장음표시 사용
81쪽
Censent plures philosophi necessarIo inter cauissam et effectum medium interponi debere; at id evidenter salsum est: nam Deus nullo medio ad effectus producendos utitur: requiritur tantum modo medium, cum Potentia, aut causa non est proxima et Comylata. Causa alia est necessaria, alia libera; alia Pho sica, quae Per se gignit effectum; alia moralis, quae aliud adhibet, ut homo qui homicidium imperat. Una dicitur causa yer se, quae esse ctum ex destinatione sua, vel ex intento, Pro ducit; altera, quae praeter intentum aut destinationem illum producit, dicitur carasci Po' ac- eidem. His positis, quaedam exponenda sunt axiomata , quae terminorum intuitione statim evidentia iudicabuntur. r' Ab actu ad posse oalet consecutio, sed non vice Mersa; evidens est enim quidquid est, aut efficitur, esse aut enici posse, seu esse possibile; sed non existere qui4quid possibile est. α' Nihil existit sines ratione susscienti cur existat. Id tam manifestum est, ut nihil sit evidentius quo probari possit. nec evolvi indigeat. 3' Nulla esse potest alia ratio Suffciens existentiae, quam causa interna, seu existendi nes- cessitas, aut causa externa: omne ens enim Vela se existit, vel ab alio; id evidens est. 4' Non datur essectus sino causa; id etiam patet, alioqui non esset effectus, sed ens a Se, seu
5' meetus non Potest eras Prior Sua causa. 6' Nullum ens potest esse suI Usius carasarens quippe operari nequit, et aliquid producere, quin jam existat. Non Possunt esse entia duo sibi mutuo
80 Causa id omne continere debet quod requi rit effectus. Si vel modicum attendatur ad terminos horum
82쪽
ax ἰomalum, necessario quisque deprehendet canegari non posse, quin eo ipso omnis evidentiae et rationis auctoritas labefactetur, ideoque universale dubium admitti debeat. Iis sortiter imbuendus est animus, quia sunt veluti sons et principium omnium veritatum quas tractant metaphysici, circa Dei existentiam et ejus attributa.
Nihil ultra dicendum putamus de scientia hac, quam plures despiciunt philosophi, velut nugarum et subtilitatum congeriem. Φ
83쪽
Cuia duplex esse possit Spiritus, unus increatus, et alter creatus; duplex etiam sectio est hujus partis metaphysicae quae de spiritibus loquitur.
DE venerando hominibusque cogitatu incomprehensibili Numine , quidquid hic dicere possumus, ad ipsius existentiam spectare poteSi aut ad ejus attributa. Quamquam tremendum Sit vel ipsum Dei nomen, satiusque sit eum adorare, qui nutu suo montium et orbis sundamenta comis movet, de eo tamen disserendi necessitatem saeit temporum depravatio: utinam ad id saltem inserviat haec discussio, ut, ex ipsius cognitione , amor in nobis et in omnibus augeatur l
84쪽
LRTIcu LUS I. De existentia Dei.
Par Losopllos esse qui Deum aliquem existere in duhium audeant revocare, non sane facile credet recens aqhuc et perversitatis humanae ne inscius animus. Attamen quovis sere tempore sue runt horresco referens , qui nefandae hujus opinionis patrocinium Susceperunt; pIurimi etiam qui, velut otiosi et indisserentes, ut vitiis tacilius indulgeant, ab hac quaestione animum avertentes , sibimetipsis illudere intendunt, et quia Deum non curant, Se credunt ab eo non eurari . Qua quidem dementia , an alia possit esse major, ipsi perpendant, qui de suo fine et ex ita plane nescii; dubitantes ad minus utrum selices aut misorrimi in aeternum esse debeant, Deum vindicem contemnentes mortem temere expectant, sortique se committunt inter annihilationem, et perpetuos cruciatus. Nos Vero , ut clarius pateat quam deploranda Sit eorum caecitas, argumenta proponemus quibus Deum existere constat, et sutiles atheorum hypotheses postea resellemus.
