장음표시 사용
141쪽
quam id efficere potest. Fieri enim non potest, ut id recte, cui studemus, perficiatur, si animus in diuersas curas distractus fuerit: quemadmodum ipse dominus declarauit dicens, Nemo potest duobus dominis seruire. & rursum, Non potestis Deo & mammonae operam dare. Neque enim aliquod mandatum Dei tenere , neque Deum diligere, neque proximum possiimus, si animus uariis curis
distentus sit. neque fieri potest , ut ille
artem, aut scientiam aliquam exacte coprehendat, qui alias ad aliam rem se confert , immo neque ullam artem consequi poterit , si non ante ea, quae propria finis
sunt, cognouerit. necesse enim est, ut actiones fini respondeant : si quidena nihil
eorum, quae secundum rationem exist ut, per inconuenientiam recte peragi possit. nam neque ars ferraria finem suum opera figulinae consequitur ; neque coronae athleticae ex studio tibia canendi acquiruntur , sed ad unum quenque finem consequendum proprius ac conpruus labor requiritur. Quare etiam illius uirtutis exercitatio, quae efficit ut placeam uis Deo, posita est, secundum euangelium
Christi, in recessione a curis huius in udi atque
142쪽
atque tum plane perficitur, cum penitus iis rebus, quae animum distrahunt nostrum, uale dixerimus. m. lamobrem Ο- portet eum, qui reuera Deum sequi uelit, uincula eius consensionis, quam habemus cum hac uita, reuellere . hoc autem non aliter perficitur, nisi si omnino uitiis bellum indixerimus, &si obliuione delebimus pristinos mores. quapropter nisi abalienaverimus nosipsos a cΟ- gnatione carnali , & nisi a societate huius uitae, quasi ad alium mundum per actiones probas transgressi fuerimus, fieri non potest, ut possimus placere Deo. ille itaque, qui ad angelicam dignitatem tr siens, humanis adhuc perturbationibus inquinatur, similis est pelli pardalis, cuius pili neque omnino albi sunt, neque nigri, sed mixto colore affecti, neque in
albis numerantur , neque rursum in nigris. QSemadmodum igitur pictores, cum imaginem de imagine pingunt arequenter ad exemplar respiciendo, linea mentum inde ad suum opus transferre student; sic etiam oportet eum, qui cupit omni uirtute perfectus esse, ad fanctorum uitas, quasi ad statuas quasdam mobiles ac uiuas respicere . illorumque bona
143쪽
bona imitando, sua facere. Si enim bos, qui nobis socius ad agri culturam datus est, uocem sui altoris percipit, & eum , qui ei solet cibum praebere, agnoscit; si asinus sua sponte ad ea loca, ubi oneret uari solet, magno cum gaudio salit; si consuetudo est brutis cum iis , quibus
curae sunt, quantumnam, obsecro, amo ris, natura rationis particeps erga Deum exposcet Z Neque etiam una actio uirum
probum efficit, sed necesse est, uir frugi
qui cupit esse , ut omni tenas ore uitae suae uirtutem colat. Et sicuti illi, qui balnea ingrediuntur, omni uestitu denudari solent; ita etia par est, eos, qui uitae exercitatrici opera dant, omni materia mundana abiecta, in eo genere uitae, quod
est ex philosophia, consistere. Sitis enim,
inquit, prudentes ut serpenteS et qui, cueos senium deponere necesse sit, loco angusto & optime septo corpus suum committunt ; & ita prudenter atque sapienter senectutem exuunt suam. quod etiam& nos facere uult sacra scriptura, cum per arduam & angustam uiam iter faciamus , exuere, inquam, ueterem hominem , induere uero nouum, ita ut etiam nostra sic repuerascat iuuentus , ut aqui
144쪽
