Institutionum philosoficarum elementa auctore Receveur

발행: 1832년

분량: 324페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

ea temere iudicaret selicitati necessaria; .Proin deque poterit parentes trucidare, patriam vastare, etc.; nonne autem recid marent sophistae, Si

tandem eos oppressio attingeret Aliunde iubet

ratio ex omnium consensu etiam vitam abjicere,

si id postulet bonum publicum : proindeque nou Iicitum est id omne agere quod nobis utile credimus. Praeterea sedulo notandum est nullam esse veram , nisi in altera vita, felicitatem, ut cuique Propria experientia notum est; proindeque hominem id tantum licite posse quod. illum condu eit ad hane felicitatem, et id quidem nos PS fatemur; sed nihil ad hune finem ius ervire potest, nisi quod bonum et honestum est. Inst. Omnes a natura potentiam habemul quidlibet faciendi; haec autem potestas inutii S eSSerion Potest; ergo possumus licite quidquid, etc.

Rev. I ' Huc redire omnes mox allatas respou siones. Sensus enim moralis et ratio, omnium que consensus, clare prohibent id omne sera quo Possumus; porro absurdum esset dicere a natura concedi jus ea faciendi quae sensus et ratio na turalis condemnant. Et vero inde sequeretur ne fanda quaeque licita esse , etc. , etc.

Res . et ' Si liceat id omne quod possumus age re , ergo licitum erit pacta infringere, quod tamen non omnibus adversariis probatur.3' Facultas quaelibet agendi data est ut, abstinendo quae rationi adversantur, homo libere possit bonum agere , si ita sibi merita com parare; proindeque non foret inutilis, quamvis non ea omnia saceremus quae physice Possemus. O . α' Haec distinctio provenit ab utilitate

publica; ergo, etc. .Reυ. Neg. ant. Quaedam enim sunt societati

utilia, quia honesta sunt; non autem honesta, quia utilia; ita omnes perpetuo iudicarunt. Alauri de si res ita sit, ymni hus sceleribus janua aper R eSset, modo non sint publica et in occulto

272쪽

GENERALIS. III

perpetrentur , aut Privatos tantum assetant' Praeterea nec bonum erit Deum colere, nec parentes honorare., saltem interius, quia id nihil resentad societatem. Denique nullum erit vitium, nullaque virtus, eum nulla Sit actio quae toti so-eietati prodesse aut nocere queat. Inst. Ante pacta societatis, nihil erat honum aut malum; ergo, etc.

ReSP. Neg. ant. , , Si enim, ait Tullius, popu- , , lorum jussis, si principum decretis, si sen- ,, tentiis judicum jura constituerentur, jus esset ,, latrocinari , jus adulterare, jus testamenta sal -

, , Sa Supponere, si haec Sustragiis aut scitis mul- , , titudinis probarentur. Quam autem id absurdum sit nemo est qui non sentiat. Aliunde si nihil esset ante pacta bonum aut malum , quo modo aliquid iis positis malum fieret 7 Vel .hotium esset stare pactis, et ea violare malum, vel non; si prius, ergo datur ante pacta discrimen inter bonum et malum; si posterius, etiam positis pactis omnia erunt indisserentia. O . 3' Si quaedam esset lex naturalis essen tia rerum sundata , apud omnes eadem esset; porro non eadem sunt apud varios populos morum principia ; sic Lacedaemonii surtum permittebant , Romani pueros debiles exponebant, etc. ἰimo nec desunt sylvestres qui malum a bono non Secernunt, et tamquam virtutes habent, quae reputant alii vitia; ergo, etc. Rev. 1' Neg. mai. Quamvis enim a quibus dam non admitterentur aliqua legis naturalis principia, minime sequeretur nullam esse legem na turalem, sed tantum homines aliquos praejudiciis aut cupiditatibus abreptos, vel intelligentiae

desectu excaecatos, Vocem naturae non audiSSe,

vel ad eam non satis attendisse . Etenim licet nota eaedem veritates ab omnibus admittantur, quis unquam serio concludet veritatem a salso non distingui, nec esse rerum essentia fundatam 'Praeterea de rebus naturalibus non judicatuo

273쪽

ex uniformitato metaphysica, adeo ut ne mini. mae quidem esse possint exceptiones, sed sum. Qit uniformitas moralis 3 sic iudicatur homini m. tionem esse naturalem, quamvis aliqui reperiantur imbecilles et insani ; proindeque licet aliqui

Sensum moralem abiecerint, inepte concludere tur hunc non ess turalem . Hinc peroptime Sic adversarios refellit Rousseau: Contro reviis dente uniformith dei gludigio degli uomini,

