Institutionum philosoficarum elementa auctore Receveur

발행: 1832년

분량: 324페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

rit ullam ideam haberi, et cognitam eme naturam illius rei cujas proprietates clare et distincte concipimus 3 α' Quia mentem a corpore distinctam evidenter demonstramus, ut mox pate-hit, idque confitentur philosophi quos impugna

mus; quomodo autem id fieri posset , si mentis nostrae natura penitus ignota esset 3 Hinc id quod ait ipse Dumardais et , , L ' anima essendo innoi P essere che pensa , nou h altrimenti l' es.sere esteso; ed ii corpo Sendo in Dot 1' essere eo Steso, non e l' essere pensante , dappoiche 1' idea detruno non h l' idea deli' altro Non equidem de omnibus mentis proprietatio hus et attributis, per hujus ideam, notionem accipimus ; hinc attributum ejus primarium dissi. cile assignamus; hinc Sensu intimo et experientia tantum cogno Vimus eam Sensationes occaSio

ne rerum externarum experiri posse ; hinc toties, desectu attentionis, circa ipsius proprietates er rarunt philosophi; sed satis ejus naturam cognoscimus , sat proprietatum in ipsa deprehendimus, ut certo asserere possimus.in nobis ideam ejus distinctam imprimi, atque ideo eam absque labore. a corpore distinguimus. Quomodo enim in nobis ignotum dici posset, quo nihil nobis interius es se potest Z Id quo caetera omnia cognoscimus Quomodo iacultates ejus experientia possumus edoceri, quin eo ipso proprietatum ideam acquis

te impressioni ebe te son satis, ait' incontro attivissima e nespoliendere e net ristellere, da lei dipendendo it fissare ly attentione ove piis te aggrada. Institui. di metosa. di Franeeseo SoaMe Pag. Pa. Essa e aliiva sparta della sensibilitὲὶ nen'atto ine la spirito e conscio della impressioni che si sanno stigii organi,e della conseguente modificagione clie a tui succede: impetocche tale consapevoleaga non puo avvenire senga qualche allivitao larga dello spirito. Dunque non e vero che lo spirito nella semplicita sIa tolai mente passivo. Sanis di un cono G

182쪽

ramus 3 Nonne, mens cogitando, intellicentia et Doluntas esse deprehenditur Z Nonno statim clareque apparet eam simplicem et activam esse uoci autem amplius requiri potest ut ideam mentis nabere dicamus' Fatentur omnes nos et materiae adeas habere. Quis autem utriusque Primarium attributum, quis omnes utriuSque PrO. Praetates percallere se dixerit Z Utriumque autem cognoscere dicimus, quia cognoscimus aliqua quae an apsius naturam ingrediuntur; ergo pariter men-ιS aueam habemus, quia certo cognoscimus lintelligeutiarn, voluntatem, activitatem et simplicitatem ad ejus naturam pertinere Quotquot enim nuc usque mentem diligentius contemplati sunt, Ou aliam In ea modificationem deprelie erunt

quam cogitationem, nec aliam uaturam Quam

sate ur ipse P. de St. Gravesande: Panimo

a aensibilibus abstrahant , iu. ectant, Statimque deprehendent nos nihil ,-- 'g00x' βit meuS qua caetera. cψ-U Oimus; nos nullas idea. h here posse ., nisi

183쪽

i 8a META PHYSICA SPECIALIS ,

His positis, nunc inquirendum est quodnam sit primarium mentis attributum, et quaenam eius natura; Seu aliter utrum spiritalis sit, aut corporear Unum primo dicamus de priori quaestio-ue, antequam alteram graviorem aggrediamur. S- . I

Circa primarium mentis attributum philosophi

varias ediderunt opiniones . . 1' Alii, scilicet cartesiani, primarium mentis altributum in cogitatione reponunt . Cogitatio enim, inquiunt, prima in mente concipitur. Νelenim reό ita est, vel prima concipitur facultaseogitandi i id autem posterius dici nequit, cum omnis facultas attributum supponat a quo fluat. Aliunde ex cogitatione derivatur vis Percipiendi, iudicandi, eligendi, etc.; percipere enim et ludicare nihil aliud est quam hoc vel illo modo co-SIs ei quizm gravibus subjacet incommodis

haec opinio; nam primo medium datur In malo Te disjunctiva, ut mox patebit; Seeunuo , nePSesrobat cogitationem facultate cogitandi priorem Isse ; id terminorum intuitu salsum esse Patet . Facultas' attribulum supponit, esto ; Sed evidenter facultas aliquid agendi non praesupponit ilquod operatur 'proindequerliquid praesupponat, non utique cogitationem. Tertio, quod dicitur, vim

etc.. nihil esse quam cogitandi modum, optime demonstrat cogitationem ex cogitationa deflue

re quod quidem nemo unquam suSP catuS suis. 'uo oviani auributum hoc constituunt in sa- cultate cogitandi; at minime animadvertunt nudam iacultatem, si in seipsa praecise spectet id non esse attributum, eamque necessario sup 'ero uroprietatem 'ex qua fluat: se Ur enim quaeri Potest quare hac facultate polleat mens

