D. Basilii Magni, Archiepiscopi Caesareae Cappadociae, De moribus orationes 24., a Simone Magistro ac sacri palatij quaestore ex eius scriptis olim in unum congestae

발행: 1564년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

uirtutum officia excolere, tum maiori animi contentione fac uirtuti des operam frugistram ficum imitare, qua agrestis praesentia uim colligit, pomaque sua cum ne decidant, impedit, tum

diligentius asseruat & fouet. Nos uero quaedam plantarum uitia , quae natura dederat, agricolarum diligentia correcta nouimus, ut mala punica acida, aut amygdala amara ; quae, cum ita perforatur earum cortex ad radicem, ut cuneum ex picea per intimam medullam pertinentem excipiant, tum succum ingratum in bonum suauenique mutant. Nemo itaque iniustam uitam degens, d speret. si enim agricola qualitates plantarum mutat, multo magis studium animi erga uirtutem, poterit OmniS generis uitia superare , ac eis praeualere, per Christum 1 ε ς v u Dominum nostrunt, quem gloria, & potentia, in onme tempus consequatur. Amen.

De temperantia

152쪽

ORATIONES.

DE TEMPERANTIAS incontinentia

Lexander ille rex Mace donum , cum filias Darij in potestatem redegisset suam, quae egregia forma, ac admiranda fuisse fer tur, ne aspicere quidem eas uoluit ; turpe es te inquiens, eum, qui uiros uicisset , a mulieribus superari. Hoc equidem haud dissimile est illi mandato Christi, Quisquis foemina sic aspicit, ut eam concupiscat, iam adulteriose inquinauit. nam etiamsi re ipsa adulterium non perficiat, tamen quia tibi dinem in animum induxit suum, culpa non uacat. Si igitur fortuiti congressus, iis, qui mulieres aliud agentes intuentur, tantum afferant periculi , quantum facessere putas, congressiones illas, quae ex industria suscipiuntur λ nam intueri eas mulieres, quae formam suam adulterant, quo adolescentes ad libidinem prouo-

153쪽

cent; quaeque adeo dulces & suaves cantilenas edunt, ut possint, etiam solo auditu , omne Cestrum uoluptatis in animos libidinosorum figere, atque imprimere . quid igitur dicent, aut quam excusationem afferent illi , qui ex ciusce modi spectaculis ingentem cumulum ui liorum congesserunt λ Licet enim & se mone oculis,& auditu adulterari; licet etiam uitia corde concipere; cibo denique, ac potu immoderato fines temperantiae transire, integrum est. Ille autem , qui in his omnibus secundum normam castitatis, sese intra cancellos temperantiae continet, is re uera ostendit, perfectum, ac omnibus rebus instructum

sibi esse castitatis donum . miod si aliquis uerbis castitatem prae se tulerit, reipsa autem ea fecerit, quae isti ,qui cum

mulieribus degunt, facere consueuerutris manifeste uenerandae castitati operam dat, non recedendo ab inhonesta uoluptate . non enim ille, qui in conseruanda castitate inconstantia laborat, est purus; sed is denique, qui eam partem corporis , quae rationis expers est, rationi sub iecerit. inii uero castitati ac temperan

tiae studet, is diligenter historiam de Io-

154쪽

ORATIONES. II

sepho percurrat. ex eo enim discet res temperate gestas, animaduertens, ipsum, non modo se a uoluptate continuisse, sed etiam erga uirtutem bene fuisse affectu. uita enim Iosephi, est ueluti quaedam exhortatio ad castimoniam; historia uero de Sampsone, inuitatio ad sortitudinem.

