Antonii Gatti philos. et medici Hortucchiensis Tractatus de cometis

발행: 1507년

분량: 246페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

santis Sed hac de quςstione non est hic locus disputandi a nobis ;potcrit autem ipsam diligens studens, ac lector videre ab Antonio Polo Veneto, qui distincte admodum, magisque docte illam examinauit necnon & a

Ioanne Paul. Donat. lib. suo IS.Gon Zag. contra dict. 28.

quibus in locis ex exhalatione posuerunt ambo substan i iam galaxiae, quemadmodii nos in superiori digressi

ne confii mauimus ad mentem Arii l. amobrem liceat pro nunc nobis cum dicto philosophoca rationem con. tra Olympiod. admittere.Prsterea est & alia problema. tis causa ; non saepe quidem cometam generari, propterea quod multum etiam de eius materia ta an sit,de Feneratque in ventos, in stellas cadentes, in trabes ignitos, in capras saltantes , & reliquas huiuscemodi implessiones.Caeterum hic admonere lectores non sinam,astrologi eam doctrinam sequentes,aliter posse ipsos cum altrologis qu sito ac problemati respondere : cu enim astrologi causam effectivam cometarum cui vidimus ponant cilc planetarum constitutiones, atque constellationes; possent pr fati astiologorum sectatores asserere idcirco raram esse, ac fieri cometet apparitionem, quoniam raro uiget dicta planetarum constitutio constellatioque. quet causa effectrix cometarum existit effectus namque

naturales, qui in potentia & gremio ut inquiunt philosophi ipsius materiς sunt,ad actum quidem non reduiscuntur,s eu non generantur , nisi causa elliciens concurrat, atque repertatur.

Secundum probi. r magis raro apparent plures comet mul, quam Nnus. cap. X II. V mvis autem, raro consissat genereturque cometa unus, magis adhuc tamen rarenter gigni obseruantur geminari,at plures simul, quam absolute unus: Etenim unus, ab lolutulque conacta compluries

132쪽

pluries factus est, apparuitque; quemadmodum per historias, ac multas experientias est observatumr at plurium vero & geminatorum simul ortus cometarum, raώ'rissimus quidem fuit semper. Quae autem sit huiusmodi

maioris raritatis apparitionis, ortusque causa, breuiter transigamus et atque dicamus Arist. placere easdem esse causas huius, atque pr cedentis problematis. Namque non possunt ita aliquando apparere, ac generari plures simul ut duo,vel tres cometae; cum primo, quia non tanta exhalationis materia coaceruatur, quq possit tussicere pro plurium generatione, si enim pro unius tantummo.

do productione raro contingit ut dictum sussicientem

materiam congregari in tertia aeris regione; quanto magis non poterit pro ortu plurium satis coadunari Θ Tum secundo,quoniam bona pars, multumque exhalationis dictae transit quandoque in materiam gaia Xiar, quandoque in materiam ventorum, & aliquando in stellas cadentes,ac alias eiusmodi impressiones. Et propterea minus ,rariusque solent plures apparere, quam unus cometa. Caeterum si quaeret quispiam quem adusque numeru Qexio te me possit eiusmodi pluralitas simultanea cometarum sese simul appa extendere: dicimus voluisse aliquos, quod ternarius nu rere. merus est maximus, ac summus, quem transgredi non possunt. Vnde quandoque inquiunt possunt duo, aliis Opin. ali quando vero tres apparere cometae;plures autem tribus RN

est impossibile. De numero binario patet iam per ipsas historias reserentes anno Domini D C C. X XII. apparuisse de mense Ianuar ij duos cometas quindecim dierus patio durantes; quorum quidem unus Solem mane praecedebat alter vero vespere Solem prosequebatur: Sic etiam sub Michaele Europa late Rom. Imp. duo ut scribunt visi sunt cometae. De ternario etiam testimonium habemus ex historijs: siquidem legimus tempore Nero nis tres ortos fuisse simul cometas. Porro autem,ut quid obiri Auin hac re sentiam, ipse intactum haud relinquam S asse- thoris. 'rerem Disitirco by Corale