184쪽

sEcTIO II. t 83 humana, nec aliud responderi potest, nisi quis tale huic inest attributum. Uno verbo, cum inis: vestigatur primarium rei attributum, non quaeritur quid habeae, sed quid sit; prius est enim esss quam habere, et quidquid habetur, aut extraneum est, aut fluit ex eo quod ens in se est; ergo non potest esse aliquid primarium. Quidam mentis attributum primarium in

activitate collocant. Sed non advertunt eam passivam esse in ideis, seu sationibus recipiendis, proindeque aliquas facultates et modificationes exactivitate non derivari. Aliunde activitas supponit attributum unde proveniat, siquidem est mera lacnitas a3endi, omnis autem facultas praevium supponit attributum.

4V Alii tandem hac in re nihil definiunt, quia,

inquiunt, omnes hucusque excogitatae optutorines gravissimis urgentur incommodis. Nos vero credimus hoc primarisim attributum in simplicitate reponendum esse. Nam ante Omnes alias proprietates in mente concipitur, siquidem aliae omnos non possunt alteri quam enti

simplici convenire; o innesque proinde ab ea derivantur. Sic mens activa et libera est, cogitandi facultatem habet, quia simplex eSt.

S. II.

Menti humanae simplicitatem plurimi tum veteres, tum recentiores negaverunt, iique mat ersaliuae dicti sunt. Non longe ab iis recedit Lo-ehius, qui materiam posse Cogitare negare non audat, quamvis tamen expresse confiteatur mentis simplicitatem, cujus probationes temeraria Sua dubitatione penitus inficiatur. Veteres sibi mentem veluti corpus tenuissimum effinxerunt, subli mi ori modo cons malum. Recentiores autem rustice affirmant mentem nihil aliud esse quam organicam cerebri dispositionem. Inter eos Praecipue eminent Diderot, Helvetius, Cabanis etc.; inter veteres autem, Epicurus, Strato, etc.

185쪽

1IETAPHYSICA SPECIALIS , PROPOSITIO.

Mens humana est omnino Simρlex. Omnisque

ε . . ' materiae evers.

Prob. et ' Ex facult. cogit. Ex omnium sensu intimo, mens humaua est rincipium cogitans; atqui principium cogitans est necessario simplex, nam cogitatio est omnino simplex et partium eXPers ; porro modificatio simplex et partium ex Pers reperiri non posset in subiecto composito, ut omnibus patet, siquidem modificatio ejusdem naturae est quam subjectum cui inhaeret. Et vero vel tota esset in singulis partibus materiae Cogitantis, vel tota in aliqua parte tantum , Vel

er partes in singulis partibus diffusa; atqui Di

il horum dici potest. 10 tota esse nequit in Singulis partibus matqriae , alioqui multiplex esset cogitatio, multiplexque principium cogitans. Sic, cum dubito, infinitae forent dubitatio ues, infinitaque principia dubitantia, quod absurdum est; u' nec tota in una parte , tum quia haec pars etiam composita foret, tum quia aliae minime Partes essent substantiae cogitantis; 3' nec per Partes in varias materiae partes disrusa, tum quia partes non habet cogitatio, tum quia nulla pars esset conscia totius cogitationis. Aliunde, vel esset materiae essentialis cogitatio, vel accidentalis; atqui neutrum dici potest; non prius, nam iacile materia concipitur, imo exi Stit, ut omnes uorunt, absque ulla cogitatione; non Posterius, tum quia, ut jam diximus, subjectum compositum recipere nequit modificationes simplices, tum quia quidquid accidentale di. citur, nihil aliud est quam modus quo proprietas in substantia reperitur, cum posset alio modoxeperiri . Omnis enim proprietas essentialis non reperitur in subjecto, nisi aliquo modo ; modus autem ille diversus esse potest in subjecto coni ingenti; sic extensio potest esse in materia cum

