장음표시 사용
101쪽
tam fera , nemo hominum sit immariis , cuius mentem non induerit opinio Deorum TuscuI. quaest. lib. I. Sentit eodem modo Plato, qui inprobationes assert Graecorum Barbarorumque conis sensum mos esse fatentium. Quid aliud praeterea significant statuas illas conservatae , leges de religione, ritusque constituti ; officia praescripta, templa erecta, sacer dotes , Vates, oracula , etc. ; nisi Deos suisse ab omnibus admissos. Hinc Lucret. lib. r , v. 63 Epicurum laudat, quod primum contra mortales tollere oculos ausus sit . Veteribus adiungi possunt omnes recentiores , etiam inculti . de aliis nullum dubium a id te. stantur probatissimae navigatorum et historia rum relationes, inter quos Rocho rt, clu Ter-
Prob. secunda Pars. Unanimis populorum e sensus unice provenit ex veritatis evidentia; nam impossibile est opinionem dct re gravissima , Cupiditatibus adversam, saepe ab impiis impetitam, constanter ah hominibus admitti nisi vera sit. Quis enim sibi persuadeat omnes homines De Num suis' passionibus admisisse, nisi ad id natura impellantur Nonne cuique displicet horror ille quem prodncit crimen admissum, illae animorum exagitationes , assiduae domesticaequosuriae 3 Cur ergo iis originem salsa opinione praeberent Z Praeterea si , ut ait Tullius , in
omni re consensio omnium gentium Iex naturae Putanda est, quanto magis in hac veritatis nota certissima putanda est Z opinio communis cauissam communem requirit ; porro, nulla est alia causa communis. quae Omnes homines ad opinionem omnihus incommodam constanter addu- eat, nisi ipsamet veritas. Omnes enim sontes errorum, per examen toties renovatumo detecti facile suissent. Ergo consensus ille unice provenire potest aut ex idea si non innata, saltem
102쪽
ita natui ali , ut omnis creatura rationalis , ait Lokius Enai fur Pentend. liv. I , ch. 3 , quae serio attenderit, eam intuitu mirabilium quae in mundo sunt insallibiliter hauriat, sicut ideam
ignis aut numerorum; aut ex traditione constanti et perpetua, cujus ' origo. 'in creatione deprehendatur.
O . Veteres philosophi materiam admittebant acternam , iueoqus. creatorem rejiciebant; ergo Consensus non est unanimis. ReSy. Neg. cons. quia sere omneS , Si non Creatorem , saltem moderatorem Deum admittebant , ut, ex eorum libris constat et relatione
eorum qui philosophorum placita retulere. Vid. Plui. de placie. philos. Diose Laert. , de Vitα Philos.; Cic. variis in locis ; Clarch, .ls Exist.
.an Plurimi veteres athoismi accusati sunt, quos the istas fuisse certum est . Nonne ita dictus est ipse Socrulos, Anaxagoras, christiani et alii qui de Deis aliter ac vulgus sentiebant, aut unicum Deum admittebant r30 Ii etiam quos justius accusarunt , haberi ossunt ut nostrorum temporum athei; de qui-γus verum est quod dixit Tullius de Epicuro Neminem videri qui magis timeret , quae timenda eSSe negaret, mortem scilicet et Deos; in quibus proinde conscientia negat quod ore an
49 Numquid sensui communi opponi potest quorumdam depravatorum opinio 2 Quis de omnibus dubitat cum Pyrrhone ; quis de. motu cum Zenone ; quis de hoc axiomater quodlibet est vel non est, cum Heraclito, etc. r. rast. Literati Sinenses atheismum profitentur;
. Rev. Neg. ant. Adhaerent enim sere omnes Iibris Confudit, Deumque coeli confitentur ethdorant, ut testatur dia Ralde, tom. 3 , et declaravit imperator ann.: I oo. Et aliunde , quid
103쪽
contra genus . humanum concludi posset ex paniscissi inis .aliis qui non ita sentiunt, et tamen in
natura vim aetemam, Perfectissimam . et sum
mes intelligentem, proindeque alio nomine Deum admittunt Inst. Plurimi viatores plurimos popuIos accusant atheismi; ergo consensus Non est unanimis.
