Antonii Gatti philos. et medici Hortucchiensis Tractatus de cometis

발행: 1507년

분량: 246페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

M. DLXXVII. octava die Nouembris ortus suit. Milli etiam, quos ex Io. Paul. Don. reseremus inferius , qui mense Septembri apparuerunt anno I II.&I 32. Caeterum non aequaliter cometae in ijs quatuor anni temporibus,& partibus generantur: quoniam si comparemus Autumnum, & Ver ipsis Hyemi,& Aestati:dicimus magis,&, ut plurimum generari cometas in Auis, uin h.L tumno,& vere cum sint tali generationi magis idonea vere geneia minus autem, & in paucioribus Hyeme, & Aestate, cuia rantur c sint ad eiusmodi generationem minus apta. Atqui si

My quetras propter quid magis, & ut plurimu in Autumno& vere generantur cometae, ac sunt ista tempora generationi aptiora; minus vero, & in paucioribus oriuntur

in Hyeme,ac Aestate,& sunt ista tempora ad generati nem cometarum minus idonea. Respondebimus primo Hyeme nequaquam ita generari cometas, ut in Autumno: quoniam tempore hyberno, ac hyemali cum ob se quentes pluuias , ac niues vehementer madefiat ipsa terra, non possitnt exhalationes calidae, & siccae, ex quibus cometa costituitur, eleuari et Adde quod tunc etiam calor solaris,qui efficiens est causa exhalationum, pusiulus imbecillusque existit ; unde exhalationes ministrare, ac eleuare non potest. mpore vero Aestatis quamuis e terra eleuentur exhalationes per ipsum Solis c Iorem tunc alioqui praepotentem, ac validum; quia ta men tunc temporis media regio aeris est multo solito frigidior ob anti peristasim ; tales, quae eleuantur exhZ

lationes,conuertuntur in sulgura, coruscationes,atquo

tonitrua ue cum non possint transcendere illam mediam, ac secundam regionem aeris, & ad superiorem, ac tertiam pertingere: & si forte quandoque assumptae exha Iationes permeabunt ipsam secundam aeris resionem, solet calor usque adeo esse vehemens, & intensius,ut ipsas postlnodum elatas ad tertiam aeris regionem resoluat. Quo fit, ut deficiente materia cometarum, ipsi ge-

112쪽

nerari non possinti naturalium namque rerum genera tiones absque praesupposito subiecto haberi ac fieri non possunt, auctoritate Philosophi in I. lib. Phystex. 6o. des a. ac per totum. At in Autumno,& Vere quia non tot obstant impedimental solent ut plurimum generari

Cometa Nam tempore quidem Autumni cum media regio aeris non sit ita frigida, ut tempore Aesta tinnec terra sit adeo madefacta,sicut tempore hyberno; nec tertio calor ipse solatis ita intensus, ac distemperatus; pol runt exhalationes eleuari non solum,sed etiam pertra sire mediam, atque ad tertiam regionem peruadereS ne inque resoluentura calore. Igitur commode generabun stur in hoc tempore cometae.Tempore aute Veris, quia media etiam, ae secunda aeris regio non est ita frigida, nec tanta solet esse terrae humiditas, neque calor Solis intemperatus, poterunt exhalationes generari, ac et

uari ad tertiam aeris regionem; & ita fieri quoque hoc

tempore cometae. Quamuis tamen minus hoc vernali tempore, quam Autumno contingant Cometae; pr

pterea quod soleat terra ob antegressas pluuias tempore hybern reperiri aliquantulum madefacta magis; unde non ita ad reddendas exhalationes proportionata, quam tempore Veris, quod Hyems frigida, & humida antegreditur. Et haec de causis cum per se, tum etiam per accidens, cometarum sufficiant. De motu cometarum. Cap. VII.