M euri esempi ; quasi che tutis te inclinaetioni,, delia natura lassero annichilate dalla depravari etione di un eopolo, e eome se per eSistereri de' mostri, gi. nulla diventasse Ia specie. Mas, che servono allo seettico Montaigne te pene, is che si procaccia per dissotterrare in un ean- , , tone deI mondo una costumaneta opposta alle

M nerale cavata dat eoncorso di tuiti i popoli, is opposti in iis to si rimanente , e d' accordo sus 'questo sol punis, , 7 Rev. x Neg. min. Fuere quidem apud diversos populos variae principiorum moralium appli-eationes; sed numquam probabitur varia fuisse ipsamet principia, multoque minus aliquos suisae Populos, qui bonum et malum neque habuerint. Porro non negamus principia legis natura- Iis male applicari posse, maxime cum agitur de remotis conclusionibus, sed id non requiritur ut possit admitti lex aliqua naturalis essentiis rerum fundata; sed sufficit ut ab omnibus moraliter admittatur aliqua distinctio inter honum et malum, et principia quaedam moralia, tamquam necessario vera habeantur; quis porro rem ita esse negaverit 3 Lacedaemoni furtum permittebant, sed non ab omnibus nee omni modo sactum; imo jam surtum non erat, siquidem in unanimiter omnes consentiebant. Romani Pue -

274쪽

ros exponebant, quia id bonum esse credebant, ut ita patrum necessitati et reipublieae eonsuleretur, et sic de aliis. Ergo legem male appli-eabant , non negabRnt . . Obj Deus permisit furtum , usuram , ete. quae lege naturali vetita dicimus; ergo lex illa non laudatur ruum essentiae. Resp. Negari posse ant. 3 cum enim Deus Supremum habeat in omnia bona dominium, potest ea ab uno ad alium pro libitu transferre; ac . proinde nullum surtum, nullaque usura eSt Proprie dicta, in iis quae permittit Deus, quia res sua, ut pote a Deo data, minime vero aliena,

tunc aufertur .

S. III.

LEx positiva, seu quae non sundatur in rerum natura, sed tantum in voluntate superim is definiri potest, is praeceptum commune, justum, ad ,, bonum publicum spectans, ab eo qui commu- , , nitatis curam habet promulgatum, et poenis ,, aut etiam praemiis Sancitum , , . Haec explicata manent ex iis quae diximus de Iege in

genere. - .

Notandum tamen non subditorum esse judicare utrum lex justa sit aut iniqua, tum quia non possunt aliquando rationes percipere, Propter quas latae sunt; tum quia innumeris seditionibus januam aperiret istiusmodi examen, cum saepius plebs in sui favorem pronuntiaret 3 sed quoties non clare patet legem esse iniquam, tunc justa praesumi debet, quia praesumptio stat pro Superiore propter reipublicae tranquillitatem, Cuilibet legi addi debet aliqua sanctio, Seu Poenae transgressoribus infligendae, alioqui non satis legum observationi consuleretur. Quaest. prima. Numquid leges civiIes possunt in conscientia obligarer Rem. Id minime dubium esse, quia tenetur

275쪽

ar έ ETAIex quisque subditus suis superioribus obedire, et ius legislatoris violat si non obtemperet, siquidem superior habet ius praecipiendi Praetere non possunt efficaciter abusus coerceri, nisi nascatur aliqua ex legibus stricta obligatio. Taudem quisque tenetur hono societatis invigilare , et illud quantum potest procurare 3 Porro Iegesseruntur ob commune bonum; ergo iis quisque debet sese conformare. Hinc ApoSt.: ,, Ideo ne- , , cessitate subditi estote , non solum propter ,, iram, sed etiam propter conscientiam Rom.

Si tamen I ex aliqua praecipiat aliquid legi naturali aut divinae eontrarium, evidenter nulla esset obligatio huie obtemperandi, eum. meliussit Deo obedire quam hominibus; atque hinc olim christiani noti tenebantur legibus imperatorum

Obedire, quae serebantur contra religionem. Quaest. secunda. Utrum lex de tributis solvendis vere et proprie conscientiam obliget rR P. De ea re ne minimum quidem dubium esse Potest. Certum est enim subditos ad id ex conscientia obligari, quod bono communi uide et necessarium est; porro necessarium est honosocietatis aliqua solvi tributa, Blioqui non posset princeps sufficienter hono reipublieae consulere, ut evidens est. Hinc Christus eam obligationem assimilare videtur officiis in Deum adimplendis r o Reddite quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo is Hinc etiam Apostolus r , , Reddite ergo omnibus debita; cui tri-V hutum , tributum ; cui vectigal, vect gal M.

