D. Basilii Magni, Archiepiscopi Caesareae Cappadociae, De moribus orationes 24., a Simone Magistro ac sacri palatij quaestore ex eius scriptis olim in unum congestae

발행: 1564년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Nos uero unum fortassis praeceptum nos fecisse autumantes, non enim dicere ausim facientes: omnia enim inter se ita constricta, & colligata sunt, ut exoluto uno, etiam reliqua necessario solui necesse sit) non propter ea, quae OmisimuS,

ira expectamus, sed ob recte facta quasi praemia quaeda praestolamur, ignari quod ille, qui ex decem talentorum deposito unum forte, aut duo detinuit, reliqua uero rependit, non probus,quod plura pe soluisset, decernitur; sed iniustus & aua rus , quod pauca detraxisset, iudicatur. ini id dico de ablatione λ cum is, cui unutalentum concreditum fuit, quantiis illud ipsum integrum restituisset, quod acceperat, tamen eo quod dando, nihil lucrifecerit , condemnatur. inii toto decennio patrem coluit & obseruauit, &unam plagam ei post iniecit, non ut benefactor colitur, uerum ut parricida da natur . Proinde ille , qui cum in recte factis magnos progressus fecisset, dein ad

ueterem consuetudinem redit, non λ- tum mercede, quam ob res antea gestas

expectabat, privabitur, sed etiam longe grauiores poenas pendet, quod gustato pulchro Dei uerbo, & cognitione mysteriorum

132쪽

ORATIONES. Σriorum dignus habitus, omnia prodiderit , uoluptate breui delinitus . uapropter oportet nos, si modo uelimus tuto hanc propositam uiam uitae conficere, coronasque ob victoriam accipere, exhibere Christo animam simul cum corpore ea infamia, quam ex uulneribus conceperunt liberam. oportet, inquam, nos uigilantes semper undiquaque animae oculos circumagere, omniaque iucunda su specta habere, nec ulli eorum animum applicare: neque etiam si aurum sparsim appareat propositum, ac in manuS eoru ,

qui illud desiderant, uenire paratum. Diuitiae enim, inquit, si affluxerint, ne cor applicemini, neque si terra uictum producat , sumptuosaque tabernacula ostentet . nostra enim respub. ac uita in coelo est, ex quo seruatorem Christum suscepimus. neque si choreae, si commessationes, si conuiuia, si mensae tibiarum modulis ornatae tibi appareat .Vanitas enim, inquit, uanitatum, & omnia uanitaS. neque si corpora formosa offerantur, quae

praui animi inhabitent. A facie enim mulieris, inquit Sapiens, tanquam a facie serpentis fuge. neque si principatus ac tyrannides, & satellitum aut adulato

A ij rum

133쪽

rum greges tibi deserantur, neq; si thronus altus ac splendidus , cui gentes ac ciuitates sponte seruitute serviant. Omnis enim caro foenum, & omnis gloria ho minis quasi flos sceni: exaruit foenum &flos cecidit. in his enim omnibus tam iucundis, communis ille hostis delitescit, expectans quando ipsorum aspectu inescati , a recta uia recedamus, & ad illius insidias deflectamus . ac sane uerendum es ne aliquando incaute in ipsas incidentes , & usus iucunditatem nihil noxium habere rati, abditum doli hamum primo gustu deglutiamus, deinde ab ipso, partim sponte, partim inulti his rebus alligemur , & ad horrendum latronis hospitium, nempe ipsam mortem, sensim auoluptatibus pertrahamur .Virtutes quidem ubi ex industria naturae cohaeserint, nostra bona efficiuntur, neque nΟS in terra laborantes deserere uolunt , nisi ipsi sponte eas repulerimus, aliaS magis prauas inducendo, sed ad Deum accelerantes nos praecurrunt, & penes Angelos conditoris se collocant, atque ante oculos

creatoris perpetuo fulget splendescutq;. Diuitiae uero, dominatio, splendor, delitiae , ac omnis denique eiusmodi turba, quae

134쪽

ORATIONES. 3

quae in dies nostra dementia increscit, neque una nobiscum ingressa est in hanc uitam, neque etiam simul discedit, sed illud , quod quondam iustus protulit, in

omnes homines ualet, Nudus egressus sum ex utero matris meae, nudus etiam

discedam. Quid igitur tibi amabo utilius est , hanc ne uitam temporariam eligere , ob eamque aeternam subire mortem , an electa molestia, quae ex uirtutis

exercitatione proficiscitur, hac sequestra uti ad uitam artemam consequendam e Corporis quidem pondus lancis propensione discernimus; at ea, quae in hac uita primas ferunt, spontaneo animi iudicio diiudicamus : quod quidem scriptura iugiim nominauit, eo quod possit accipere momentum in utranque partem .

