D. Basilii Magni, Archiepiscopi Caesareae Cappadociae, De moribus orationes 24., a Simone Magistro ac sacri palatij quaestore ex eius scriptis olim in unum congestae

발행: 1564년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

D. BASILII

animo fert. . In morbo es λ laete serto; quia quem dominus in oculis fert, eum castigat. Pauper es' gaudio exulta; quoniam ea bona in te conferentur, quae quodam in Lagarum . Ignominia afficeris ob nomen Christi λ o beatum te; quia ignominia tua in angeli gloriam conamdlabitur e Seruus es ' gratias tamen & sic agito; habes enim longe te inferiorem ;gratias, inquam, agito, quod unum prae tereas , quodque in pistrinum coniectus non sis, denique quod flagris non card

ris . nemini unquam deerunt causae gratias agendi. Iniuste tibi compedes inditae sunt λ spe rerum futurarum te sustenta. Iuste condemnatus es λ etiam sic gratias habeto. oniam uero egregiae res

gestae ueterum, aut memoriae propaga tione nostram usque ad aetatem consem uantur, aut in poetarum uel scriptorum monumentis extant, ne simus, obsecro,

eius utilitatis, quae ex ipsis percipi possit, expertes, ueluti illius, Probris perffundebat homo quidam plebe his pericle ille aero ea negligebat: & Jane tota diemrseuerabant . illet quidem conuicia faciendo, hic uero nihili hominem pendendo. deinde cum iam advesperasceret

192쪽

ille prae tenebris uix discederet, cum lumine ipsum Pericles domum deduxit, ne ipsi inquinaret philosophiae studium . Rursum caedebat quidam Sophronisci silium Socratem, in ipsam faciem impetu facto, ille uero non obuiam ibat, sed permittebat , ut se temulentus ille ira expleret, ita ut iam intumesceret & prae plagis faniosa eius facies esset . ubi autem ille caedere destitisset , Socrates quidem nihil aliud fecisse dicitur , quam quod eum

fronti suae, ueluti statuae cuiusdam opificem , inscripserit, atque ita ultus est hominem . Euclidi autem Megarensi cum esset quidam iratus, mortem illi minatus est, ac iurauit se eum e medio sublaturum: at ille contra iurauit, se eum placaturum, ac ne animo in se hostili sit, eia fecturum . Illud uero facinus Cliniae, qui erat unus ex familiaribus Pythagorae, uix nostris persuaderi potest. autumat

enim casu, & non sponte illud accidisse . quid uero est, quod ille fecit Cum illi

integrum esset iureiurando trium talentorum mulcta effugere, exoluere potius,

quam iurare maluit; quantiis id sancte facere potuerit: non inscius, ut opinor, illius praecepti, quod nos iurare uetat. &

193쪽

D. BASILII hoc quidem Cliniat simile est huic praecepto; illud uero Euclidis illi, quod inimicis bona optare & non mala imprecari iubet. miare qui de his ante fuerit edoctus , is non amplius illis tanquam iis, quae fieri non possint, fidem derogabit. Proinde fac sit tibi praeceptum Dei contubernale , lucem ueluti quandam , &splendorem ad diiudicationem rerum tubi assidue praebens . quae ex longinquo

animae tuae curam suscipiens, & ueras ac germanas ante de unaquaque re opiniones praeparans , non sinet te ab ulla revarum, quae quotidiae accidere solent, immutari; sed potius mente instructum , tanquam quendam scopulum mari uicinum, fortiter, & constanter uiolentot umuentorum impetus serre docebit, in Christo I 1 , , domino nostro, quem sempiterna gloria consequatur . Amen.

