Antonii Gatti philos. et medici Hortucchiensis Tractatus de cometis

발행: 1507년

분량: 246페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

vero a motu,qui per attritionem, partium q. subtiliati

nem,ignem est natura aptus causare;vi 2 .de cael. tex. a. 'dictum est ab A rist. Igitur patet secundum philoseph

rum sententiam, causam effectricem cometarum esse aliquod incendens exhalationem ipsam .Quod sane ince dens erit vel motus velocissimus continentis, superiora, que corporum,atterentium, indeq. ignitione concipientiu :vel erit ipse immediate ignis & ut dicit Ioan.Gra. pars prima exhalationis ignita, accensaque. Hactenus de causa efiiciente cometarum, cum secundum sententiam Astrologorum , tum etiam secundum opinionem 'philosophorum: nunc ad formam descendamus.

D e causa formati cometarum. Cap. III. QVid materia, quidq. causa efiiciens sit cometarii,

satis declaratu suit. quid modo constituedu sit proecausa sermali, examinandum. Pro intelligentia ς δ v d μ' huius determinationis sciendum est, quod forma com y ' tarum potest esse duplex: Vel nimirum substantialis; vel accidentalis. Forma substantialis cometarum aliud quidem non est,quam forma proprie ipsius ignis; non enim dicebat Ioan. Paul. Donat. distinguitur a forma elementi. De serma accidentali cometaru, adhuc duplici. ter possumus loqui de ipsa: na aut intelligimus secundia opinionem Arist. vi secundum positionem aliorum , ut opin. Arist. Plin. ac Mathemat. Si secundum Arist.sententiam voluismus de serma cometarum lovii; inquimus ipsorum BD mam esse suam proprie figuram;quae bifariam potest eGse;vel nimirii rotunda,vel oblonga, rectaque;si est sphae. rica & rotunda figura cometae, dicetur proprie cometa; si vero ad longitudinem verget figura, seu sorma commis,tunc dicetur pogonia,siue barbatus. Vnde colligimus o. Lai. secundum Arist. formam cometarum esse eorum fisu-ibe ram. Μathematici vero,ac Astrologi, quia non tantum modo

102쪽

DE COMETIS. 79

modo figuram considerant in cometis,sed etiam colore, quantitatem alia accidet tiariccirco non unam secerunt cometarum formam, sed plures, & quidem nouem, veluti quando de speciebus cometarum agebantrus visu fuit. Et Plin. dixit formam, ac fi uram cometarum esse dece modis. Alij aute ex Latinis considerates quinque- nariu planetarum numerit,dixeriit formas cometaru esse tantummmodo quinque . Haec breuiter dicta sint deforma cometarum, cum accidentali, tum etiam substan, tiali. Veniamus modo ad finem ipsorum.

De Laus nati Cometarum. LV. IIII.

OVoniam quaecunque a natura generantur,non

casu ac temere gignuntur, sed semper propter aliquem finem producuntur,vtiam 2. Phys lib. perbelle disertissimus Arist.disputauit contra Antiquos Videndum idcirco remanet, quis nam sit finis, propterruem efficiat natura ipsos cometas; atque adeo quae sit natis causa cometarum. Vt hanc rem clarius determinemus,sta tuendum est,circa causam finalem cometa-- Tum tres extitisse opiniones.Vnde fuit aliquoru senten. QP ζ Τμ' tia, qui opinati fuerunt cometas fieri propcer decus,ac ornamentu ipsius uniuersi, & mudi. Alii dixerunt quod Alia opi Cometae gignutura natura, gratia nostri, idest propter nos homines, ut scilicet malu aliquod,quod nobis sorsa impendens,prouisumque est, per eorum apparitionem,

exortumque possimus euitare; & bonum si quod tamesignificant ) valeamus delectabiliter expectare, reci. pereque. Quod sortasse Gulielmus Hyrsaugiensis intelligens,volensque idem innuere, dixit definiens cometa; cometa est ianis iuxta voluntatem creatoris accensus

ad aliquid deurnandum; & Marcus Manil. multo prius isto,etiam loquens de eometis , duobus his carminibus

intrascriptis id quoque forsan intendebat. Seu

103쪽

Alia opi

seu P eus insentioli miseratus in orbem tSigna per effectus , caelique incenda mittit.

