장음표시 사용
261쪽
quaelibet ad hunc finem tendat, ad quem a creatore destinata est; atqui certum est hominem non ad alium finem, quam ad Deum possidendum, fuisse destinatum, ut constat ex dictis; ergo debet ad Deum tendere. Porro id efficere nequit, nisi reserendo ad ipsum actiones suas, ut evidens
Et vero cum homo necessario propter felicitatem agat et operetur, cum omnia quae possidet, vitam, sacultates et persectiones, a Deo accepexit, evidenter patet omnia ad Deum esse res oranda; iustum quippe est ut ad ipsum redeat quidquid ab ipso procedit; ut illuc homo perpetuo tendat, ubi selicitas ipsi et quies esse debet.
Nec objiciant impossibile esse actiones omnes ad Deum reserre, cum mens non possit in id perpetuo intendere. Non enim requiritur ut ad Deum reserantur intentione e ressa et actuaIi, seu Per actum voluntatis specialem qui in singulis actionibus renovetur; huius attentionis in. capax est homo; sed sufficit ut reserantur ali. quoties intentione hac expressa, alias autem intentione Mirtuali et implicita, scilicet virtute in . tentionis prius habitae nec revocatae per contra-xiam, sicut viator versus finem sese dirigit et tendit perpetuo, quamvis de eo non cogitet; aut etiam agendo propter bonitatem et rectitudinem, quae in opera nostro elueet, et ita mediate propter Deum, cujus imago est haec operis rectitu-ido; hoc autem sane non est homini impossibile. At sedulo.notandum non referri ad Deum quem Ithae actum in quo haec adest rectitudo, sed requititur inmiper ut istam rectitudinem agendo
intendam 3 et tunc etiam Deus ipse per hoc interiimur.
262쪽
Do,Lix distinguitur actuum humanorum regula; una interna quae conscientia dicitur, et altera externa quae vocatur lex. Illa facti potis stinum, haec autem juris scientia dici potest; per unam quippe jus constituitur, per alteram vero factis applicatur. De utraque seorsitu agendum
Definiri potest conscientia, iudicium animi pro nuntians quid in casu particulari licitum sit, aut illicitum. Unumquemque, dum bene agit, 3P-
prohat; condemnat autem dum mala perpetrat. Aliquando conscientia vera est, et aliquando sal- Sa , prout recte aut male iudicat de cujusdam actus moralitate; aliquando etiam dubia , cum nempe suspenditur judicium ob rationum oppositionem, circa licitatem actus. Porro certum est r.' numquam licitum esse coutra conscientiam agere, quia peccati assectum peccandique voluntatem habet quisquis id agit quod judicat esse illicitum, ut evidens est, siquidem eodem modo affectus est ac ille qui, sciens et volens, agit revera contra Iegem; haec autem voluntas, ut patet, non potest esse sine culpa. u.' Certum est pariter non semper esse Iicitum suam sequi conscieutiam, siquidem aliquando conscientia laborat errore vincibili, quem proinde possumus et debemus exuere , ideoque actus malus ex eo Proveniens in sua causa volontarius
263쪽
est. Itaque debemus conscientiam hanc emenda re et aliud estormare iudicium, ignorantiam nostram depouendo, cum id in nostra esse potestate supponatur; nec proinde dici potest hominem in hoc casu necessario peccare, quia potest ne contra conscientiam agere, nec eam sequi, aliam sei licet sibi essbrmando quae recta Sit. 3.' Certum est eum qui conscientiam habet dubiam de licitate actus, ab actu abstinere debere, si nulla sit agendi necessitas; aut si qua suerit , Partem eligere tutiorem; id dictat omnibus recta ratio, SenSusque communis, quia vetat lex naturalis quemquam sese peccandi periculo exponere, ideoque obligatio non provenit praecisa ex lege dubia, sed ex certo legis naturalis Principio, scilicet illicitum esse exponere Se Peccan di periculo. Atque hinc tenemur, si duae con currant opiniones oppositae et aeque probabiles, eam Sequi quae tutior est, seu quae rem assarmat esse inicitam, alioqqi periculum adesset aliquod hecoandi, si nempe rem agamus quae tam, quam illicita . iudicatur ex opinione aeque ac alia pr.ebahild, ut evidens est.. 4.' Si tameu aliqua opinio sit vere et positive probabilis, quae non alia oppugnetur, aut Sit longe probabilior quam altera, eam sequi licitum est, nisi tamen sit aliquis finis procurandus, cui non sufficiat probabilitas. Nam tunc prudenter iudicari potest aliquam actionem esse honestam, siquidem adsunt ex una parte motiva gravia, et ex altera sutilia et contemnenda, quae minime possunt in judicium innuere ut illud dubium
reddant. Praeterea non potest haberi, Saltem communiter, in actibus humanis certitudo demonstrativa, ut cuique notum est; Si ergo non sus-ficiat inulto gravior probabilitas , perpetuis anxietatibus et scrupulis janua aperiretur. Qui en- go hujusmodi opinionem sequitur, Si sorte erret, minime Peccat, quia prudenter ex conscientia legitime formata suam credit actionem honestam
264쪽
esse . Quod si sinis . aliquis sit obtinendus. tunc inedia huic apta eligeuda sunt, nec sequi potest opiuio etiam probabilissima , quia medium suppleri nequit per agentis quantumvis prudentisai. mum judicium , ut evidens est.
