장음표시 사용
71쪽
so ANT. NEBIUSs. ARS RHETORICA.& primum, aut propter ipsam rem , de qua Sententiae
rogantur, consultabitur: aut propter alias intervenientes extrinlacus cauisas.
Propter ipsam deliberant Patres Conscripti, An sipen-ssium militi eonstituant. Haec materia simplex erit. Accedunt Caussae aut faciendi: ut, Deliberant Patres Conia cripti, An Fabios dedant Gallis bellum minitantibus: aut non faciendi: ut, Deliberat Q Caesar , An perfeυeret in Germaniam ire , eum milites passim lsamenta facerent. Hae Suasoriae duplices sunt. Nam & iIlic caussa deliberandi est, quod bellum Galli minitentur. Esse tamen Quaestio potest, dedendine fuerint etiam citra hanc de- nunciationem, qui contra fas, cum Legati missi essent, praelium inierint; Regemque, ad quem mandata acceperant , trucidarint. Et hic nihil Caesar sine dubio deliberet , nisi propter hanc militum perturbationem. Est tamen locus quaerendi, An citra hunc quoque easum penetrandum in Germaniam fuerit. Semper autem de eo prius Io-quemur, de quo deliberari, etiam detractis sequent bus , posset. . 'Partes suadendi quidam putaverunt Honesum, Utiis, Necessarium. Ego non invenio huic tertiae locum. Quantalibet enim vis ingruat, aliquid sortasse pati necesse sit; nihil facere e de faciendo autem deliberatur. Quod si hanc vocant Mersitatem , in quam homines graviorum
metu coguntur , Utilitatis erit Quaestio. Ut si obsessi,& impares, & aqua ciboque defecti, de facienda ad hostem deditione deliberent , & dicatur , Necesse es; nempe sequitur , ut hoc subjiciatur; Alioqui pereundum
es: ita propter idipsum non est necesse: quia perire potius licet. Denique non fecerunt Saguntini, neque in ratae opitergina circumventi. Igitur in his quoque Caussis, aut de sola utilitate ambigetur; aut inaestio inter Utile, atque Honestini consister. At enim, Si quis liberos procreare volat 3 necesse est uxorem dueere. Quis dubitat Sed ei, qui pater vult fieri, liqueat necesse est, uxorem esse ducendam. Itaque mihi ne consilium quidem vide
72쪽
DE GENERE DELIBERATIVD. CAP. XXIII. I Itur, ubi necessitas est: non magis quam ubi constat, quid fieri omnino non posse. Omnis enim Deliberatio de dubiis est. Melius igitur qui tertiam partem dixerunt δυνατὰν , quod nostri Possibile nominant: quae ut dura
videatur appellatio ς tamen sola est. Quas partes non omnes in omnem cadere Suasoriam manifestius est, quam ut docendum sit. Tamen apud plerosque earum numerus augetur, a quibus ponuntur, ut partes, quae species sunt partium. Nam fas, justum, pium, aequum, mansuetum quoque sic enim sunt interpretati I Θ- &si qua adhuc ad)icere quis e)usdem Generis velit, subiici possunt Honestati. An sit autem facile , magnum,3ucundum , sine periculo, ad Quaestionem pertinet ini- Iitatis: qui Loei oriuntur ex contradictione. φρ quidem xtile ; fed dis iis , parυum , injucundum , periculosum. Tamen quibusdam videtur esse nonnunquam de Iucunditate sola consultatio: ut si de aedificando Theatro, instituendis Ludis, deliberetur. Sed neminem adeo solutum luxu puto , ut nihil in Caussa suadendi sequatur praeter voluptatem. Praecedat enim semper aliquid necesse est: ut in Ludis, honor Deorum s in Theatro, non inutilis laborum remissio; deformis & incommoda tui hae, si id
non fiat, Conflictatio; & nihilominus eadem illa Reli gio, cum Theatrum veluti quoddam illius Sacri Templum
Saepe vero & Utilitatem despiciendam esse dicimus, ut honesta faciamus: ut, cum illis Opiterginis damus consilium, ne se hostibus dedant, quamquam perituri sint, nisi fecerint. Et Utilia Honestis praeferimus: ut,
cum suademus , ut bello Punico servi armentur. Sed tamen neque hic plane concedendum est , esse id inhonestum. Liberos enim natura omnes, & eisdem constare Elementis, & fortasse antiquis etiam Nobilibus ortos, dici potest: & illic, ubi manifestum periculum est, opponenda alia sunt pericula: ut, crudelius ctiam perituros affirmemus, si se dediderint 3 sive hostes non serva
73쪽