QVia cometae postquam acui in aliqua aeris parte

geniti, accensq; sunt, non semper in eadem videntur quiescere ardereque; immo cotinuo allu,& alium mutare locum errauit namq; Seneca asserens senec.erroe visos suisse quadoque cometas omnino immobiles,quia reuera illud apparens,imaginatioque erat,vel ob motus

tarditatem, vel ob mobilis longiorem distantiam , sicut

M in

113쪽

minari naues videntur, propter magnam a nostro visu intercapedinem stare, quamuis plenis velis eant in Pro. pter hanc rationem videndum est nobis quot nam sinci& qui aequales motus, quibus in aere vagantur, atqueri Iouentur cometae . Res certe in primis ardua est, difficilis, atque intricata . Siquidem philosophi non omnes consentiunt, immo confusione magna quidam unum, quidam aliud astruunt. Nos tamen pro viribus illud negotium dilucidare tentantes; dicamus primo secundum

aliorum opiniones, quod fuerunt aliqui philosopha

Opin. quo- tes,qui cometis seX motus attribuerunt. Vnde inquiunt rundam. isti, cometae mouentur motu diurno ab Oriente scilicet ad Occidentem,corporum superiorum raptu & mouentur etiam e contrario ab Occidente ad Orientem . praeis terea inquiunt, possit ni moueri cometae motu laterati a

Septentrione ad Austrum ; & ab Austro ad Septentri nem. Amplius dicunt istiὶ cometae mouentur sursum:&mouentur contra etiam deorsum ' Confirmatur autem manifestaturque haec opinio per obseruationes, & historias. Vnde quod ab occasu ad ortum moueantur coismetae, comprobatiar per illum cometam, qui apparuit tempore,quo Carolus Gallorum rex Siciliam intrauiti Referunt enim illum cometam motum fuisse ab occasu ad ortum. Amplius cometa etiam ille magnus omnium mortalium oculis obseruatus, eode modo vagatus fuit. Quare manifestum est cometam moueri ab Oriente ad occidentem. A Septemtrione ad Austrum, & econtra-rio moueri cometam , similiter manifestatur; quoniam

dict. 18. anno Domini M. D. X X X I. visus suit cometa die octaua,&nona Septembris, qui primum apparuit matutinalis, & Septentrionalis valde, ut qui aestiuo circulo borealior multo esset; idem mox circa decimam tertiam diem vespertimis emersit circa aestiuum

circulum ; sequentibus vero diebus longitudine parum

114쪽

mutata a latitudine,adeo se se egit,ut ultra Aequinoctialem spectaretur non longe a Ioue, qui tunc in gradu 33.

Scorpionis vertebatur: circa diem vero decimum octauum sensim absumptus fuit. Et alius cometa visus fuit anno sequenti M. D. X X XII. semper matutinus ante Solem, stella cuius erat triplo maior Ioue, coma autem seu barba longitudini brachiorum duorum, videri vero coepit die vigesima secunda Septembris, &perdurauit

usque ad diem Octamina Decembris . Is cometa tres quidem inquit Ioan. Paul. Donat.) habuit motus: unum abortu ad occasum; alium sequentem motum Solis secundum successonem lignorum in longitudine a gradu quinto Virginis, usquc ad octauum Scorpionis: tertiumotum habuit in latus.Vlterius & anno proximo seque te refert idem auctor apparuisse alium cometam, qui oriebatur hora fere secunda noctis, stclla erat paulo maior Iove; verum cauda, seu barba tam longa erat, quod militaris hastae longitudinem in coelo aequabat: visus

autem fuit primo inter Pleiades, &stellas, qtiet sunt in cornu Arieti sinde inde visus fuit in capite Gorgonis, ac tria gulum pene faciebat cum duabus illis stellis, qua sit pra lucidam sunt i sequetite nocte elongatus est ab illis versus Septemtrionem gradibus sere tribus; die vero vigesima secunda Iuli j, hora circiter octauam noctis conspectus est prope stellam,quae est in Persei manu dextera, ubi est ensis. Quare gradibus fere quindecim abscesserat in latitudine a loco, ubi primum visus fuit ab aliquibus: die vero vigesimoseptimo eiusdem mensis apparuit prope stella, quae est in cathedra Septemtrionalibus gradibus fere triginta a die qua coepit videri. Ex

quibus patet cometas moueri in latitudine, &aliis ad alias coeli disserentias moribus. Sed quae nam sit causa De causa& ratio horum motuum cometarum, res est in primit motuum codifficillima ac variarum opinionum.Vnde diae erui aliqui, ut HI uerniata,&sequaces, quod motu Sqnidem niatae.