he solet. Cum lux apparet, tenebrae fugantur; sanitate praesente, molestiae, quae ex morbis manant, cessant; & ueritate demonstrata , mendacium conuincitur. Sed plurimi mortalium, persimiles mihi esse uidentur nubibus , quae secundum uentoru mutationes, ad uarias aeris partes feruntur . Ac sane absurdum & ab re non est, si eorum uita, qui facile mutantur, no sit bene ordinata ac stabilis; quorum autem stabilis est & semper constas, ac eadem uita, cori sentaneum est, ut ii respondentem proposito uitam agant. Multi uero cum prauas actiones amplexi fuerint, hominem dicacem, scitum ac lepidum nominant; eum, qui turpia profert, ciuilem ; amarulentum ac iracundum, minime contemnendum appellant; parcum ac sordidum , quasi rei familiari studentem, laudibus efferui; prodigum , tanquam liberalem, in coelum tollunt; scortis deditum & petulantem, ut hominem uoluptati studentem, atque animi remissi, eximia laude ornant; ac in summa tales omni uitio , per speciem uirtutis, adblandiuntur: ore quidem benedicunt , ut dicit David, corde uero ex crantur: at uerbis bene dicendo, Omnem
145쪽
execrationem suae uitae inducunt , reos
aeterni iudicii seipsos, per ea, quae amplectuntur, constituentes. inieadmodum igitur no est iusti iudicis aequalia inaequalibus retribuere ac rependere, sed necesse est eum, qui malum attigit, cum foenore quodam persoluere ea, quae debet; si &ipse poenis melior euadere, & reliquos modestiores suo exemplo efficere uolet:
sic ille, qui malum per causam boni facit, duplici poena dignus est, propterea quod& ipsum bonum non facit, & utitur ad perpetrandum peccatum ipso bono, ueluti, ut ita dicam, socio ac auxiliatore. Quamobrem homini prudenti danda est opera, ne ad gloriam & ostentationem uiuat, neue iis rebus, quae uulgo ac multitudini probantur, sttideat; ne denique prauam rationem uitae suae ducem faciat. lare etiam si omnibus hominibus contradicere, & ignominiam , ac periculum honesti causa subire oporteat: nihil tamen ex iis, quae recte constituta sunt, tollendum est , atque immutandum . qui enim aliter sentit, quid, quaeso, abesse ui
detur ab illo Aegyptio Sophista, qui plata fiebat N bestia,cum uoluntas eius serret, & ignis, & aqua, ac deniq; in omnes
146쪽
res comulabatur, quandoquidem etiam ipse nunc quidem iustitiam laudibus eia feret apud eos, qui hanc colunt: nunc contrarios edet sermones, ubi iniustitia probari ac in honore esse senserit: quod facere adulatoris est proprium, ac eius , qui vulpeculae Archilochi astutia & fraudes imitatione exprimit .Verus enim sermo, & e fana mente proficiscens, simplex est & uniformis, eadem dicens, ac sentiens, de iisdem rebus omni tempore; at uarius & artificiosus, multam implicationem ac apparatum habens, innumerabiles formas assumit, summisque fallaciis utitur, ad eorum se uoluntatem, quibuscum ei consuetudo est, totum transformans. Cum enim natura ipsa aliter se res habeat, & aliter sermones de ipsis persuadere conantur, conuersio quaedam ac fallacia sit: immo magis ueritas per sermonem peruertitur, & qui alius apparet, alius uero re uera est, strophis is se
monum utitur, circunuenienS eΟS, cum
quibus ei familiaritas est, uti lepores &uulpes consueuere, aliam eis uiam mon
strantes, & alia ipsi digressi. Nam usus,& consuetudo prauorum sermonum, uia quaeda est ad res ipsas. Proinde omni stu-TOm. a. B dio
147쪽
D.ABAS 1 LII dio ac diligentia anima custodienda est,
ne ob eam uoluptate, quae ex uerbis proficiscitur, aliquid praui imprudentes suscipiamus, uti hi facere solent, qui uenena melle oblita recipiunt. Nam qui philosophiam, quam alij uerbis solummodo iactant, re ipsa confirmarit ac ostenderit, is solus sapit, reliqui uolitant ut una brae ; siquidem publice lanimis laudibus uirtutem extollere, & prolixas de ipsa
orationes habere , priuatim uero uol ptatem temperantiae anteferre, & lucrum iustitiae praeponere, simile esse dixerim iis , qui in scena personas repraesentant. illi enim saepenumero, quasi reges & optimates ingrediuntur, cum neque reges sint, nec optimates, & fortassis neque omnino sui iuris . praeterea neque musicus ferre poterit, ut dissona ipsius lyra sit; neque chori praesectus, ut inconcinnum chorum habeat: at eorum unusquisque seditionem aduersus seipsum concitabit, Dec efficiet, ut uita eius uerbis respo deae. Neque enim equum uelocem facit patiis in cursu praestantia , neque canis laus ex co pendct, quod ex uelocissimis prognatus sit. Sed quemadmodum reli quorum animantium uirtus in ipsis sin-
