장음표시 사용
81쪽
6o ANT. NEBRISS. ARS RHETORICA.
gentia , quodam inani circa voces studio senescunt: id, que faciunt gratia decoris, quod est in dicendo mea quidem opinione pulcherrimum : sed cum sequitur; non cum
affectatur. Sed opus est studio praecedente , ca) & acquisita facultate , & quasi reposita. Namque ista quaerendi, judicandi, comparandi anxietas , dum discimus , adlati 'benda est 3 non cum dicimus. Alioqui, sicut qui patrimonium non pararunt, sub diem quaerunt , ita in or tione , qui non satis laborarunt, si praeparata vis dicendi non fuerit , erunt inofficiosi. Sunt tamen qui etiam cum optima sitnt reperta , quaerunt aliquid , quod sit magis antiquum , remotum , inopinarum 3 nec intelligunt jacere sensus in Oratione , In qua verba laudantur. Sit igitur cura Elocutionis quam maxima , dum sciamus tamen, nihil verborum caussa esse faciendum , cum verba ipsa rerum gratia sint reperta : quorum ea sunt maxime probabilia , quae sensum animi nostri optime promunt: atque in animis Auditorum, quod nos volumus , efficiunt.
Igitur 3 quam Graeci Phrasin vocant, Latine dicimus Elaeutionem. Eam spectamus in verbis , aut singulis, aut conjunctis. In singulis intuendum est, ut sint Latina , perspicua, ornata, & ad id , quod efficere volumus,
accommodata. In conjunctis , ut emendata , ut collocata , ut figurata. Sed ea quae de ratione Latine atque emendate loquendi fuerunt dicenda , a Grammaticis commodissime pertractantur. Verum illic tantum , ne vitiosa sint, praecipitur : hic non alienum est admonere, ut sint quam minime peregrina , & externa. Multos enim , quihus loquendi ratio non desit, invenias, quos curiose potius loqui dixeris, quam Latine: quomodo & illa Attica anus Theophrastum hominem alioqui disertissimum, annotata unius affectatione Verbi, Hospitem dixit: nec alio se id deprehendiisse interrogata respondit, quam quod nimium Attice loqueretur. Et in T. Livio, mirae lacu
diae viro, putat inesse Pollio Asinius quandam PataOi-
α Quinct. Instit. orat. Lib. s. In Prossim.
82쪽
DE ELOCUTIONE. CAP. XXVI. 6 Initaram. Quare, si fieri potest, & verba omnia, & vox, hujus alumnu urbis olere debent: ut oratio plane Romana videatur ; non clVitate donata.
Perspicuitas in verbis praecipuam habet proprietatem : sed proprietas ipsa non simpliciter accipitur. Primus enim intellectus est, sua cujusque rei appellatio, qua non semper utimur. Nam & obscoena vitabimus, &sordida, & humilia. Non tamen quidquid non erit proprium , improprii vitio laborabit : quia multa sunt Gret ce, & Latine non denominata: unde abusio , quae taebrem dicitur , & translatio, quae Metaphora, est necessaria. Quare proprietas non ad nomen , sed ad vim significandi resertur. Alio modo dicitur proprium inter Plura , quae sunt ejusdem nominis , unde caetera dicta sunt : ut mortex , qui de aqua proprie dicitur: de aliis
rebus, per Transsationem. Tertius modus est huic diversus: cum res communis pluribus , in uno aliquo habet nomen eximium , ut Carmen funebre , proprie Nania. Item quod commune est& aliis nomen , intellectu alicui rei peculiariter tribuitur : ut Urbs pro Roma. Sed ne in his quidem virtus Or
toris inspicitur. Alio modo dicitor Proprium , quo nihil inveniri potest significantius: ut quod deductum carmene dixit Virgilius. At obscuritas sit in verbis ab usa remotis, de qui s
-. Et ni quae terris femota, fui ue Temporibus defuncta υidet, fasilit, ct odit.
Sic fautor veterum , ut Tabulas peccare vetantey, Quas bis quinque viri sanxerunt, foedera regum Vel Gabiis , vel eum rigidis aequata Sabinis, Pont eum libros , annosa volumina ratum, Dictitet Albano Musas in monte locutas.
Et paulo post. Jam Saliare Numa carmen qui Iaudat, ct illud Quod mecum ignorat, solus vuls scire videri. Hinc
Quinct. Instia. Orat. lib. 8. sap. I.
