D. Basilii Magni, Archiepiscopi Caesareae Cappadociae, De moribus orationes 24., a Simone Magistro ac sacri palatij quaestore ex eius scriptis olim in unum congestae

발행: 1564년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

D. BASILII

res exantiatis, & oneribus opprimimini ,& ego reficiam uos . periculosum est repellere eos, qui nostra opera ad Christucontendunt, quique iugum illius saluta

re subire nolunt. Anteacta autem uita, eorum, qui accedunt, penitus cognoscenda est, ac iis quidem, qui aliquid iam antea boni gessere, disciplinae magis perfectae tradendae sunt: eoS uero, qui ex aliquo improbo genere uitae egressi, ad magiS exactam , nempe cognitionis Dei uitam descendunt, discernere oportet, quibus moribus sint, ac etiam atque etiauidere, ne sint inconstantes, ac in commutando genere uitae facileS. nam talia commutatio facile in suspicionem uenit,

quique praeter hoc, quod nihil sibiipsis

utilitatis afferunt, insuper auctores sunt aliis noxae . cum autem omnia cura rediligentia facile corrigantur , & timor Dei cunctas prauitates longe exuperet , nec de iis statim desperandum est, sed deducendi sunt ad ea gymnasia, quae illis respondeant, & ex tempore, ac laboriosis certaminibus , periculum faciendum est, eorum iudicij, ut si quam constantiam in ipsis inesse inuenerimus, sine periculo ipsos recipere possimus. sin mi

nus a

112쪽

nus, cum sitnt adhuc erita monasteria , reiicere , ita, ut nullo nocumento, eorum uitae periculum, societati fiat. inuuero ab illustri aliquo genere uitae, exemplo domini ad humilitatem contendit , huic praecipere oportet , ut sit ueluti aliquis e numero eorum, qui ab hominibus externis ignominia afficiuntur: & dii genter obseruandum est , an eum omnino non pudeat, opera nauare Christo. at eos, qui, cum iugo seruitutis sint obstricti, ad collegia confugiunt, prius bene commonitos propriis dominis par est remittere, exemplo beati Pauli; qui ubi genuisset per euangelium Onesimum,

Philemoni ipsum remisit, illi quidem persuadens , iugum seruitutis , si quis

domino suo omnino complacere studeat, hominem regno coelorum dignum efficere ; hunc uero admonens, ne solum et eas minas remitteret, quas iactarat, sed ut etiam meliori esset in eunt animo .

quod si contigerit prauus dominus, iniqua , & illegitima in mandatis dans , dc seruum cogens, ne praecepta Dei ueri Dontini nostri 1 h e , Christi teneat, pro u ribus enitendum est, ne Dei nomen per

seruum illum male audiat, si quid perpe'

traret

113쪽

traret quod Deo non probaretur. certarimen autem illud perficitur & recte se habet , aut quia seruus ille praeparatur ad tolerandas eas afflictiones, quibus affligitur ; eo quod magis parere Deo, quam hominibus oporteat; aut quia illi, qui ipsum suscipiunt, eas tentationes, quae ipsis propter illum inducuntur, sustineat: illos uero, qui matrimonio cum sintdeuincti, ad hoc genus uitae se recipiunt, percunctari oportet, an mutuo consensurid faciant, iuxta Apostoli praescriptum,& sic multis. testibus praesentibus, recipiendus es: ille, qui se consert. quod si altera pars dissenserit, & contra tuerit, minoris ducens reconciliationem cum Deo, tum in mentem ueniat Pauli , qui ait, In pace uocauit nos Deus. Qui igitur rebus propriis, eo animo ut Christusequeretur, uale dixit, is eas res, quae ad se pertinent, ne despiciat ac pro nihilo putet; sed elaboret, ut ea, omnibus diligentissime collectis, quae ia Deo quasi

consecrata sunt , omni cum reuerentia

administret: vel ipse, si potest, & scit :uel per eos, qui sunt electi, non sine multa inquisitione . scire enim debet perici uosum esse, eas res, aut suis relinquere

114쪽

ORATIONES. 68.

