D. Basilii Magni, Archiepiscopi Caesareae Cappadociae, De moribus orationes 24., a Simone Magistro ac sacri palatij quaestore ex eius scriptis olim in unum congestae

발행: 1564년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

nemus, quaeso, dum tempus habemus, ita uitam nostram instituere, ac peragere, prout sancta Dei requirit uoluntas; ut futurorum bonoru participes in Christo I s , V Domino nostro esse possimus, cui honor, & gloria , sempiterna tribu tur. Amen. DE IRA,

ET INIMICITIIS

ORATIO III.

Axima reprehensione dignus est homo Christianus, quod sit procliuis ac propensus ad uindicationem , quodque omnibus modis cogitet, quanam ratione eos ulcisci queat, qui se iniuria astecerunt . QSomodo enim ille alium docebit, ne malum pro malo rependat, qui omnia facit uindi e causa , & qui omnibus uiribus studet, ut uicissim ei, qui sibi iniuriam imposuit, moestitiam in larat λ Talis equidem imitatione non exprimit lenitatem Dauidis, qui dicit, si retulero iis, quimihi malum dederiit, mala,

162쪽

mala , cadam ab inimicis meis uanus Proinde necesse est nos, stolidas & furiose fas animi commotiones, sanctorum exe-plorum memoria comprimere; cogitando quam aequo animo David uinolentia Semei pertulerit. no enim ille tantum teporis dabat irae, ut accendi potuerit, sed omnem causam in Deum conferebat, di .cendo, Dominus in mandatis dedit Se- meo, ut execraretur Dauidem. ideo cum se appellari audiret, uirum sanguinum, uirum iniquum, non succensebat illi,

sed animo abiecto, & demisio fuit, quasi

merito contumeliis oneraretur. Omnis enim reprehensio, quae euidenter attingit eum , qui in crimen uocatur, mirandum in modum eum torquet atque affligit , ob oculos illi ponens probrum ac

foeditatem peccati. Vnde maximis bene, ficiis cumulat eum, qui proprium erro Tem agnoscit, reuocans eum ad eius agnitionem, & poenitentiam doloris plenam. Quale enim uulnus corporis tam uehementem affert dolorem , qualem inurit animae obiurgatio λ pudore afficiens eum, qui sibi est uitiorum conscius. Non tam corporis alicuius character proprius existimatur , ut animae eius , qui

163쪽

D. BAS I LII

amat dominum, propria est pax, & manis suetudo. decet enim talem uirum alios ad seipsum trahere, & praebere se accedentibus , quasi unguentum quoddam boni odoris, ac flagrantiar: morum de teritate atque probitate alios implerς, ducemque seipsum aliis praebere ad res honestas, & optimas debet; nec alios in iis rebus sequi, quae decorae non sunt ,- contentionis uero studium, aliis ne consecedat, immo potius illud ex illorum animis, si id fieri possit , penitus euellat.

omnes denique molestias, patienter mala tolerando, superare eum par est . nam

iniuriam persequi, cuiusuis irati est; at iracundiam cohibere., solius cuiusdam est, & si quis ei sit uirtute par, & similis. tale enim spectaculum , qua graue& admirandum, ac sane nonnihil etiam naturam ipsam humanam exuperanS , hominem multis conuiciis iactatum , &qui etiam fortassis uulnus in facie accepit, quique alia sexcenta perpessus est, quae & uerbis, & re ipsa, ad extremam infamiam tendunt, non ira incendi, neque ultionem parare, sed mansuetum ac

sine ira, pro eo, qui sibi iniuriam intulit, preces adhibere . ita ut ex eo, quod pre-

164쪽

OR ATDO NE S. s .. 18sces accelerasset, & uenia delicto data sit.& ipse post decenti a Deo cura dignus sit

habitus. Nunc uero nos cum in aliis malis, tum uel maxime in hoc delinquimus, quod uindicationi adeo studemus, ne que aequalem mensuram retribuimus , . uerum cum exuperantia quadam in tu Tias nostras persequimur : nec solum si iniuria affecti fuerimus, sed etiam si honor nobis non tribuatur, excandescimus Eos enim, qui nos minus honorant, qui bus, obsecro, rebus dignos iudicamus pcerte eos inimicorum loco habemus.