Haec autem quae tantum inter se pugnant, plerumque nominibus deflecti solent. Nam di Utilitas ipsa expugnatur ab iis , qui dicunt, non solum potiora esse honesta, quam utilia; sed ne utilia quidem esse, quae non sint honesta. Et contra, quod nos honestum , illi vanum, ambitiosum , stolidum , verbis, quam re, probabilius vocant. Nec tantum inutilibus comparantur utilia , sed inter se quoque ipsa : ut, si ex duobus eligamus, in altero , quid sit magis 3 in altero, quid sit minus. Crescit hoc adhuc: nam interim triplices etiam Suasoriae incidunt. Ut, cum Pompeius deliberavit , Parthos, an Africam, an Egyptum peteret. Ita non tantum utrum sit melius; sed quid sit optimum , quaeritur. Itemque contra. Nec unquam incidet in hoc Genere materiae dubitatio rei, quae undique secundum nos sit. Nam ubi contradictioni
locus non est 3 quae potest esse caussa dubitandi l Ita fere omnis Suasoria nihil est aliud , quam Comparatio : videndumque , quid consecuturi simus : & per quid : ut aestimari possit, plus in eo quod petimus sit commodi, an Vero in eo , per quod petimus, incommodi.
Est Utilitatis & in tempore quaestio , Expedit: sed
non nune. Et in Loco : Non hie. Et in Persona : Non μ-bis : Non eontra Nos. Et in Genere agendi: Non se. Et in modo: Non in tantum. Sed Personam saepius decoris cautata intuemur: quae & in nobis, & in iis qui deliberant, spectanda est. Itaque quamvis exempla plurimum in Conciliis possint, quia facillime homines ad consentiendum
ducuntur experimentis; refert. tamen, quorum Auctoriatas , & quibus adhibeatur. Diversi sunt enim Delibera tium animi; duplex, conditio. Nam consultant, aut plures, aut singuli : sed in utrisque differentia : quia &in pluribus multum interest, Senatus sit, an Populus: Romani, an Fidenates: Graeci, an Barbati. Et in singulis , Catoni petendos honores Padeamus; an C. Mario. De Ratione belli, Scipio prior, an Fabius deliberet. Proinde intuenda , sexus, dignitas , aetas. Sed Mores
praecipue discrimen dabunt. Et honesta quidem honestis
74쪽
DE GENERE DELIBERATIVO. CAP. XXIII.
suadere facillinium est. bi vero apud Turpes recta obtinere conabimur; ne videamur exprobrare diversam vitae Sectam , cavendum est. Et animus deliberantis , non ipsa honesti natura , quam ipse non rc spicit , permo Vendus
est; sed laude, vulgi opinione. Et, si parum proficiet
haec vanitas; secutura ex his utilitate 3 aliquanto Vero magis objiciendo aliquos, si diverta fecerit , metus Nam praeter id quod his levissimi cujusque animus facillime terretur; nescio an etiam naturaliter apud plurimos plus valeat malorum timor, quam spes bonorum: sicut facilior eisdem turpium , quam honestorum , intellectus est. Aliquando bonis quoque suadentur parum decora : dantur parum bonis consilia: in quibus ipsorum, qui consulunt , spectatur utilitas. et Multum etiam refert , quae sit Persona suadentis. bia anteacta. 'ira , si Illustris fuit , aut clarius Genus, aut aetas , aut fortuna 3 affert expectationem. Providendum cst, ne quae dicuntur , ab eo , qui dicit, dissentiant. At his contraria summissiorem quendam modum postulant. Nam quae in aliis libertas est ; in aliis licentia vocatur. Et quibusdam suta ficit Auctoritas : quosdam Ratio ipsa aegre tuetur. Ideoque Ionge mihi difficillimae videntur Prosopopoeiae: in quibus ad reliquum Suasoria laborem accedit etiam Perisoriae difficultas. Namque idem illud aliter Caesar, aliter Cato , aliter Cicero suadere debebit. Utilissima vero haec exercitatio, vel quod duplicis est operae; vel quod Poetis quoque , aut Historiarum futuris Scriptoribus plurimum
confert: verum & oratoribus necessaria. Nam sunt multae a Graecis Latinisque compositae orationes, quibus alii uterentur, ad quorum conditionem Vitamque aptanda quae dicebantur , fuerunt. An eodem modo cogitavit,
1 Adjungere debuit Nebrissensis , quae continuo subjunxit Quinctilianus, hastit. Or.uor. Ilib. cap. 8. Nec me fallit, q19 statim cogitatio subire possit legentem. Hoc ergo praecipis i Et hoc fas putas ' Poterat me liberare M. Cicero , qui ita scribit ad Brutμm, propositis plurimis, qua honesis suaderi Casuri Simne bonus vir, si haec suadeami Minime.