Ergo hujusmodi leges in conscientia ο ιsant.

276쪽

TarcA specialis de variis. hominuiti officiis di serit. Cum autem ossicia deriventur ex div ersis relationibas, et tres praecipuae species relationum in homine distinguantur, tria etiam ipsi sunt ossiciorum genera, scilicet erga seipsum , erga caeteros homi ues, et erga Deum. De risseorsim in diversis sectionibus agendum.

Π-mis ERGL SEIPSUM OPPIcIIS. OMNIA hominis erga seipsum ossicia generatim ad sui conservationem et persectionem reserri possunt, quia conservationi suae invigilando, et saeuitates suas perficiendo, ad finem suum ultimum, seu beatitudinent tendere tenetur. Lex autem conservationis, etsi legi persectionis aliquando postponi debeat, in eo sensu quod vitam abii-eere debeamus ad observandas leges morales , quia tunc vita haec in meliorem commutari de-hel; attamen Praeter has circumstantias, adeo - stricta lex est, ut maximum sit scelus vitam sponte abiicere. PROPOSITIO I. Illieitum est sese propria poluntate occIdere. P Ob. Qui se ipsum oecHIt, reum.Se constituit erga Deum, erga societatem, et etiam erga seipsum; ergo, etc. t.' Suicida reum se constituit erga Deum, si-

277쪽

quidem legem Dei contemnit, et ipsius iura sibi arrogat. Primo legem Dei contemnit; ea quippe lex est omnium pectoribus a Deo insita , ut quisque suae conservationi invigilet; atque ideo naturali et invicto quodam instinctu quae cor

pori nocent aversamur, ut cuique notum est;

porro legem hane irritam facit quisquis seipsum voluntarie occidit; ergo, etc. Secundo jura Dei sibi arrogat; Deus quippe solus vitae et necis supremus est arbiter, vitae et mortis habet potestatem Sap. a 6 3 solus proinde vitam, quando voluerit, repetere potest; ergo ipsius iura sibi arrogat quisquis de vita sua disponit, et eam ad arbitrium audet abiicere. Praeterea Deus, Vitam nobis tribuendo, finem quemdam sibi proposuit , quem nos procurare debemus; proindeque ipsius consiliis quodammodo obsistit, qui vitam hanc a se proiiest. nesciens utrum quae vellet Deus, impleverit. ,, Ρiis omnibus, ait Tullius, retinendus est animus in custodia corpo ris , nec idjussu Hiis a quo ille nobis est datus

ex hominum vita, migrandum est, ne munus assignatum a Deo susisse videamur. ,,

tum quia eripit ;psi membrum utile, seque reddit inea pacem boni 'cuiuslibet ipsi conserendi; tum quia privat eam exemplis patientiae et sortitudinis, quae praebere potuisset; tum quia Scandalum praebet aliis, vitae nesciens incqmmoda

tolerare, et eos incitat ad omela sua etiam maxime utilia deserenda, si vel minum onerosa fiant. Quis enim tunc nori .abjiciet principatum, eu

ram rei publicae, iis ἱtiae, aut imo semiliae suae, si periculosa aut mcommyda. sint, vel sibi vitam eripiendo, vel alio se conserendo Quae quidem

quantum societati noceant nemo non videt.

quia contra naturalem sui amorem, vitaeque de

siderium ferociter agit; tum quia , sub obtentumali cujusdam temporalis sugiendi, sese conjicit

278쪽

in apertum summae et aeternae inseIIeitatis periculum', ut ipsi met agnovere pagani , ut patet

ex Virgil. sProximii deinde tenent maesti loca, qui sibi lethum Insontes peperere manu, lucemque perosi Projecere animas. .am vellent aethere in alto unc et pauperiem, et duros perferre labores. PROPOSITIO

Illieitum est cum alio singulari certamine congredi.