aut earum procurationem cuiuis homini committere . nam si is, qui regiaru pos.sessionum curam sibi concreditam ha bet , quanuis nihil ex partis iam rebus se moueat, sed negligetia quadam ea, quae acquiri potuerant, non acquirat, crimine non uacat: quam , quaeso , eum condemnationem expectare par est, qui negligenter ac remisse, eas res , quae domino dicatae sunt, administrat λ Nam mulido repudium remittere, non est res cΟ

poris negligere, sed animam a pestifero

consensu cum corpore abducere, & esse extorrem, sine domo, sine re familiari ἡsine amicis, inopem, uitae non studiosum, a negotiis abhorrentem, ab omnibus co merciis alienum, humanarum doctrina-Tum rudem, paratum denique eas for mas in corde suscipere, quae ex diuina doctrina imprimuntur. Praeparatio autem cordis nihil aliud est, quam obliuione perpetua delere eas doctrinas, quae ex praua consuetudine ipsum praeoccuparant. Primum igitur omnium dand est opera illi uiro, cui Deus cordi est, ne ignoret, quomodo sermone uti debeat: sed & sine contentione interroget, & sine ambitione respondςat, neue Cum inter-

115쪽

D. B A S 1 L II pellet, qui cum sermonem confert, & uel maxime si quid praeclari in medium pro

ferat: neque studeat ad ostentationem lo ui, uerum certum modum tum dicen .i, tum audiendi sibi definiat. Discendum est autem absque ullo pudore, & docendum sine inuidia. & si quid ab altero hauserimus, idipsum non est celandum , sicuti improbae mulieres solent, dum spurios partus supponunt, sed grato animo auctor dicti praedicandus atque aperie dus est. Vocis uero tonus medius est semirandus ; ut neque lenitate sua auditum diffugiat, neq; intensionis magnitudine sit molestus. id uexo, quod eloquendum est, prius secum reputet, atque ita demum sermonem proserat. Caeterum incongressionibus facilem , in colloquiis Dero dulcem se praebeat; ne urbanitate suauitatem captet, sed cohortatio sua, uitate, ac benignitate condiatur, repulsa omni in loco asperitate . na si te prius ipse humanum exhibueris, lacile te serrς Poterit is , qui curatione opus habet. Vtilis omnino est nobis illius castigationis norma, qua usus est uates, qui Dauidem uitiis se inquinantem, non ipse condeninauit, sed personam aliam i

ducens

116쪽

duces , ipsum sui ipsius peccati iudice constituit, quo ipse, sententia contra se lata, non amplius haberet ansam increpanti se irascendi . nam ut aquaeductus ostendit proprium fontem; ita sermonis naturacor, quod illum edit, declarat. & quemadmodum in praeceptionibus medicoru, quae scite, & cu ratione fiunt, utilitas, quae ex ipsis manat, uel maxime post factana experientiam inclarescit; sic etiam & in spiritualibus exhortationibus, ubi exi tum acceperint, qui denotet praecepta, tum demum prudentia, & fructus ipsorum , quae ad emendationem uitae spe istant, ac perfectio ipsa demonstratur. Nam qui labentem erigere uult, debet omnino longe altior esse illo, qui cecidit; at qui ex equo prolapsus est, Opti Shabet altero , qui eum extollat. nonne

qui se caecis magistris, duces ut sibi sint, committunt, seipsos usu lucis orbant λNam qui fratrem suum delinquentem cum indignatione & ira reprehendit, is

non liberat eum a peccato, uerum se

ipsum peccatis obstringit. Summa profecto cum mansuetudine . erudiendi sint se, qui aduersantur; neque debemus ob

ea, propter quae ipsi spreti fuimus , inta alios

117쪽

alios uehementes esse, neque eorum causa, ob quae alium contemni videmus , benignitatem delinquenti non ostendere; immo, etiam tunc magis ipsum complectemur : sic enim & propri) amoris suspicionem effugiemus , & demonstrabimus, odio nos non habere delinquentem , sed peccatum ipsius auersari: siquiadem alterius causa, & cogitare ,& l borare , encomtum est animi amantis Christum& fratrem. Omni igitur ratione oportet eum, qui laborat, sanare;& opera danda est , ut id membrum, quod suo loco est motum , in proprium locum restituatur. Quod si in aliquo peccato permanserit, quasi alienum relinquendum est. nam scriptum est, Omnis planta, quam non plantauit pater coelestis, radicitus euelletur. Si enim dissi culter reuocantur a suis propriis ac consuetis moribus, & si uoluptati corporis magis seruire student , quam donaino, nec eam uitam, quae est e religione reci piunt , nihil nobis rei cum eis esse debetanos enim inter populum inobedientem,& contradicentem, illud audire didicimus : Seruans serua tuam ipsius animam, nec participato cum allapis peccatiS.

