장음표시 사용
91쪽
las; Medico testiculos arterinos Anente. Hoc modo, &testium , & haereditatis, & vencno necati Memoriam hbere poterimus. Item deinceps caetera omnia ex Orcin Locis ponemus. Et quotiescui que rem meminisse , lemus i sic formarum dispcilitione ec Imaginum diligen
notatione utemur , ut facile ea quae VolemuS, mem ria consequamur.
Cum verborum similitudines Imaginibus exprimere volemus, plus negotii sumemus; & magis ingenium nostrum exercebimus. Id nos hoc modo facere oportebit. Jam domi ultionem Reges Atridae parant. In Loco constituere oportet manus aci coelum tollentem Domitium, cum
a Regibus Maresis loris caedebatur. Hoc erit, Jam domι ultionem Reges. In altero loco AElopum & Cimbrum subornare , & Iphigeniam Vagantem : hoc erit, Atrida parant. Hoc modo omnia verba erunt expiessa.
Sed haec Imaginum conformatio tum valet, si naturalem Memoriam exsuscitaverimus ab hac notatione, ut versu posito ipsi nobiscum primum transeamus his aut ter eum versum : deinde cum Imaginibus vel ha exprimamus. Hoc modo Naturae suppeditabitur doctrina. Nam utraque altera separata minus erit firma : ita tamen ut
multo plus in doctrina, atque Arte praesidii sit : quod
docere non gravaremur , ni metueremuS , ne cum ab instituto nostro recessissemus, minus commode servare
tur haec dilucida brevitas praeceptionis. Nunc quoniam solet accidere, ut Imagines partim firmae, & ad monendum idoneae sint; partim , imbecil-Ies , & infirmae , quae vix Memoriam possint excitare; qua de caussa utrumque fiat, considerandum est , ut cognita caussa , quas vitemus, dc quas sequamur Imagines, scire possimus. Docet igitur nos ipsa Natura, quid oporteat fieri. Nam si quas res in Vita videmus parvas, usi. tatas, quotidianas, eas meminisse non solemus; propterea quod nulla nisi nova aut admirabili re commovetur animus : at si quid videmus, aut audimus egregie turpe, aut honestum, inusitatum, magnum, incredibile , ridi
92쪽
DE MEMORIA. CAP. XXVIII. TIculum s id diu meminisse consti evimus. Itemque , quas IeS ante ora videmus , aut audimus , oblivismur plerumque : quae acciderunt in pueritia , meminimus Optime saepe. Nec hoc alia de caussa potest accidere , nisi quod usitatae res facile e Memoria labuntur insignes, & novae, diutius in animo manent. Solis exortus , cursuS, OccasuS, nemo admiratur, propterea quia quotidie fiunt. At eclypsim Solis miramur , quia raro accidit: & Solis eclypsim magis miramur quam Lunae, quoniam hae crebriores sunt. Docet ergo nos Natura vulgari & usitata re non excitari: novitate vero & insigni quodam negotio com-
Imitetur igitur Ars Naturam , & quod ea desiderat, inveniet; si quod ostendit, sequatur. Nihil est enim,
quod aut Natura extremum invenerit; aut doctrina, primum : quia rerum principia ab ingenio profecta sunt; &exitus disciplina comparantur. Imagines igitur noS in eo genere constituere oportebit, quod genus in memoria diutissime possit remanere. Id accidet, si quam maxime notas similitudines constituemus : si non mutaS, nec vaga S, sed aliquid notum agentes Imagines ponemus : si egregiam pulchritudinem, aut unicam turpitudinem eis attribuemus : si aliqua re exornabimus : ut si corona, aut veste purpurea , quo notior nobis sit similitudo : aut si aliquam rem deformabimus: ut, si cruentam, aut coeno oblitam , aut rubrica delibutam inducamus , quo magis insignita sit forma : aut si ridiculas res aliquas Imagini-hus attribuemus. Nam ea res quoque faciet, ut facilius meminisse possimus. Nam quas res veras facile meminimus , easdem fictas, & diligenter notatas meminisse non
est difficile. Sed illud facere oportebit, ut identidem primos quosque Locos Imaginum renovandarum caussa celeriter ani. mo percurramus. Scio plerosque Graecos, qui de Memoria scripserunt, fecisse, ut multorum verborum Imagines conscriberent , ut qui eas discere vellent, paratas haberent : ne quid in quaerendo operae consumerent: quorum
93쪽