133쪽

rerem contra illos numeri simultaneae apparillanis ipsorum cometarum non posse veram,ac demonstrativam methodum, scientiamque haberi quandoquidem rati nem,& causam non video,cur potius duo,& tres possint apparere cometi,quam etiam quatuor : non ne possibia Ie est oriri ita cometas quatuor pusillos, minoresque, ut apparent tres, & duo paulo maiores Θ Prosecto sic mihi pro nunc asserendu videtur. Sed si alias alius modus, dicendi occurret, sorsan aliter dicere non verebor. Tertium probi. Cur maxime raro generentur cometae intra ipsis tropicos. Lap. XIII. DVuobus absolutis, atque determinatis de cometa

problematibus S primo, cu raro appareat cometarsecundo,propter quid rarius soleant plures simul, ac geminati apparere. Superest ut nunc tertiu problema dein claremus; cur nimirum eorum adhuc qui apparent, Seneranturque cometarum, rarissime soleant in locis solstitialibus. atque intra ipsos tropicos accidere,generarique. Pro determinatione huius ardui, & dissicilis problematis, illud nobis memoriae reuocandum est, Arist. in fine sui sermonis de cometis voluisse cotra Hipp. Chiu,& Aeschyl. discipulum , quod intra tropicos possunt euenire,ac fieri cometas Qua uis tamen,inquiebat Aristrarissime omnium illud accidere possit. Vnde quae sit ratio,causaque,obqua in predictis locis,tropicis inqua,& Solstitialibus rarissimi sint cometaru euentuS,& quomodo cum eos apparere contingit, in illis locis oriatur, examinemus necessarium est. Atque ut statim , breuibusque rem expediam,dico quam rarissime generari,ac accidere cometas intra tropicos;quonia Solis, aliorum que astrorum motus, qui inter tropicos continuus est, non solum segregat a terra, eleuat, atque educit calidu

ut inquit Arist.ὶ idest exhalationem ipsam, quae calida

134쪽

est; Sed etiam elatam iam disgregat postea, atque subtiliat: in tantum quidem,ut tandem consumat ipsam, a que resoluat, Quo fit, ut crassa consistente que non co dunata in unum dictae leuata exhalatione no polist g nerari, & apparere cometa; quoniam materia ipsa deficiente, & estectus,qui ex materia generatur,oriturque, deficiat est quoque necessarium. Quod si contingat ut forte quandoque elata iam exhalatio copia quidem sit magna, crassa ac consistens ita ut vi Solis; aliorumque planetarum, seu astrorum virtute disgregari, & absumi non possit; accendetur dubio procni tuc cometes intra ipsos tropicos, & quidem magnus: quemadmodum aliquando accensos fuisse duorum exemplo ostendit Arist. Nam quo tempore Nicomachus Athenis imperabat, pr sidebatque squod Olympiade Ios. suisse traditur magnus sinquit dictus Arist.) apparuit cometa intra tropiis cos, ac circa qquinoctialem circulum. Prieterea alter etiam factius,visusque suit, qui ad Zonam usque Orionis ascendebat: modo cum Orion ex signis unum sit, quod circulum aequinoctialem diuidit quemadmodum clarisi simus Hygin. in suis figurarum caesestium description, bus testetur in sequitur absque aliqua dubitatione in troia picis,&solstitialibus tertis regionis partibus,&differentijs generari, ac euenire cometa S. Hactenus iam de causa,ob quam intra tropicos rarissimi sint cometarn euentus, & generationes: & de secunda parte consequenter haec omnia dixisse lassiciat.

135쪽

DE SIGNIS CO-M E Τ A R V M. Auibus modis possispraecognos futurus

comeIa . Cap. I. V ID sit cometa, qu sint eius species, & a quibus causis fiat, abunde iam in praecedentibus explicauimus: quibus modo coniecturis, ac signis possit,quando futurus est, pr cognosci, ac perinde praedici; iam nobis tentandum

est. hoc enim cognoscere, ut cer

te difficilius est,ita omnibus,quae de cometis scripta iam sunt, utilius optabiliusque censetur. Vtile namque est, quoniam poterit homo, qui in aliqua regione appariturum cometam praesenserit, iudicabitque, ita sibi & cuicumque voluerit prudenter cauere; ut illius obuias quae producit in commodis, malisque portentis, ac significationibus; nullum recipiat,vel Laltem non tam saeuum detrimentum. Est vero optabile, propterea quod magnam sibi videtur homo apud cperos de futuris aliquo modo& uniuersaliter coniectans gloriam comparare, ac famam nancisci; quam omnes quotidie ambitiose exoptamus . Quocirca iure optimo hanc considerationem non re praetereundam arbitrati fuimus.De qua tametsi modica admodum , eaque non certa, atque necessaria, verum contingens ac coniecturalis habeatur cognitio; nihilominus , quia ut dicebat Averr. in a. lib. de coel.

com . so. nobile modicum est nobilius multo ignobili:& Arist. in i . meteor. cognitio, quae de inmanis estis , &. sensui

136쪽

sensui occultis extat, satis sufficiensque est, si ad ipsam

positam atque concessam,nullum sequitur inconuenies ac impossibile: idcirco bona fronte eam aggredientes, asserimus duplicem extare modum viamque , perquam indagare possumus signa coniecturasque precognolcendi suturum cometam: unus modus est ex philosophia naturali, alter vero ex altrologia, veluti nunc clarum utrumq. faciemus.