83쪽
62 ANT. NEBRIss. ARS RHETORICA.
Hinc enim aliqui famam eruditionis affectant , ut quaedam soli scire videantur. Plus tamen est obscuritatis in contextu & continuatione sermonis: & id quidem pluribus modis. Quare nec sit longus, nec in hyperbaton solutus , nec longis interjectionibus impeditus. Vitanda est imprimis Ambiguitas. Sit ordo rectus: non in longum dialata Conclusio. Nihil nec desit; neque supenuat: ita se mo , & doctis probabilis , & planus imperitis erit. Sed vis Oratoris omnis in augendo , minuendoque consistat. Utrique parti totidem modi, ex quibus praecipuos alti
De Amplificatione , ct Sententia. Cap. XXVII. PRima est i amplificandi, vel minuendi species In
ipso rei nomine : ut cum eum qui sit easus , occi-fum ; eum qui sit improbus, Iatronem: contraque eum, qui
pulsavit , attigisse; qui ou eravit, laessse , dicimus.
Quatuor modis constat Amplificatio , Incremento, Comparatione , Ratioeinatione, Congerie. Incrementum est Potentissimum , cum magna videntur , etiam quae inferiora sunt, ut Cicero. Facinus es vineire ciυem Romanum ; scelus , verberare ; prope partesdium, necare : quid
dicam, in erveem tolleret Fit & aliter supra summum ad. jectio: ut apud Virgilium de Lauso:-Quo pulchrior alter Non fuit, exemto Laurentis corpore Turni. Summum enim est , quo pulchrior alter non fuit. HuIedeinde aliquid suprapositum est. Est & alius modus, ad quem non per gradus Itur: sed quo nihil est majus : ut, Matrem tuam occidisi. Quid dicam amplfus ' Matrem tuam oeeidisi. Nam & hoc augendi genus est , tantum aliquid efficere, ut non possit augeri. Crescit Oratio minus aperte ; sed nescio an hoc iplo efficacius, cum citra distinctionem in contextu , &cur tu , aliquid priore majus insequitur: ut de vomitu in Antonium Cicero. In eoetu ver3 Populi Romani, negotium publicum gerens 'Magister equitum. Singula enim in-
I Quinct. Instit. Orat. Iab. 8. cap. q. Imtis.
84쪽
DE AMPLIFICATIONE, ET SENTENTIA. CAP. xXvlI. 63
crementum habent. Verum , ut haec Amplificatio in superiora tendit; ita, quae fit per Comparationem , Incrementum ex Inferioribus petit. Augendo enim quod est infra , necesse est , ut extollatur quod supra positum est: ut idem Cicero ibidem. Si hoe tibi inter caenam ct in illis immanibus poeulis tuis accidisset; quis non turpe duee- νειὶ In coetu vero Populi Romani , & quae sequuntur. Per Ratiocinationem fit Ampli alio , cum , ut aliud crescat, aliud augetur: ut, cum Hectoris sortitudo la datur ut Achillis crescat; & Hannibalis , ut Scipionis. Per Congeriem quoque Verborum ac Sententiarum Idem significantium fit Amplificatio : nam etiamsi non per gradus ascendant; tamen velut acervo quodam allevantur : ut Cicero. Quid enim tuus ille , Tubero , disrictus in aete Pharsalica gladius agebat ἐ Cujus latus ille muero petebat Qui sensus erat armorum tuorum ' Quae tua mens t
bas i Eadem est fere ratio minuendi: nam totidem sunt descendentibus , quot ascendentibuS gradus. Sententia uno modo accipitur pro eo quod animo sentimus: alio modo, pro decrero: ut cum a Judice fertur Sententia. Sed impraesentiarum Sententia est
Oratio sumpta de vita : ab quae, aut quid sis, aut quid
esse oporteat in vita, breviter offendit. Sed consuetudo jam tenuit, 3 ut mente concepta , Sensus vocaremus; lumina autem praecipueque in clausulis posita, Sententias: quae minus crebra apud antiquos , nostris temporibus modo carent. Est igitur Sententia vox universalis: quae etiam citra Caussae complexum possit esse laudabi-
Iis : ut, Nibu es tam populare, quam bonitas. Quae simplex est : aut ratione subjecta : ut, Nam in omni certamine qui opulentior est , etiamsi , acc*it iniuriam ; tamen quia plus potes , facere videtur. Nonnumquam duplex est : ut , Obsequium amicos , veritas odium parit. Illud notabile ex diversis : ut, Mors misera non es: aditus ad
io Cornificius Rhetor. Lib. q. cap. ITu 3ὶ intinct. instit. Orat. I ib. 8. cap. I.