72 ANT. NEBRISI. ARS RHETORICA.rahionem aliquot de caussis improbamus. Primum quod in verborum innumerabilium multitudine ridiculum sit mille verborum Imagines comparare. Quantulum enim poterunt hae valere, cum ex infinita verborum copia modo unum , modo aliud nos verbum meminime oportebit Deinde cur volumus ab industria quemquam remoVere, ut ne quid Ipse quaerat, cum nos illi omnia parata qua sitaque tradamus Praeterea similitudine alia alius magis commovetur. Nam, ut saepe formam si quam similem cuipiam dixerimus esse , non omnes habemus assensores, quod
Mii videtur aliud; ita. fit in Imaginibus, ut quae nobis diligenter notata sit, ea parum videatur insignis aliis. Quare sibi qu mque commodo suci convenit Imagines
comparare. Postremo praeceptoris est docere quemadmodum quaeri quidque conveniat: & unum aliquod , aut alterum ; non omnia , quae ejuS generis erunt, exempli caussa subjicere , quo res elle possit dilucilior. Ut cum de Prooemiis quae tendis disputamus , rationem damus quaerendi ue non mille Prooemiorum Genera conscribimus: ita arbitramur de Imaginibus fieri convenire. Nunc, ne forte Verborum memoriam , aut nimis difficilem , aut parum utilem arbitreris , & ipsarum memoria rerum contentus
sis; quod & utiliores sint, & plus habeant facilitatis,
admonendus es, quare verborum memoriam non im Probemus. Nam putamus oportere eos , qui velint res
faciliores sine labore & molestia facile meminisse , in
rebus difficilioribus esse ante exercitatos. Nec nos hanc Verborum memoriam inducimus ut verius meminisse possimus; sed ut hac exercitatione litam rerum memoriam,
quae pertinet ad utilitatem , confirmemus; ut ab hac di ficili consuetudine sine labore ad illam facilitatem transire possimus. Sed cum in omni disciplina infirma est Artis praeceptio sine summa assiduitate exercitationis ; tum vero in Memoriis minimum valet doctrina, nisi industria , studio labore, diligentia comprobetur. Quampluari mos Locos ut habeas, quam maxime ad praecepta accommodatos, curare debebis. In Imaginibus collocan
94쪽
. ' DE MEMORIA: CAp XXvIII. ' Ndis exerceri quotidie conveniet: non enim sicut a caeteris studiis abducimur nonnunquam occupatione; ita ab haere nos potest caussa deducere aliqua. Nunquam est enim quin aliquid Memoriae tradere velimus: & tum maxμ me , cum aliquo majore officio detinemur. Quare cum
sit utile facile meminisse; non te fallit quod tantopere utile sit, quanto labore sit appetendum : quod poteris
existimare utilitate cognita. Pluribus Verbis ad eam te hortari non est sententia , ne aut tu nostro , aut nos tuo
studio difficere , aut minus quam res postulat , dixisset
videamur. De Pro notatione. Cap. XXIX.
ΡRonsectatio a plerisque Actio dicitur: i sed prius
nomen a Voces sequens a Gesta videtur accipere. Namque Actionem Cicero alias quos Sermonem I alias, Eloquentiam quandam corporis dicit. Idem tamen duas ejus Partes facit : quae sunt eadem Pronunciationis, morem, atque Motum. Q 1apropter utraque appellatione indisserenter uti licet. Habet autem res ipsa miram quandam in Orationibus vim ac potestatem. Neque enim tam refert qualia sint, quae intra nos. metipsos composuimus; quam quo modo eΕrantur: nam ita quisque, ut audit, movetur. 'Quare neque probatio ulla , quae modo venit ab Oratore tam firma' est , ut non perdat vires suas, nisi adluvetur asseveratione dicentis. Affectas omnes languescant necesse est , nisi voce, vultu , totius prope habitu corporis inardescant. Nam cum haec omnia fecerimus, felices, si tamen nostrum illum ignem Judex conceperit, nedum eum supini securique moveamus ; ac non & ipse nostra oscitatione solvatur. Do cumento sunt vel scaenici Actores, qui & optimis poetatum tantum adjiciunt gratiae, ut nos infinite magis eadem illa audita, quam lecta , delectent: & vilissimis etiam quibusdam impetrent aures, ut, quibus nullus est in Bibliothecis locus, sit etiam frequens in Theatris.