αuomodo via philosophica coniicere possis iucometam futurum. Lap. II. Vemadmodum medici suturi morbi signa solent

deprehendere ex ipsis causis, ut dicunt, antec dentibus; sicuti ex ipsis in nostro corpore humoribus,debitum naturae modum excedentibus quandoque qu idem quantitate, a liquando vero qualitate: ita certe philosophi etiam possunt futuri cometς coniecturas sumere ex multis elatis exhalationibus ad tertiam aeris regionem accensibilibus; adeoque potentia in cometam transituris: sunt enim ipse exhalationes ita cometarum antecedens causa, ut humores morborum exiis fiunt. Quamobrem quotiescumque aliquas, quae nobis indicent, ac demonstrent elatas exhalationes, habuerimus notas;poterimus de facili futuriim cometam coiiij-cere ac iudicare: etsi necessarium atque certum non

tossit esse huiusmodi iudicium, erit tamen valde prob ite &possibile magis, quam aliter se habens; causis' nam q. praesentibus facilis possibilisque est effectus: nisi

impedimentum obstet Sicut ex rerum non naturalium usu frigidorum, & humidorum possumus humorem se, gidum tumidumq. generandum conijcere:& ex calido liccoque, calidu & siccum humorem.Quae autem sint illa cometarum indicia, signaque nunc astruere conabimur . Primum ergo, ac commune signum, quod nobis

P ostendit

gnoscedi sa

tam duplex signum e mmune suturi

cometae.

137쪽

Primum signum parti

culare.

secundu si-guum parti

culare.

ostendit exhalationes sursum elatas, & consequenter possibilem futurumque cometam,utpote effectum facile ab ipsis exhalationibus elatis causabilem,seu gener bilem; est horum inferiorum arescentia eXiccatioque . Patet hoc, quandoquidem ex quo laaec inferiora exiccata fuerunt, datur nobis in lethgentia,quod multae calentes,eκiccantesque in aere exhalationes eleuatae sunt, a que dispersae: quς postmodum exhalationes, ut causa antecedens cometarum, de facile possunt in coniuncta transire;& ita accendi,atque fieri cometa .Ex hoc primo signo, ut communi & praecipuo, colligi possunt particularia, atque primum illorum est herbarum, aliorumque vegetabilium arescentia'. Secundum est sontium, & fluuiorum exiccatio; quando enim in aliqua regione sontes aliqui, vel plures, vel omnes etiam exiccantur pereuntque; possumus tunc futurum cometam coijcere:Sic etiam quando fluuius vel in totum, vel in parte exiccatur aliquis;aut quando lacuum aliqua portio arescit,defuturo cometa est dubitandum. Hoc pacto accidisse in eo cometa, qui anno M. D. L X XVII. octava die Nouembris apparuit nobis, uniuersaliter ab omnibus consessum est. Fontes enim, ac multae aliae aquae suerunt illo anno absumptae, exiccataeque; in tantum sane, quod tempore , ac mense Augusti praecedentis maior erat aquarum inopia, quam vini penuria; Id quod nos Neapoli , ubi tunc temporis logicae studebamus , proprio damno una cum aliis experti fuimus & seniores etiam nobis idem retulerunt de alijs, qui in eorum vita apparuere cometis: Semper enim inquiunt annus come tae praecessit siccus, squalidus absque pluuiis, & cum multis intensisque caloribus.Vnde prudenter, ac admo

dum stite illud nobis scriptu reliquisse videtur Aratu hoc instascriptio carmineiacra vitae exa sunt mustae urientibara avns - .Pateat

138쪽

DE COMETIS. t. s

Pateat igitur omnibus ex ingetissimis siccitatibus, excedentibusq;caloribus posse predici futurum cometam; tametsi contingenter, nihilominus semper quasi, & ut plurimum ita sere, quam aliter, ut per obseruationes fuisse pluries obseruatum, retulimus; non soluin quidea nobis, verum etiam a senioribus, quibus non una, sed

plures contingunt experientiar.

uomodo via Urologica praecognscatur futu

rm cometa. cap. III.