75쪽
aut eandem Personam induit Cicero, cum scriberet Cn. Pompeio , & cum C. Domitio , caeterisve ' An non uniuscujulque eorum fortunam , dignitatem , res gestas intuitus 3 omnium etiam quibus vocem dabat , imaginem expressit Ut melius quidem 3 sed tamen ipsi dicere viderentur. Neque enim minus vitiosa est Oratio, si ab homine, quam si a re, cui accommodari debuit, dissidet.
De Genere Iudietati. Cap. XXIIII. Qi de Arte Rhetorica praeceptiones scribunt, maXLmam totius operis partem in Genere Iudietati con- sumunt. Nam & Quinctilianus omnes Rhetoricae a que Orationis partes ad hoc Genus defert: sive quod in eo multo plus est difficultatis ob multiplices variatque quaestiones: sive quod oratoribus inde multo copiosior lucri erat materia: sive quod in libera Civitate majoris potentiae putabatur esse posse oppugnare , aut defendere cl-vem ; aut seipsum ab aliorum injuria tueri, quam apud Populum concionari: aut in Senatu publicam caussam agere. Nostra vero tempestate nullus prope Generi Judiaciali usus est relictus. Non iis qui sub ditione Pontificia Vivimus: non iis qui in Regno , in quo sunt omnia affunius Principis voluntatem redacta : qui, aut decernunt pro arbitrio suo quid sit faciendum ; aut ad Jus commune Pontificium, sive Romanum , Omnia remittunt. Ipsarum vero Legum interpretationem ad nescio quos In nocentios, & Abbates, Bartulos, & Baldos deferunt. Judicum vero arbitrio nihil permittunt 3 diffidentes, Opinor, illorum aequitati, bonitati: ut jam nullus sit In hae parte relictus Oratori locus: non apud Pontificem, non apud Regem, non apud Judices , non in Republica apud ipsos optimates : qui & ipsi communi omnium consensu voluerunt se a Jure Civili gubernari. Sed nihilo magis ad rerum gerendarum deliberationes Orator admittitur; ut nihil mirandum sit, cur Ars Rhetorica in Interitum propemodum sit redacta; atque in solis Concionatoribus Leperiatur.Nam, quemadmodum ait Aristoteles, interibunt
76쪽
DE GENERE IUDICIALI. CAP. XXI m. FFutique Artes , si illarum operibus plus impensarum , &laboris insumatur, quam inde sit emolumenti PerVenturum. Quare omissa hac parte , nos ad alia properemus; cum praesertim & in Statu Caussarum, & in Confirmatione , dc Confutatione, nonnihil de ea dixerimus.
De Di ostione. Cap. XXV. DE Inventione , i ut arbitror , satis dictum est. Sed,
ut opera extruentibus satis non est saxa atque materiam , & caetera aedificanti utilia congerere, nisi disponendis iis, collocandisque, Artificum manus adhibeatur ; sic in dicendo, quamIibet abundans rerum copia cumulum tantum habeat, atque congestum , nisi illas eadem Dispositio in ordinem digestas atque inter se commisias devinxerit. Nec immerito secunda quinque partium posita est, cum sine ea prior nihil valeat. Neque enim, quanquam fusis omnibus membris, statua sit, nisi collocentur. Et si quam in corporibus nostris aliorumve animalium partem Permutes , & transferas , licet habeat eadem omnia; prodigium sit tamen : & artus etiam leviter loco moti perdunt, quo viguerunt, usum : S tum bati exercitus sibi ipsi sunt impedimento. Nec mihi videntur errare, qui ipsam rerum Naturam stare ordine putant; quo consuso peritura sint omnia. Sic oratio carens hac virtute, tumultuetur necesse est : & sine rectore fluitet 3 nec cohaereat sibi, multa repetat, multa transeat, velut nocte in ignotis locis errans: nec initio neque fine proposito, casum potius, quam consilium sequatur. Quapropter totus hic locus serviat Dispositioni : quae quidem II certa aliqua via tradi in omnes materias ullo modo
Posset; non tam paucis contigisset. Sed cum infinitae Caussarum formae fuerint, futuraeque sint; & tot saeculis nulla reperta sit Caussa, quae esset tota alteri similis; sapiat oportet orator, & vigilet, & inveniat, & judicet, &consilium a se ipso petat. Neque inficias eo , quaedam esse quae demonstrari possint: eaque non omittam. O
77쪽
I 6 ANT. NEBRISS. ARS RHETORICA.