Prob. Haec certamina fiunt contra Iegem naturalem et divinam, contra legem ecclesiasticam, , et contra legem civilem'; 'ergo, etc. r. Contra legem naturalem; vetat enim Iex

naturalis et divina quodlibet homicidium; porro sese exponit homicidio vel sui vel alterius, qui pugnat singulari etc. 3 ergo etc. Non Iicet aliunde honum superioris ordinis bono inferiori postponere; porro vitam postponit futili cuidam vanaeque existimationi qui pugnat etc. Praeterea singularia huiusmodi certamina privant societatem plurimis sortissimis, imo et nobilissimis viris quorum opera tum in bello tum in pace uteretur ; ergo graviter illicita sunt. Tandem nemo jus in suam , multoque minus in alterius vitam habet; ergo nefas est alterutram in duello exponere. Et vero per haec ius Dei usurpatur, cujus est vindicta et ultio. u.' Contra legem reclesiae , quae usum hunc detestabilem fabricante diabolo introductum, sub

gravissimis poenis prosibet o :

'ὶ Quibus poenis eeelesiasticis mulctentur duellantes, patet ex Cotist. Detestabilem Benedicii XI v, qua S. S. eonstitutiones suorum praedecessorum, ae conciliorum Latera-nenais, et Tridentini sanctiones confirmat. -

279쪽

3. contra Iegem civilem, duellum quippe severe prohibuerunt perplures Galliae reges, in ter quos Ludovicus IX, XII, et praesertim. Ludov. XIV qui, anno 16έ3, decrevit ut qui duello certaverint, tamquam laesae maiestatis tum divinae, tum humanae, rei haberentur. Plurima contra sulcidium et duellum scripsit famosus Bousseau, qui non Satis commendara potest, eum veritatem propugnandam suscipit. obj. I.' contra primam yropos. Suicidium est actus sortitudinis; ergo est licitum. Rev. Neg. ant. Suicidium potiua ignaviam demonstrat, siquidem nemo semetipsum interfecit, nisi quia vitae incommoda tolerare nou PoteSt. Ideoque Romanorum sortiores vivere in aerumnis et miseriis, imo et in tormentis mori malueruut, quam sibi vitam auferre. Hinc praeclare Martialis:

Rebus in adversἰs facile est eontemnere vitam; Fortiter ille iacit qui miser esse potest.

Obj. Aliquando vita nobis omnino gravisast, et nemini bona; ergo tunc eam licet abji

cere .

Re . I.' Neg. ant. Tum quia Vita, quantumvis afflictata miseriis , semper nos potest ad finem a Deo silentum Perducere; tum quia ne mo est qui non possit propinquis, amicis, et universae societati, consiliis, exemplis, et virtutibus , scilicet patientia et sortitudine sua pro

desse .

R P. a.' Neg. cons. Tum quia non licet vitam, quam a Deo accepimus ad finem quemdam determinatum, absque Dei consilio et voluntate deserere; tum quia nota licet id peragere , unde tot homines arriperent occasionem privandi societatem hae utilitate quam ipsi possint conser- Te suas sanctiones oheundo; tum quia non licet

hanc Propensionem frangere, quae nobis ad vi-

280쪽

tam conservandam naturaliter indita est; etc. Enim vero vita nostra depositum est quod nobis concredidit Deus, ut ea bene utentes ad ejus gloriam Procurandam Semper intendamus , et propterea naturalem amorem vitae nobis indidit, si ergo vitam hanc Velimus abiicere obtentu cuiusdam incommodi, contra Dei Providentiam et fi . nes ab eo intentos agimus, et ideo, nedum malis finem asseramus, nosmetipsos e contra in abyssum malorum projicimus, quia Dei jura usurpamus et ejus Providentiam contemnimus, ingenitamque legem conservationis infringimus . obj. contra secundam pro Os. Licitum est vitam suam exponere, et alium oecidere ad honorem Suum conservandum; ergo licitum est duellum . Re . Neg. ant. Numquam enim licitum esse potest honorem suum defendere per medium quoddam ex se malum, et omnibus legibus Prohibitum, ut evidens est; porro malum eSt ose, et omnibus legibus prohibitum vitam suam in duello exponere, ut Patet ex rationibus supra allatis; ergo, etc.

dist. Honor est aliquid vita melius; ergo licitum est vitam exPonere ad honorem conser.

Budum . . . U

Rev. Dist. ant. Honor verus et realis, con. ;honor fictilius , neg. Fatemur equidem honorem realem, seu honorem virtute fundatum, esse vita meliorem, ideoque vitae potius quam Virtutis iactura patienda est; at vero honor fietilius, in mera hominum existimatione sundatus, inepte prorsus diceretur vita melior, eum nobis nihil omnino possit ex hoe advenire, nec reddat nos persectiores . Quis unquam sallax et inconstans vulgi iudicium tamquam boni regulam ha huit 7 Si liceat ex hoe judicare, nonne eviden ter idem erit bonum aut malum, prout homini-hus visum fuerit 3 La ripulaetione, inquit Franciscus Salesius, non . ehe una speeie δ' inse-

SEARCH

MENU NAVIGATION