장음표시 사용
212쪽
M. D. ANDREAE NOS KOUUS XI, Pontifici Plocensii,
es istius Thuius S . P. D. Vlti, & quidem
clarissimi philo sophi, Princeps
optime, in ea fuere sententia , Ut affirmare no dubitaret, nullum in uitiis esse di- sed esse ea inter se paria. Nam si uirtutes inter se sunt pares, aiebant illi, paria etiam sint uitia, necesie est . at pares esse uirtutes, nemo est qui ambigat: sequitur, ut etiam uitia sint paria. Verum mihi longὰ secus esse uidetur. ut enim una eX uirtute maiores utilitates manant,
213쪽
ct memoria respondere possim. id si nofacerem, in tam detestabile crimen incurrerem. cum autem ea tua sit auctoritas, ea amplitudo, ear deniq; opes, ut sese nulla alia occasio declarandae meae propensae in te uoluntatis det, praeter literas, quibus nos ab ineunte adolescetia dediti fuimus,
ex his studiis promendum mihi aliquid esse duxi, quo & tibi, & reliquis omni.bus testatum relinquere, esse me referodae gratiae quam cupidissimu . unde mitto tibi orationes aliquot Basilii Magni nuper a me Latinitate donatas; ut hinc cogno
scas, me tuorum meritorum memoria
gratissima beneuolentia conseruare. Eas autem orationes tibi potissimu dicandas existimavi, ut quibus tu uirtutibus caeteros Omnes anteis, earum tractationem legendo, uoluptatem uel maximam in de caperes. mirandum enim in modum nos delectat, cum nos aliquid aut recte,&cum uirtute egisse reminiscimur; aut clim ita nos in rerum tractatione esse uersatos videmus, ut hi, qui summi magiis stri officiorum sunt habiti, praecepere.
214쪽
nam quae Plato, quae Aristoteles, quae Cicero, quae patres sancti de benignitate ac liberalitate literis mandauere, hoc tu factis ipsis expressisti. Paucos mihi uiseditie uideor, sed quid dixi paucos ξ) neminem, inquam , uidi, qui tam recte actu diuitiis usus esset. tu scholas, tu collegia , tu fana extruxisti, ' ditasti; tu pauperibus, &afflictis benignum ac liberalem te omni tempore praebuisti; tu denique excmplum uiris Deo sacris dedisti, quas nam in res bona Ecclesiae conferenda essent. Itaque paucos nostra in regione uideas, qui secessionem 2 republica Christiana fecerint . quid ita ξ quoniam Pontificem suum res sacras rectis sine administrare animaduertant. ma gnam itaque animo percipies uolupta tem, cum perspicies ita te in rebus tuis gessisse, quemadmodum uiri summi rectissimc praescripsere. Sed haec hactenus. Reliquum est, ut te rogem , Pontifex humanissime , ut hanc nostram qualem. cunque referendae gratiae uoluntatem boni consulas. mod si se nobis in poste,
215쪽
rum eius declarandae alia uberior occa, fio obtulerit, efficiam profector,ut cognoscas, habere te neminem, nec in referenγda gratia , nec in praedicandis tuis beneficiis me superiorem . DeUS Opt. maX. te nobis saluum , & florentem multos in annos struet. III. Non. Septemb. M D LXIII. Patavio.
216쪽
D. BASILII MAGNlorationum de moribu S, TOMVS TERTIUS, 'Stanistio novis interprete .
AC BENIGNITATE ORAT IO PRIMA. -
Ι diuitias, o homo, ob euhonore, qui ex ipsis proficiscitur, suspicis, consim dera, obsecro, quanto m gis ad gloria faciat, mul'torum filiorum pati e apetpellari, quam ingenti pecunia affluere Nam pecuniam quidem relinques hoc inmundo, etiam si nolueris: at eam glO' Iiam, quam ex bonis actionibus adeptus fueris, ad dominum deferes a quado univuersus populus coram communi omnium Tom. i. Λ iudice
217쪽
iudice constitutus, nutritorem, & benefactorem suum te appellabit, omniaq; humanitatis nomina tibi tribuet. Ac in nundinis quidem nemo moerore assiigitur , profundes praesentia, & uicissim recipiens ea, quibus opus habet ; uerum quanto minore pretio pretiosi sisimas res comparauerit, lato magis exultat, quasi qui egregiam permutationem fecerit.