115쪽

cometae ab oriente ad occidentem causa est ipsum eontinens puta coelum; cum enim ad huius motum moueatur aer,& ad motum aeris moueatur etiam cometa,quia motis nobis mouentur omnia, quae sunt in nobis , sequitur ut cometa moueatur ab oriete ad Occidentem,quo. niam talis est motus continentis, ac ipsius octavae sphaerae. De causa autem motus contrarii ab occidente nempe ad orientem, dicit talem motum non esse verum,sed apparentem; videntur enim inquit cometς moueri ab occasu ad ortum, propter subdefectum; quoniam subdeficit cometa a motu aeris,cum non possit tanta veIocitate moueri, quanta mouetur aer, & sic eiusmodi subdefiacere a motu aeris facit apparere cometae motum esse versus orientem. Imaginor quidem ipse hoc ita fieri, vi s Iet quandoque euenire duobus equitibus eursoribus spatium trium trulliorum simul percurrentibus: si enim unus istorum in spatio unius millis incipiat subdeficere

incursu & motu, idest tardius prae impotentia currat ac moueatur; alter vero strenue celeriterque cursum,&motum ulterius prosequatur incestanter ad finem,& terminum spatij constituti; profecto prospicientibus nobis a longe,cursor, qui tardius mouetur curritque, videbiatur retro moueri, currere,ac se se agere habito,respectu ad praecedente cursorem, qui longo interuallo eum de reliquit: quia putamus nos, ac dicimus istud, nisi eursor ille retrocessisset leseque retro egisset,non potuisset tanto sane spatio cursor strenuus, ac celer esse factus distas ab ipso cursore tardius currente.Tertio reliquorum n otuum, ut a Septemtrione ad Austrum , & econtrario ab Austro ad Septemtrionem: insuper sursum,& deorsum, Causam reducunt ad planetam, ac stellam. Cum enim isti generationem cometarum ponant esse coniuncti

nes planetarum, & stellarum ut diximus quando de causis sermonem habuimus asserunt, quod quae stella, seu pIaneta ad coniunctionem maiorem habuit virtute in prinis

116쪽

DE COMETIS H

In principio generationis cometae; ad illam, Inquiunt, seu ad eius motum insequens mouetur cometa : Vniis cuique naque planeti peculiaris tribuitur motus quari propter si stella illa atque planeta erit, seu mouebitur

versus Septemtrionem,ad Septemtrionem mouetur cori metar Si vero ad Austrum, ad Austrum mouebitur c meta etsi ad Orientem,ad orientem mouetur. Si autem ad occidentem, & ad occidentem permeabit cometa etiam i at sursum mouetur cometa;quoniam inquiunt stella, ac planeta, qui exhalationem attraxit , sortis fuit virtutis: mouetur vero deorsum,quoniam dc bilis,& imbecillae est potentis, atque adeo non valentis exhalationem attractam suspensam retinere,sed deorsum sinit linium descendere.Ηaec est opinio istorum de causis motuucometarum. Contra quam tamen opinionem nos argui Confutatiomus. Namque licet de causa motus ab ortu ad occasum optime, ut alij, sentiat 3 quantum tamen in caeterorum motuum causa assignanda deuiet a veritate, duobus aris gumentis demonstrabo. Primum est; si cometarum m tus esset a planeta, seu stella, quae ipsum excitauit, tunc sequeretur unum, eundemque cometam non moueri 3. ratiio Mpluribus,&diuersis motibus: patet consequentia, quia ς' p 'I' unus planeta unum peculiarem habet motum i atqui videmus unum numero cometam pluribus moueri mintibus ; ut patet de illo, qui apparuit anno Domini. M. D. X X XII. is enim cometa tres habuit motus, ut scribitur apud Ioan. Paul. Donat ) Igitur causa cometarum. motus non est planeta, seu stella, quae cometam excitauit, ac fecit. Nec velim huic respondeaS argumento eX Tolitur euaijs; quet dicit Suess. qui forsan praevidit hanc nostram so instantiam ) quod potest quidem unus .& idem cometa moueri pluribus motibus; quoniam potest esse, ut ille planeta de stella, quet in principio generationis cometae fuit fortis virtutis,&quam in motu sequebatur cometa, essiciatur debilis in processii, & alius planeta, ac stella, . qui

