장음표시 사용
61쪽
turpissimo abusu foedata, profi it. Id constat, prae- BUD- stantissimos philosophorum neminem temere in disci- DEUS plinam suam, nisi explorata prius eius indole, admisisse. De Pythagora res. notior est ex Gellio ci), , quam ut prolixius hic commemorari debeat. Aristotelem, ad philosophiae remotioris subtiliorisque auscultationem neminem admisisse, nisi eius antea ingenium , F eruditionis elementa, atque in dissendo studium, laboremque explorasset, idem Gellius. a auctor est. Taceo Apollonium, cuius Cicero ca)meminit, aliosque, quibus eundem morem frequentatum suisse constat. Atque hos quidem merito, qui aries ingenuas docent, imitantur , & ista ingeniorum exploratione nihil prius, aut antiquius habent, quod parentes quoque, & qui eorum vicibus iunguntur,
sui officii esse facile intelligunt ), ut contra & ipsi fiuvenes, quantum Vires eorum permittunt, si sapiant, aut se ipsos. explorant, aut ad peritiorum iudicium, sententiamque, diligenter hic se componunt.
f. XIII. Quaeri autem posset, quo pacto haec instituenda st exploratio Τ Ρythagoras quidem, teste Gellio s), adolescentes, qui se ad discendum ei
obtulerant, ἐφω ιογνωμόνει, hoc est, more& naturasque eorum, coniectatione quadam de oris vultusque ingenio, deque totius corporis silo atque habitu, scistitabatur. Sed accuratius Ρythagorae institutum edisserit Iamblichus 6 . Resert enim , Pythagoram
N. A. Eh. L cap. IX. Lib. XX. cap. LV. LV. L. de Oratore, TYZ p. 7 I. . - . M. D. Murmius de litterarum ludis recte aperiendis cap. I 8o. D. Tunge rus de puer. Hyc. di instit. p. 262. seqq. Lib. L eap. LX. In vita 'thagorae cap. VIL
62쪽
primum omnium inquisivisse, quomodo is, qui suam ambiret disciplinam, cum parentibus suis reliquisque domesticis conversari consuevisset. Deinde spectasse, an vel rideret intempestive, Vel taceret multum, aut nimis esset garrulus. Porro etiam explorasse, quibus rebus assiceretur maXime, quorumque amicitia uteretur , qualemque se sibi praestaret. Observasse quoque, quibus ex rebus laetitiam caperet, aut tristitiam. Denique & oris speciem, & incessum, totumque codiporis 'habitum atque motum accurate considerasse .
Sunt qui putant I), ε γε Θιαν sive silentium, quod discipulis suis iniungebat Pythagoras, huc itidem comparatum suisse, ut indolis inde argumentum caperet. Aulus Gellius 2J autem alium eius sinem assignat, nimirum, ut res discerent rerum omnium di illimus, tacere F audire. , Nec illis restagabor, qui existimant, suisse hoc silentium, ex Ρythagorae instituto, compendio m ad virtutem viam,' ut scilicet hac ratione, qui in eius disciplinam se tradidissent, mature assectibus iniicere frenum, eosque domare,& rationis subiicere imperio adsuescerent. Atque istud sibi Pythagoricum illud silentium voluisse, non tantum
Iamblichus s sed Clemens etiam Alexandrinus mihi auctor est . Misso ergo silentio Pythagorae,
rationem scrutandi ingenia ab eo usurpatam repetere, & accuratius considerare iuvat. Ex Oris specie, corporis habitu, incessit item atque motu, recte ingenii documentum Pythagoram cepisse, arbitror . Ut enim animi, latentiumque affectuum, atque morum,
Antonius Possevinus i. c. cap. n.
is vita 'thagorae cap. XVLib. V. Strsm. p. 423. F lib. I. paedaga.