Rem. IV Viatores saepe immerito populis atheismum obijecisse, ut, re melius expensa, deprehenderunt fide digniores ; proindeque ex eorum testimonio nihil inferri potest. Plurimi dicta sua retractavere , inter quos Angliae recentes celEherrimi viatores. Plures, non Sat diu commorati, Iinguam non callentes, levibus conjecturis et desectu publici cultus, Deum nullum admitti sup-Posuerunt, quod, quam sit infirmum, facile jα- dicatur. Quid enim mirum est silvestres et agrestes nullum Deo pul,licum et Solemnem cultum Teddere , quamvis interius eum colant Z Id ita fieri apud Canadienses resert Chamblain. α' Numquid ex habitudinibus quorumdam hamharorum , queis nullus sere rationis usus , nuIIa humanitatis imago, nulla legum , nulla juris , Nullaque tectorum cognitIo, iudicari poterit naturae propensio 7 Numquid apud ipsos scientia iam typus, urbanitatis regulas , ab atheis inquirentur 3 Fumquid concluderet aliquis, ex eo rum exemplo, non esse homiui naturale ab in inriis sese ieetis tueri, nec esse nobis ingenitum cognitionis desiderium 3 Quis ex mutis , surdis, aut amentibus, quos universo generi hominum opponeret, demonstrars Vellet nec loqui, nec nudire , nec ratiocinari naturato essa Z o stupi dos atheos qui sibi in silvis similes quaerunt Inst. Aliae sunt regiones incognitae 3 ergo consensus dici nequit universalis. Res . I regiones illas esse perpaucas , ut Patet ex navigationibus recentium, proindeque universalitati non possent officere earum incolas ,
nam loquimur da. universitate morali , quae qui.
104쪽
dem In omnibus humanae naturae indolem certo exhibet, siout exhibet ejus proprietates et sa.
α' Iudicari potest merito Deum ab iis agnosci sicut ab omnibus aliis , sive iam diu, sive re-eenter cognitis 3 ideoque nihil inde proselent
Obj. α' Circa plurImas salsas opiniones unani. mis fuit hominum consensus; sic creditum est terram quiescere , nullas esse antipodas , etc. Rergo consensus nil probat. Re . I' consensum hunc unanimem gratuito
diei, cum de his rebus homines plurimi ne Taidem cogitent, et plurimi philosophi celeberrimi
veritatem multis abhinc saeculis repererint; Vi de D. Lalande m sva Astron. , cum RStrono'miast retegit histortam. Rev. 20 consensum hunc non a Veritate necessario Provenisse, erroremquo facillimum sui Se, quia res nec cupiditatibus adversa, nec gravis aut incommoda erat; α' quaestiones h minum omnium captui non erant accomodatae p3 ex praejudiciis , sensuum illusionibus provenire potuerunt; έ' satiIes erant et veluti nugae rexistentia autem Dei ex ordine mundi ab omnibus cognoscitur, omnibus eupiditatibus adversa tur, omnibus maximi momenti videtur a nullum in nobis sontem reperit, plurima autem o lacu Ia ; ergo ex veritalis evidentia generalis est. Rev. 3' hunc consensum non suisse conStan. tem , erroremque sectio Post maturum examensuisse detoelum i Dei autem existentia, quo Severius adhibetur examen, eo firmius creditur,
iuxta id Tullii r opinionum eomm ω delet dies, naturae judicia consimat. ob, 3' Unanimis. suit in pluribus Diis admit. tendis POPulorum eonsensus es ergo, aut nullus , aut plure3 sunt admittendi. '
Resy. 2' consensum hunc minime universalem
105쪽
to MeTAPΠYsrcA SPrcILLIs ,hant , pluresque alii solem unice adorantes mi. Iosophi nobiliores Dei unitatem consitebantur ;aliique sere omnes, praeter sorsitan ineptum vul gus , unum Supremum , a quo alii penderent, aperte dicebant . vide Cud ori. SI M. inteL., c. es athds; Minui; Felio. , Octaν. P. I 8 ct. SEq.; Lactant. , de ira Dei, cαρ. 2 δ AuguSt., de Cis.. Dei, lib. 6 , et Passim. ν α' Non fuit perpetuus ille consensus, nam Priamitus unicus Deus eoiebatur, ut omnes Dorunt , et iamdudum a regionibus cultis exulat polytheismus. 3' Consensus illo a praeiudiciis, cupiditatibus, provenire Potuit, ut evidens est; Deum unum ad omnia regenda insufficientem credebant; plurimos finxere deos , vel quia iis henescia contulerant, vel ut eorum exemplo in vitiis volutari possent. Id autem, quod praecipuum est, nempe existentiam Divinitatis, scelerum vindicis, omnes unanimiter et constanter, sola ducti evidentia ,
Contra omnes i cupiditates admisere, proindeque eertum est ex hoc consensu esse Deum, non autem esse plurimos.