194쪽

DE M OE R O R E

ct tristitia

Vm uideo malum secundos habere progressus, uestramque pietatem ami-gi , atque iam omnino assiduis malis renunciasse, moerore affigor; cum uero rursus magnam Dei manum mecum pCrpendo , tum quod is nouit amictos erigere, & amplecti iustos, proterere autem arrogantes, & sedibus potentes eiicere , rursum animo mutato spe recreor . certus enim sum,quod & uos scire uolo,celerem fore rerum comutationem, nec diuturna haec mala. nam quae passi sumus, ob peccata nostra passi sumus: auxilium uero nobis ob singularem suam in seruos charitatem,ac comiserationem hominum amator feret. siue enim peccatoru poenas pendimus, satis sunt hae praesentes plagae ad deprecanda in posterum Dei in nos ira; siue ad certamina pro pie

195쪽

tate per has tentationes vocamur, iustus certaminum preteses , non sinet nos tentari supra quam possimus , sed ob ea, quae perpessi sumus , dabit nobis tolerantiae ac spei in ipsum corona. Quis enim

adeo adamantina anima praeditus est quis adeo immanis ac ferus, ut audiens gemitum omni ex parte uos impetetem , ueluti a quodam choro tristi comunem quandam & consonam . lamentationem accinentem, non animo doleat, nec ad terram uultum demittat, nec deniq; immensis iis aerumnis penitus colliquescat atque concidat e Haec autem dico non consolandi uestri gratia; quae enim oratio talis inueniri potest, ut tantae calamitati medicinam faciat sed dolorem cordis mei, quoad fieri potest , uobis

hac uoce demonstro. Expendimus enim

artem diabolici belli, qui cum uideret

uirtutem, tum uel maxime cum nos inimici persequutur, augeri ac florere , mutauit consilium suum, nec amplius aperto marte bellum gerit, sed occultaS m-sidias nobis struit, obtegendo ea S eo nOmine, quod inimici nostri circunfel unt, ut eadem perpetientes , quae N pat IeS nostri passi sunt , non tamen uideamur Pari

196쪽

ORATIONES. , 3 pro Christo; eo quod etiam illi ipsi, qui

nos persequutur, Christianorum nomen habeant. Haec nos mirandum in modum perturbarunt, & parum abfuit quin me- te emouerent, dumque haec animo agitaremus, uen it etiam illud in mentem, Nunquid dominus seruos suos deseruit Pnunquid extremum tempus instat, & abolitio ab iis initium sumit λ ut in posterum patefiat iniquus ille filius perditionis , qui aduersatur, ac sese effert supra

omnem Deum ac numen. Veruntamen,

siue haec tentatio menstrua est, sufferte

ipsam uos egregij Christi pugiles ; siue

tiam perfecto iam interitui res traduntur, ne , Obsecro, negligamus praesentem rerum statum, sed expectemus reuelationem, e coeliS, aduentum magni Dei,& seruatoris nostri Ias. Christi. Si enim omnis creatura dissipabitur, & fiagura huius mundi transmutabitur, nulli mirum profecto uideri debet, si etiam nos pars creaturae cum simus , mala per Periamur, atque calamitatibus his affligamur , quas pro ratione uirium nostrarum inducit nobis iustus iudex, qui nostentari non sit permissurus supra quam possimus, sed cum tentatIone cuiusna

197쪽

D. BASI LII

di euentum facturus, ut ferendo uince re queamus. Ne itaque nos labor frangat , manent enim nos martyrum coronae , praesto sunt chori consessorum , qui parati sunt nobis manus porrigere, a que in numerum suorum recipere. Veniant uobis in mentem patres illi sancti, nemo eorum deliciis aut adulatorritius ese dando coronas potentiae rerportauit, sed omnes illi ingentes aerumnas sustinendo , dignos se ui se uita aeter na probarunt. Beatus, qui dignus habitus est, ut afflictiones pro Christo suta

ferret: longe beatior, qui plures ac maiores aerumnas pertulit ; quia non sunt condignat passiones huius temporiS, ut conserantur cum futura gloria, quae no-

his tribuetur. Qui en im in aerumn nimo non cadit, sed ob elix, quam stam habet in D L uim moeroris ustinet, is profecto a Deo tolerantiaoux

mercedem recipiet. . QJaemadmodurri autem uermes in tenerioribus lignis maxime nascuntur; silc etiam moeroreS, ut

plurimum in homines molliores cadunt, neque tamen sceminis , neque uiriS concessus est nimius luctus, ac ingens utSlacrymarum , sed ut paululum tantum re