Castum autem dicimuS, non eum, cuius iam libidinis pleni appetitus, a senectute, aut morbo, aut alio quouis casu exaruerunt, languidique facti sunt. nam talis prauitate non caret, sed op rationes eius praepediuntur imbecillitate instrumentorum. At temperantia est uera quaedam scientifica potentia , perprofunde in anima impressa, & quae uestigia inhaerentia turpium appetituum penitus extinguit, ac delet. neque enim eos ob castitatem in coetu ferre debemus, quo rum membra execta sunt : nam neque equos ideo extollimus, quod cornu non petant, sed quod calce non feriant; b ues uero, si cornibus non petierint, mansuetudinis ergo charos habemus . non enim quisquam ob id, quod efficere non ualet, sed cum possit, nec abutitur tamen potentia ad iniustitiam perpetrandam , suspicitur, atque admirationi est. B v Nam

155쪽

Nam teperantia, quae est in senecta , non est temperantia, uerum libidinis cuiusdaac incontinentiae quaedam imbecillitas.

Mortuus no coronatur; nemo iustus ideo quod malum perpetrare nequeat. Proinde par est nos, totum corpuS castigare,& quasi cuiusdam bestiae impetuS coc

cere , ac tumultus eos, qui ab ipso in animo excitantur , ratione , ueluti flagro quodam sedare : nec totis laxatis habenis uoluptati, mens negligenda est; ne

tanquam auriga quidam , ab effrenatis equis summa cum uiolentia agitatis, distracta feratur, sed Pythagoram imitemur , qui cum didicisset , quendam ex suis sese & exercitatione, & omni genere cibi saginare ae carnosum reddere,

sic inquit, Non desinis grauiorem tibi

carcerem parare λ unde etiam Platonem ferunt, cum ante animo percepisset nocumentum , quod ex corpore proficisci solet , de industria Academiam elegisse; locum Atticae uel maxime pestilentem, ut ita praecideret nimis bonam corporis di positionem, ueluti superfluam quandam uitis fertilitatem. Ego uero nimis bonam corporis habitudinem, etiam periculos uia esse , de quodam medico acia cepi,

156쪽

ORATIONES. I cepi. Itaq: istud nimium studium, quod

in curando corpore ponitur, & ipsi co pori incommodo est, & animis impedimento, unde prosecto manifesta insania est, illi operam dare ac morem gerere . in

summa totum corpus contemne dum est

ei, qui nolit in uoluptatibus ipsius, ac

in sterquilinio quodam uolutari; aut uiaque eo solummodo ei seruiendum , quatenus , ut inquit Plato, ministrum se nobis ad philosophia praebet: haud dissimile

dicens Paulo , qui monet nos, ne aliqua curam corporis habeamus ad concupiscentiarum occasionem . atq; nostra quidem talia sunt. Mulieres aute impudicae libidinique deditae, in obliuionem v nientes timoris Dei, & nihili facientes ignem aeternum, in ea die, quando ipsas par erat ob recordationem resurrectionis Domini, pedem domo non efferre, & animo suo reuoluere illum diem, quo a perientur coeli, & apparebit iudex, & tubae diuinae, & illa mortuorum ab inferis reuocatio : quo sane die iudicium erit aequum, & tribuetur unicuiq; prout erit meritus; loco eorum , quae ipsas cogitare oportebat, & cum corda sua a prauis cogitationibus expurgare deberent, ac de-

157쪽

Iere lacrymis ea peccata, quae prius perpetrarant, atque se praeparare , ut Obviam procederet domino in die illo, quo

ut iustus iudex apparebit; loco eoru , inquam, illae iugo seruitutis excusso, & abiectis a capitibus suis uelamentis pudici tiae , Deum & angelos eius pro nihilo ducetes, omni pudore abiecto, capillos suos nimium ornantes, uestes stringentes, &pedibus suis tripudiantes, omnium iuuenum incontinentiam ad se attrahunt, ac in fanis, ubi corpora sanctorum sunt humata , choros ducentes, illa sacra & saniacta loca ergastulum suae impudicitiae fecerunt, acrem cantilenis libidinosis co ruperunt , terram pedibus impuris foedarunt, eamque turpiter saltando procul- carunt , seque ipsas hoc modo adolescentibus spectandas praebuerunt; insanae ac

omnino uecordes, nullam stultitiae exuperantiam praetermittentes . Rides, dic mihi,& gaudio exultaS Z cum te oporteret fere potius &ingemiscere ob ea, quae patrata praeteriere . cantilenas Obscenas edis, psalmOS uero & hymnos,