63쪽
luculentissima signa & characteres, in corpore & vul- BUn-
tu deprehendimus, quemadmodum, ut ceterOS taceam , DEUS
qui in eodem campo sunt versati , Scipio Clara- montius I), atque Edo Neuhusus et , demonstrarunt: ita non promptiori via, quam hac ipse, ad ingenium pemoscendum, deduci possumus. Iosephum Iustum Scaligerum hac arte, vel ex solo conspectu hominis ingenium aestimandi, ita polluisse accepimus , ut, si quis ex eius consilio studiorum genus eligeret, propitia faventeque natura hoc se fecisse, ex successu intelligeret. Id vel in Philippo Cluveriopatuit 3 , cui , ' ut geographiae litaret , auctor
extitit, non vano augurio, pomoeria nobilissimae a tis haud mediocriter eum dilataturum. Nec non assectuum insuper habenda ratio. Id quod rursus prOhe intellexit Samius senex. Si ergo cognoverimus,
quibus rebus quis delectetur, quas fugiat & aversetur de animi propensione, & hinc porro de ipso ingenio facile iudicium ferri poterit , ut alibi fusus declaravimus. Sed id quoque prudenter Pythagoras, quod quorum quisque amicitia uteretur, inquisiverit. Eacillime enim, inquit Cicero Α , in optimam partem cognoscuntur adolescentes, qui se ad claros Nfapientes viros, bene constulentes reipublicae, con
tulerunt: quibusicum si frequentes sunt, opinionem ferunt populo, eorum fore se similes, quos sibi
ipsi delegerunt, ad imitandum. Quin cuncta illo- ,rum iacta attentius considerare utile suerit, cum haec - E 3 non
1J De eoniectandis moribus lib. n. eap. LI. seqq. ad In theatro ingenii humani lib. I. eap. LII. N IV ML Carolus Scribanius lib. I. insti . politico-christiam e eap. V. 3J Vid. Heinsius in orat. funebri Cluveris habita p. 152. D J De ossic. lib. H. cap. XLII. p. m. 326.
64쪽
BUD- non tantum propensiones voluntatis prodant, sed pol-DEUs leantne iudicio, an ingenio, sintne tardi, an celeres, S ad praecipitantiam proni, inde luculenter diiudicari queat. Atque pertinet huc omnino, quod Menander ait apud Stobaeum I r-ο νοῶ οῖδεν, o δε ποιεις βλεπει , nemo mentem tuam novit , sed Dcta inspicit. Facta excipiunt verba, quae ani mum hominis, ingeniumque identidem produnt. Eleganter sane sapiens Ebraeus 2 sermonem πειρατμιον
hominis appellat, tentamentum, quo, quid in an, mo lateat, clarissime edoceamur. Profecto non pintest non ingenium sermone se prodere, cum, qui ad leviorum ingeniorum classem pertinent, promptivolubilesque in loquendo sint, multaque inconsiderate effutiant; contra qui iudicio eminent ut ad subitam locutionem minus prompti sunt, ita rerum pondere rationumque gravitate hoc sacile compensant, nec temere ea loquuntur, quae silentio premi, sa
tius suisset s). Hinc illud Socratis ): loquere
tit te videam. Iudicabat enim vir sapientissimus, Or tionem Optimum esse animi indicem: idque licet ad mores voluntatisque propensionem Vulgo referatur,
nihil tamen impedit, quo minus de ingenio quoque capiatur. Ultimo loco ponimus, quod primum so te & princeps Pythagorae suit institutum, ut inquiratur, quo pacto adolescens erga parentes se gesse-' rit, aut gerat. Nimirum, tegi utcunque atque dissimulari vitia possunt, & solent etiam, cum nobis reSest
3J V . Edo Neu sius in theatro ingenii humavi lib. I. c I. p. II. N II. J Ap. inpuleium lib. II. Horta. p. I 22.
65쪽
est cum peregrinis. Ast erga parentes, familiares, Bud-doinesticos, longe aliter plerique se gerunt. Fucum iEus enim non admittit quotidianum commercium: nec dissimulatio unquam diuturna est, quin subinde natura emicet, seque conspicienciam, & velut palpandam praebeat. Non ergo susscit dispicere, quid semel aliquis agat atque loquatur, sed quid agere &Ioqui consueverit. Hoc sibi volebat Pythagoras. Res oppido dissicilis est, ingeniorum exploratio, & qui primo statim intuitu de ingenio pronunciat, saepius misere se deceptum ex eventu Intelligit. Contingit his plerisque, quod physiognomicae artis perito, qui 'Socratem contemplatus , eum mortalium nequissimum perditissimumque pronunciabat, nec tamen tam a
tis suae vanitatem, quam suam praecipitantiam &imperitiam prodebat. Ceterum, quod Antonius Pos- sevinus I omina quoque, & nescio quae praesagia huc advocat, in eo quidem nescio, an multos sibi suffrasantes sit habiturus. Origenem quidem, dum adhuc esset puer, divinorum oraculorum sensim a Patre, instrumentorum omnium usum ab opificibus exquisivisse, refert Eusebius et . Summos etiam ph, losophos, in tenera aetate iam naturae arcana scrutari coepisse: alios, animalium dissectione gloriae, quam in medica arte deinceps consecuti sunt, praelusisse; quosdam etiam concionibus sacrisque iunctionibus, sanctioris disciplinae aliquando antistites se fore, non irrito plane augurio significasse, accepimus. Verum, Ut magnos in omni litterarum genere viros extitisse novimus , sine praesagiis ullis , aut ominibus: in multos turpiter, eventu augurio non respondente, S de