Deum omnes dicunt et intelligunt ens a se, ens nec Sarium summeque Perfectum, ens aeternum , ens Sustremum a quo pendeat et regatur Orbis unioersus. Ipsius existentia multiplici argumentorum genere demonstrari potest, ex quibus clariora tantum et efficaciora seligemus. Alia erunt moralia , id est . ex ordine morali deprompta, alia ex ordine physico, alia ex ordiue metapisaico.
85쪽
Argumenta metaphisica. ' Primum arg. ab entis necessarii eaeistentia: Existit ens necessarium , atqui ens necessarium
est Deus; ergo existit Deus. Prob. Prima Pars. Vel existit ens necessarium et aeternum , vel tempus suit quo nihil existebat; atqui posterius dici nequit: nam in hac hypothesi evidenter nihil existere potuisset; si quid
enim exstitisset, vel a se vel ab alio existentiam habuisset, atqui neutrum fieri potuit: non a se existentiam habere potuit, quia, Cum non eMet Necessarium, ut supponitur, esset evidenter sui ipsius cauSa et principium, quod sane absurdum est; non ab alio, quia nullum esset aliud ens ex hypothesi: ergo, et C. Praeterea , si nullum esset ens necessarium , omnia entia forent contingentia, proindeque Pariter existere possent aut noti existere , ut evidenter patet; atqui omnia entia supponi nequeunt contingentia, nam in hoc casu existere non POS-Sent, Si quidem nulla foret causa eorum exiStenistiae, hinc possibilia simul et impossibilia forent possibilia quidem, quia id supponitur, et revera Distunt; impossibilia vero , quia nulla causa esse qua determinarentur ad existendum, ergo
ens aliquod est necessarium. Prob. Secunda pars, se Ilicet ens necessarium ESSe Deum. Deum diei mus ens persectissimum , et in omni genore et gradu infinitum; Porro tale est evidenter ens necessarium . Si enim non
esset infinitum, limitaretur ad quosdam entis gradus , ad quasdam persectiones, vel a se vel ab
alio; atqui limitari nequit ab alio, siquidem independens est et omnibus praeexistit; nec pariter a se, quia cum sit plenitudo entis, seu ens simpliciter, excludit omne nihilum , omnem im- Persectionem; nec potest aliquo gradu entis carere , quin sit ens simul et nihilum, et quidem
86쪽
sEcTIo I. 85 necessario, siquidem quidquid in ipso est, necessarium eSt.
Aliunde, si ens necessarium non esset infini. tum et persectissimum , persectiones quibus careret possibiles essent simul et impossibiles; pos
sibiles quidem ex hypothesi, alioqui per cito.
nes non essent; impossibiles autem, quia in nullo ente concipi possent; non in necessario, quia Cum eas non haberet, acquirere non posset quin mutaretur, et sit ens simul necessarium et non necessarium; nec etiam in contingenti, quia enscreatum et contingens infinitis persectionibus donari nequit, nec eas creare posset ens illud in
quo non reperirentur. Praeterea entis necessitas evidenter exeludit
imperfectionem, et imo requirit existendi modum persectissimum qui concipi et esse possit , alioqui modus ille esset simul possibilis, ut supponitur , et etiam impossibilis, quia ita nullo ente praeter necessarium concipi potest; siquidem, ut evidens est, concipi nequit modus ille pers ctissimus, nisi in eo quod persectissimam exi
stentiae nempe necessariam haberet, ni fert axi ma r modias erasndi sequitur esse. Et vero, si ens neceSSarium non omnem modum entis , non omnem persectionem includeret, jam non esset necessarium, siquidem concipi POSSet non existens; nam illud ens concipi potest non existens, cui nullus est existendi modus necessarius, siqui dem modus existendi sa-quitur esse, nee ens ullum esse potest, nulla existentia , sine aliquo existendi modo; porro, nuIIus laret enti necessario, quod persectissimum non esset, existendi modus necessarius; nam non esset necessarius illa modus existendi quem non haberet, ut evidens est, nec etiam ille modus quem haberet, eum evidenter , absque ulla a, surditate , concipi posset existens modo persectiori 3 ergo , etc. .