' Tandem dissentiebanti circa Deos suos r alii plures, alii pauciores, alii alios admittebant, Proindeque nullus suit universalis polytheismusrninc Deus unus , quia in id consensere omnes admittendus ; id autem rejiciendum in quo dissentiebant .
O . 4' Consensus ille provenire potest ex
causis erroris 3 ergo, etc. Rem. Neg. ant. Nulla enim o usa, Praeter VE-ritatis evidentiam, omnes adducere 'potuit ut
dogma sibi incommodum admitterent, cum ipsi met athei , cupiditatibus auxiliantibus, suarum opinionum , ne sibi quidem, nedum aliis , convictionem dare Potuerunt. , dist. iv Provenit ab educatione 3 ergo, etc. Rem. Neg. ant. I ' quia educatione propagari
nequit opinio quaelibet, nisi jam ubique sit dis.
106쪽
susa. Patres non inculcant Dei notionem filiis , nisi quia jam ipsi ea imbuti sunt. α' Education hique varia est in omnibus aliis 3 quare ergo generalis et uniformis esset in hoc puncto 23' aetate et ratione, et hominum commercio , dissipantur educationis praejudicia ; Dei autem notio quotidie firmior evadit . 4' Saepe in scelere exagitat eos etiam qui pessimo educati suere gergo non est praecise et unice educationis laetus. Inst. 29 Provenit ex ignorantia legum naturae 3
Rev. Neg. ant. χ' quia eo firmior evadit, quo magis in rerum naturalium cognitione proficimus . .u ' Deum admiserunt naturae peritissimi in Thalete, Aristotelo et Pythagora , 'usque ad Baconem, Newtonium, Carthesitim, Leibnitatum, Eulerium , etc. 3' Quasitam leges asserret atheus quae Deum supplere possint 7 Nonne ipsa emet leges quo persectiores sunt, eo etiam magis Deum requirunt, a quo ord Itiatae sint 3 4 3 Tandem sibi evidenter contradicunt athei; si enim Dei notio venit ab ignorantia, quare non aIios audent pro ducere qui illum ignorent, quam aliquos. bar. baros, dum ab omnibus aliis qui scientiis florent,
cognoscatur 7 st. 3' Provenit ex timore quem Incutiunt territ, iles effectus, ad quos avertendos homines Numen invocavere; ergo, etc. Resρ. I' Neg. ant. I ' quia tImor non incutio
tur, nisi qu; a jam adest idea Numinis vindicis
scelerum. 2' Timor potius atheismum confirmas.set; ideo enim tantum Deus negatur, quia tin metur. 30 Timor, cum non sIt universalis nec constans, opinioni constanti et universali ortum dare non potuit ; et tamen Deum admisere tot viri sortes, qui nec pericula nec mortem re r.