85쪽
6 ANT. NEBRISI. ARI RHETORICA.n ortem miser es. Tam deos avaro quod habet, quam quod non babet. Sed majorem vim accipiunt ex mutatione figura: : ut, Usque adeone mori miserum es t Acrius enim hoc est , quam , Per se mors misera non es. Et Translatione a communi ad proprium. Nam cum sit rectum,
Nocere facile es ; prodesse , dis iis 3 vehementius apud Ovidium Medea dicit, Servare potui : perdere an possim, rogas' Vertit ad Personam Cicero: NibiI habet , Caesor,
nec fortuna tua maius, quam ut possis: nec natura melius, quam ut velis servare quamplurimos. Ita quae erant rerum propria , fecit hominis. In hoe Genere custodiendum est, ne crebrae sint , ne palam falsae; ne passim a quocunque dicantur. Magis enim decent eos in quibus est auctoritas , ut rei pondus etiam Persona confirmet. Ego vero 'haec lumina orationis , velut oculos quosdam eloquentiae esse credo. Sed neque oculos esse toto corpore velim , ne caetera membra suum officium perdant.
Restabat hoc in loco aliquid de Tropis, & Figuris:
sed quia haec Pars apud Grammaticos etiam Protrita est , omittimus. Nunc ad caeteras Rhetoricae Partes trania grediamur.
MEmoriam quidam naturae modo esse munus existia maverunt ; I estque in ea non dubie plurimum; sed , ipsa excolendo, sicut alia omnia, augetur : & totus, de quo diximus adhuc , inanis est labor, nisi caeterae partes hoc veluti spiritu contineantur. Nam & omnis Duciplina Memoria constat: frustraque docemur, si quidquid audimus, praeterfluat: & exemplorum, legum , responsorum , dictorum , beneque factorum velut quasdam copias, quibus abundare , quasque in promptu semper habere debet orator, eadem illa vis repraesentat. Neque immerito Thesaurus hic Eloquentiae dicitur. Sed non firme tantum continere; verum etiam cito percipere multa acturos oportet. Nec quae scripseris modo , iterata lectione complecti; sed in cogitatis quoque rerum ac
86쪽
verborum contextum sequi: & quae sint ab adversa pat- te dicta , meminisse , nec utique eo , quo dicta sunt, ordine refutare; sed opportunis Locis ponere. Qii id i Fxtemporalis Oratio non alio mihi videtur mentis vigore constare. Nam dum alia dicimus 3 quae dicturi sumus, intuenda sunt. Ita cum semper cogitatio ultra id , quod est, longius quaerit; quidquid interim repetit , quodammodo apud Memoriam deponit : quod illa quasi media
quaedam manus, acceptum ab Inυentione tradit Elocutioni.
Non arbitror autem mihi in hoc immorandum , quid sit quod Memoriam faciat. Quamquam plerique imprimi
quaedam vestigia nostro animo , quae Velut in ceriS anulorum signa, serventur, existimant. Neque ero tam credulus , ut quassi habitu tardiorem, firmioremque Memoriam fieri putem. Ejus autem , quod ad animum pertinet , magis admirere naturam , subito res vetustas tanto ex intervallo repetitas reddere se , & offerre : nee tantum requirentibus; sed etiam sponte interim : nec vigilantibus ; sed etiam quiete compositis magis : eoque illa quoque animalia , quae carere intellectu Videmus,
meminerunt, & agnoscunt : & quamlibet Iongo itinere deducta, ad assuetas sibi sedes revertuntur. Quid i Non
haec varietas mira est, excidere proxima, Vetera inhaereret hesternorum immemores, acta pueritiae recordari
Quid i quod quaedam , requisita se occultant I & eadem
forte succurrunti Nec manet semper Memoria i sed i ali quando etiam redit. Nesciretur tamen quanta vis esset ejus, quanta divinitas, nisi in hoc lumen orandi vim extulisset. Non enim rerum modo ; sed etiam verborum oriadinem praestat. Nec ea pauca coutexit; sed durat prope in infinitum : & in longissimis actionibus prius audiendi patientia, quam memoriae fides deficit. Quod &ipsum argumento est, subesse Artem aliquam, juvarique ratione Naturam 3 cum idem docti facere ; illud indocti& inexercitati non possimus. Quamquam invenio apud Platonem , obstare Memoriae usum literarum : videlicet quod illa , quae scriptis reposuimus, Velut custodire de.