66쪽
Bun- deceptos fuisse, constat: magnoque dolore, parentesnstu, filium in Τhersitem degeneralle deprehenderunt, quem, vana superstitione ducti, Caesarem fore, sibi persuaserant. Missis ergo vanis & ineptis, certa iustisque rationibus innixa, & usu ac experientia comproba- a, sequamur. g. XIV. Priusquam hinc discedam, illorum adhue mihi attingendum institutum est, qui per omnia studiorum genera animum circumserunt, ut πολυμΘει- aee, gloriam apud eruditos reserant. Rectene enim,
an secus, id faciant, perspici utcunque ex iis, quae praecepimus hactenus, potest. Certe, quibusdam eam ingenii praestantiam contingere, ut nihil arduum illis & inaccessum sit, & ut, etsi omnia vasto an, mi ambitu complecti amitantur, in singulis tamen ita excellant, ut hoc unum per omnem vitam egipse censeantur, nemini, nisi rerum omnium ignaro, dubium esse potest. Sed paucis licet adire Corinthum. Pessime autem sibi consulunt mediocri, aut
tenui, & vix uni arti suffecturo ingenio praediti, dum nihil tamen non affectant, & studiis inter se diversisismis se applicant. Quibus profecto contingit, quod Martialis dicit, ut, dum ubique habitant, nusquam habitent . Benedictus Menginus , Florentinus I),
recentiores scriptores cum veteribus comparans, hos
quidem pauciora, sed melius, illos vero plura, sed deterius nosse assirmat. In quo eum ratio non adeo fallit. Raro enim operae pretium facit, qui pluribus quam uni arti deditus est. Platonem accepimus, legibus saluberrimis civitatem suam instruentem, hoc
quoque sanxisse ab: Singuli singula recte conficere posi
s 1 De invidia Iuleratorum cap. L . .
24 Lib. III. de re pubi. p. 469.
67쪽
possent, vero minime: quod si quis plura Bum
tractare aggrediatur, in singulis ita deficit, ut in Daeus nullo evadat egregius. Recte quidem & egregie. Quam autem inluvaret, listerarum cultoribus, eandem legem sumi nisi sorte quis credat, minorem industriam ad unam artium liberalium rite tractandam sussicere, quam ad suum quisque opificium aD ferre debet. Neque tamen hoc ita accipi velim, ut, si qui certum litterarum genus eligit, ceterarum rudis omnino esse debeat. Ita qui sentiunt, suo exemplo Comprobant, ineptos plane stultosque esse eos, qui, dum vitare vitia volunt, in contraria currunt. Sunt artes omnes liberales & ingenuae vinculo arctissimo inter se nexae, ut una adiuvet alteram, operamque perdat, qui, ceteris plane neglectis, in una excel-1ere cupit. Quare imbuant iuvenes iis animum, nec negligant, quicquid ad graviora contendentibus, aut praesidio, aut Ornamento esse potest; tum vero, e plorata indole, Omnibusque vitae sitae rationibus prOhe circumspectis, unam eligant, ad quam ornandam S , ut ita dicam, penitus eXhauriendam, omnem deinceps operam industriamque conserant. Disciplinarum orbem peregrinationi similem esse, ait Nicolaus Da mascenus I . Peregrinatoribus itaque usu venire, ut in quibusdam diversoriis prandendi causa commorentur , in aliis pemoetent, & in nonnullis quidem l cis plusculos dies consistant, alia vero obiter tantum ac praetergredientes. adspiciant, tandem autem reversi, in suis penatibus degant: ita etiam eos, qui litteris artibusque Operam navant, in quibusdam brevius , in aliis immorari diutius oportere, & has quidem
Γ IJ In excerpris Perees anis p. 4I6. ML Rolandus Maresim ep. X. lib. V. p. 243.
68쪽
Bon dem integras perdiscere, illas vero duntaxat delibare , amo tandem ad unam, tanquam ad patriam ac lares reverses, considere. Perpetui autem peregrinatores mulis quidem habent hospitia, nullas amicitias; ita illi, qui omnia litterarum studia promiscue sectantur, solidam & persectam artis alicuius cognitionem sibi non conciliant, sed tanquam venatores, multas simul seras insectantes, nullam capiunt. inrito itaque magni litterarum censores atque magistri, eiusmodi a delionatum, ceu artium bonarum perniciem, condemnarunt si , & ab iis, qui litteris se consecrant, procul abesse voluerunt. XV. Nondum satis litterarum cultori, ne Operum ludat, prospeximus. Quin ultimo loco nunc illud adiicimus, quod praecipuum est, primamque curam postulat. Voluntatis scilicet habeat rationem, sedemque istam omnium virtutum & vitiorum, omni- me adeo boni & mali sontem, non negligat. Hac enim emendata, ex voto succedit ingenii cultum.