Quoniam igitur Di positio est, cet) per quam illa, quae
In Venimus, In ordinem redigimus, ut certo quidque loco pronuncietur ; videndum est, cujusmodi rationem in disponendo habere conveniat. Genera Di positionis sunt duo. Unum ab institutione Artis profectum : alterum ad Caussam temporis accomodatum. Ex institutione Artis dis ponemus , cum sequemur eam praeceptionem , quam in primo Libro expostiimus: hoc est, ut utamur Principio, Narratione , Diot one , Consirmatione , Confutatione, Conclusione. Et hunc Ordinem, quemadmodum praeceptum est ante , in dicendo sequemur. Item ex institutione Artis non modo totas Caussas per orationem , sed per singulas quoque Argumentationis partes disponemus: quemadmodum in feeundo Libro docuimus : id est, Expositionem , Rationem , Con mationem Rationis, Exornationem , Complexionem. Haec igitur duplex Dispositio est: una per orationes; altera per Argumentationes ab institutione Artis profecta.
. Est aut m & alia Di ostio , quae cum ab ordine artificio: o recedendum est , Oratoris judicio ad tempus
accommodatur: ut, si a Narratione dicere incipiemus: aut ab aliqua firmissima Argumentatione: aut a litera-Tum aliquarum recitatione: aut, si post Principium Confirmaticine utamur : deinde Narratione : aut, si quam hujusmodi permutationem ordinis faciamuS : quorum nihil , nisi caussa postulet, fieri oportebit. Nam si vehementer aures Auditorum obtusae videbuntur 3 atque animi defatigati ab adversariis multitudine verborum , comis mode poterimus Principio supersedere, & exordiri Cauia iam , aut a Narratione , aut ab aliqua firma Argumentatione : deinde , si commodum erit, quia non semper necesse est, ad Principii sententiam reverti licebit. Si causta nostra magnam difficultatem videbitur habere, ut nemo aequo animo Principium possit audire, a Narratione cum incoeperimus , ad Principii sententiam rever
13 Cornisic. Lib. I. Rhetor. cap. 9.
78쪽
DE DISPOSITIONE. CAP. XXV. . 3 7
si Narratio parum probabilis est, 3 exordiemur
ab aliqua firma Argumentatione. His commutationibus,&'translationibus partium saepe uti necesse est, cum ipsa res artificiosam Dispositionem artificiose commutare cogit. In Confirmatione, & Confutatione Argumentationum Dispositiones hujusmodi convenit habere: firmissimas AGgumentationes in primis, & In postremis Caussae partibus collocare: mediocres & neque inutiles ad dicendum , neque necessarias ad probandum , quae, si separatim, ac singulae dicantur, infirmae sint, cum caeteris conjunctae, firmae& probabiles fiunt, interponi & in medio collocati opo tet. Nam re narrata, statim expectat animus Auditoris, ex qua re Caussa confirmari possit. Quapropter continuo firmam aliquam oportet inferre Argumentationem. Et quoniam nuperrime dictum facile memoriae mandatur; utile est , cum dicere desinamus, recentem aliquam relinquere in animis Auditorum bene firmam Argumenta tionem. Haec Dispostio Locorum , tanquam instructio militum , facillime in dicendo , sicut illa in pugnando , p rere poterit Victoriam.