Tandem ens necessarium evidenter habet quid-
87쪽
quid habere potest, alioqui posset eoncipi et
supponi aliter ac est, ut patet evidenter, Proia deque non existens , siquidem nullus esset modus existendi necessarius, quod tamen requiritur in ente necessario; quia cum existere nequeat Sine essentia, evidenter necessaria esse debet, ει existentia quae modum et essentiam includit sit necessaria 3 hinc axioma: modus Mistendi sequi tur esSe; atqui ens necessarium potest omnes ba here Persectiones, siquidem concieitur evidenteriis omnibus cumulatum sine absuraitate; et aliunde sunt omnes possibiles, et quidem in summo gradu, alioquin nota essent persectiones, et Pa riter compossibiles in eodem ente , quia tantum diversi gradus entis : porro omnes gradus in ente necessario evidenter consociarx Possunt, alioqui non essent entis gradus et Per
sectiones, sed potius imperfectiones aut desectus; ergo ens necessarium est Deus.
Secundum arε. ab idea et notione Dei. Illud necesSario existit cuius idea omnibus hominibus naturalis, ne dieam, ingenita, concipi nequit absque hujus entis existentia; porro adea Dea , quae omnibus inest hominibus , concipi nequit absque Dei existentiar unde enim proveniret. in nobis, a quo insunderetur; ubinam esset ejus typus et forma, ubinam exemplar proprietatum quas ipsi tribuimus, si Deus ipse non exisraret' quo Produceretur Z Ergo necessario existit
Praeterea ex notiona quae omnibus hominibus velut instillata aut congenita apud omnes popu los eadem est, Deus a ratione concipitur evidenter possibilis; atque concipi non posset possibilis , si non existeret necessario; nonne enim evidenter repugnat et sese excludunt necessitas existendi et non existentia r et aliunde quomodo, a quonam ente, ex qua causa, ad . existentiam
adduci possetr Ergo debet necessario Deus exi
88쪽
- sverro I. 8 Tertium arg. ex necessitate causae primae ab iis deducta, quas in nobis experimur. Ex Seu-su intimo novimus omnes esse in nobis aliquod principium cogitans, idque cum corpore uniri, Proptereaque Plurimas experiri sensationes; atis qui haec omnia supponunt cauSam primam aqua elisciantur ; nam I ' vel mens nostra ab aliis qua intelligenti causa creata est, Vel existit a se; atqui nota existit a se, siquidem entis, quod
a se existit, necessarius et immutabilis est existendi modus; porro mentis nostrae non eSi ne
cessarius existendi modus, nec immutabilis; quia concipi potest persectior, quotidie mutationibus subiacet, nihil in ea fixum et stabile, etc.; ergo a causa intelligenti creata est, quae ex Se agere potuerit, quae cogitandi facultatem habuerit , ut eam ipsi donare potuerit, Proindeque mi innima a materia , ut quidam Somniarunt, quas iners est et incapax cogitationis.
α' Vel mens nostra ab aliqua intelligenti eausa fuit cum corpore unita, Vel a seipsa, aut a corpore; atqui unio haec non Provenit a corpore, quod iners est, et ex se incapax actionis in animam spiritalem; neo pariter provenit a mente ipsa , quae ejus initium et naturam ignorat, et quae eam nequit ad nutum dissolvere vel prolongare; ergo provenit a Deo. Idem possumus dicere de omnibus internis assectionibus, quas saepe inviti experimur; unde enim proveniunt, nisi a Deo omnipotenti r ergo, etc. Obi. Contra probationem ex entis neo sarii
existentia, quam merito vocaremus demonstra tionem α priori, quia Dei necessitas est ratio et causa cur existat, reponunt athei minime requiri necessarium aliquod ens quod contingentia produxerit, siquidem dari potest entium contin gentium. existentiae ratio sufficiens, si supponatur series et progressio i ita entium, quae ab aeterno sibi successerint.