198쪽

ORATIONES.

bus in aduersis tristitiae se dent, & m dicas quasdam lacrymas profundant, atque hoc ita quiete , ut nec dentibus

infrendant, neque ululent, neque uestes discindant , aut puluerem inspergant, aut aliquo alio modo indecore se gerant , instar eorum, qui rerum humanarum rudes, atque imperiti sunt. Nam fortis animi non est, nec eius qui fila. mitudinem aliquam ea ex spe, quam in Deum Dosuit, habet, rebus aduersis succumbere atque frangi. Nam lacrymae ex improuiso quodam incursu , ueluti

plaga quadam animam caedente, ac contrahente , dum spiritus circa cor comprimitur , generari solent . Gaudium uero, exultatio quaedam est animae iis rebus gaudentis , quae ex sententia cessere. Vnde etiam ea, quae circa corpus euenire solent, inter se discrepant. nam

qui tristitiai afficiuntur, subpallido, liuido, ac frigido sunt corpore ; at qui

laetitia exultant, florido, atque rubicundo i uix non saliente ac foras progrediente anima, prae uoluptate. Ac sane

multos nouimus, cum calamitate ingenti affligerentur, sibi ui a lacrymis temperasse, deinde in quosdam morbos in-

199쪽

sanabiles cecidisse , in apoplexias, inqua,

ac paralyses ; alios uero penituS exani natos esse , cum uires ipsorum perinde ac debile fulcrum quoddam, tristitiae o nere confringerentur. Id in flamma uidere licet , quae a proprio fumo suis catur, cum foras non egrediatur , sed circa ipsam se uolutet: hoc ipsum etiam aiunt in facultate , quae animal gubernat, ac regit, fieri . contabescit enim ac extinguitur a doloribus, cum nulla foris perspiratio fiat. At dices, cuius igitur gratia Christus Lararum luxit λ ni

mirum eam ob causam, ut moestorum ac lamentantium hominum condolentiam , & animi demissionem corrigeret. lacrymas enim Domini commis rationis. plenas non fuisse, sed docendi nostri causa profusas esse, ex iis uerbis patet, quae dixit. inquit enim, Lazarus amicus noster somnum capit, sed uado expergefactum ipsum . Quis nostrum dormientem amicum luget, quem sperat paulo post experrectum iri λ Laetareades dum , ait, & qui iam mortem Op petierat, reuixit, uinculisque constrictus ambulauit. Est quidem res admirationis plena: fasciis constricti erant pedes,

200쪽

ORATIONES. 36

nec tamen impedimento fuerant motui : maius enim erat robur impedimento . Q omodo igitur ille, qui talia editurus erat, id , quod euenit, lacrymis dignum iudicauit Manifestum itaque est, quod omni ex parte imbecillitatem nostram fulciendo, mesaris quibusdam,

ac terminis necessarias perturbationes costrinxerit, condolentiam quidem quasi ferinam declinans, tristitiae uero studiu, ac nimiam lamentationem, ut ingenerosam deuitans . Quid uero Iob λ num adamantino corde erat' num ex lapide uiscera eius confecta λ ceciderant ipsi momento temporis decem liberi, una plaga contriti, atque hoc in domo iucunditatis,&eo tempore cum uoluptati sedarent, daemone nimirum in ipsos domum incutiente. uidit mensam sanguine cospersam, uidit liberos diuerso quia dem tempore in lucem editos, at communem uitae finem sortitos; non tamen plorauit, non comam euulsit, non edidit uocem aliquam muliebrem , sed illam decantatam, & ab omnibus celebratam,

Dominus dedit, dominus abstulit: sicut domino placuit, ita factum est : sit no men domini benedictum. Num serus fuit

E iiij hic

SEARCH

MENU NAVIGATION