장음표시 사용
181쪽
dano assci patiamur . Calumniator enim tribus simul personis nocumento est: na& eum laedit, quem calumniis onerat, &quibuscum sermonem habet , denique ipse seipsum. Scire enim uos uelim, quod contumelias imponere, & detrahere aliquibus petulanti lingua, ac mente mini me candida, improborum, & eorum,qui hominibus odium conciliant, opus es te: at omni studio conari mendacium resellere , uirorum est frugi , ac eorum, qui &sibiipsis bene consulunt, & multorum s
curitati student. Quamobrem peruersi talem priorum fugiamus, talium uero uitae statum imitatione exprimere contendamus, ut bona futura consequi possi mus in Christo Ia , v domino nostro, cui gloria, & potentia , nunc & semper ac in perpetuum tribuatur. Amen.
182쪽
DE P ATIENTIA,' άτ TOLERANTIA ORATIO V.
Euo ob eas molestias, quibus conflictatur, cogitare aut dicere audeat, nullam omnino prouidentiam res nostras gubernare ; neque administrationem, ac iudicium domini in crimen uocet, sed athletam illum Iob ante oculos sibi proponat, saniorisque mentis consiliarium ipsum faciat. reputet secum uniuersa illa ex ordine certamina , in quibus ille primas tulit , & quot telis a daemone petitus , nullum tamen mortiferum uulnus accepit. A demerat illi quidem omnem prosperitatem domus, &consilium ceperat alternis malorum nunciis ipsum obruendi . nam dum adhuc prior aliquam cladem annunciabat, alter nuncius ueniebat, longe grauiorem cladem afferens. ac multa sane mala inter se connectebantur, & calamitates undarum incursionem
183쪽
imitabantur: nam prius quam priores Iacrymae exarescerent, aliarum causa ais rebatur. ille uero tanquam scopulus quidam in mari eminens stabat, tempestatis impetum suscipiens, undarumq; uim in spumam couertens, & acceptam illam uocem domino edebat, ac omnino nihil eorum , quae euenerant, lacrymis dignuduxit. Cum uero nuncius quidam uenitaset& referret, fili is ac filiabus epulanti buS, uentum quendam uiolentum, illud domicilium , in quo conuiuium celebrabatur , euertisse, tunc uestem tantummodo discidit, sympathiam quandam natu rae ostendens,& illo facto, quod pater liberorum amans esset, testatum faciens; atque piis illis uocibus factum exornans, dicebat, Dominus dedit, dominus abstulit, sicut domino placuit, ita factum
est. tantum non talia Eden S, pater uocantus sum, quanto tempore uoluntas illius tulit, qui me patrem esse uoluit , auferre mihi rursus sobolis coronam statuit, non contendam cum eo de i is, quae ipsius propria sunt: praeponderet id, quod domino uisum est , ipse est ei e r generis, ego uero instrumentum tantum . quid si ustra seruus cum sim, aegre atque ini-
184쪽
quo animo seram, & sententiae succenseam, quam rescindere nequeo λ huiuscemodi uerbis daemonem iustus ille pungebat . Cum autem ipsum superiore esse hostis cerneret, nec ullo horum conuelli posse, ipsam carnem aggrestis est, & ex corpore eius, innumeris plagis illud conficiens, vermium fontes pro manare fecit, uirumque ex regio throno abductu , in sterquilinium coniecit. Ille uero quanuis tantis calamitatibus affligeretur, constans permansit; & dum corpus eius laceraretur , pietatis thesaurum in penetralibus animae tutum a praedone custodiebat . Cum uero hosti nihil iam relinque retur , quod deinde faceret, ad ueteres illas suas insidias descendit, uxorisque illius mentem in impiam ac nefandam sententia adducens, illius opera athleta frangere conabatur . Ac sane illa quidem longo dolori renuncians, capite in terra demisso, iusto astabat, manus ob ea,quae intuebatur, concutiens, & pietatis fructus
illi exprobrans.recensebat praeterea uete-Τem illam omnium rerum abundantiam, praesentia uero mala ostendebat, ac qualem ex qualibus adeptus esset uitam, &cuiusnam modi pro multis sacrificiis, ac D iiij uicti-
185쪽
uictimis mercedem a domino accepisset, identide ipsit inculcabat. Vsurpabat autem semper uerba animi parui, ac demissisi plena, atque sane talia, quae & ul-rum fortem commouere, & animu quanuis generosum inflectere possent. Errabunda, & serua uagor, dicebat, regina seruitutem seruio, & ad seruorum meorum manus respicere coacta sum; quae quonda multos benigne nutrivi, nunc ipsa ex alienis nutrior . Ac sane, in quibat illa, longe honestius, & conuenientius esset, si te ipsum e medio tolleres, gladium irae creatoris acuendo, quam res aduersas aequo animo sustinendo, moi stiam, & tibi & coniugi , proferreS. At ille ex his uerbis tantum moerorem suscipiebat, quantum nullum aliud ob malum , & multum ira commotus ad uxorem ueluti ad hostem quendam conuessus, inquit, Cur ueluti una ex his mulieribus, quae mente captae sunt, locuta es pabiice, inquit, o mulier, consilium sceleris plenum; quousque tandem communem nostram uitam uerbis tuis contumelia onerabis Θ certe mentita es in effingenda uita mea, asseverando quod non optarim rerum commutationem, di magna ei
186쪽