midabant. 4 Timor inquisitioni do Deo Iocumdare potuit , sed gratis asseritur Propterea ab omnibus ejus existentiam admissam suisse. 5' ΗΟ-mines Deum potius tanquam patrem et beni
107쪽
ros METAPosIex sPΕcILLIS , sinum habent, quam velut sormidandum. Hine serthao ad Alexandrum: Si Deus es, tribue re mortalibus beneficia debes, non sua eri Pere. HΗine illum nominarunt ipsimet pagani optimum
R P. Neg. cons. Recte enim ratiocinati es, sent, qui ex istis effectibus collegissent existenis tiam causae a quo Producerentur; siquidem materia , ex Se iners et otiosa , motus istos terribiles ex se habere non potuisset . Inst. 4' Existentia Dei ortum habuit a politica principum; ergo, etc. ReU. Neg. ant. quia reperitur etiam apud silvestres et incultos. α' Quia , ut evidens est, iamdudum evanuisset. 39 Politica varia est in variis locis et temporibus. 40 Quia nulli bi haec inventio reperitur in historia , quae tantae rei sane nobis memoriam tradidisset. 50 Quia non eo usque valent Principes , ut commentum tam in
commodum aliis sine ratione tam firmiter persuaserint , ut ab eo recedere nequeaut. 6' Certum est omnes legislatores cognitos ad populos jam diu idea Numinis imbutos Ieges Suas proposuisse. ' Quomodo omnes legislatores in id simul consentire potuerunt 3 8' Quare destructis Iegibus et imperiis superstitit Dei opinio 7 9' Quare idem sibi frenum legislatores iniecere 3 io' dem quare Dei existentiam adhibuit politica, nisi 'o quod societati Sit perutilis, et velut necessaria 7 Porro, ut evidens , error nec utilis neci necessarius esse potest; ergo existentia Dei vera sit eo ipso necesse est.
Probata iis invictis argumentis Dei existentia, quaedam nobis de atheismo dicenda supersunt.
Athei dicuntur ii qui Deum negant existere stheistae autem qui illum agnoscunt. Quidam
108쪽
sEcrio L Io athei dicuntur practici, quia omnia moliuntur ut a se Dei ideam auferant, et vivunt quasi non existeresst: plurimos hujusmodi existere Iuctuosa demonstrat experientia , de iisque psalmista Io
quutus est , dixit insipiens in corde Suor non est Deus. Caeteri dicuntur speculatioi, qui revera nullum in mente Deum admittunt. Ex iis
alii negatioi appellantur, qui propter imbecillitatem Deum ignorant; alii vocantur positioi, seu 3 tematici , quia ratiocinii specio innixi videntur. Posteriores bona fide nulli sunt evidenter ;prosecto nullus , ait Plato Leg. lib. io , ab adolescentia usque ad senectam in hac opinione, quod dii non essent, perseveravit 3 quis enim 3
si vel modicum attendat, non statine deprehen clit omnia quae in mundo sunt ab ente intelligenti creata et ordinata esse Z Non facilius est existere atheos negati vos , quia tam multa, tam sensibilia, tam splendida sunt Dei existentiae argumenta , ut vix possint vel stupidissimum praeterire; hinc quod affirmat sapiens: a magnitudine creaturae poterit huius creator videri. Ut atheismum plenius refellamus duo Statue mus: i' illum esse quam maxime noxium, a ' a theorum Systemata omnia esse absurda; quod qui
Atheismus infensissimus est tum societati, tum privatis, Proindeque Omnino detestandus. . Prob. Prima para. Illud insensissi mum est so-eietati quod relinquit principem sine freno, Subditos sine moribus, aet fundamenta tollit societatis; porro id efficit atheismus. IR Belinquit auctoritatem sine freno: Quid continebit potestatem supremam , Si
nihil a scelerum vindice timendum sit 3 Optime ergo Montesquieu; Un principe, che manca.