Fuit tertia sententia &meo iudicio melior in eorum, qui voluersit cometas produci a natura propter melius esse,ut nimirum malae, quae intra terram retinentur,il cludunturque exhalationes , ex ipsa repurgentur, ac resoluantur. Etenim cum cometae eam sane habeant rationem ad uniuersum,qualem habet apostema ad ipsum animal; fit ur quemadmodum in animali quandoque generantur,excitanturque apostemata ab ipsa prudentinima natura,vt humores, qui in corpore infestates, nox ij-que reperiuntur,eXpurgentur,ac euacuentur, peri ydemque animal ipsum melius se habeat, incolumemque vitiat: ita quoque in uniuersos quod animal magnum fuit figuratum aliquando generantur cometae, ut scilicet terra, quibus maligo is noxijsque scatet calidis, sicci'. exhalationibus, repurgetur; unde melius postmodum se habeat.Qhia ratione videmus etiam lumbricos intra ipsam generari,ut a putridis,& faeculentis materijs liberetur . Nec ab re quide illud natura ipsa praestare videtur,

quippe quae de possibilibus se per illud, quod melius est,

ellicere intendit,ueluti in a. degen.&cor. teX. 39. mania festauit Arist.Quod aute melius sit eiusmodi exhalationes e terra discuti,atque foras educi,quasi in ipsa recluderen turi testimonium, ac signum praebent nobis euides ingentissimae v redines, caloresque,quibus omnia viventia sit pra terram offenduntur;& etia terribiles, magni q. terraemotus , qui exhalationibus in terret visceribus inisterclusis olent excitari,atque erumpere . Caeterum his omnibus recensitis opinionibus possumus nos & propriam adiungere sententiam circa de fine cometarum determinationem; dicentes quod dum loquimur de fine cometae, possumus dupliciter rem intelligere i vel enim loquimur de sine generationis cometae; vel intendimus Diuiti sed by Cooste

104쪽

DE COMETIS. si la

de fine iam generati cometae et si de primo modo, hoc est Q

de fine generationis cometae erit noster sermo; dicimus aliud prosecto non posse existere, quam formam ignis;

propterea quod ut inquit Ioan .Paul. Donat. lib. II. G5 g. contradidi. 27. ad calcem cometae non habent seiunctam causam finalem a causa finali elementorum; quorum quidem elementorum finalis causa est ipsa eorundem serma: haec enim quatenus intenditur in ip- , a generatione a natura, dicitur finis, ceu in I .Phyctex. a. declarauit Arist. At si loquemur de fine iam generati cometae,atque in esse iam producti ,erit secundum propriam sententiam terrae expurgatio a malis calidis, & siccis exhala tionibus, S non decus ut quidam dixerunt ac ornamentum uniuersi ; nec ut alii theologice forsan magis, quam naturaliter loque iates salus humana,nisi forsan secundario,& per accides. Prq-terea pomamus adhuc alterum, determinandi difficultatem circa finem cometae, modum apponere; asserenteS. quod aut intedimus finem cometae ratione naturDeum. Fanis eomeque producentis causaeSaut ratione nostri: si ratione naturae finem cometae intelligamus , ille prosecto ut in- potest. quit etiam Suess.) erit terrae expurgatio a malignis ac

prauis exhalationibus; has enim tantum intendit natura ex terrae uisceribus foras in genertione cometarum producere: at vero si ratione respectuque nostri finem ipsum consideremus , tunc concludimus cometae finem

non esse aliud: nisi malum, eo quod multa sunt mala,ac detrimenta, quae ad ipsum quidem, ut plurimum, immo semper censeo, annectuntur; velut in proprijs locis id nos, Deo fauente, pluribus demonstrabimus. Hactenus de causa finali cometarum, & consequenter de quatuor generibus causarum per se ipsorum cometarum; sequitur nunc agere de causis per accidens eorumdem com

tarum .