Conati sumus in superiore cap. dare media, ac simgna , quibus futurum cometam possumus praecognoscere,& perinde ipsum praedicere, ex philosophia naturali deprompta: nunc ponere intendimus media illa, quae nobis ex Astrologia desumere licebit. Verum illud primo notandum est, quod ex philosophia naturais

It coepimus media, signaue futuri cometae, ex causa ipsius materialit at vero niinc ex astrologia desumentur nobis signa, ac notae futuri cometae cognoscendi ab ipso principio efficiente.Vt ea melius innotescant,unum deis bemus animaduertere, quod nempe planetae, atque coeli constitutiones,constellationesve sunt secundum astrologorum sententiain causa cometarum . quae tamen sen In x. partentia quomodo sit intelligeda, nos in proprio loco de- ςyp clarauimus Ex hoc modo fundamento,quod constellationes planetarum, ac coeIi constitutiones causant ipses cometas,facile est nobis sumere indicia ex quibus possit laturus cometa praesentiri: si quidem obseruantes nos presentes causas cometarum, leui negotio poterimus arguere effectum , cometam scilicet Fsum futurum. .

Quare primum lignum ex astrologia sit hoc. Quando in h. ζ'

anno erit aliqua coniunctio ex tribus magnis coniunctionibus,& planeta Mars suerit dominus eius anni,tuc oportet secundum astrologos,futurum cometam argue-

139쪽

re: ratio huiusce iudicii & praesumptionis est, quoniam

talis caeli costitutio, let facere cometas; ut in lib. 8. de Meundu si- magnis coniunctionibus dicit Albumaaar. Secundum Inum. signum est; quando Mars est dominus anni etiam nulla dictarum coniunctionia m existente eo anno futurus est cometa; dummodo tamen ut per corpus, a ut per radios fuerit in signis aereis, luna vero in signo aereo costituta male afficiatur: potissimum vero cometa efficit, si Mars eius signi dominator fuerit, quod Iupiter ipse tenet inelium. anni principio ς tertium lignum quod ex astroIogia potest colligit est hoc. Quotiescumq. Mars in annuis reuo tution ibus, fuerit aut coniunctus,aut oppositus Saturno potissimum Dragonis cauda hostiliter pulsante ipsum Saturnu:vel Saturno coniuncta; tunc possibilis erit atq. suturus cometa; ita Albumaa. in lib. de florib assere te. t igitur, & eiusmodi sunt signa, quibus secundum astrologiae scientiam,poterimus in futuri cometae cognitionem deueniret quemadmodum iam in essectu verificans hoc quidam Ioannes Baptista Carellus in cometa illo nostro,qui anno M. D. LXXVII. apparuit, in ipsius praecognitionem multo ante tempore deuenita namque illum ut resert Venantius anno M. D. LXXV. aliis pretdixit, atque futurum demonstrauit Porro si rationem, ac causam, cur praenarrata colle . dari si Isi ctaque eX astrologia superiora signa futurum cometam gometam. possint nobis significare, atq. praeostendere,a nobis quispiam percunctetur; statim in hac re statis facientes ei; asserimus quod talibus coeli constitutionibus,seu costellationibus existentibus, multae eleuantur exhalationeScalidae de siccae,qu e antecedens causa cometarum eri-stu nit unde cum ad tertiam aeris regionem peruenerint facile possunt transire in causam coniunctaratque adeo cometam producere, efficereq. Nouenim alia rationet

possunt praedictet coeli constitutiones, constellatione se Porteadere futurum cometam,nisi quatenus significane

140쪽

supra causam materialem, & immediatam ipsius cometari iam enim optime disputatum, ac determinatum fuit in secunda parte huius tractatus, quomodo coeli costitu C-p qtiones non videntur existere causa cometarii; nisi remota, ac uniuersalis; quae effectiim quidem sine proxima,&particulari numquam potest causare, atq. ad actum roducere. Hactenus de signis cum ex philosophia naturalitum etiam ex astrologia depromptis, quae futurii cometam ostendere possunt. Plura iis non potuimus quidem contemplari, ac colligere; quandoquidem res haec non nisi per experientias potest compleri; quae cum tantum a temporis longitudine ut inquit Aristo. Ethic. cap. 8. causetur,mirum profecto debet esse nemini,si plura non . . fuimus nos in hac iuuenili aetate, quae multas qui ras iuuenide experientias non admittit, assecuti. Suff- iis .cient ergo hec pauca qualitercumquς ea sint;&ad significationes posta modum , ac euentus effectusque, qui eX come tarum apparitisne solent

colligi

atque praedici, tranis situm facia

QUARTA

SEARCH

MENU NAVIGATION