Lxx definiri potest praeceptum a sup eriore latum, quo praescribitur aliquid subditis isaeiendum aut omittendum. Quaedam dicemus r.' de lege in genero, a.' de lege naturali , . a.' de lege Positiva. 4
QOLetuon in lege Spectari possunt: praeceptum superioris, objectum praecepti, et ejus sinis ac obligatio.
t.' Lex debat esse praeceptum, seu manifesta- tio voluntatis aliquid stricto imperantis, alioquin merum esset consilium ; proindeque fieri non potest uisi .a legitimo superiore qui auctoritatem habeat imperandi. Atque hinc inepte dictum est legem esse conventionem inter subditos et principem, ut satis ex ipsa rerum inspeetione patet. Non autem omne praeceptum lex dici debet, sed illud tantum quod stabile est et commune.
u.' objectum legis dicitur id quod praecipitur. Debet autem esse justum et honestqm, alio- lex nulla esset, et quodammodό utius iis quibus , imponitur, siquidem dirigi non possunt hominum actiones nisi versus bonum , cum ad id sint destinati. 5.' Finis primarius cujuslibet legis, est bonum societatis, quod procurare debet legislator imperando bona, mala vetando, alia permittendo, et refractarios puniendo. Datur etenim lex ut βο-
265쪽
α6έ ETRI A. cietatem dirigat versus finem suum, et ita privatis etiam mediate prodest, quos felices et securos reddit. Non autem requiritur ut lex singulis prodesse possit, id aliquando impossibile
est, sed sufficit ut majori parti communitatis utilis sit, et tunc nihil est de quo alii conque rautur, siquidem bovum particulare debet bono
4.' Cailibet legi essentiale est obligare, siqui
dem subditus tenetur sese conformare voluntati superioris manifestae. Haec autem obligatio re. petitur tum ex ipso objecto , tum ex voluntate Superioris, Proindeque strietior est et gravior, Prout gravius est obiectum sive in se, sive relate ad sinem spectatum , et voluntas imperantis strictior; atque ita etiam levis esset, Si onjectum leve foret, aut si superior intentionem haberet
sub levi obligandi; nam potest obligare sub levi tantum, etiam in re gravi, quamvis non Pos sit sub gravi obligare in materia levi, Porro materia censetur in se gravis, cum multum conducit ad rectos mores et ad bonum Commune, atres Ievis in se, potest fieri gravis sive propter Circumstantias, sive propter finem quem sibi pro. ponit Iegislator, atque ita graviter obligare. Cognoscitur autem gravitas obligationis, I. in ex prudentum judicio vel consuetudine , a.' ex gravitate verborum quibus utitur legislator, 3.' ex εgravitate Poenae transgressoribus impositae. Notandum Porro conditionem necessariam ut lex obliget esse promulgationem, seu manifeStationem publice factam societati, quocum uelino do id flat. Atque ideo non obligaretur aliqua lege, qui sciret eam esse decretam, antequam communitati nota saeta fuisset; sed promulgatio non exigit ut singulis nota sit, modo fuerit foetetatimaui stata, alioqui numquam scire pos5emus utrum lex obliget, necne.
266쪽
LEx naturalis dicitur Iumen illud omnium mentibus inditum, quo bonum a malo, natura duce, secernimus. Desinitur a D. Thoma, ,, Participatio legis aeternae in rationali creatura, dictans et praescribens illud esse agendum quod est intrinsece honum; et illud sugieudum quod est intrinsece malum se Lex autem aeterna nihil aliud est quam ratio divina vel voluntas Dei , inquit Aug., ordinem naturalem servari jubens et perturbari vetans Atque ideo lex naturalis laudatur in essentia rerum et necessariis hominum relationibus, adeo ut mala sint aut bona , ex natura sua, quaecumque per hanc legem prohibentur aut praecipiuntur. Quamquam unanimi consensu omnes populi distinctionem aliquam , essentia rerum fundatam , inter bonum et malum admiserint, eam tamen negare non erubuerunt aliqui tum veteres, tum
recentiores philosophi, qui distinctionem hane docuerunt oriri vel ex praejudiciis, vel ex utilitate privata aut publica , vel ex politica Principum etc. Ita Helvetius, Hobesius, etc.