186쪽

sEcTIO II. t 83 hae vel alia dimensione , configuratio cum hae vel illa figura, etc. 3 quaenam autem Proprietas in materia esset, cujus cogitatio Sit modus essendi , cum diversae sit naturae quam quaelibet materiae proprietates. Prob. et Ex facult. judicandi. Sentimus omnes nos iacultatem habere diversas ideas vel sensa itiones comparandi, ac proinde judicandi; porro facultas judicandi seu comparandi perceptioneS , non potest in subjecto composito reperiri; naim ad iudicandum duas ideas haberi, et simul conscientiam afficere necesse est, alioqui quomodo eomparari possent 7 Porro impossibile est duarum

idearum conscium esse quodvis subjectum extensum et compositum; una quippe idea partem unaMassiciet, alteramque alia idea; neutra vero, ut PO te quae ab altera distinguntur, utriusque simuIerit conscia: ambae enim illae partes essent veluti duae animae a se invicem distinctae, quae simul diversis ideis afficerentur , siquidem , ut evidens est, duae partes materiae revera distiu-guuntur ; quis autem dixerit animam hominis unius suas ideas cum ideis alterius comparare Posse , aut duarum simul consciam esse Z Ergo

impossibilis, esset iudicium, si principium cogitans compositum foret. Et vero quis non rideret materialistam asserentem globum geographicum, diversas orbis partes comparare POSSe, et Pronuntiare Asiam Europa latiorem essep Quare autem mens humana id efficeret, si pariter corporea sit, et una pars orbis in una ipsius parte, alteriraque tu altera repraesentetur 3 - Praeterea , si concentum audiam, et simul animum variis metaphysicae sublimioribus veritati shus intendam, aut pulcherrima naturae Phoenomena considerem, iudicare possum utrum hae vel alia sensatione magis delecter; porro id efficere non possum, Si mentem non haneam a cor

pore distiticiam. Pars enim quae symphonia Per mulcetur, ab alia prorsus distiucta est, quae FPe

187쪽

i86 METAPHYsI A. SPECILLIs , ctaculo recreatur, siquidem oculus et auris, ner. viqile iis communicantes, omnino distinguuntur; quanam ergo ratione sensationes illae et simul . ab eodem ente sentiri , et secum comparari poterunt Z Nulla enim esse potest comparatio, nullum omnino judicium, sine simplici unaque Substantia judicante. Si pub asserinare, inquit

Baylius, che una tal prova e una dimostragione lauto certa quanto quella de' Geometri Prob. 30 Eae libertate. Unicuique sensu intimo constat se liherum esse, et suarum actionum do minum, Seque pro arbitrio suo aliquid velle aut nolle ; omnes possumus in nobismetipsis agere , Rut nou agere, attentionem tu ideas reflectere, diversa objeta amore vel odio voluntarie Prosequi, omnes diversas facultates nostras moderari, iisque prout placet, imperare; omnes laudem com Pus nostrum movcre, et sensus ad varias lanctiones applicare; porro id efficere non posset evi-

deuter anima quae corporea foret: constat enim apud omnes materiam ex se inertem et omnino PaSSi Vam, absque causa externa, non POSSE moveri; sibi nullum motum dare posse, nec illum Communicare L quia antea receperit. Quis enim nou videat nullam activitatem propriam inesse materiae; eam perpetuo quiescere, nisi ab alio impellatur; motuinque impulsioni omnino et conis

Stanter respondere, ac, cessante vi motrici, eum quoque cessarer Ultra modum stupidus esset, serio assereret montem, urbem, domum, ar-horem, etc., principium . actionis in se continere. M Non avvi alcun ossere materiale, inquit Rous-seau, altivo per se stesso; ed io Io sono. Si hauri bel contradirmi in cib: io Io sento, ed ilsentimento che mi paria h pili sorte delia xagio

Aliunde mentis actiones a principio simplici dimanare constat adeo manifeste, ut vix concipiatur id negari posse, si vel minimum attenda intur ad earum causam, modum et essectus. In mo-

188쪽

sEcTIo ΙΙ. 18 tibus mechanIcis, semper inter causam et esse tum accurata proportio est; id minime negabit quisquis non tu crassa ignorantia versatur; in

actibus autem mentis nostrae regula haec locum non habet. Imperet dux exercitui, omnes Statim

irruunt in hostes ; iubeat recedere , id continuo eniciunt; stare praecipit, stant; incedere iubet, incedunt; legem in regno princeps promulgat, et

Statim ubique et unanimiter agunt subditi, jus Sis ut obtemperent; porro quaenam existit Pro portio inter haec mandata promptosque et universales est ectus inde resultantes p Quomodo ergo evenient, nisi voluntas ex se activa sit et an dependens a legibus mechanicis , si non possidabsque externa impulsione , juxta percepti Oves SuaS et cognitiones, sese vi propria determinare 4' Ex aliis animae facultatibus . Certum est

ab omnibusqae concessum mentem humanam ,

jamdudum elapsa saecula revocando, iacta Prae terita quasi propriis oculis intueri, generalia Scientiarum principia percipere, veritates a senSibus remotissimas apprehendere, ideas generales reSOl- ere, ex principiis deducero conclusiones, Varias rerum relationes reflexione deprehendere, oblita iamdudum recordari, sutura praevidere, Perspicere mere possibilia, et alia hujusmodi plurima