105쪽

t , TRACTATUS

te loco , ibi apparent ac generantur ,

' . cometae. Cap. V. ,

ABsolutis causis per se cometarum; deuenienduin

est postmodum ad causas per accides. Sunt autem cometarum causae per accidens duae, locus scilicet,& i sum tempus. Cum enim omnia, quae generantur secun

dum Philosophi dictum in Physan aliquo loco,& aliquo tempore producantur; rationi c5gruum est,ut tota. et absolutam habeamus cometarum generationem,tra

clare etiam de loco, & tempore sed primo agamus de Ioco; secundo de tempore. Vt rem istam breuibus, &Aer in tres aperte definiam, illud initio statuendum est, aerem tres p rtes diui- in partes, seu regiones fuisse diuisum a philosophis. Prima aeris regio est haec inserior, terrae proxima, quae ex Solis radiorum reuerberatione calida est; & in ista generantur vapores, & alia eiusmodi: secunda pars aeris est medium eius interstitium; quq frigidissima est ex radio. tum inflexorum inopia et &in hac generantur sulgura, coruscationes, pluviae, nives, & grandines, hisque alia δε ii, , se si lia. in media,& secunda regio solet aestate frigi gio frigia dior esse, quam hyeme eadem scilicet ratione, qua in dior eii aesta magnis estibus frigidissimi aquarum ex altis puteis hau 3ς ur, stiis sunt, vero calidiores. Obsidetur enim Esta. te maxime ea regio inimico caumate. quo fit ut vires suas intra se cogat, & ex ea , quam Graeci πιπι-Παπιν vocant, fortius roboretur. Ultimo est tertia aeris pars, &est illa superior, quae igni proxima subsistit, ac ob id aestuantissima , & calidissima fit; atque in ista generantur omnes ignitorum imagines, seu ignitae impressiones; ut sy dera discurrentia, trabes, flamnae, saltantes caprae,&. cometae, similesque aliae. Quamobrem diximus nunc quod locus, in quo cometae generantur, est tertia eius modi, di suprema aeris regio calida, & sicca. Verum. I enim Diuitigod by Corale

106쪽

enimuero non uniuersaliter totam dictam tertiam, perioremque aeris regionem putandum est, locum esse generationi cometarum conuenientem;quia ut dicebat Suessὶ non pars illa in serior, & extrema, quae secundae continuatur; sed eminentior tantum, quae concavo elementi ignis contiguatur, est ad generandos cometas di sposita. Quamuis huic opinioni refragetur Ioan . Palil. Donat. dicatque totam, ac integram tertiam regionem esse idoneum locum cometarum generationi: sed de C p. a. . hoc supra in prima parte luculenter disputauimus, S utrorumque auctorum positiones secimus esse concordes, nostramque in ca re posuimus sentetiam .Caeterum Quaesita

autem quaeret aliquis adhuc. Cum ista aeris tertia, &suprema regio plures, secundum Mundi partes, positi nes ac terminos, quibus ex diametro respondet, habeat differentias: nam quasdam huius tertiae regionis differentian pars est Septentrionalis, Septentrioni, ac B reae respondens: alia est Meridionalis, Australisque, ad Meridiem,& Austrum iacens: alia est,& dicitur Orienis talis, quia versus Mundi Orientem existi alia est Otacidentalis, quae occidenti respondet: alia est solstitialis, seu aequinoctialis, & tropica, quoniam Tropicis,&Solstitiis subiacet; potest ne in quavis harum indifferenis 'ter parte Senerari, ac apparere cometa ὸ hoc est,potest esse quilibet istarum generationis cometarum locus Ire Responsio hac maxima,& ardua difficultate est duplex opinio: una

est Hipp. Chij: alia est Arist. Opinio Hipp. fuit, non

omnes tertiae regionis differentias esse generationis,ap ' Opon. Hipp. paritionisque cometarum locum;quoniam in Tropicis,. 'i'& Solstitialibus non generatur & apparet cometa ; nec etiam inquit)in Australibus e sed tantum volebat iste vir locus generationis cometarum est in Septentrionalibus ; in ijs enim oritur apparetq; cometa. Ratio aurem huius opinionis potest esse,quia illae partes sunt si cissimae,& absque omni humore; quare nihil exhalatio-L a nis