Tu uero in moestitia eS, cum aurum, ar
gentum, & opes tradis, hoc est cum lapides , & terram largiris, quo beatam urtam consequaris. Sed quas i iam ad res uteris auro Z ueste pretiosa te ornabis λat tunicella ex duabus ulnis confecta tibi satis erit, & unius pallij amictus omnem indumentorum necessitatem ex
plebit . Ad uictum comparandum diuitiis te usurum inquies λ at unus panis ad explendum uentrem sufficit. QSid igitur moeres, quasi aliqua re priuatus essese Num gloria ex diuitiis λ at si non in terra gloriam quaesiveris, inuenies ueram illam & splendidam gloriam; quae te in-
regnum coelorum deducet. Dissipatae diuitiae, cum in modum, quem dominus: praescribit, permanere solent; retentae autem abalienari. Si eas custodieris, non
218쪽
ORATIONES. 2habebis: si effuderis, iacturam earum nofacies. Dispersit, erogauit in pauperes, iustitia eius manet in aeternum. Nam . diuitiarum usum dispensatorium, non autem uoluptarium esse, eos, qui recte iudicare uelint, existimare par est . itaque ubi eas exposuerimus, laetitia efferri debemus , perinde ac si essemus alienis r hus priuati , non autem aegreferre, tanquam propriis excidissemus. Cur igitur tristitiae te das λ cur animo luctum percipis , illud cum audis λ Vende res tuas,& da pauperibus. Na etiam si te cons querentur ad uitam sempiterna, non tamen tanto cum studio essent parandae; utpote quibus ea pramaia, quae illhic es buuntur, tenebras obducent. QSod si necessario nobis sunt hic relinquendae, cur amabo, non uenditis ipsis, lucrum,
quod hinc capi possit, auferimus λ Maienim rebus prassientibus male utitur, is aeque miserabilis est, ac ille, qui seipsum. sponte eo gladio, quem accepit ad uindicandos hostes, uulneribus conficit . atqui bene eis utitur, quique secundum re-etam rationem presentia administrat, ac
ea bona, quae ipsi a Deo largita sunt, in pauperes distribuit, dispensatorem se ea-
219쪽
rum gerendo , non autem propriae uoluptatis gratia ea parando, ille di Iaudibus ornandus, & amore prosequendus est; eo quod amore fraterno, & moribus humanae societati studentibus, praeditus sit . Aspicite, quaeso, quomodo ingens
numerus peccatorum nostrorum , & tempora a propriis naturis abduxerit, & eorum species proprias in alienas temperaturas transmutauerit. Omnia enim aeque creationis terminos transgressa sunt, peruersaque conspiratione in perniciem nostram facta, homines euita cedere cogunt. inrete est igitur huius perturbationis ac confusionis causa nempe haec, quod nos ipsi cum accipiamus, aliis non largimur: beneficentiam in coelum seriamus, nec tamen benigne facimus iis , qui penuria rerum laborant . serui ipsi cum simus, in libertatem uindicamur,
non tamen nos nostrorum conseruorum miseret. esurienteS nutrimur, nos uero
egenum praeterimus . liberalem suppeditatorem habentes, restri sti ipsi sumus,
nec uolumus participeS facere rerum nostrarum pauperes. foecundae nobis sunt oueS, nudorum tamen maior est numerus , quam sit ovium. cellae ob multitu-
220쪽
dinem earum rerum, quae sunt in eas co-ditae , coarctantur, nos tamen misericordiam non tribuimus ei, qui in summas angustias adductus est. Pauper es λ attamen alium habes longe te pauperiorem . tibi enim decem dierum sunt alimenta, illi uero unius diei tantum . proinde ueluti homo benignus, id, quod tibi redundat, cum indigente adaequato ; ne cuncteris de modico largiri, ne praeseras tuam utilitatem communi periculo . Et si in uno solum pane totus uictu S consisteret, & pro foribus staret qui peteret, proserto ex penu illum unum panem, &imponens eum manibus, ac iis in coelum sublatis, dicito orationem miserabilem simul & mitem, Vnus panis tantum mihi est, quem cernis Domine, & periculum manifestum impedet, sed ego tuum praeceptum meo periculo antepono , & ex pauco praebeo fratri esurienti: da & tu seruo , qui est maximis in angustiis. noui tuam bonitatem, confido etiam tuae potentiae, non in diem tu profers ac pro
ducis gratiam tuam, sed dispergis quan- , do uis dona tua. uod si ita dixeris &feceris, ille panis, quem maximo cum luctu praebuisti, existet semen segetiS,a