efficere ; porro nihil horum materiae competere potest, quantumvis subtilissima stngatur, quocumque motu douetur; manifestum est enim quamlibet materiam absolute non posse in alia quam Praesentia agere, nec ullo modo praeteritis, ει turis, mere possibilibus, Supra sensus positis, assici posse. Mira sane res esset impressiones ali

quas et sensationes corporibus contingere eπ ge

stis Alexandri, ex eclypsi mille' abhinc annis sutura, aut ex ideati relatione valoris trianguli cum valore duplicis anguli recti; organa mechanim moveri, eo quod possibilis sit diurnus solis motus Versus orientem. Ergo mens omuino simplex

189쪽

5' Ex linguarum artiscio. Experientia constat homines posse linguarum usu varias in aliis ideas et cogntitiones producere, varias determinationes iis inspirare; atqui id non potest efficere solus

materiae motus, et organorum commotio. Proseratur enim vox aliqua coram pluribus hominibus diversarum regionum, eadem evidenter in omnibus erit organorum commotio, eadem soni impressio; alii tamen loquentis mentem intelligent, dum alii nihil ultra sonum deprehendent; eodem

omnium aures motu assicientur; non eamdem tamen ideam ratio perspiciet; ergo praeter organi. cam dispositionem aliud in homine reperitur, quod assiciant verba loquentis, et a quo non Sotius tantum, sed etiam sensus verborum, et iis annexae cogitationes apprehendantur; aliud proinde quod ab omni materia segregatum Sit. 6' Ab idea nostri. Cognoscimus omnes existentiam nostram per cogitationem, Sentimus nos individuum et a quovis idio distinctum esse; haec autem non per impressionem et commotionem sensuum produc tur, sed per internam reflexionem; ergo quod in nobis cogitat, a Sensibus tu, dependens eSt. O . i' Non cognoscimus omnes materiae proprietates; ergo temere affirmamus eam cogitare non posse. Rem. Neg. cons. siquidem invicte probatum fuit cogitationem nullo modo posse in objecto composito reperiri. Nonno certus esse potest circulum esse quaaratum repugnare, homo ruricula , qui nullas sere circuli proprietates dignosceret 7 Cur ergo nos affirmara non possemus materiam inea a pacem esse cogitationis, nisi omnes noverimus

ejus proprietates rLnst. Facultas cogItandi est una sorsitan ex proprietatibus ignotis materiae, ergo, etc. ReSP. Neg. ant. Certum est enim in eodem en te reperiri non posse proprietates quae sibi opponuntar et sese mutuo excludunt; porro extensio

190쪽

sEcTIO II. . I 89 et cogItatio sese mutuo excludunt, cum necessa

rio simplex sit cogitatio; ergo non possunt simul in eodem ente subsistere , ergo materiam quae necessario extensa est cogitare impossibile est. Inst. Materia sorsitan componitur ex elementis simplicibus quae monades a Lethnit Zio vocantur; ergo saltem illae partes cogitare poSSunt. Rem. χ' Neg. ant. Impossibile est enim ex elementis omnino simplici hus fieri aliquid extensum

et compositum, ut evidens est.

Rev. Id nihil omnino adversariis favere; ἱmo per hanc hypothesim in nostram sententiam incidunt quam impugnabant: numquam enim negavimus ens aliquod semplex cogitare posse sed

negamus omnino materialem et compositam esse

animam, ut inaterialistis placet; quod si ipsi methanc simplicem dicant, manus jungamus amicas. Inst. Facultas sonum producendi materiae competit, cur non Pariter facultas cogitandi, cum sonus aeque ac cogitatio omnino sit simplex. Rem Neg. Soniam esse simplicem. Sonus enim efficitur per vibrationes aeri impressas; illae autem vibrationes evidenter compositae Sunt, cum per aeris partos discurrant; et minui vel augeri Possint, pro natura corporis Sonori et aeris densitate. Hinc, sublata omni materia, Seu remoto aere qui commoveri possit, corpus quantumvis

Sonorum, nullum Sonum Producit, ut Constat experientia . Hinc etiam sonus reflecti et quidem diversa ex parte per corpora potest, indeque mulisti plex saepe nascitur echo ; porro quis haec fieri posse dixerit in re quae simplex et spiritalis

ESset yrast. In materia motus recipitur; atqui motus est simplex, ergo cogitatio reperiri posset in materia, quamvis sit simplex. Rem. Neg. miu. Nam motus concipi nequit sine materia quae moveatur ; proindeque non distinguitur a materia actualiter mola; porro nemo

spiritale dixerit id quod materiam requirit, ut ei tamquam modus inhaereat, et nou ab ea distin

SEARCH

MENU NAVIGATION