117쪽

quq in principio quidem fuit debilis, essiciatur sortis,&

ita illam sequatur cometa, & non priorem, sed derelinquat: quia revera non video quomodo in tam paruo, breuique tempore possit planetarum vis variari, modo. s. ratio .pp. que erue , modo Vero esse fortis. Secundum argumentum est hoc . Si motus cometae causa esset stella, vel planeta, tunc sequeretur tantum cometas cum stella apparentes dictos talibus cieri motibus, alios vero,

qui de per se geniti, ac apparentes dicuntur, non posse moueri talibus dictis motibus: quod tamen non est notum si sic sit, vel non; non enim omnes cometae, qui de occasu ad ortum, & de Septemtrione ad Austrum moti obseruati sunt, fuerunt ex illis se inper , qui cum stella

dicuntur apparentes, ac fieri. Suess.cum non reperiret

Opin.suest sorsan aliam rationem naturalem in ipsa philosophia naturali motuum eiusmodi cometarum, statim & ipse quoque ad Astrologiae confugit rationem; dicens causam seu rationem cur come N tot va riis, immo contrarijs motibus moueantur, aliud non esse, et si de aliter dicendi modo protestetur nisi caelestem costitutionem, quae est in prima generatione, seu generationis initio ipsius cometae. Imaginatur enim iste vir cum Astrologis, quod unumquodque nascitur suo coelo, suaque caelesti constitutione, quae quidem aliter, & aliter singulis horis , & minutis figuratur, variaturque ; ita ut nunc genitum hoc inclinat ad unum; nunc vero illud inclinat ad aliud. Ex his breuiter respondens ad dubitationem,

dicit ideo mouetur cometa tot, ac talibus motibus, quoniam talem recepit in eius genitura ortuque inclinationem, ac proprietatem a coelo,& stellis. Hsc est Suess causa motuum cometarum. Sed virum bona, & ad propositum sit, an vero non bona , in prςsentiarum non est ut in disputando amplius conteram tempus: illud tamedicere non praeteribo, admodum quidem esse prarnarratam Suessani causam remotam, uniuersalemque; &quam

118쪽

DE COMETIS. ς 3

quam a philosophiae naturalis principijs, ae fimendat titis non esse depromptam. Opinio Auctoru de motibus cometarum , ac mo

tuum causis assignatur. Lap. V III.

Porro si quis postmodum inter tot excellentium ubroru opiniones de motibus cometarum, motuumq.

causis, assignatas, ac reiectas, nostram fortasse quaerat C/p. δε sententiam, ipsam ut quaerentes inueniant, apponere non grauabimur. tanto magis,quanto eam absit iactantia verbis) caeteris veriorem, ac naturalis scientiae prin- Quχsitum ἰcipiis consormiorem existimamus. Vnde pro dictae sententiae intelligentia, ac veritatis determinatione, unum nobis supponendum est, quod dum scilicet loquimur de motu cometae, bifariam possumus loqui: prout duplex atque bifarius est dictus cometae motusὶ vel enim loquimur de vero, realique motu, qui a continente coelo est& dicitur comunis ac uniuersalis motus, vel loquimur de motu non vero, sed imaginario, atque apparente, &qui proprius peculiarisque cometae motus appellatur. Si nos intelligimus de vero, uniuersalique motu, aliter prosecto non possumus veridice asserere cometam moueri, nisi ab Oriente ad occidentem, diurna continentis ac coeli meatione, Coelum enim suo motu rapit aerem, Responsio.& omnia consequenter quae in aere existunt, ac cotinentur. Si vero volumus laqui de motu non vero, sed imaginario dicto, ac peculiari cometae; tunc quidem dicimus QPN H)pp. non solum abortu ad occasum : sed contra ab occasu ad in ortu a Septemtrione ad Meridiem,& e contrario: & sursum,ac deorsum posse cometam moueri. Primum dicta probatur , quoniam cometa in sui substantia non est aliud profecto ut declarauimus quam exhalatio ignita accensave in tertia aeris regione existens, tamquam in subiecto, ergo moueri debet admotum aeris tertiae r