Hac neglecta, & vitiis ceu spinis & sentibus squale te, frustra in pollendo ingenio quis elaborabit, aut, si quam eruditionis speciem consequatur, hoc demum Ohtinebit, ut se ipsum & alios rectius & citius perdere possit. Quemadmodum itaque, ex Stoicorum distiplina, solus sapiens cuncta recte administrabat, quippe qui solus erat
tiber, honoratur, pulcher, Rex denique Regum ,
adeoque & tam litteris recte operari censebatur: ita
quo minus ' de emendatae voluntatis homine, eum solum
3I OU. Edmundus Roherius in Oh trice antastrum cap. n. g. II.
69쪽
solum recte litterarum studia tractare posse, itidem B Passirmem, non video quid obstet. Quod ne temere assirmasse videar, ita evinco. Tanto quis, Omnium iudicio, eruditione & sapientia proscit, quanto ad veritatem ubique accedit propius, & ab erroris periculo magis est remotus. Hinc & merito Glenus i) in adolescente, rite in litterarum studiis profecturo , cumprimis veritatis requirit. amorem .. ED. rorum autem ultima scaturigo in voluntate recte
quaeritur, & invenitur quoque. Licet. enim & in- tellectus magna si imbecillitas , qui tanta , ut , nonnulli , verum sic inventuros desperantes , sem- . per dubitare, quam certi qui assi are malint: haec ipsa tamen per voluntatis pravitatem infinitum in modum augetur. LX ea quippe praeiudicatae opiniones omnes fluunt, quae quotidie mortaleS in tram .suorsum agunt, &, ut a recto tramito deflectant ,.essiciunt. Pone hominem ambitionis oestro percitum ,
serio is vix unquam sibi persuadebit, nefas esse, Milios lacessere conviciis, aut, si lacessitus iuerit, par 'pari non reddere. Praeiudicata quippe messi eius insidet opinio, quae ad famam & existimationem tuendam suscipiuntur, ea neutiquam ponenda esse in vitio. Aeque dissicile fuerit, hominem voluptatibus deditum inducere, ut credat, mala quandoque esse, quae sensibus abblandiuntur, eaque. summo studio esse sugienda. obstat propensio ad voluptatem, caliginemque offundit intellectui, ut, quae clarissima sunt, obscura, saltem dubia illi videantur. Sed omitto ambages remque paucis conficio. Consentiunt, quos ulla unquam cura serio in veritatem inquirendi subiit,
70쪽
BUD- maximum subinde hic oriri impedimentum ab affe-DEus rebus. Colligo inde, ad veritatis investigationem, solidamque adeo eruditionem consequendam, parum' idoneum eum esse, qui legem ponere affectibus, suisque eos circumscribere limitibus, non didicit. Recte Fungerius I : Si hanc communionem F -- petum a civibus abesse voluit philosophus Plato, quanto magis aberit a Christianis, F humanioribus studiis dedicatis hominibus f Nec enim illi
turbidis motibus agitari debent, verum ab omni fervore longissime sequestratam rationem habere. Adeo certe, ut, nisi quis renuntiaverit assectibus, quantumvis in clopaedia versatus sit, vere tamen doctus haberi vel dici non debeat. Ast domare affectus frustra annititur, quisquis voluntatem vitiis non purgavit, fontemque omnis mali detexit. Verae itaque solidaeque eruditionis hi minime sunt capaces .
Addo & istud. Qui proficere in litteris, bonaeque
menti, ita ut par est, litare cupiunt, huc omnes cogitationes, Omnia consilia conserre debent, ut in ipsa arcana litterarum penetrent. Qui perfunctorie per litterarum studia transcurrit, eaque , ceu- canis e Nilo, fugiendo delibat, hoc demum impetrat, Ut magno conatu nihil se egisse, sero licet, animadvertat. Vix tamen, ut, qui vitia nondum emerunt, aliter hic se gerant, ab iis expectes. Alios ignavia Occupat, & foeda voluptas Opprimit, ut otio marcescere, quam eam Partem, qua brutis praestant, excitare, & excolere dulcius putent et . Qui vero aut
3op. add. Malebranchius de inquis. ver. lib. V. cap. n. θ' seqq. 2J Vid. Malebransitus de inquis. verit. cap. X. n. ltari M. ML Ioactimus Fortius Mn Uergius de ratione studii cap. n. p. I a. fere. u. Fungerus i. c. cap. VI. p. 278.