107쪽

nis attrahetur ;& propterea cometa non orietur, neque Opis. Arist. apparebit in illis partibus. Arist. fuit contrariae sententiae: nam ipse vult quod in tropicis, & solstitialibus par. tibus possunt generari cometae; quod quidem experie n. 'tia obseruauit in cometa, qui post terraemotum factum in Achaia, apparuit l, quoniam refert ipse Arist. cometam illum apparuisse versus occasus aequinoctiales , nucvero eiusmodi aequinoctiales occasus sunt intra Tropi. cos, atque Solstitiai Igitur in Solstitiis, & Tropicis potest fieri & apparere cometa. Sed utra opinio sit verior Arist. ne, an vero Hippocratis, mox infrascripta digressione disputabimus.

Digress An intra Tropicos possint generari ,

es apparere cometae.

O Vandoquidem h c dissicultas pulchra quidem se.

tis est, & quae sciatur admodu necessaria, videarimus propterea,an possint reuera ipsi Tropici,seu aequinoctiales, solstitialesque mudi partes esse locus, in quo cometς generari possunt, atq;apparere.Prima facie videtur quod in Tropicis, & partibus seu differen iij s. solstitialibus , tanquam in loco cometae no possint oriri& apparere. Probatur hoc, quoniam cum partes solst,. tiales Tropici ipsi, torridae sint,atque siccissimae: nullum in se humorem, exhalationemq: habebunt, quae possit

virtute Solis,ut agentis uniuersalis, ad tertiam aeris regionem attrahi,& consequenter fieri materia pro generando cometa igitur in Tropicis, Aequinoctijs, vel Sol. stitiis non poterit generari & apparere cometa. Quod vero partes aequinoctiales, solstitialesq; atque ipsi Tr pici nullum habeant humorem, sed torridae,siccaeq; existant, patet non solum ab Astrologis, & cosmographiae auctoribus, sed etiam a poetis. Vnde Virgilius easdescribens, sit testatur in I. lib. Georg.

Quinque

108쪽

duinque renent caelum 2 onae, quarum Nna eorusco Semper Sole rubens,'torridasiemper ab igne. Quod Ouid.etiam noster lib. r. Metamorphos. visus est

confirmare dicens.

Utque duae dextra caelum , totidemque sinisira

Parte secant Ronae, quinta estardentior ii, sSis onus inclusium numero A inxit eodem Cura Deo totidems plagae telgurepremuntur . Guarum qua media est, non est habitabilis aestu:

Quae carmina clarissime cuique indicant regionem sub Tropicis existentem, & quae mediae zonae subijcitur,eu se valde calidam,atque exiccatam. Quare concludenduest in Tropicis non posse procreari cometas.Vnde vide. solutis tur redire opinio Hipp. Cliij. Quid igitur dicendum non aliud certe, nisi eiusmodi opinionem falsissimam esse. Et quamuis hoc ex duabus experientijs declaratu Cap. ra. sit ab Arist. quas nos in serius fideliter referemusὶ ut

nunc tamen ad dubitationem respondeamus, rationem

que adductam ditatuamus, dicimus primo nullam se. ne apud Arist. esse dissicultatem, quod in tropicis, sol. stitialibus, ac aequinoctialibus partibus generentur c metae,& quod perinde dictae partes possint esse locus generationis cometarum. Et cum arguitur a partibus tr

picis,& aequinoctialibus non possunt eleuari exhalatio nes, quia sunt siccissimae; dupliciter respondetur. Primo quod falsum sit asserere ab eis no eleuari exhalationes; quandoquidem non debemus adeo ipsas torridas, ariadasque censere, ut omni penitus humore sint priuatarivnde Arist. dicebat a partibus tropicis eleuari calidam, hoc est ipsam exhalationem. Secundo dato,& non con cesso, quod a partibus tropicis, & solstitialibus non eleis uentur exhalationes; non ne poterit generari &appa rere cometa in illis partibus,qui ortus genitusque sit ex exha.