Est & hoc quod Scriptor demonstrare non possit, A
nisi certa definitaque materia. Sed quid una faciat, aut altera quin immo centum ac mille in re infinita, ataque materia φ Praeceptoris est, in alio atque alio Genere quotidie ostendere, quis ordo sit rerum , & quae copulatio ; ut paulatim fiat usus, & ad similia transitus. Tradienim omnia, quae Ars efficit, non possunt. , Nam quis Pictor omnia, quae in rerum natura sunt, adumbrare didicit Sed praecepta semel imitandi ratione , assimilabit quicquid acceperit. Quid enim l Non faber vasculum aliquod, quale nunquam viderat, faciti Quaedam vero non docentium sunt; sed discentium. Nam& Medicus quid in quoque valetudinis genere faciendum
sit; quid, quibusve signis providendum, docebit. Vim
79쪽
1 3 ANT. NEBRISs. ARS RHETORICA.sentiendi pulsus venarum , caloris motus , spiritus meatum , coloris distantiam , quae sua cujusque sunt, ingenium dabit. Quare plurima petamus a nobis: & cum caussis deliberemus: cogitemusque homines ante invenisse Artem , quam docuisse. Illa enim potentissima est, quaeque vere dicitur OEeonomica totius Caussae Di ostio ; quae constitui, nisi velut in re praesenti, non potest. Ubi aia sumendum Prooemium : ubi omittendum : ubi utendum Expositione continua 3 ubi partita : ubi ab Initiis incipiendum : ubi, more Homerico, a Mediis, vel Ultimis: ubi omnino non exponendum : quando a Nostris; quando ab Adversariorum Propositionibus incipiamus: quando a fi missimis probationibus, quando a levioribus : Qua in caussa proponendae Prooemiis Quaestiones: Qua praeparatione praemuniendae: quid Judicis animus accipere possit statim dictum : quo paulatim deducendus. Singulis , an universis opponenda Refutatio. Reservandi Peroratisni; an per totam orationem diffundendi Affectus. De Jure prius, an de aequitate dicendum : an anteacta Crimina:
an de quibus Judicium est , prius objicere , Vel diluere,
conveniat. Si multiplices Caussae erunt, qui ordo faciendus : quae Testimonia Tabulaeve cujusque Generis in actione recitandae: quae reservandae. Haec est velut Imperat ria virtus copias suas partientis ad casus praeliorum; retinentis partes propter castella tuenda , custodiendasve urbes , petendos commeatus , Obsidenda itinera; mari denique ac terra dividentis. Sed haec in Oratione praestat omnia, cui affuerint natura , doctrina, studium. Quare nemo exspectet, ut alieno tantum labore sit disertus. Vigilandum ducat, iterum enitendum, pallendum : est facienda sua cuique vis , usus , sua ratio : non respiciendum ad haec; sed in promptu habenda : nec tanquam tradita , sed tanquam innata. Nam viam demonstrare
velociter Ars potest , si qua est : Verum Ars satis praestat , si copias Eloquentiae ponit in medio. Nostrum est uti eis scire. Reliqua partium est demum Dispositio. Et
in his ipsis primus aliquis sensus, di secundus, & ter
80쪽
ilus: qui non modo , ut sint ordine collocati, elaborandum est 3 sed ut inter se vincti, atque Ita cohaerentes , ne commissura pelluceat: corpus sit, non membra. Quod ita continget, si & quid in quaque re conveniat, viderimus 3 ut verba verbis applicemuS, non pugnantia, sed quae se invicem complectantur. Ita res diversae distantibus ex locis quasi invicem ignotae non collidentur: sed aliqua societate cum prioribus ac sequentibus se copuisla tenebunt: ac videbitur non solum composita oratio; sed etiam continua. De Elaeutione. Cap. XXVI.
INter quinque Artis Rhetoricae Partes difficilimam esse
Elocutionem inter omnes Oratores convenit. I Unde & apud Ciceronem Antonius ait, se vidisse multos disertos 3 eloquentem vero neminem. Disertis satis putat dicere , quae oporteat; ornate autem dicere proprium esse eloquentissimi. Quae virtus , si usque ad eum in nullo reperta est , ac ne in ipso quidem , aut L. Crasso; ceriatum est, & in his, & in prioribus eam desideratam: quia difficillima fuit. Et M.Tullius Inυentionem quidem ac Di positionem prudentis hominis esse putat ; Eloquentiam, Oratoris: ideoque praecipue circa praecepta hujus partis elaboravit. Quod eum merito fecisse etiam ipso rei, de qua loquimur, nomine palam declaratur. Eloqui enim, hoc est , omnia quae mente conceperis, Promere atque ad audientes perferre , sine quo supervacua sunt priora, & similia gladio condito, atque intra vaginam suam haerenti. Hoc itaque maxime docetur : hoc nullus nisi Arte assequi potest. Huc studium adhibendum. Hoc exercitatio petit; hoc , imitatio: hic omnis aetas consumiture hoc maxime Orator Oratore praestantior : hoc Genera ipsa dicendi alia aliis potiora: ut appareat, in hoc &vitium , & virtutem esse dicendi. Non ideo tamen sola