109쪽
di religione , c un animale terribile , che non sente la propria liberta , che allorquando lacerae divora. Id satentur athei : Se it inondo lasse go vernato da degit atet , inquit Voltaire , amerei egualmetite di trovarmi sotto l' impero immediato di quegii esseri ius ornali che ci veta. gono dipinti acidentati alle loro vittime. 'α' Relinquit subditos sine moribus: Quid enim crimen coercebit , quoties illud postulabunt capiditates, et impunitatem pollicebitur potentia aut obscuritas 3 Quid aliud reformidandum erit quam hominum et testium conspectus Z Si punira , inquit Rousseau, non gia iI delitto, ina Ia Poca
destreZZa. , , Nimium saue consideret atheus qui crederet quinquam in miseria tunc vivere velle, quoties inde per las aut nefas sine ulIo periculo sese eripere POSSet. 30 Fundamenta tollit societatis: Non mai, inquit nosseau, su sondato uno stalo, che non
abbia gli servito di base la religione. Un popolo silosoIo , inquit Diderot, se fosse possibile disormarue uno, troverebbe Ia sua ruina at suo primo appari re net disetto della βteSsa sua coinstituetione. ,, Ubi enim fides, iustitia, conyentionum firmitas, si licitum sit quidquid utilo est 3 Quid autem licitum nou videretur, si nullus sit alius finis, nulla felicitas homini, praeter hujus vitae felicitatem Z Et quomodo posseu homo
Propensionem hanc superare, qua ad suum bonum
quaerendum invincibiliter impellitur 7 Et vero, non id experientia confirmatur Z Quid Romae accidit, cum Dei notionem abstuIit superveniens indisserentia p La religione e Io stato, inquit Brolinhmve, caddero nata steSSa ProporZione. ,, omnes Iugendas dissolutiones quae imperiis acciderunt operata est Dei ohIivio. Quid non mali Europa , praesertimque Gallia experta est, ex quo dissentionum sese Amitem ubique introduxit
Philosophia r Ergo, etc. Prob. 4ecunda par. Illud noxium est homini,
110쪽
bus privatis , quod omnem Securitatem, omne solatium, omnem denique solidam spem adimit, atqui id efficit atheismus. xv omnem adimit securitatem: Cum enim omnia tunc vel fortuito fiant vel necessario , quotidi fatalis quaedam et subita ruina immeritosi opprimere posset 3 quotidie ex summa seIioitate ad Summas aerumnas dejici praecipites, absque ulla culpa aut praescientia possemus; quotidie vitam vel bona nobis, si id possit secure, vicitius aut extraneus eripere poterit; nulli fidendum erit; Continuus nos tremor agitabit: nulla quies esse
omne solatium: Ad quem enim confugiet , cui nihil a fortuito. easu, vel ab inexorabili sato
Sperandum remanebit Z . Quid hanc. 1 dulcissimam supplebit cogitationem, adesse . tenerrimum Patrem, qui se infimiorum adjutorem profitetur Za' omnem spem solidae selieitatis: Quae potest enim esse vera felicitas, , ubi omnia fluxa et.ca.duca, omnia selle mixta, nisi aeterna aliaet speretur 7 Atheum opprimet cogitatio haec; se breviseriturum , et ignorare utrum , poSt Plurimos bores, paucissimis gaudiis ' temperatos, sempiternam annihilationem , aut atrqcissimos; atque aeternos cruciatus expectare debeat. Quomodo mortem spectare debet per quam aut omnia finientur, aut aeterna incipiet miseria r Quid miserius homine inquieto, infirmo , aerumnis saturato, anxio ad molestias humili ad timores ,
habendi dasiderio, possidendi vanitate, dolorct amittendi indesinenter cruciato, si nihil illum in Blia . viis sperare, imo potius multa timere oporri
Ergo athesmum detostari' debet quisquis societatem et seipsum diligit; siquidem omnibus vitiis ianuam: aperit, , expeditam libidini viam
sternit , spem omnem tόuit et metum, suturorum, hominis unam 'in' propriae , temporali , voluptate