contumeliam tibi imposuit iratus Θ siste silentio malum ; & ne, ueluti fluxum quedam, illius iram in cor tuum suscipiens, uentos imiteris , qui per reflatum id , quod appulsum est, repellunt. Probris te perfudit at tu illi benedicas. Verberi bus affecit Θ tu uero aequo animo ferto. Conspuit ac nihili te fecit Θ tu uero illud tecum meditare, quod ex terra fictus δρcreatus es , quodque rursum in terram resolueris. Ignobilem te, &obscuro lo- eo natum esse dixit, nulliusque precij hominem Z at tu terram teipsum esse dicito, atque cinerem. Non es praestantior patre nostro Λbraham, qui iis nominibus se - . C ij appel-

165쪽

D. BASILII appellauit . Indoctum ac nullis diuitiis

praeditum p tu uero Dauidis uerbis uteri uermem te esse dicito, & ex sterquilinio ortum habere . His etiam adde Mosis probitatem. ille enim cum esset ab Araone, & Maria conuiciis oneratus , non

eos Deo detulit, sed pro ipsis uota fecita rare & tu, si quis te summa egestate laborare dixerit, & uerum si protulerit , ueritateni perferto: sin mentitur, quid tua interest illud, quod protulit, tua, inquam , qui neque iis laudibus, quae ueriatatem excedunt,gaudes, neque eam contumeliam, quae te non attingit, aegre fers Nonne uides iacula, quomodo a corpo ribus solidis ac renitentibus resiliunt at mollia, & ea, quae cedere consueuerunt s penitus penetrant. QSid te pauperis appellatio perturbat memoria repete ortum tuum, & reperies nudum te in hunc

mundum ingressum esse: proinde nudus etiam hinc abibis. homine uero nudo . quid, quaeso, pauperius esse potest λ nihil profecto acerbi audiuisti. Q ais unquam ob egestatem in carcerem. conditus est pnon pauperem esse in probris est, sed paupertatem animo magno, & forti ferre

non posse. QSid, amabo, ira potest esse

166쪽

ORATIONES. Istamentius λ Si permanseris sine ira, pud re afficies eum, qui tibi iniuriam dedit ,

re ipsam modestiam ostendens. inremadmodum enim qui uerberat nihil sentientem, seipsum excruciat; nam & inimicum non ulciscitur, & iram non sedate sic etiam qui conuicia iacit in eum, qui ea pro nihilo ducit, solatium perturba tionis suae reperire nequit. Qui uero co uictatorem ulciscitur , & ei par pari rependit , quidnam excusationis afferet pLacessivit me, inquiet ξ at hoc qua nam uenia dignum est λ Neque enim ille , cui cum scorto res est, in meretricem culpam conferens, tanquam in eam , quae se ad peccandum prouocauit, minori poena dignus iudicatur. Malum est contumelia et noli igitur ipsam imitari. nam illud , Alter initium dedit, ad excusationem satis non est : immo longe maiori, mea quidem sententia, reprehensione talis est dignus; eo quod ille quidem non habuit exemplum, quod se ad modestiam

inuitaret: tu uero cum uideres iratum

turpiter se gerere, operam non dedisti, ne illi similis esses , sed indignaris , A agresers, ac uicissim iracundia inflana maris et atque hac ratione perturbatio

167쪽

tua excusationem praebet ei, qui auctor iniuriis fuit. Si enim malum est ira, cur non uitas id, quod malum est λ Sin uero uenia dignum, cur irascenti succenses Similis enim es se quodammodo uidetur: ille, qui contradicit, u&na ac stulta loquendi. Proinde, ut ego quidem arbitror , sapiens Solomon iubet, ne respo deamus amenti, secundum illius amen-:tiam . miemadmodum enim ille, qui: regiam elagiem contumelia affecit, ac si in ipsum regem deliquisset, ita iudicatur; sic etiam reus est peccati, qui eum, iqui ad similitudinem Dei factus est, con

tumelia afficit. Cum uiro iracudo ne habites ό inquit, mala enim res est cum ne colligari , perpetuoque eius latratu frui. Fuge igitur consuetudinem ipsius L nam nisi hoc feceris, necesse erit te aliquid de moribus eius haurire. Dixit alia quid contumeliosd , & commouit animum tuum, perinde ac canis latratus, prouocare solet alterius canis tumultum; ita etiam animo tuo iam sopito ac quiescenti, vox illius iram concivit, & uterque uestium sibi inuicem oblatrat, ac sibi uicissim contradicentes , ueluti fundas omittitis, uerba turpia atque inhonesta .. Dixit