Ruod si in rebus, quas fictas esse scimus, & inanes, tan . K tum
95쪽
74 ANT. NEBRIIS. ARS RHETORICA. tum Pronuneiatio potest , ut iram, lachrymas, solicItudinem afferat s quanto plus valeat necesse est , ubi &credimus Equidem vel mediocrem orationem commendatam viribus Actionis affirmaverim plus habituram esse momenti, quam optimam eadem illa destitutam. Siquidem & Demosthenes quid esset in toto genere dicendi summum interrogatus, Pronunciationi palmam dedit: eidemque secundum, ac tertium locum : donec ab eo quaeli desineret, ut eam Videri posset non praecipuam; sed
Sunt Igitur in primis Oratori futuro procul orIs vitia removenda: a ut expressa sint verba: ut suis quaeque literae
sonis enuncientur. Quarundam enim vel exilitate, vel pinguetudine nimia laboramus: qnasdam velut acriores parum efficimus 3 & aliis non dissimilibus, sed quasi hebetioribus permutamus. Quippe Rho literae, qua Demosthenes quoque laboravit, Lambda succedit : quarum vis est apud nos quoque : & cum C. ac similiter G. non valuerunt , in T. ac D. molliuntur. Ne in puero quidem illas circa S. literam delicias hic magister feret: nec verisba in faucibus patietur audiri: nec oris inanitate resonare: nec, quod minime sermoni puro conveniat, simplicem vocis naturam pIeniore quodam sono circumliniare , quod Graeci Ca vepl menon dicunt. Sic appellatur cantus tibiarum , quae praeclusis, quibuS clarescunt foraminibus , recto . modo exitu graviorem spiritum reddunt. Curabit etiam , ne extrema: syllabae intercidant, ut par sibi sermo sit: ut quoties exclamandum erit, laterum conatus sit ille, non capitis , ut gestus ad vocem 3 vultus ad gestum accommodetur. Observandum erit etiam, ut tecta sit facies dicentis, ne labra distorqueantur , ne immodicus hiatus rictum distendat, ne supinus vultus, ne dejecti in terram oculi, ne inclinata utrolibet cervix. Nam fions pluribus generibus peccat. Vidi multos, quorum superciIia ad ungulos vocis conatus allevarentur; aliorum, constricta , aliorum etiam , dissidentia 3 cum ab
96쪽
DE PRONUNCIATIONE. CAP. XXIX. 73 tero In verticem tenderent ue altero pene oculus Ipse premeretur. Infinitum autem in his quoque rebus momentum
est: & nihil potest placere , quod non decet.
Debet etiam docere Comoedus , quomodo narraR-dum 3 qua sit auctoritate suadendum; qua concitatione
consurgat ira 3 qui flexus deceat miserationem. Quod ita optime faciet, si certos ex Comoediis elegerit Locos, &ad hoc maxime idoneos, id est , Actionibus similes. Iidem
autem ad pronunciandum non modo utilissimi; verum ad augendam quoque eloquentiam maxime accommodatierunt. Et haec, dum infirma aetas majora non capiet: ceteterum cum legere Orationes oportebit; cum Virtutes earum jam sentiet; tum mihi diligens aliquis ac peritus assistat: neque solum lectione formet; verum etiam ediscere electa ex his cogat, & ea dicere stantem clare: &quemadmodum agere oportebit; ut protinus pronunciatione Vocem & memoriam exerceat. Nec illos quidem reprehendendos puto , qui paulum etiam palaestricis v,
caverunt. Non de iis loquor , quibus pars vitae in oleo, pars in vino consumitur , qui corporis cura mentem Obruerunt : hos enim abesse ab eo, quem Instituimus, quam longissime velim. Sed nomen est idem iis, a quibus gestus motusque formantur: ut recta sint brachia, ne indoctae rusticaeve manus; ne status indecorus; ne qua in proferendis pedibus inscitia ; ne caput oculique ab alia corporis inclinatione dissideant. Nam nec hoc esse in parte Pronunciationis negaverit quisquam nec ipsam Pro- neiationem ab Oratore secerner : & certe quae facere oporteat, non indignandum est discere , cum praesertim haec Chironomia , quae est, ut nomine ipso declaratur,
Lex gestus, & ab illis temporibus heroicis orta sit, & a summis Graeciae viris, & ab Ipso etiam Socrate probata; a Platone quoque in parte Civilium posita Virtutum : & a Chrysippo in Praeeeptis de Liberorum Edueatione compositis non omissa.