87쪽
66 ANT. NEBRISs. ARS RHETORICA.sinimus: & ipsa securitate dimittimus. Nec dubium est, quin plurimum in hac parte Valeat Mentis intentio : &velut acies luminum a prospectu rerum quas intuetur, non
aversa. Unde accidit, ut quae per plures dies scribimus ediscendi caussa, cogitatione ipsa contineat. Artem autem Memoriae primus ostendisse dicitur Simonides, cujus vulgata fabula est : cum Pugili coronato carmen , quale componi victoribus solet, mercede pacta scripsisset; abnegatam ei pecuniae partem , quod de more Poetis fie-quentissimo digressus, in laudes Castoris, & Pollucis exie. rat : quapropter partem ab iis petere, quorum facta celebrasset, jubebatur: & persolVerunt, ut traditum est. Nam cum esset grande convivium in honorem ejusdem victoriae; atque adhibitus ei coenae Simonides, nuncio est excitus, quod eum duo juvenes equis advecti desiderare majorem In modum dicebantur: & illos quidem non invenit: fuisse tamen gratos erga se exitu comperit. Nam vix eo limen egresso , triclinium illud supra convivas
corruit: atque ita contudit, ut non ora modo oppressorum , sed membra etiam omnia requirentes ad sepulturam propinqui nulla nota possent discernere. Tum Simonides dicitur memor ordinis, quo quisque discu-huerat, corpora suis reddidisse. Ex hoc Simonidis facto notatum videtur, juvari Memoriam signatis animo sedibus : idque credet suo quisque experimento. Nam cum in loca aliqua post tempus reversi sumus, non ipsa agnoscimus tantum; sed etiam quae in iis fecerimus, reminiscimur : personaeque subeunt: nonnunquam tacitae quoque cogitationes in mentem revertuntur. Nata est igiatur , ut in plerisque, Ars, ab experimento. Igitur Memoria a utrum habeat quiddam Artificii, an omnis a Natura proficiscatur, aliud dicendi tempus magis idoneum
dabitur. Nunc perinde atque constet in hac re multum valere Artem, & Praeceptionem 3 ita de ea re loquemur. Placet enim nobis esse Artificium memoriae : quare placeat, alias ostendemus: in praesentia cujusmodi sit ea, aperiemus.
88쪽
Sunt igitur duae Memoriae: una Naturalis; altera, Aristificiosa. Naturalis est ea , quae nostris animis insita est;& simul cum cogitatione nata. Artisiciosa est ea, quam confirmat inductio quaedam & ratio praeceptionis. Sed quia in caeteris rebus ingenii bonitas imitatur saepe doctrinam 3 Ars porro Naturae commoda confirmat, & auia get , ita fit in hac re, ut nonnunquam Naturalis Μ moria , si cui data est egregia, similis sit huic Artificio se . Porro haec Artificiola , Naturae commoda retinet, &lificat ratione doctrinae. Quapropter & Naturalis M moria praeceptione confirmanda est, ut sit egregia : &haec, quae doctrina datur, indiget ingenii: nec hoc magis , aut minus, in hac re, quam in caeteris Artibus fit: ut ingenio doctrina; praeceptione Natura nitescat. Quare& illis , qui natura memores sunt, utilis haec erit instututio : quod tute paulo post poteris intelligere. Quod si illi freti suo ingenio , nostra praeceptione non indigerent; tamen justa caussa daretur, quare iis , qui minus ingenii habent, adjumento velimus esse. Nunc de Artificiosa Memoria loquemur.
Constat igitur Artificiosa Memoria 3 ex Loeis, &Imaginibus. Locos appellamus eos, qui breviter , perfecte, insignite , aut natura, aut manu, sunt absoluti, ut eos facile naturali Memoria comprehendere , & amplecti queamus: ut aedes, intercolumnium , angulum , fornicem , & alia, quae his similia sunt. Imagines sunt formae quaedam , & notae, & simulacra ejus rei , quam meminisse volumus: quod genus equi, leones, aquilae, qu rum memoriam si Volemus habere , Imagines eorum ce tis In Locis collocare nos oportebit. Nunc cujusmodi Locos invenire, & quo pacto reperire; & in Locis imagines constituere oporteat; ostendemus. Quemadmodum igitur qui literas sciunt, possunt Id quod dictatum est, scribere , & recitare quod i cripserunt; ita qui Artem Memoriae didicerunt, possunt quae audierunt , in Locis collocare : & ex his memoriter pronun-Ia clare. 3 cornifie. Lib. I. Rhetor. cap. 16.