Quod

118쪽

ORATIONES. so uod si quis auido animo ad cantandum non uenit, nec est ita affectus , ut

ille, qui dixit, QSam dulces sunt gulae

meae sermones tui, supra mel equidem ori meo dulciores sunt. & , si non magnam iacturam ducit otium , talis aut se corrigat, aut penitus pellatur; ne par uum fermentum.totam massam inficiat.

nam eos, quos communes reprehensiones modestos non efficiunt, & quos ad poenitentiam non adducit illud , quod repulsi sunt a precationibus: cum his necesse est nos, ea norma, quam nobis dominus praescripsit, uti. Scriptum enim est, Si frater tuus peccauerit, reprehende eum, ita ut tecum ipse solus adsit :quod si te non audierit, adhibe una tecum insuper unum, aut alterum : quod sine sic quidem audierit, dicito ecclesiae rsia ne ecclesiae quidem paruerit, esto tibi perinde ac extraneus , & publicanus. nam quod fieri iubetur in illo, etiam in hoc quadrabit: Semel appellatus fuit, coram uno & altero reprehensus est, tertio ab ecclesia: quoniam igitur testibus usi sumus contra ipsum , nec tamen paruit , in posterum pellatur, & per totam ciuitaratem publicetur, eum recipiendum non

119쪽

D. BASILII

esse, ad omnem conuersationem uitae humanae . ita ut ex eo, quod noS non commisceamus illi, fiat omnino pabulum diaboli. ut enim pueri, qui discere nolunt, cum ipsis magistri, aut paedagogi plagas uolunt inserre, longe diligentius discunt; etenim ipse sermo ante flagella non auditur , at post dolores, qui flagellis incussi sunt, uix non aures ipsae aperiuntur; tum enim & auribus accipitur, de memoriae facile mandatur: sic se etiam

res habet in iis, qui diuinam institutionem negligunt, & praecepta domini despiciunt, qui postquam a Deo castigati

sunt, tum uix tandem ea, quae semper proserebantur, & semper despicatui habebantur , quasi primum in ipsas aures peruenissent, recipiunt, iuxta eum, qui dicit, Castigatio Domini aperit aures

meas. Quemadmodum autem absque ulla perturbatione eis, qui morbo animae conficiuntur, medelas adhibere necesse est; sic rursum oportet eos, qui cumrantur, non in malam partem accipere poenas , neque tyrannidem ducere, eam .curam, quae ex misericordia, conseruandae animae causa adhibetur: turpe etenim est, eos, qui corpore laborant, tantum

120쪽

ORATIONES. s I

medicis fidere, ut siue secent, siue adurant, siue amaris pharmacis molestent ,

tamen in benefactoribuS eos numerent: nos autem non eodem esse animo in eos, qui animabus nostris medentur, clim aerumnosam uitam agendo, salutem nobis afferant. Mioniam autem horrendum supplicium, eum, qui praeest, manet, si non reprehenderit delinquentes: ideo sic debet esse affectus, ut qui rationem redisditurus sit, uniuscuiusq; qui sibi est concreditus . nam si inciderit in peccatum frater, cum non praedixerit ipsi uoluntatem Dei, aut prolapsius, in peccato perstiterit , non edoctus ab eo, quomodo ui tam suam emendare deberet: tunc sanguis illius e manibus ipsius exquiretur, uti literis mandatum est,& uel maxime si non ignorantia aliquid eorum, quae Deo probantur, neglexerit, sed ob assentationem implicans se peccatis uniuscuiusque, sinceritatem administrationis non seruet. Sicuti autem praepositus debet se dueem in omnibus societati plebere ; ita uicissim eos, qui caeteros & aetate, & prudentia anteeunt, decet commonefacere

praefectum , si in suspicionem alicuius peccati uenerit. nam si fuit aliquid corre G ii; ctione

SEARCH

MENU NAVIGATION