ORATIONES. 29 dictis tuis adhibuisti calumniam. Equidem me nunc longe magis impium factum esse arbitror ; si quidem nos connubium unum corpus effecerit, tu uero maledictis dominu lacessivisti. Si enim bona suscepimus de manu domini, cur mala non perserimus p Veniant tibi in mentem illa bona, quibus prius cumulata eras I perpende meliora cum deterioribus, & reperies nullius hominis uitam omni ex parte beata esse . semper enim fortunatim 1 esse solius Dei est. Sed tu si ex rebus presentibus dolorem percipis, ex praeteritis consolationem pete . nunc Jacrymas profundis, at prius risum ede-has ; nunc inopem uitam agis, at prius diuitiis affluebas; cIarum uitae latice an tea bibisti, nunc turbidum bibens bono animo esto . nam neque fluminum cursus perpetuo puri apparent ;uita autem no-hra, uti scis, ueluti flumen quoddam est perpetuo fluens, & undis uicissim succedentibus refertum , cuius una pars iam praeterfluxit, altera uero in cursu est, alia iam de fontibus manavit, alia uero post fluet, & uniuersi ad commune mortis mare festinamus . Si bona suscepimus a domino, mala num non sustinebimus
187쪽
num cogemus iudicem eiusdem generis res nobis perpetuo suppeditare λ num erudimus dominum, quomodo uitam nostram gubernare debeat e ipse suaru sen tentiarum potestatem habet, quomodo uult, res nostras regit, sapiens autem est,& quod ex usu est seruis sitis suppeditat. ne curiosius per teris iudicium domi ni, boni consule tantum ea, quae ab ipsius sapientia proficiscuntur , quidquid
in te contulerit, id suscipe cum gaudio. ostende rebus in aduersis, digna te prioris laetitiae fuisse. Haec dicendo Iob, etiam hunc daemonis impetum retudit,&Pudore ipsum affecit; eo quod uictoriam ab eoi reportasset. Quid uero tandem hinc euenit λ morbo nimirum leuatus est, perinde ac si frustra eum inuasisset, ni hilq; penitus.effecisset. effloruit enim ad
secundam pubertatem caro ; uita uero omnibus bonis cumulata est, & diuitiae auctae, omni ex parte in domum confluxerunt ; ita ut unam parte, quasi nihil unquam amisisset, haberet, alteram uero ob patietia mercedis loco accepit. Ex eo quilibet nostrum exeplum fortitudinis capere poterit,qui no solum rebus in aduersis, quibus conflictabatur, nimirum tum i-
188쪽
ORATIONES. 3onops e locuplete, orbus filiis, cui pulchriterant liberi , uno momento temporum factus esset, idem permansit , qui ante fuit, nec unquam animum abiecit demisitque ; sed neque etiam cum amici eum consolatum uenissent, & hominem incesserent ac aerumnas ipsius augerent , unquam irritatus est. Nonnunquam autem homines experiundae animae caussa, in tales uitae difficultates incurrunt; quo
in his difficultatibus appareant probi, siue diuites, siue pauperes sint et utrique
enim tolerantia probantur . & tum uel maxime patefit, an animo fraterno, an grato aliquis praeditus sit, an contra m levolo, & ea constantia, quae simul cum
uitae reuolutione repente commutatur. nam ut gubernatorem nauis tempestas,
athletam stadium , militem acies, m gnanimum calamitas ; sic Christianum hom inem tentatio probat V Et quemadmodum athletas certaminum, labores coronis ad seJlhciunis ita etiam homines Christianos probatio, quae ex tenta tionibus descendit, ad perfectionem ducit: si modo cum decenti tolerantia, ac omni gratiarum actione ea, quae a domi no ordinantur, susceperimus. Pauper es Z
189쪽
ne animum abiicias, sed omnem pem tuam in domino ponito. non enim ille nocernit angustia est illi cibus in manibus, sed tamen exhibitionem producit , ut constantia tua probet, & animum cognoscat, num similis sit animo proterviorum aic ingratorum, qui dum in ore sunt, tibi benedicunt, adulantur , ac mirandum in modum suspiciunt. at ubi paululum mensa dilata fuerit, maledictis tanquam lapidibus obruunt eos, quos paulo ante uoluptatis caussa obseruabant. Helias agebat in Carmelo monte, alto & inhabitabili , ac penitus deserto. at is anima loco omnium habebat, & uitam suam sustentabat ea spe, quam in domino collocauexat. sic uero uitam degens, fame non est
confectus, sed ei uolucres, & illae quidem
maxime rapaces ac voraces,cibos afferebant , alimentumq; homini iusto hae aues ministrabant , quae alienos cibos diripere
solent. domini enim iussu, naturam immutauerant, & factae custodes panis, ac carnium erant, Agebat etiam in Babylonio lacu Israelita quidam inuenis, ca-l mitate quidem captiuus, anima uero& constantia liber. quid uero est quod illi
accidit Leones quidem contra naturam suam
190쪽
suam, inediam serebant, altor uero eius Abbacuc per aerem serebatur; quem Angelus una cum obsoniis ferebat & ne fame premeretur iustus, tantum terrae ac maris puncto temporis uates emensus
est, quantum a Iudaea Babylonem usque protenditur. QSid uero rursum populo in deserto accidit, cuius procurationem Moses habuit λ quomodo , obsecro , uita ipsius per annos quadraginta gubernata est non erat illhic uir, sementem qui faceret , non bos aratrum trahens, non a
ca , non torcular, non penu; tamen & alimentum ei suppetebat, sine semente, sine aratione , & fontes e petra mana bant , qui prius non erant, sed in necessitate scaturiebant. Proinde & tu calamitatem patienti animo ferto, uelut gene rosus Iob , & ne te tempestas prosternat , neque quidquam abiicias ex his mercibus , quas tecum fers ; hoc est de uirtute,
sed ueluti magni precii supellectilem ac
mercem, in animo tuo conserua gratia rum actionem, & ita etiam tu multiplicem percipies ex gratiarum actione uoluptatem . Non enim ille est tolerans, cui desunt res necessariae, sed qui in abu dantia omnium rerum res aduersaS aequo animo