Existit lex naturalis essentia rerum fundata.
Prob. I.' Testatur unicuique sensus moralis, instinctu quodam naturali, quosdam esse actus ex natura sua honos, alios autem malos; nemo
est enim qui non approhet actus henevolentiae , justitiae, etc. 3 qui non grato conscientiae testimonio demulceatur, si quosdam hujusmodi produxerit; nemo etiam qui non alios actus, V. g., inhumanitatis, oppressionis, etc., improbet, quique non torqueatur si quos perpetraverit. Porro hujusmodi testimonium est invictum veritatis ar-IT
267쪽
dissi EisICAgumentum, siquidem Provenit a natura; nam universale est et constans, ut Sat apertum est, et etiam insuperabile, cum in scelestissimis reperiatur, qui necesSario virtute delectantur, et vitium abbhorrent; quin etiam omnem Teflexionem praecedit, adeo ut omnes etiam inviti sensum hunc experiantur. Quis autem negaverit a natu xa provenire sensum quemdam universalem, constantem, invictum, et quilibet reflexioni ante riorem Z Quis dixerit Deum homini illudere voluisse, cum hanc indidit propensionem, qua necessario judicat aliud esse honum, aliudque malum,.nec unum cum alio confundi possap Er-
a.' Plurima sunt prineipia moralia, quae Sta lini et primo iutuitu evidentia et essentialia o mnibus apparent. Quis enim non statim videat melius eras Deum colere quam illum contumeliis cere ; honorum parentes quam illos contemne
DE; Suum cuiqus tribuendum esses, etc p Nenio est sane cui non ita clara videantur quam alia metaphysica; totum est majus sita parte; non
datur essectus sine causa, etc.; sulget hinc et inde par evidentia; aeque necessario rapiunt assensum haec utriusque ordinis principia, ut cuique conscientia testatur; ergo non minus ex Severa, non minus essentialia sunt priora quam
Posteriora, ergo quaedam ex se bona sunt et alia mala, proinde existit lex naturalis. 3.' Si nulla sit essentialis distinctio inter bonum et malum, dicendum seret surtum, homicidium, adulterium, etc., ut virtutes haberi imo et Praecipue potuisse; amorem vero Dei et Proximi , actus temperantiae et humanitatis prohiberi, et illicita fieri; porro haec omnia tam repugnant omnium sensui rectaeque rationi, ut ab homine sano supponi nequeant; ergo datur lex
Aliunde evidenter eonstat actiones sibi omni-
MO OPP04itas, quales sunt actus justitiae et inju-
268쪽
stitiae, temperantiae et intemperantiae, non P se easdem qualitates habere, et eodem modo re-Putari; ergo inter eos datur discrimen essetitiale. Praeterea vel bonum est fidem servare et legibus obtemperare, vel non; si prius, ergo datur honum inter et malum essentiale discrimen; si posterius, ergo omnia erunt indisserentia, etiam positis legibus, quod quidem adversariis minime Probatur. Et vero, si natium sit inter virtutem et vitium essentiale discrimen, cuique licitum erit pro libitu suo agere, proindeque mox ruet funditus omnis societas omneque genus humanum; quis autem veram hanc doctrinam dixerit, qua postea tot tristes effectus sequerentur , cum
veritas uocere nequeat p4' Coustat omnes populos discrimen aliquod
posuisse inter honum et malum, unanimiter admisisse legem aliquam natura rerum fundatam .is Quae nφio, inquit Tullius, non bonitatem, is non benignitatem, non gratum animum et be- ,, neficii memorem diligit, quae superbos, quae , , maleficos quae crudeles, quae ingratos non RS-D Pernatur, non odit Z -- Gettate uno sguardo, ina, , quit Rousseau, su tutio te nagioni det mondo, , , Scorrete te istorie tu iter in megeto a tanti culis ti inumani e hix garri, tu me2go a cotale Prori digiosa discrepanga di costum: E di caralteri, ,, V Ui trovere te Io siesse ideo di giustigia e diis OueSta; dappertuito te identiche nogioni del, , bene e dei male . L' antico paganesimo gene- , , rb Dei abbomine volt, che sariansi puniti quag- ,, gili come de ' mallat tori, e per imagine delia