Resy. Seriem hans aeternam et infinitam esse
89쪽
88 METAPHYsIcA sPEc ALIs , omnino absurdam ; i' quia supponi nequit infinita progressio cui semper adcleretur ; infinitum enim non est quod semper majus evadit. Quia, si omnia haec entia essent contingentia, nullam haberent rationem existentiae , nec a se nec ab alio, ut jam diximus; porro nihil existere potest sine ratione aliqua suae existentiae. 3' Quia, si non agnosceretur tandem aliqua causa primaria quae producta non fuerit, Dinil aliud essent omnia entia, quam effectus sine causa, quod plaue
repugnat. 4' Quia in hac hypothesi jam Dulli tunc
serent essectus possibiles, siquidem produci non possint quin percurratur causarum, Seu entium Si bi priorum, infinita series qt multitudo; porro, quod est infinitum pereurri et exhauriri nequit. 5'Quia cout radictionem involvit series, actu infinita, et tamen terminata otexausta. 6' et jam suit ante mille annos infinita, vel non: si prius, evidenter non potuit prolongari; si posteriuε, mille anni, cum sint finiti, eam infinitam reddere non potuerunt. οφ Vel tota collectio entium aeterna et infinita seret, vel non: si prius, jam nulla evidenter esset successio, nullaque series; Si PoSterius, jam unumquodque ens ante se alia infinita supponeret, alioqui quomodo ens unum aliis additum seriem redderet infinitam 3 Sed si unumquodque ens supponit alia ante se infinita, collectio idem evidenter supponit, siquidem e X uno quoque efficitur; quid autem hoc absurdius esse posset 7 8' Quomodo series haec explicaret exi- Stentiam corporum stabilium, terrae, solis, Iu nae, etc., quae sese non reproducunt 8 Numquid etiam series esset infinita terrarum, Stellarum, etc., sibi succendentium 3 Numerus saltem earum brevior esset, quam helluarum quae quotannis generant; brevior etiam quam hominiam ; mox infinitus esset etiam numerus infinitarum progressionum . 9' Tandem, nonne rideretiae atheus qui Suspensam catenam, ideo non cadore diceret, quia
annuli a se invicem alii ab aliis sustinentur r
90쪽
cur non pariter ineptum esset dicere entia eou- tingentia ideo existere, quia alia ab aliis producta sunt 3IMe. Sed in serie infinita nullus ast ultimus essectus; ergo nec requiritur Prima causa. Rev. r' id peroptime demonstrare absurdam esse seriem infinitaminam semper entihus proinductis alia adjungi oportebit , alioqui tandem ultimum inveniretur; porro, quis istud infinitum dicet, cui semper aliquid addi necessa est Vel omnes progressionis termini essent esse. ctus Sine causa, quod quidem absurdum est, vel aliqua prima causa requiritur quas eos produxe rit, alioqui nec secunda esset, nec tertia; ham
autem causa, si non est ens necessarium , a quo Potuit ad existendum determinari 3. Huc tandem redeunt omnes absurditates in praecedenti responsiona enuntiatae. Inst. Ex partibus ad totum non licet concludere ; ergo ex eo quod ens unumquodque sit constingens, non licet concludere collectionem esso contingentem. V. LINA . . ant. A partibus ad totum concludere non licet in iis quae non sunt necessariR , nec fluunt ex rerum essentia, conc.; in iis quas Sunt necessaria et essentialia, neg. Sic male conincluderetur lapides plurimos domum ossicere non Pome, ex eo quod unusquisque sit insufficiens, quia haec insuincientia provenit a desectu quem supplent alii aggregati; sed optime concluditur omnes homines esse rationales, quia unusquimus ita est essentialiter, quia eouectio essentiam non
Aliunde non concludimus omnia esse eontino gentia, ex eo quod unumquodque ens sit eon. ingens , sed ex eo quod omne necessarium exincludatur ; qua quidem consequentia nulla magis - esse potest legittima. Tandem, vel omnia suere producta, vel non;