gionis

119쪽

gion Isi motis namque nobis, mouentur omnia quae sunt in nobis Atqui tertia dicta aeris regio mouetur motu diurno, id est ab Oriente ratum ad Occidentem, qu iamouetur motu raptuS a coelo igitur & cometa mouebiatur motu diurno per raptiuum motum continentis ab Oriente ad Occidentem.Et hic est verus, & realis motus quamuis per accides,quia per aliud, ipsius cometae. Probatur nunc secundum, quod mouetur nempe cometa ad omnem indifferenter coeli regionem, non motu tamen

vero,& reali,sed falso ac imaginario; quem per partium

post partes versus terminum ad quem inflammationem;& per partium post partes verse s terminum a quo extinctionem fieri censemus: namque in hoc motu non ut stella ,&planeta mouetur, sed ut ignis procedit. Sicut enim sydera discurrentia dicta moueri dicuntur modo versus unam, modo versus aliam coeli partem, ac diffsrentiam,secundum quod diuersimode siluata, vel disposita exhalatio accenditur, ac extinguitur; ita etiam in- qtiimus de cometae motibus.Non enim dicebat Seneca est aliqua cometae via peculiaris, sed qua illum vena pabuli sui duxit, illo rupit, quoniam ignium materia aliis mentum suum sequitur.Quod I 8. contradicti in lib. I s. visus est etiam velle Ioan. Paul.Donati cu inquit. Quod igitur in latitudine moueatur cometa, in causa est nouorbis motus, sed dispositio hypocaumatis, &c. Etenim cum exhalatio,ex qua accenditur,gigniturque cometa, magnam ad omnes coeli partes, ac differentias Iatitudinem habeat , ut ad Septentrionem, & ad Austrum, ad orientem, & occidentem i, sursum, & deorsum , secundum quidem quod inflammaturinccenditurque succesisve; pro exhalationis aptitudine, dispositioneque, ab uno latere tendens ad aliud, sic versus illud latus videtur moueri ac se se agere cometa; quoniam cum incendituranterior pars, solet sensim posterior, &quae prius exa debat,in extinctionem abire: Vnde si exhalatio, seu c

meta Disiligod by Cooste

120쪽

DE COMETIS. v

meta accendatur in sui principio,& ortu ex latere,exempli gratia, versus Septemtrione;& comburatur ardeatq; per aliquot dies; postmodum vero procedat, & continuetur dicta accensio in partes sequentes anteriores, versus scilicet Austrum, sic exhalationis dispositione, S aptitudine permittente, quoniam quae prius eXardebant exhalationis partes, sensim & pedetentim extinguuntur, ac consumuntur, videbitur quidem cometa

versus Austrum motus fuisse atque se se egisse, quia remotior, & maiori spatio distans apparet tunc esse factus a Septemtrione, & termino a quo dicto Imaginari quidem sic illud fieri debemus, veluti fieri experimur in ipsis stipulis post messem i solent enim stipulae dictae ex una parte incendi,ac igniri, & postea secundum stipulaeae palearum aptitudinem continuatur in ipsis accensio exustioque, ita ut nunc versus unam, nunc vero versus aliam dicatur partem in stipulis conceptus ignis, ac immissus moueri. sic etiam si eadem dicta exhalatio incipiat eius accensionena in parte versus Austrum, & continuetur versus cotrarium latus, nempe Septemtrionem, dicetur cometa moueri versus Septemtrionem; eodem, pacto quando in parte versus occiden tu incipit cometa incendi, tendens postmodum continue ad Orientem; in orientem videtur esse cometae motus. iste etiam mouendi modus accomodabitur ad motum sursum,& deorsum: Quamuis Hermol. Barb. in cap. suo de cometis alium modum, ac diuersam rationem videatur tribuere motus cometarum sursium, vel deorsum Inquit enim ipse,quod alijs cometae videntur ascendere, idest sursum moueri, quu superueniente ex inferioribus materia,& exlialatione sursum versus impelluntur, antequam exhalatio illa inflammetur omnis j alis vero descendere deorsumque moueri, deficiente materia idem non suggerente. Haec est nostra sententia de motibus cometarum;ac motuum ipsorum causis.

SEARCH

MENU NAVIGATION