148쪽
o RATIONES. IOgulis spectatur; sic etia uiri propria laus est illa, cui egregia ipsius facinora testimonium tribuunt. Virtutis exercitatio,
pretiosa est possessio ei, qui eam tenet; iucundissimu uero spectaculum iis, cum quibus consuetudinem habet. mii enim uirtuti student, persimiles uidentur esse stellis, quae nocturno tempore, secudum diuersas coeli partes respledescunt: quorum iucundus quidem est splendor , at
multo iucundius profecto existit illud , quod praeter expectatione accidit . eiuscemodi sunt & isti omnino pauci, quique facile dinumerari possunt, qui in obscuro
hoc huius uitae statu, non secus ac in nocte luna carente, ad suauitatem, quae ex uirtute manat, perlucentes ad haec etiam cum inuestigationis infrequentia id, quod desideratur, coniunctum habentes. Turpe etenim est, eum alieno ornatu omnari , qui sua uirtute clarus esse potest. Ac ne illud quidem dicito, malum a Deo habere originem. impium cnim hoc est, Propterea quod nullum contrarium, contrario ut sit causa, est. neque enim uita mortis causa est, nec tenebrae lucis, nec morbus ualetudinis, sed in affectionum Permutationibus, ex contrario in con-
149쪽
traria permutationes fui. in origine autem , & causis rerum, non a contrariis , sed a rebus eiusdem naturae ea omnia,
quae fiunt, proficiscuntur. Malum itaque non est substantia uiua, & anima praedita , sed affectio quaedam in animo sita , uirtuti contraria, quae in malis , & inestibus inest, eo quod a boni natura deflexerint . Noli itaque malum extrinsecus intueri , neque mali naturam principij expertem fingito, sed omnes eius mali, quod in ipsis inest, se auctores agnoscat.
neque enim si uolutaria mala non essent,& si non essent in nostra potestate, tantuS malis terror impenderet; nec supplicia, quae nulla excusatione uitantur, uicissim malis pro dignitate rependerentur. Si enim earum actionum, quae secundum ui lium, & uirtute fiunt, non in nobis sunt
principia, sed ex ipsa natura omnia necessario proueniunt, superflui profecto sunt legumlatores, qui nobis, quae facie-da,& quae fugienda sint, praescribunt; cassi etiam iudices, qui uirtutem honore
afficiunt , prauitatem uero puniunt. non enim praedonis culpa, neque interfectoris, cum manum, etiam si adnixus suis set, continere non potuerit, propter ineuitabilem
150쪽
euitabilem necessitatem, quae nos ad actiones impellit. Imprudeles etia omnino essent illi, qui in artibus elaborant . na gricola bonis affluet , quanuis semina terris non mandauerit, neque si falcem non acuerit ; mercator ditescet,cum uolet, quan uis in cumulandis opibus operam non posuerit suam. Summae etiam spes Christianorum inanes euadent, cum neque iustitiae honos tribuetur, neq; peccatum damnabitur: siquidem nihil uoluntate hominum perficiatur. ubi enim natura & necessitas imperat, ibi nullum locum habet decorum, quod in recto, &iusto iudicio primas fert. Etenim de fi- cubus aiunt, quod alii agrestes ficos domesticis inserunt , alij grossos fructuosis ac domesticis ficis alligantes, infirmitati eorum remedium afferunt, fluitantiaque poma grossis continent. Q uid hoc tibi anigma a natura sumptum d
notat Z nimirum, Oportere etiam nos,
ab iis, qui a fide, & religione nostra discrepant, aliquid fructus percipere, ut bonarum actionum aliis specimen edamus. Si quem enim extraneum, aut ab Ecclesia haeresis alicuius crimine distractum , temperate uiuere cernas, & reliquarum