168쪽

ORATIONES. 2o Dixit ille aliquid contumeliae plenum ,

retulisti tu magno cum foenore., eum, qui te anteuertit, imitando. ille ea contumelia accepta, quam in se iecisti, non cohibuit iram, sed c6nuersus est, & peccatum suum longe maius effecit: maior

fieri uoluit molestius aliquid dicendo, tu uero rursus eo accepto illud dilatasti, &ita facta est ingens malorum contentio . at ille, qui in malorum concertatione superior existit,longe miserior est. Cum autem iracundia rationem depulerit, & dominatum anima occupauerit, hominem penitus efferat, nec amplius hominem eia se sinit. Quod enim bestiis, quae uenenupmittunt, est uenenum; hoc hominibus exacerbatis , est ira. Insaniunt tanquam canes, impetum faciunt ut scorpiones, mordent ueluti serpentes . Primum enim

se ipsos non norunt ira incensi; deinde omnes suos familiares. Ob iram ensis

acuitur, & mors hominis humana m nu intentatur. Propter hanc fratres in obliuionem ueniunt mutui amoris: pa-xentes uero & liberos, natura sua latet Rique praeterit. Et quemadmodum torrentes ad loca caua confluentes, quidquid obuiam eis sit, secum trahunt; sic. . C iiij etiam

169쪽

.etiam & hominum iratorum impetus

uiolenti ac effrenes, omnes:aeque attingunt . Veluti enim Cestro aliquo , m

moria eorum , qui molestiam ipsis asperserunt, punguntur, ira in ipsis palpitan . te, & exiliente . nec prius finem faciunt , quam malum aliquod dederint ei, qui se lacessivit. Cum enim ira, sicuti flamma quaedam, ubertate materiae , in hominibus animo exacerbatis , accensa fuerit , tunc sane, tunc uidere licet ea spectacula , quae neque uerbis explicare , neque re ipsa ferri ac tolerari possunt; uidelicet manus contra affines eleuari , pedes nullo habito respectu insilire, omne, quod occurrit, telum insaniae fieri. uod si ex aduerso aequale malum resistens reperierint, nempe iram aliam , &insaniam parem , tum sane inter se commissi mutuo confligunt, ac ea mala perpetiuntur , quae par est eos perpeti, qui sub tali daemone stipendia merent. Nam illae molestiae , quae ab inuicem proficiscuntur , & contentiones , a principi quidem exiles esse solent, & facile curantur; at procedete tempore, a contentione auctae, insanabiles omnino evadunt. nam

quousque hae calumniae, quae rex disse

170쪽

sione manant, locum habent, necesse est semper suspiciones in peius augeri. Pr inde sit uideris ira percitum dentes acu re, cogita talem apro similem esse, qui internam iracundiam suam dentium collisione ostendit. In certaminibus animi, malorum longe ille miserior euadit, qui palmam fert: quoniam abit plus peccati habens. Irascere solum serpenti. quidesim tuum Phinees iustum fecit λ nonne iusta ira aduersus eos, qui cum scortis uolutabantur Z qui &si multis aliis in rebus esset mitis, & mansuetus, tamen cum uideret Zambri, & Madianitidem in propatulo & sine ullo pudore libidines suaS explere, nec tegere spectaculum il- lud nefandum, aequo animo ferre non potu it , sed opportuna ira usus, hasta utrunque transverberauit. HeliaS autem aemulator ille , quadringentos , & quinquaginta uiros turpitudinis cultoreS, comedentes mensam Iesabel,rationabili ac sapicnti ira , quae totius Israel utilitatem respiciebat, deleuit. Sic ira saepenumero administra esse solet bonarum actio' num . Libentius praeterea aliquis aspexerit iratum amantem, quam adulantem

aduersarium. iniare & nos tales uiros C v imitari

SEARCH

MENU NAVIGATION