Veluti, scortatio & temperantia tibi iudicanda proponitur, mensque tua in alto throno praesidet, iudicium sibi concreditum habens , & uoluptas quidem patro cinatur scortationi, timor autem Dei, partes temperantiae tuetur: si igitur condemnaueris peccatum, & uictoriam dederis temperantiae, recte iudicasti; sin aduoluptatem inclinatus, pro peccato pronunciaueris, iniquam senten tiam tulisti;

A iij atquc

135쪽

D. BASILII

atque obnoxnus es factus illius execrationis, qui dicit, Vae uobis, qui dicitis amarum dulce esse, & quod dulce est, amarum,& qui lucem nominatis tenebras , & tenebras lucem. Quando igitur uirtus ex contrario uitio diiudicabitur, tum ostendito iudiciorum rectitudinem in occulto animae tuae iudicio, & ptaec plum quasi assessorem quendam tibi faciens demonstrato, te malum odio habere , uirtutes uero amplecti. si enim in singulis actionibus, melioribus palmam dederis, beatus eris in illa die, quando iudicabit Deus abdita hominum, iuxta euangelium nostrum. & interim dum cogitationes se mutuo uel accusabunt, uel etiam defendent, non damnaberis propter propensionem ad mala, sed iustitiae coronis honoraberis: quibus omni

tempore uitae tuae uirtutem coronasti.

emadmodum enim sagittarius telum ad scopum dirigens, neque exuperantia, neque desectu , neque etiam in utranque partem digressione a iaculatione aberrat ; sic etiam iudici ad iustitiam omnia

sunt referenda , nec personarum rationem eum habere conuenit: personam e

nim in iudicio cognoscere , honestum

136쪽

ORATIONES. 6

non est, neque aliquid pretii causa facere debet, sed recta & imperuersia iudicia ei sunt proferenda . quod si ei duo iudicandi erunt, quorum unus plus habeat altero , debebit ipsos adaequare, & tantum auferre a prae eminente, quantum inferiorem factum esse eum uiderit, cui iniuria facta est . Alia quidem bona non magis eorum sunt, qui ea tenent, quam cuiusuis alterius , qui ea consequitur; utpote quae perinde ac in ludo cuborum huc & illuc transferuntur; at sola uirtus ex omnibus bonis auferri no potest, semperque & apud uiuentem & mortuum permanet. Vnde etiam Solon illud nostri ad diuites dicere uidetur, At noSuirtutem non ita diuitiis permutabimus. est enim possessio firma uirtutis, sed opes iam alter & alter habet. Proinde uirtuti studete o mortales , quae una & cum

naufrago enatat, & in terra nudum existentem foeticibus honoratiorem reddit, atque sic uitam agamus, ut nunquam nobis res praeteritae meliores uideantur futuris , neque dicamus, dies priores longe meliores iis fuisse . nam si dies praecedentes meliores fuerint subsequentibus,

illud dicetur nobis, Tanta in cassum per-

A iiij pessi

137쪽

D. BASILII

pessi estis, res honestas obscurando, ea negligentia, qua usi estis in res posterio res .Vt enim homo omnibus numeris ab solutus, rebus, quae ante nos sitae sunt, studet: ita peccator ad ea,quae a tergo sunt, respicit . quod uero maius mali argumentum esse potest, quam a bonis secessio Θ& quae prauitatis maior exuperantia, quam irritare ac lacessere hominem se gi atque mansuetum nam summa prauitas etiam a seipsa discrepat, & malum non solum bono contrarium esse uidetur, sed etiam sibiipsi. Q apropter sicut tenebrae lucis praesentia superantur, & morbus sanitatis accessione, &ad uirtutem progressio, a rebus minimis augmetum sumit; ita etiam prauitatis scaturigo, ab iis, quae initio imbecilla atque exilia erant, ad rem , quae sanari ac restitui amplius non potest, fertur. Principium uero recuperandorum bonorum, est recessio a malis. Declina , inquit, a malo, & fac