97쪽
s ANT. NEBRIIS. ARI RHETORICA.& Corporis Motum. Figura Vocis es , quae strum quendam possidet habitum ratione & industria comparatum. Fadivitur in tres partes, Magnitudinem , Firmitudinem, Moiatitudinem. Magnitudinem Vocis maxime comparat Natura: nonnihil hanc auget, sed maxime conservat Cura. Firmitudinem Vocis maxime Natura comparat: nonnihil adauget, & maxime conservat execitatio Declamationis. litudinem Vocis, hoc est, ut eam torquere in dicendo pro nostro commodo possimus, maxime faciet exercitatio declamationis. Quapropter de Magnitudine vocis, & Firmitudinis parte , quoniam altera Cura , altera Natura cominparatur, nihil ad nos attinet commonere ; nisi ut ab iis, qui non inscii sunt ejus Artificii, ratio curandae vocis
De ea parte Firmitudinis, quae conservatur ratione Declamationis ; & de Mollitudine Vocis; quae maxime necessaria est Oratori, quoniam ea quoque moderatione Declamationis comparatur, dicendum videtur. Firmam igitur maxime poterimus in dicendo Vocem conservare , si quam maxime sedata & depressa voce Principia dicemus. Nam laeduntur arteriae, si antequam leni voce permulsae sunt, acri clamore compleantur. Etiam intervallis longioribus uti conveniet: recreatur enim vox spiritu : & arteriae, reticendo requiescunt:& continuum clamorem remittere , & ad Sermonem redire oportet pariter. Commutationes enim faciunt, ut nullo genere vocis effuso in omni Voce integri simus. Et acutas vocis exclamationes vitare debemus: ictus enim fit; &vulnerantur arteriae acuta atque attenuata nimis acclamatione : & si quis splendor est vocis, consumitur uno clamore universus : & uno spiritu continenter multa dicere convenit in extrema oratione. Fauces enim calefiunt;& arteriae complentur: & Vox, quae Varie tractata est, redueitur in quendam sonum aequabilem , atque constantem. Saepe rerum naturae gratia quaedam jure debetur, velut accidit in hac re : nam quod diximus ad vocem
98쪽
DE PRONUNCIATIONE. CAP. XXlX. 77servandam prodelse, idem attinet ad Suavitatem pronunciationis, ut quod nostrae voci prosit, idem Voluntate Auditoris probetur. Utile est ad Flamitudinem Vocis sedata vox in Principio. Quid enim insuavius, quam clamor in Exordio caussae Intervalla vocem confirmant: eadem Sententias concinniores divisione reddunt, & Auditori spatium cogitandi relinquunt. Conservat Vocem continui clamoris remissio : & Auditorem quidem maxime delectat varietas, cum sermone animum ejus retianet 3 aut exsuscitar clamore. Acuta exclamatio vocem & fauces vulnerat: eadem
laedit Auditorem : habet enim quiddam illiberale: & ad muliebrem potius vociferationem, quam ad virilem dignitatem in dicendo accommodatum. In extrema oratione Continens Vox remedio est Voci. Quid φ Haec eadem nonne animum vehementissime calefacit Auditoris in totius conclusione caussa: φ Quoniam igitur res eaedem vocis Firmitudini & Pronunciationis Suaυitati prosunt; de utraque re simul erit in praesentia dictum , de Firmitudine , quae visa sunt, di de Suavitate , quae conjuncta fuerunt: caetera suo loco post dicemus. Mollitudo igitur Vocis, quoniam omnis ad Rhetoris praeceptionem pertinet, diligentius nobis consideranda est. Eam dividimus in Sermonem, Contentionem, de Amplisseationem. Sermo est Oratio remissa, & finitima quotidianae L cutioni. Contentio est Oratio acris, & ad confirmandum,& confutandum , accommodata. Ampiscatio est Oratio, quae , aut in iracundiam inducit; aut ad misericordiam trahit Auditoris animum. Sermo dividitur in partes quattuor , Dignitatem , Demonsrationem , Narrationem , D-
Dignitas est oratio cum aliqua gravitate & vocis remissione. Demon vitio est quae docet remissa voce quomodo quid fieri potuerit, aut non Potuerit.