quos quidem didiceras, negligis Z pedes

moues, & furibunde saltas, chorosque ducis, cum te par esiet genua in precaΠ-

158쪽

quae nondum nupserunt; an eaS,quae matrimonij iugum subierunt e illae quidem

uirginitatem non habentes, reuersae sunt; hae uero debitam uiris castitatem no exhibuerunt. quod si nonnullae peccatum corpore effugerunt, omnes tamen animo deprauatae atque inquinatae sunt. Quapropter omnis mulier, quae ueste abutiatur, expectet eius ablationem. cum enim incedant, uestes post se trahendo , ta quam quae non utantur, sed abutantur

uestitu, merito honore illius uestitus de nudari iubentur: & dominus haud dubie gloriam uestimenti a nobis auferet, si uidebimur eo non recte uti, despectuinia mirum ipsum habentes, ac omnibus inquinametis corporis rcpletes. Sed quodnam istud est uestimentum λ iniicunque, inquit , in Christi lauacro sacro abluti estis, Christum induistis . hunc, hunc u stitum auferet dominus ab his, qui co pus quotidie peccatis coinquinat, & qui sanguinem testamenti noui uulgarem eia se iudicant. iniae igitur mulieres ob corporis pulchritudinem magnos gerunt spiritus, seque ipsas, stulto fastu usae, praecaeteris efferunt, nonne extollunt sese iis

159쪽

D. BASILII

potissimum rebus , quae cito deflorescuti ac defluunt Z unde collum etiam altum ferunt, ut esset illarum facies caeteris aliis omnibus magis conspicua. Honesta quidem mulier, ac decora, ob pudorem demittit uultum, & faciem ad inferiora trahit; at inhonesta , & quae multos studet pulchritudine sua, ueluti hamo quodam capere, incedit collo erecto, & nutu oculorum, ac ipso aspectu declarat animi sui lasciuiam, ac uenenum quoddam Iethiserum ex oculis suis emittit, quale basiliscu spargere fama est; quem, aiunt,

solo aspectu eos, quos intuetur, perdere. Sunt etiam colores quidam parati, adornandam faciem mulierum, albus nimirum , & rubetis ac denigrans . albus quiadem corporis albedinem mentitur, ru- heus genas efflorescere facit, niger uero supercilia Iunae instar describit. haec domin s ablaturum se minitatur , ne castitas uirorum tollatur, ne'ue iis picturis oculi incautorum adolescentum capiantur . st enim plerunque, ut hae prauae mulierum astectiones, infirmos ac imbecillos eorum animOS, qui secum agunt, penitus demergant. Audiant idcirco uiri,

audiant mulieres, castimoniam uiduitatis ν

160쪽

ORATIONES. Is

tis , etiam apud ea animalia , quae ratione non utuntur, in maiore esse pretio& honore, quam sit multarum nuptiarudeformitas. inimici cum iis , qui animam agunt , in gratiam redeunt; at nouercae post mortem demum incipiunt odio habere. Turturem aiunt; si quando a coniuge disiunctus fuerit, nunquam in posterum cum alio inire societatem, sed ςoelibem sine coniugio manere, alterius coniunctionem respuendo , coniugis superioris nimiru recordatione. Quid igitur nobis miserius esse potest λ qui non solum non eunde coniugibus nostris ostendimus amorem, quem animantia rationis penitus expertia, sed etiam contra quam est praeceptum Domini, incedimus collo erecto, oculis micantibus, coloreq; adulterato; qui uulgo castitatem prodere , atque eripere solet. haec omnia & singulatum auferentur cum animae nudae coram iudice constituentur; quando, in quam palpebrae decident, genae tristes , di color plumbeus prae timore efficietur; ac tum unusquisque nostrum talem mel

cedem recipiet, qualem quisque factis suis meruit. Quae omnia, charissimi, animo nostro accurate reputantes festu

SEARCH

MENU NAVIGATION