est, non perinde eGse, quam quisque artem excolendam suscipiat. Μ. Scauro, ac P. Rutilio, Oratoribus, non quidem Omnino ingenium, sed oratorium ingenium defuisse M. T. Cicero ab ait. Utique ingenio nonnulli pollent , sed ingenio ad scientiam, quam discendam sibi si,

muΠt, apto, plane destituuntur. Exploratione & scrutinio itaque opus, priusquam ad litterarum studia animum adiiciamus. Et prima quidem cura merito haec est, an omnino talis ingenii vis nobis obtigerit, quae in litterarum cultore requiritur aut an satius sit, haec sacra non attingere Rectius profecto sibi consulunt, qui aliam artem addiscunt, quam qui invita minerva litteris operantur; nisi forte ad eiusmodi fabE tem

60쪽

Bun-tem munus adspirent, quod plus laboris, quam ervinxui ditionis requirit. Eiusmodi quippe hominum opera, ut rei publicae necessaria admodum est, ita qui ea d funguntur, sua quoque laude non sunt defraudandi. In magna enim domo non tantum sunt vasa aurea

G argentea, sed etiam lignea F testae , F alia quidem ad decus, alia ad dedecus I . Quod e dem sere modo Plato et quoque docuit: Cetexum, inquit, os Glaucon, audi, quod super est fabulae:

Vis autem: omnes vos, qui civitatem in litis, fratres: verum Deus cum vos flueret , quicunquo vestrum digni erant, qui ceteris imperarent, eorum ipse ortum auro permixto attemperavit: unde sit, ut illi plurimi aestimentur: at qui idonei erant futuri illorum adiutores, illis Deus argem tum immiscuit: postremo, aere F arynto attemperavis sigmentum agricolarum F opscum. Quod autem id Plato ca dixit; in republica proxenetra,

inquirendis ac probandis ingeniis, necessarios esse, omnino probo. Cumprimis in publicis litterarum d miciliis optandum esset, ut constituerentur, qui iuvenum ingenia accurate explorarent, illosque , quem quisque eligere deberet campum, in quo ingenii sui vires periclitaretur, edocerent. Atheniensium quidem morem, cuius Gregorius Naziangenus 4 meminit, adolescentum patientiam pertentandi, huc comparatum fuisse, existimo. Unde sorte consuetudo in plerisque Europae academiis recepta, iuvenes initiandi,

SEARCH

MENU NAVIGATION