89쪽
68 ANT. NEBRISS. ARS RHETORICA.ciare. Loci enim , cerae , aut chartae, sim inimi sunt; Imagines , litteris; Dispositio, & collocatio imaginum, scrip
turae 3 Pronuntiatio , lectioni. Oportet igitur, si1 volumus, multa meminita, multos nobis Locos comparare : ut in multis Locis multas Imagines collocare postimus. Item putamus oportere, ex ordine hos Locos habere, ne quando perturbatione ordinis impediamur 3 quo citius quoqio quoque Loco libebit, vel a superiore , vel ab inferiore, vel a media parte Imagines sequi ut ea, quae mandata Locis erunt, edere, & proferre possimus. Nam, ut, si in ordine stantes notos complures viderimus, nihil nostra intersit, utrum a summo , an ab imo, an ab medio, nomina eorum dicere incipiamus; item in Locis ex ordine collocatis inveniet, ut ita quamlibet partem quoto quoque Loco libebit, imaginibus commoniti, dicere possimus id , quod Locis mandaverimus. Quare placet & ex ordine Locos comparare ; & Locos, quos assumpserimus, egregie commodi terque notare oporrebit ut perpetuo nobis haerere possint. Nam Imagines, sicut litterae, delentur, ubi nihil illis utimur : Loeι, tanquam
cera, remanere debent. Et, ne forte in numero Locorum falli possimus, quintum quenque Locum placet no tari: quod genus, si in quinto Loco manum auream collocemus; & si in decimo aliquem notum, cui praenomen sit Decimo; deinde facile erit quinto quoque Loco similes notas collocare. Item commodius est in derelicta , quam in celebri regione Locos comparare : prointerea quod frequentia, & obambulatio hominum conturbat , & infirmat imaginum notas ; solitudo conservat integras simulacrorum liguras. Praeterea dissimiles foriama atque natura Loci comparandi sunt , ut distincte interlucere possint. Nam si quis multa intercolumnia sumpserit, conturbabitur similitudine Locorum: & ignorabit quid in quoquo Loco collocarit. Et magnitudine modica , & mediocres Locos habere oportet. Nam & praeter modum ampli vagas Imagines reddunt; & nimis an.
gusti saepe non videntur posse capere Imaginum colloca-
90쪽
tionem. Tum nec nimis illustres, nec vehementer obscuros Locos haberi oportet , ne aut obcaecentur tenebris Imagines 3 aut splendore praefulgeant. Intervalla Locorum mediocria esse oportet, fere paulo plus, aut minus, Pedum tricenum. Nam ut aspectus , ita cogitatio minus valer, sive nimis procul removeris , sive Vehementer
Prope admoveris id , quod oportet videri. Sed quam quam facile est ei, qui paulai plura exploraverit, quamvis multos, & idoneos Locos comparare; tamen si quis ad Ista satis idoneos invenire se non putabit ; ipse sibi constituat quam volet multos , licebit. Cogitatio enim quam-Vis regionem potest amplecti ; & in ea situm Loci cujusdam ad suum arbitrium fabricari, & architectari.
Quare licebit, si hac prompta copia contenti non erimus , nosmetipsos cogitatione nostra regionem constituere, & idoneorum Locorum commodissimam distinctionem comparare. De Locis satis dictum est. Nunc ad Imaginum rationem transeamus. Quoniam ergo rerum similes Imagines esse oportet; ex omnibus verbis nosmet notas nobis similitudines eligere debemus. Duplices igitur Similitudines esse de bent : unae rerum ; alterae verborum. Rerum Similitudes exprimuntur , cum summatim ipsorum negotiorum Imagines comparamus. Verborum Similitudines constituun-Tur, cum uniuscujusque nominis, & vocabuli memoria Imagine notatur. Rei totius memoriam saepe una nota,& Imagine simplici comprehendemus hoc modo : ut , si Accusator dixerit, Ab reo hominem veneno necatum : &haereditatis caussa factum argaerit: Et ejus rei multos dixerit testes, conscios esse : si hoc primum , ut ad defendendum nobis expeditum sit, meminisse volemus p in primo Loco rei totius Imaginem conformabimus: aegrotum in lecto cubantem faciemus ipsum illum , de quo agetur si formam ejus detinebimus. Si eum non cognoverimus , aliquem aegrotum non de minimo loco sumemus , ut cito in mentem Venire possit: & Reum ad lectum ejus adstituemus , dextra poculum, sinistra Labulass