109쪽

exhalationibus aliunde,ut vel a Septentrione,vel oriente, vel occidente, ac c teris mundi partibus ad eas partes elatis, deportatisque ξ Quapropter remanet quod

.sue ab illis propriὰ directe infra Tropicos existentibus partibus, siue ab aliis eleuentur exhalationes, in Trλpicis potest gigni, & apparere quandoque cometa; ut

iam possi inus dicere tertiam aeris regionem sub Tmpi- eis posse esse locum cometarum generationis:& notania Notandum. ter dico generationis, quoniam Tropici sunt locus rea- Cois succ lis, & verus, non autem ut dicebat Suess) sunt locus secundum apparitionem tantum dictus. Si enim secunduapparitionem tantum intenderet Arist. tropicam,solli . tialemque plagam posse locum esse cometarum , & non secundum generationem, hoc est realem, & verum: ma. Iecerte quaesiuisset meo iudicio) Arist. cur magis rar3 fiant cometet intra Tropicos quam extra, in aliis scilicet locis,& mundi partibus. Quoniam illa tropica pars, potest ita frequens esse locus sapparitionis inquam cometarum, ut ceterae partes uniuersi S quibiiscumque na.

que ad partem Tropicis oppositam stantibus, & respicientibus, cometa semper appareret esse in Tropicis, etsi in iplis, ut in vero ac reali loco non subsisteret. Vnde Ioquens forsan de isto loco apparitionis dicto, Her. mol. in principio cap. de cometis, dicebat impossibile esse a duobus, pluribusue in eodem loco constitutum cometam viderit quapropter addebat iis qui in Occidente sunt, orientalis, qui vero in Oriente, occidenta. lis appareret cometa. Prauerea si voluisset Arist. innuere Tropicos posse esse locum cometarum solummodo secundum apparitionem, non autem realem etiam, de Verum,seu generationis; utique non usus esset Philosophus verbo fit; dicens cur magis raro fit i sed usus esset verbo apparet atque ita dixisset, cur magis raro apparet; quoniam ly, apparet, non dicit realitatem &exi

stentiam; sed fit, dicit realitatem atque existenti an o

110쪽

Atqui cum usus fuerit verbo fit, videtur voluisse osten- .dere, quod in Tropicis etiam cometae possunt genera- . Ti. Ex quo patet iam quomodo ad mentem Arist. potest etiam intra Tropicos generari & apparere cometa, tamquam in loco generationis, id est reali, & vero, non auiatem vi in loco apparitionis, atq; non vero, quamuiS maxime raro contingat; cuius raritatis maximae quae nam Cap. 33.

sit causa, inserius loco proprio declarabitur.

De Tempore, quo generantur in apparent

cometae. CV. VI.

FGimus in praecede tib us de loco,in quo generantur

cometae agendum nunc est de tempore, quo solent. Orari ac apparere cometae. Principio notandum est, tempus annale totum quatuor habere partes: est namque

Una temporis, annique pars, qu hyems appellatur, Schaec est frigida, di humida: alia est, quae vocatur Aestas;& haec est calida, & sicca: tertia temporis seu anni pars est, quae dicitur Ver , & huiusmodi est calida, & humida: quarta tandem pars est dicta Autumnus,quae frigida,& sicca existit.His stantibus,inquimus, cometas pos. se generari in omnibus quidem dictis temporis, & anni partibus: namq; potest primo in hyeme generari cometa, veluti ille fuit,qui mense Decebri anno M. CCC.L. reserente Chronic. auctore lib. I s. in Septentrionibus apparuit: & ille etia,qui die septima Ianuarii anno Domini M. C C C CL XXII .visus fuit. Immciduo simul apparuere quandoq; Hyeme cometae, sicut reserunt Hiis storici anno Domini D CCXXII. actu euenisse. Posisunt secundo, & Aestate generari cometae,quemadmo. dum suit ille, quem scribit Suess tempore juo,anno scilicet Domini M. D. VI. tertia die Augusti apparuisse.

In vere etiam possunt oriri cometae . amplius & in Autumno quoque producuntur, ac contingunt cometae,

veluti fuit ille,qui tempore nostro,anno nempe Domini

SEARCH

MENU NAVIGATION