,, suprema felicita null' altro omi vano, che mis- , , Atti a commetiere, e passioni da contentareris ma ii vigio armato di una sacra autorith in-M darno scendeva dati' eterno soggiorno ; I' istin - , , to morale Io rispinge va dat cuore uitiano. Nel, , celebrare Ie dissoluteage di Giove, ammirava - , , si la eontinenga di Senocrate .... La Santa Vo
,, cst delia natura, pili sorte che non quella de-
269쪽
I68 ETRIcA,, gli Dei, si iacea rispellare Sulla terra, e pa. ν, reva rilegare net cieto e ii det illo e i delinquen- ,, eti . . . . Porro unanimis ille consensus est invictum veritatis argumentum, siquidem non aliun de quam a natura provenire potest, eum agitur de re tam adversa cupiditatibus, cujus proinde veritatem negare tot hominum vitio desitorum interest, qui eam tamen inviti admittere coguntur. ESiSte adunque, pergit Rousseau, net sondori delle anime ua principio innato di giustigia e di, , virili, sul quale, a masgrado delle nostre proprie , , massime giudichiamo Ie nostre aetioni e quelleri degli altri, come huone o cattive
Praeterea vel oritur a natura consensus ille ,
vel a praejudiciis, vel ab ignorantia, vel ab arte politica i atqui haec posteriora dici nequeunt.
Non oritur a praejudiciis, siquidem non uni Versalia Suut, nec constantia, ut sat notum est, maxime si agatur de re, quae cupiditatibus ad VerSetur. Nec ab ignoraulia , quia philosophi etiam doctissimi distinctionem naturalem inter honum et malum admisere; sic inter alios Tullius,
qui veritatem hanc mire propugnat lib i. desieg . 3' Nee ab arte politica, tum quia varia fuit ars politica apud varios populos et in diversis temporibus, tum quia coguosceretur auctor et tempus illius inventionis, tum quia impossibile est aliquam opinionem tam incommodam vitiis, omnibus sive populis, Sive etiam praestantissimis .philosophis, ita fuisse inculcatam, ut 3bjici non possit, nisi veritate sundetur; tum Propter alias rationes expositas, ubi de existentia Dei. 5' Tandem Deus inter creaturas institu It esinentiales relationes, ut omnibus patet; homini peroptimas tribuit facultates ; haec autem agenis do sibi finem proponere debuit, ut evidens est; ergo tenetur homo Sese iis relationibus consorin mare , et suas facultates ad finem a Deo intentum dirigere, proindeque datur aliquid bonum
270쪽
obj. iv Distinetio boni et mali ab hominibus
pro sua privata utilitate inventa est; ergo non est naturalis. Resp. i' Assignent tempus hujus mirabilis inventionis , vel in quo omnia erant indifferentia. Distinctionem hanc inculcat sensus moralis iis etiam, quorum interest eam negare, qui proinde nullam ex ea percipiunt utilitatem . 30 Iudicant omnes usse hocias aliquas actiones, quae nobis noxiae videntur; sic omnes rectum crediderunt pro patria aut religione mori . 4' Post crimen patratum, etiam Perutile, remorsus conscientiae scelesti experiuntur.5' Inde praeterea sequeretur idem esse malum et bonum, prout diversis hominibus aut diverso tempote utile est aut noxium. 6 in Sequeretur etiam omnia licita fieri, ideoquePOSSe omnes suam Patriam vastare, societatem
perturbare , cum id utile judicaverint, imo etiam id bonum tunc seri .
Tandem omnes, natura duce, nefarios homines destestamur,alios autem beneficos diligimus, quamvis id nihil omnino nostrum reserat; ergo boni et mali distinctio nou est repetenda ex cujusque privati utilitate . Inst. Homo licite potest sacere quidquid judicat propriae utilitati consentaneum; ergo, et . Rev. Neg. ant. Mioqui mox sequeretur totius societatis subversio, et ruina generis humani ;quis autem hoc esse licitum dixerit, nisi plane desipiat, unde tot mala prodirent 3 Nonne ratio vetat id aliquando quod nobis utile judicamus lNonne stimulis agitatur, qui scelera sibi utilia
Perpetravit T Nonne etiam scelestos detestamur, qui olim societatem ob suum commodum OPPreS-Ferunt ZInst. Homo suam invicte felicitatem quaerit, ergo licite potest quidquid iudicat, etc. Rev. Neg. cons. Si enim res ita sit, omnia licita forent, etiam quae minime utilia, si quia