bonum . si enim statim proposuisset tibi perfecta , pigrius ea aggressus fuisses:

nunc uero iis, quae facilius comprehen duntur, te assuefacit, quo maiore animo sequentia aggrediaris. ut enim in scala

primus ascensus, est a terra discessio: ita in diuina

138쪽

ORATIONES. sin diuina politia, principium progressus,

secessio est a malis. adiu igitur unusquisque nostrum puer est, iucunditati huius uitae studens , nullam futuri curam habet, sed cum in uirum euaserit, ac intelligentiam assequutus fuerit, uidet uias sibi duas propositas esse, unam , quae ad

uirtutem ducit, alteram , quae ad uitium. in utranque itaque partem frequenter animae oculum coniiciens, confert ea inter sese, quae utriq; adsunt. ac peccatoruquidem uita, omnia ostendit in prassenti sarculo iucunda; iustorum uero demonstrat futuri saeculi bona. & uia quide eorum, qui seruantur, quanto pulchriora pollicetur futura , tanto magis laboriosa exhibet praesentia ; at uia uoluptaria, &incontinens, non quae in posterum expectanda sit, sed iam praesentem efficit uoluptatem . Beatus igitur ille est , qui uoluptatis inescatione , ad interitum non est conuersus, & qui in utriusque uiae electione ad eam, quae ad deteriora ducit , non deflexit. Beatus qui omni spe re rum huius mundi seipsum orbavit, ac in solo Deo omnem spem fixit atque locauit suam: sicuti enim detestabilis & execrandus est ille homo, qui spem suam po A v sitam

139쪽

sitam habet in homine; ita omni Iaude

dignus, qui ex Deo totus pendet. Spes enim, quae in Deo collocatur, non sinit se in alio constituere, neque ei auxilium ferre uult, qui interdum spem ponit in pecunia gloria humana, ac in uiribus huius mundi: interdum uero, Deu quasi spem sui ipsius proponit, sed oportet uere in Dei auxilio acquiescere. Nullius uero mentiS, ac mundi amantes homines ,

cum eos praetereat ipsius boni natura, saepenumero beatas praedicant res nullius momenti; nimirum diuitias, sanitatem, splendorem uitari: quorum nihil ex sua natura bonu est, non solum ob id, quod facile ad contraria commutantur , sed

quod neque bonos eos , qui eis praediti sunt, efficere queant. inii igitur adhuc

hanc uitam colit, nondum beatuS censendus est, ob euentus incertitudinem; at, qui ea , quae ad se pertinebant, absol- uit, & uitae manifesto fine clausit, hic iam secure beatus potest praedicari. Nam qui bona agunt, in ipso opere laudem adipiascuntur, qui uero malum fugiunt, non si semel atque iterum peccatum declinarint, ideo laudibus ornantur, sed si penitus mali tutationem effugerint. Si itaque

140쪽

ORATIONES. sque necesse est unumquenque nostrum , uitam optimam eligere, & eam iucundam usu & consuetudine efficere, quam optima nobis aggredienda sunt. turpe etenim est, praesens tempus negligere, dein ubi elapsum fuerit, illud rursus reuocare ; cum nihil sit, quod nos maiori tristitia afficere soleat. Diuina autem gratia uix digni esse possumus , si prius eas

perturbationes , quae prauitate sua animos nostros insecerunt, non exegerimus. uidi ego medicos, non prius praebenteS salutaria medicamenta , quam ante uo mitionibus eam materiem, quae morbum

gignebat, uacua fecissent; quam sibi ipsis

ex praua uictus ratione, homines intemperantes aggregarant. uerum & uas, si quadam re liquida male olente unctum fuerit, nec post elutum , recipit unguenti influxionem . proinde necessarium es , ut ea, quae prius insunt, effundantur, ut

post possint ea recipi, quae inducenda atque inferenda sunt. Omnibus quidem adest Spiritus sanctus, sed solummodo illis, qui a perturbationibus sunt vacui, propriam uirtutem imprimit suam ; at illis, qui rationem a peccati labe , R inquinamentis .confusam habent, nequaquam

SEARCH

MENU NAVIGATION