99쪽
78 ANT. NEBRISs. ARI RHETORICA. Narratio est rerum gestarum , aut perinde ut gestarum expositio. Jocatio est Oratio, quae ex aliqua re verisimili risum pudentem & liberalem movere potest. Contentio dividitur in Continuationem , & in Distributionem. Continuatio est Orationis enunciandae acceleratio clamosa. Disributio est in contentione Oratio frequens cum raris & brevibus intervallis acri vociferatione. Ampiseatio dividitur in Cobortationem, & Conqueissionem. Cobortatio est Oratio , quae aliquod peccatum amplificans , Auditorem ad iracundiam adducit. Conquesto est Oratio , quae ineommodorum amplificatione animum Auditoris ad misericordiam perducit. Quoniam igitur Mollitudo vocis in tres partes divisa est;& hae ipsae partes in octo alias partes distributae sunt; harum octo partium , quae cujusque idonea pronunciatio sit, demonstrandum Videtur. Sermo cum est in Dignitate, O plenis faucibus quam sedatissima & depressissima voce uti conveniet: ita tamen, ut ne ab Oratoria consuetudine ad Tragicam transeamus. Cum autem est in Dιmons atione , Voce paululum attenuata , crebris intervallis, & divisionibus, oportet uti, ut ipsa pronunciatione eas res, quas demonstrabimus, inserere , atque interjicere videamur in animis Auditorum. Cum autem Sermo in Narratione est , tum Vocum Uarietate opus est; ut quo quidque pacto gestum sit, ita narrari videatur. Strenue quod volumus ostendere factum, celeriuscule dicemus: at aliud, ociose, retardabimus. Deinde , modo acriter , tum clementer , moeste , hilariter in omnes partes commutabimus, ut Verba, ita pronunciatIonem, si qua inciderint in Narrtione dicta, rogata, responsa, si quae admirationis, de quibus nos narrabimus , dili genter animadvertemus , ut omnium Personarum sensus
100쪽
DE PRONUNCIATIONE. CAP. XXIX. 79' Sin erit Sermo in Ioeatione, leviter tremebunda vocerum parva significatione risus, sine ulla suspicione nimiae cachinnationis leniter oportebit a Sermone serio torquere ad liberalem jocum , vocem. rCum autem contendere oportebit, quoniam id aut per Continuationem , aut per Distributionem , faciendum est , in Continuatione, adaucto mediocriter sono vocis, Verbis continuandis Vocem quoque adaugere oportebit & torquere sonum 3 & celeriter cum clamore Verba conficere ; ut vim volubilem Orationis vociferatio conqsequi possit.
In Diuributione vocem ab imis faucibus Exeumatione quam claristima adhibere oportet: & quantum spatii per singulas exclamationes insumpserimus, tantum in singula intervalla spatii consumere jubemur.
In Amplificationibus cum cohortatione utemur voce attenuatissima, clamore leni, sono aequabili, commutationibus crebris, maxima celeritate. In Conquesione utemur voce depressa, inclinato sono , crebris intervallis, longis spaciis, magnis commutationibus. De Figura Vocis satis dictum est. Nunc de Corporis Motu dicendum videtur. 7
Motus est corporis gestus, & vultus moderatio quaedam , quae pronuncianti convenit 3 & probabiliora reddit ea, quae pronunciantur. Convenit igitur in vultu pudorem & acrimoniam esse ; in Gestu , nec venustatem conspicuam ; nec turpitudinem esse : ne aut histriones, aut operarii videamur. Ad easdem igitur partes, in quas Vox est distributa , Motus quoque Corporis ratio videtur esse accommodanda. Nam, si erit Sermo cum Dignitate, stantes in vestigio, levi dexterae motu loqui oportebit, hilaritate , tristitia , mediocritate vultus ad Sermonis Sententias accommodata.
Sin erit in Demostratione Sermo, paululum Corpus acervicibus demittemus. Nam hoc est a natura datum, ut quam proxime tum vultum, tum manum admoveari